Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Guibertus S. Mariae de Novigentoc.1055–1124
Tropologiae in prophetas Osee et Amos ac Lamentationes Jeremiae
Jere 9.50.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10578 Trinpro
9.50.1
LIBER QUINTUS TROPOLOGIAE IN LAMENTATIONES JEREMIAE. GHIMEL.
9.50.1
VERS. 7.--« Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar; aggravavit compedem meum.» Ghimel, plenitudo. Adversum nos, ut non egrediamur circumaedificat, cum occasiones male agendi, quibus ac si carcere corporis vitiis irremissibiliter obstringamur, justo judicio undecunque ministrat. Compedem nostrum aggravat, cum carnalis appetitus mole alacritatem spiritus onerat.
9.50.2
VERS. 8.--« Sed et cum clamavero et rogavero, exclusit orationem meam.» Ecce plenitudo malorum. Clamamus, cum peccati atrocitate a cordis nostri gemitu irrugimus. Rogamus, cum qualicunque etsi vapido animi statu, non tam orationes quam orationum simulacra exercemus. Oratio tamen excluditur, quae sub peccati juxta psalmum affectu efficitur.
9.50.3
VERS. 9.--« Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit.» Viae nostrae lapidibus quadris concluduntur, cum eorum exemplo remoto, qui super terram volvi dicuntur, eorum potius imitatione, qui ex omni parte terrae funditus haerent viae, id est nequam actiones minuuntur. Semitae subvertuntur, cum intentiones, quae minus conspicabiles sunt, pariter depravantur.

Intertext edge

Open linked passage

Note