Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Guigo II prior Carthusiae1174-1180
De quadripertito exercitio cellae
Cell 1.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10488 Dequexc
1.1
PROLOGUS.
1.1
Reverendissimo domino, et Patri in Christi visceribus dilectissimo, B. priori pauperum Christi, qui in Wittheam commanentes, ordinem sunt Carthusiensem professi, Dei servorumque Dei servus indignus, spiritualis uteri vestri filius, in praesenti sanctitatem in merito, et in futuro felicitatem in praemio.
1.2
Si vocare liceret in jus vel patrem suum filio, vel dominum servo, nonnihil( mi Pater reverende) mea fortassis parvitas haberet, super quo nec injuste, ut sibi videtur, in vestram sub judice magnitudinem agere posset. Nam ecce dum attendit potens auctoritas vestra, quid in me sibi liceret, attendere quoque supersedit moderamen discretionis vestrae quid infirmitas mea valeret. Hinc praedicator egregius, cum omnia sibi asserat licere, negat nimirum omnia expedire. Ut enim quod pro tempore et loco, pro causa et negotio pertinet ad rem, imponat jubendo pater filio, et praelatus subjecto, sententiae quidem est: sed videndum prius si ad ferendum quod imponitur, tam unus quam alter quantum ad scire et posse sufficiens est. Sane velle nunquam debet deesse, ne tunc quidem cum scire et posse contigerit non adesse. Haec idcirco praelibavi, quia injunxit veneranda paternitas vestra mihi, ut scripto conarer ostendere quibus potissimum exercitiis in cella debeat intendere, qui sanctum ordinem Carthusiensem professus, in ea debet solitarius manere: nec aliquo de ea tempore, nisi causis rationabilibus exigentibus( quae juxta ejusdem ordinis tenorem expressae sunt) occasione aliqua exire. Utile( ut verum non diffitear) opus; sed ad id solus sufficit expertus. Ego autem non ignoro ad haec me idoneum non esse, qui scio quidem mel esse dulce, sed magis auditu quam gustu. Scio etiam, ut ait philosophus ille, quod nescio, videlicet haec dicere ex sententia. Nec scio ore meo loqui, quasi legens quod Prophetam fecisse ejus notarius asseruit. Certe de Sapientia perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus. Nunquid oculis viderunt decorem ejus? nequaquam. Nunquid faucibus suis perceperunt suavitatem ejus? ne hoc quidem. Solus in eis ad famam viguit auditus, sed nec ad speciem visus, nec ad dulcedinem gustus. Et ego quid loqui digne possem de dulcedine cellae, quem constat( sicut negare non valeo, sic nec volo) aliquid de ea vel tenuiter audisse: quae vero, qualis quantave sit, vel nihil omnino, vel modicum certe aliquando expertum fuisse? Verum ariolandi incurrere peccatum et scelus idololatriae metuens; et magis deprehendi ea vacuus quae inflat, quam quae aedificat, eligens; vim mihi ipsi inferens, ut jam essem volens, qui ante fueram nolens; institi ut potui: docens quod non didici, et tradens quod non accepi. Consequens proinde est quod nisi ad excusandam hanc magnam in me temeritatem et praesumptionem, obedientia cum charitate, charitas cum obedientia procedat; illis jure debeam adnumerari, quos asserit Apostolus esse conversos in vaniloquium: volentes esse legis doctores: non intelligentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant. Sed esto. Ecce factus sum insipiens, sed sapienter; quia vos me coegistis. Inde est quod si accusat praesumptio, sed excusat coactio. Nam etsi a me silentium exigit imperitia mea, sed os meum aperuit jussio vestra. Inde mecum actum est quod silere timui, qui loqui erubui: magis volens per imperitiam locum in me dare confusioni, quam pro eo, si resisterem potestati, ac perinde et Dei ordinationi, subjici damnationi. Igitur vestrum pro posse aggrediens exsequi praeceptum, applicare curavi et studio animum, et calamo manum, et quod mihi de hac materia ad praesens occurrit, pro eo quod ut de ea tractarem, vestra me paternitas compulit; sicut in studio deprehendi sic scripto digessi. Quia vero in rigore capituli generalis, quod singulis apud Carthusiam annis convenientibus in eodem loco de longe et de prope ejusdem ordinis prioribus, tenetur vigor totius ordinis et robur consistere non dubitatur: ab eo hujus meae locutionis curavi exordium sumere. Sicque in quibus ipsa ordinis summa consistat; et maxime quae illa sint sanctae religionis exercitia, quibus inhabitator cellae intendere debeat: assumptis hinc inde( prout ratio exigebat) sacrae Scripturae testimoniis, conatus sum pro posse demonstrare. Sunt autem quatuor exercitia illa, studium sacrae lectionis, maturitas defecatae meditationis, devotio purae orationis, strenuitas utilis actionis. Quatuor haec: major horum oratio est. Hinc est quod huic libro hunc titulum, videlicet De quadripertito officio cellae dignum duxi praeponendum, nisi forte paternitati vestrae aliud fuerit visum. Capitula quoque ante libri exordium universa posita sunt, eo quoque ordine quo sibi invicem succedunt: ut cum aliquid quaeritur, absque omni statim difficultate reperiatur. Non solum autem, sed et in ipso libro, eadem capitula in locis sibi singula convenientibus apponuntur; ut cum praefixum capitulum attenditur, unde tractet quod sequitur evidenter agnoscatur. Accipiat jam dilecta mihi in Domino paternitas vestra munus quidem parvum, non parva tamen ei devotione oblatum: et si forte non multum in eo viderit quod ipse jure debeat approbare, devotam saltim offerentis voluntatem dignetur acceptam habere. Obsecro etiam vos ut pro eo quod, omissis aliis quibusdam quibus intendere mihi dulcius esse( etsi forte non utilius) vestram sum, etsi non ut debui, certe ut potui, jussionem exsecutus, hanc mihi pro labore meo mercedem reddatis, ut in orationibus vestris mei reminisci velitis: sitque remuneratio promptae obedientiae meae, instantia pro me ad Deum orationis vestrae devotae. Venerandam paternitatem vestram Deus omnipotens Pater, per dilectum Filium suum, in sancto utriusque Spiritu ab omni malo custodiat, diesque vestros in sua pace disponat, atque ab aeterna damnatione vos eripi, et in electorum suorum jubeat grege numerari. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note