Guigo II prior Carthusiae1174-1180
De quadripertito exercitio cellae
Cell 3.2
Choose a text
More by Guigo II prior Carthusiae
—
10488 Dequexc
3.1
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM PRIMUM. De modo et causa adventus priorum ordinis Carthusiensis ad annuum capitulum, et de triplici fructu adventus eorum.
3.1
De adventu venerabilium Patrum nostrorum, ordinis Carthusiensis priorum ad annuum capitulum, magnus ordinis ejusdem universitati provenit fructus. Sane conveniunt in eremo Carthusiensi sicut omnes ex locis diversis, sic et multi eorum ex longinquis. Et ut non diffiteamur quod verum est, conveniunt non sine magno[ Cod. Parci, multo] labore, cum ingenti devotione, sed hilaritate, sed alacritate, sed humilitate, sed simplicitate, sed benignitate, sed pietate[ Cod. Parci, puritate], sed charitate. Et haec quidem adventus illorum est causa. Primum quidem ut ostendant debere se promptam et humilem( sicut decet tam sincerae conscientiae viros) antiquae ordinis institutioni obedientiam exhibere. Ipsa nimirum est qua tenentur annis singulis, tempore illo quo generale teneri debet capitulum, in praedicto loco convenire. Excipiuntur quoque illi qui ne forte plerumque possint adesse, justam habuerint occasionem et causam, eisque ut remaneant, ab ipso fuerit discrete capitulo ac miserabiliter indultum. Secundo vero, ut sese in omni jucunditate spiritali, etiam corporaliter videant, mutuamque in invicem dulcissimae in Domino fraternitatis charitatem magis ac magis adaugeant. Tertio quoque ut ordinem quem sunt professi, pro nosse ac posse suo, cum zelo secundum scientiam, discretione praevia ex communi consilio et assensu reparent, et in statu bono solident ac confirment. Et tam in destruendo noxia, quam in construendo utilia, intentos se in omni secundum Deum et sollicitudine fervida, et fervore sollicito exhibeant: sicque illum in hoc gemino salutis opere studiose imitentur, quem ad hoc constituit Dominus super gentes et regna, ut evelleret, et destrueret, et disperderet, et dissiparet, et aedificaret, et plantaret. Et est funiculus triplex, quo ligati in Christo Patres et Domini nostri conveniunt; fortitudo humilitatis profundae, dulcedo charitatis fraternae, sollicitudo curae sibi commissae. Qui nimirum difficile rumpitur, imo penitus impossibile ut in sanctis duntaxat viris rumpatur, roborante cum Domino, ac in sua magis ac magis integritate conservante. Cum enim ipse dicat humilitatis amator et auctor: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, nimirum quos constat perseveranter usque in finem veritatis esse discipulos, patet et eos consequenter suavi humilitatis esse vinculo ligatos. Item cum juxta Apostolum: Qui proximum diligit, legem implevit; et ut idem in continenti concludit, plenitudo ergo legis est dilectio; liquet aperte hujus apud illum funiculi integritatem in nullo posse dissolvi, apud quem imo intra quem fraternae constat charitatis perfectionem non minui. Et de eo quid possumus, sive quid debemus dicere, qui praeest in sollicitudine? Nonne pastoribus vigilantibus, et custodientibus vigilias noctis supra gregem suum, angelus stat juxta illos, et claritas Dei circumfulget illos? Patet quia non timent sibi ab aliqua laesione, qui juxta se habent angelum stantem; non ab aliqua obscuritate, qui claritatem nihilominus Dei habent se circumfulgentem. Et unde eis haec duo eximia bona? Inde utique quod vigilabant, et vigilias noctis supra gregem suum custodiebant. Porro sic vigilare sicque custodire, quid est aliud quam mala destruere, bona vero construere?
3.2
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM II. De suavitate sublimi, et sublimitate suavi quae in ordine Carthusiensi in tribus specialiter consistit.
3.2
Diximus aliqua de modo et causa adventus dominorum ac Patrum nostrorum, priorum videlicet, ad generale capitulum, et quis de hoc eorum adventu proveniat fructus. Nunquid eis tali modo talique ex causa convenientibus dicendum esse putamus, quod quibusdam Corinthiorum dicit Apostolus, videlicet quod jam non est Dominicam coenam manducare? Absit. Imo sic convenientibus eis in unum jam est Dominicam coenam manducare! Coenam diximus Dominicam, non Holophernis, quae plena est voluptate: sed nec Herodis, quae polluta est sanguine; sed coenam Domini, in qua munditiae linteo praecincti, pedes suorum lavent discipulorum, qui sunt affectiones et intentiones eorum. Et consurgentes diluculo, atque offerentes holocausta per singulos, obstent omnibus quibus potuerint modis, ne forte peccent, et benedicant Deo in cordibus suis. Sicque digni erunt ut ad illam coenam, quam homo quidam fecit magnam, perveniant. Ipsa est ad quam ne velint venire, adhuc hodie multos impediunt, et villa vanitatis, et jugum quinariae curiositatis, et uxor voluptatis. Igitur faciant hi viri sancti quam sollicite, prout possunt, propter quod conveniunt. Ordinis institutioni obediunt in eo quod conveniunt: convenienter vero se invicem corporaliter visitant, sicque mutuum in se fraternae charitatis amorem multiplicant. Superest jam ut tertiam pro qua conveniunt causam adimpleant. Quod nimirum faciunt, cum de ordine colloquentes, tam exstirpare quae eis apparuerint mala, quam apponere quae bona, et in devotione sollicita, et sollicitudine devota, simul universi student. Igitur egrediatur fluvius de loco voluptatis, ad irrigandum paradisum. Quid putamus nos posse convenienter per hunc accipere paradisum juxta tropologicum, secundum quem incedere proponimus, sensum? Accipiamus per eum, ordinis quem professi sumus suavitatem in Domino sublimem, et sublimitatem nihilominus suavem, nisi forte alicui aliud visum fuerit quod melius, verius et congruentius sit. Certe si quid aliter quis alius sapit, et hoc ei Deus revelavit. Et nobis videtur quidem sic posse non interim sentire absque praejudicio duntaxat sententiae melioris. Intuemur enim quae, et qualis, ac quanta utriusque boni hujus in ea praerogativa sit: unde est quod sic audemus sentire. Non solum autem, sed et illud nonnunquam, etsi perraro, vel tenuiter nobis experiri datum. Sane consistit hujus gemini boni praerogativa in his tribus: in externa exercitatione, in jugi solitudine cellae, in plena hujus saeculi abjectione. Itaque commendant praecipue quoque ordinis, quem paradiso assimilavimus, sublimitatem suavem, et suavitatem nihilominus sublimem, inter caetera multa et magna, quae ei insunt bona, probabilis externa exercitatio, jugis cellae solitudo, perfecta saeculi abjectio. Tria haec. Major autem horum est cellae solitudo: et ideo major, quia ipsa est quae nec utilis esse valet exercitatio externa, nec saeculi abjectio perfecta. Si quidem ut illa tam Deo quam hominibus placere, et eam exercenti prodesse queat, occasionem et causam praestat, et istam absque consumptione consummat. Nos autem, ut primum hoc magnum bonum vel breviter attingamus, ad externam exercitationem referimus vilitatem, asperitatem, parcitatem; vilitatem in habitu, asperitatem in cilicii usu, parcitatem in victu.
3.3
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM III. De spirituali conversatione fratrum Carthusiensium, in qua eunt post Christum, per Christum, ad Christum.
3.3
Et nunc obsecramus vos, Patres in Domino venerandi, et fratres dilecti, ut aequanimiter sinatis nos in medium proferre, et in altum efferre religiosam et sanctam conversationem vestram. Et hoc ad vestram quidem quantulamcunque consolationem, sed est ad illius potissimum gloriam et laudem, qui ei est causa pariter ut sit, et forma nihilominus ut talis sit. Ipse est quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, ut vivamus per eum. Quod tunc fit cum sapientis oculi, ut ait Ecclesiastes, in capite ejus; ut( sicut monet Joannes) qui se in eo manere dixit, ambulet sicut ille ambulavit; unde et haec vox ejus: Nemo venit ad Patrem nisi per me, sed et ista est quae tunc temporis dicta est: Non vultis venire ad me, ut vitam habeatis? Duobus quoque fratribus, quos hominum fecit piscatores, venite, ait, post me, o, post me, o, per me, o, ad me, His tribus viis ambulatis et vos, venientes post eum, venientes per eum, venientes denique ad eum. Ait itaque, post me, per me, ad me. Quare nobis, o dulcis et bone Jesu, eundum est post te? Utique quia via es. Et quare per te? nimirum quia veritas es. Quare etiam ad te? certe quia vita es. Ego, inquit, sum via, veritas et vita. Verum est hoc, quia tu via, tu veritas, et tu vita; via plane in exemplo, veritas in promisso, vita in praemio. Via nobis es, o mediator Dei et hominum, Deus et homo, Christe Jesu, in humanitate tua, quam de nobis sumpsisti pro nobis, quia sanctae nobis in ea monstrasti conversationis exemplum. Vita nobis es in divinitate tua, in qua Patris es coaequalis, coaeternus, et consubstantialis. Quia sicut habet ipse Pater vitam in semetipso, sic dedit tibi Filio vitam habere in teipso. Dedit, quia genuit. Nequaquam dedit Filio quod ante non habuit: sed illud dare, ab aeterno gignere fuit, imo est. Et dedit vitam, non quidem aliam quam illam quae ipse est, ut sit vita data a vita, Filius genitus a Patre, Deus de Deo, lumen de lumine; et una eademque vita ille qui dedit, et ille cui dedit, sicut non alius et alius, sed unus idemque Deus, et gignens et genitus. Inde est quod sicut habet Pater in semetipso, sic dedit et Filio habere in semetipso, ut credamus quia non est genitus gignente posterior, sicut nec gignens genito prior, licet a nullo Pater sit, quia est Pater; Filius vero a Patre sit, quia est Filius. In eo quod audivimus, quia sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere in semetipso, intelligimus quia unum sunt et coaequales, et coaeterni, et substantiales Pater et Filius. In sola vero hujus vitae visione et participatione, et gaudii nostri plenitudo, et tota nostra consistit beatitudo. Porro veritas es, o bone et benigne Jesu, in utraque natura tua, et assumente et assumpta, quia quod nobis promittis homo, reddis Deus. Vos itaque, o domini et fratres nostri, vos, inquam, itis post ipsum; itis et per ipsum, ut perveniatis ad ipsum. Sic ire desiderabat ipse, cujus erat oratio hunc habens modum: Deduc me in via tua, et ingrediar in veritate tua. Laetetur cor meum. In hac via sinceritas est in rectitudine; in hac veritate claritas est in cognitione; in hac laetitia, vera felicitas est in beata et beatificante Dei visione. Idem etiam eumdem in alio psalmo alloquens: Tenuisti, ait, manum dexteram meam, et in veritate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. Tenuisti, deduxisti, suscepisti. Tenet vestram dexteram manum qui via est, ut eatis post ipsum; in bona voluntate sua deducit vos, qui veritas est, ut eatis et per ipsum, cum gloria quoque suscipit vos qui vita est, ut in fine perveniatis ad ipsum, et sine fine sitis cum ipso. Et quidem vera esse verba haec clamare non cessat excellens religio vestra. Volitat de ea longe lateque fama bona. Vos autem modis omnibus studete ut non sit inferior illa, sancta conversatio vestra. Alioquin si falsa fuerit, quod absit, quae de vobis dispergitur fama, quid ni infamia erit? Non solum autem, sed et ruboris maximi erit occasio et causa. Ut enim Boetius dicit:« Qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant.» Idcirco providete ut qui de vobis audiunt quae probabilia sunt, hoc de vobis dicere possint; quod de se dudum confessa est regina Saba illi magnifico regi Salomoni: Probavi, inquit, quod media pars mihi nuntiata non fuerit.
3.4
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM IV. Quid spiritualiter debeat accipi per vilitatem et asperitatem habitus Carthusiensium; et de paupertate victus eorum.
3.4
Superexcellens quoque haec conversatio vestra penitus est a mundo et his quae sunt mundi segregata: unde et jure valet, et debet paradisus videri, sed eam duntaxat amanti, et cum ingenti eam fervore, totis conatibus exercenti. Est itaque vilitas, est et asperitas in habitu vestro. Quid in his vester vobis habitus innuit, nisi duo illa eximia bona, solius autem Dei dona; humilitatem videlicet cordis, et mortificationem carnis? Nos enim ad humilitatem referimus vilitatem, asperitatem vero ad mortificationem. Et illa quidem tumorem in mente premit elationis, haec autem fetorem in corpore perimit corruptionis. Haec profecto sunt duo pravitatis suae vincula, quibus in reprobis antiquus ille hostis genus ligat humanum. Ipse nimirum est serpens, verus et tortuosus; pectore( ut in translatione veteri legitur) repens, et ventre. Nam mundi ille rector tenebrarum harum, hinc quosdam erigit inaniter supra se, hinc quoque alios enerviter prosternit subtus se. Hic sic et hos sua fortitudine vincit, quam habet in lumbis suis, propter sexum superiorem; et in umbilico, propter inferiorem. Haec autem in electis suis venit disrumpere vincula, qui de puella humili et incorrupta natus est, humilis ille Dei hominumque mediator, et sanctus, docens eos super jumenta terrae, et super volucres coeli erudiens eos. Quod etiam in ipsa cruce sua et morte excellenter expressit. Morte, inquiunt, turpissima condemnemus eum. Vox est Judaeorum in mortem Salvatoris conspirantium. In eo sane quod auditis eos velle condemnare illum morte, notate asperitatem: quid enim magis asperum quam mors? In eo autem quod proponunt et deliberant, ut eadem mors non modo turpis, sed et turpissima sit, ipsam vos sciatis debere intelligere crucem ejus. Quod enim magis vile genus mortis quam crux? Nam crux probrosum supplicium est. Et opprobrium referte ad vilitatem, supplicium ad asperitatem. Itaque factus Dei Filius obediens Patri usque ad mortem: et ne hoc quis modicum putaret, dignum duxit Apostolus addere, mortem autem crucis. Talem pro nobis mortem patiendo praefiguravit quidem in semetipso, quod notare potestis non inconvenienter in habitu vestro. Et quid hoc ad utilitatem vestram? Multum per omnem mundum. Ut humiliantes nimirum vos sub potenti manu Dei, exaltari ab eo mereamini in tempore visitationis. Simili modo spiritu facta carnis mortificantes, ad vitam perveniatis. Et humilitatem( ut jam dictum est) habitus vestri vilitas, et mortificationem asperitas notat. Sane parcitas victus principi resistit coquorum, ne destruat muros Jerusalem, et ipsa profecto valde necessaria nobis; quia si verum est quod Salomon ait: Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea eum sentiet contumacem. Nonne tantum, taleque possidere bonum, quemdam est possidere paradisum? Nam elevati estis supra mundum, de cujus amatore Dominus dicit, quia Induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. In purpura color, in colore species, in specie nitor, in nitore vanitas, in vanitate superbia est. In bysso autem mollities, in mollitie suavitas, in suavitate carnis pruritus, in pruritu titillatio, in titillatione voluptas, in voluptate luxuria est. Itaque elatum eum fuisse purpura, et lubricum byssus ostentat. Quod autem non interpolatis diebus, sed quotidie epulabatur splendide, notamus eum gastrimargiae fuisse subditum. Vos autem non sic. Magis autem mendico illi vos assimilamus, quia et mendicare alicujus est vilitatis. Qui erat ulceribus plenus, non mendaciter eum asseruimus, quantum ad hoc in asperitate fuisse. Nam in eo quod cadentes micas non accepit, ab eo qui epulabatur quotidie splendide longe disjunctus fuit.
3.5
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM V. De puritate contemplationis internae, quae ad cellae potissimum solitudinem spectat.
3.5
Contuendum post haec, quia jugis cellae solitudo secundum bonum est, quod ad spiritualem retulimus paradisum. Certe a vero illum deviare non puto, qui jugem solitudinem cellae dicit paradisum. Sed nunc putabit aliquis, qui quae, qualia, ac quanta ei insunt bona per experientiam novit. Cur enim verear cellam vocare paradisum, quam constat esse ipsum coelum? Ut enim ex re nomen habeat, et id vocetur quod sonat; quid cella, nisi coeli aula? Vere Dominus in cella, quia non est ipsa aliud nisi domus Dei et porta coeli. In ea namque angelorum fit ascensus et descensus supra Filium hominis in scala charitatis. Quod praefiguravit in se venustus vultus Rachelis decorae; quod laeta, et laetificans quies sedentis et audientis Mariae, hoc totum habet in se jugis cellae solitudo: et in re quidem magis quam in significatione: non in solo olfactu, verum etiam in gustu. Ignorat laboriosam turbationem Marthae; gaudet autem vehementer super placida, sed tranquilla, sed quieta, sed suavi, sed dulci, sed jucunda, sed bona, sed serena, sed amoena, sed speciosa, sed luminosa, sed deliciosa sessione Mariae, Et quando sufficienter quae in hac coeli aula sunt bona poterimus admirari, enarrare, collaudare? In tantum certe et omnem eorum et magnitudo mensuram, et multitudo excedit numerum, ut ad eorum immensitatem explicandam sic aliqua lingua sit loquens, sicut est stilla parvula tenuiter cadens, ad flumen latissimum et profundissimum perenniter fluens. Num hyperbolice aut adulatorie loquimur? Absit. Imitamur namque in hoc pro posse, illum qui, ut de se dicit Neriae filius, ex ore suo loquebatur quasi legens: Nimirum quia lectio divina tam falli quam fallere nescia, est experientia copiosa. Ista est quae nos ex nonnula parte super his eruditos reddit, et certos, propter quod et loquimur. Discurramus jam ex more, si placet, per amoena et fecunda prata Scripturarum, et videamus quibus et qualibus, quam pulchris videlicet et odoriferis, quam suavibus et salubribus respersum habeat flosculis, haec coeli aula, illum qui in ea est lectulum; ut possit unusquisque vestrum dicere ex sententia: Lectulus noster floridus. In amore quidem exercitii hujus tam salubris et religiosi studii, ostenditis vos plene scire, in quantum sancta in se solet Scriptura hanc et figurare placidam Sanctorum quietem, et approbare. Ecce, cum in protoplastum sopor immittitur formatam ex se feminam statim intuetur: et aliquid in se esse quod regat virile, et aliquid quod regatur muliebre. Quandiu sanctus Abel intus fuit, nimirum non in morte, sed in vita fuit. Ex quo certe ad suggestionem Cain foris exiit, ipsam quoque mortem incurrit. Vox itaque Cain ista est: Egrediamur foras. Est autem suggestio eorum, qui terrena illicite possident; qui et agricolae ac per hoc terreni, non coelicolae sunt; quia illos decipere nituntur, qui praesens exsilium lugent, ut omissis internis, in externis se totos per appetitum et per actum effundant. Nam Cam possessio, Abel vero luctus interpretatur. Sed quid inde sequatur, audite, et quod auditis, vitare omnibus modis studete. Quid enim verax historia dicit? Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum, et interfecit eum. Nec mirum quod interfectus fuit, qui foras in agrum exiit: ut enim per semetipsam Veritas ait: Ager est hic mundus; qui cum totus( ut dicit apostolus Joannes) in maligno positus sit, quomodo mortem poterit evadere, quicunque in eum per voluntatem, per voluptatem, per actionem nefariam moraturus introierit?
3.6
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM VI. Qualiter suavis cellae quies, et quieta ejus suavitas in quibusdam sacrae Scripturae locis expressa sit.
3.6
Delectat adhuc intendere iis quae in manibus habemus, ut quae et quanta sit cellae quies demonstremus. Ecce sanctus Enoch pro eo quod cum Deo ambulat, non apparet, quia tollit eum Deus. Quod, juxta tropologiam, quid aliud est, nisi quod illi qui soli Deo se dedicant, dum illi militant, negotiis se saecularibus non implicant. Ut autem ei medullitus placeant cui se probaverunt, exteriora a se universa pro posse excludunt. Sic, sic, dum solis internis intendunt, in occupationis immoderatae publico apparere refugiunt. Justus coram Deo Noe, ut juxta interpretationem nominis sui requiem habeat, quo vehementius inundare super terram aquas diluvii considerat, eo libentius ipsius se arcae latibulis occultat: sed et columba ubi requiescat pes ejus, foras non inveniens, intus sibi requiem quaerit; quia sancta anima, simplex et innocens, eo delectabilius in interioribus pausat, quo se studiosius omnium prorsus exteriorum delectatione evacuat. Super Abraham irruit sopor, in quo magnus eum invadit horror; et dum dici sibi verbum absconditum audit, quasi furtive auris sua venas susurri ejus suscipit. Hoc est, sanctarum cogitationum pater animus sanctus, per contemplationem quidem excelsus, eo magis plerumque in interna meditatione pavere compellitur, quo plenius ut ei libere possit intendere, omnis in eo exteriorum negotiorum cura sopitur. Sicque dum per infusionem inspirationis intimae, in sublimitatem silenter intra se loquentis contemplationis elevatur, causas quoque ejus, et origines, occasiones, et modos in intimo sanctae puritatis secreto delectabiliter rimatur. Sara moritur, et mortua in spelunca duplici sepelitur. Quod utique tunc spiritualiter fit, cum in anima sancta et pura, omnium visibilium affectum, et appetitum, plenus eorum contemptus, et abjectio exstinguit perfecta. Sicque de caetero gemino huic sancto exercitio, contemplationis videlicet defecatae, et actionis egregiae diligenter intendat: et hoc modo vitaliter mortua, in Deo vitam cum Christo absconditam habeat. Juxta puteum habitat, Isaac cujus nomen est viventis et videntis, ut sit in anima devota, quae ad aeternae exsultationis risum festinat, et visio vivens, ne caeca caliget a vero; et vita nihilominus videns, ne pigra torpeat a bono. Dormit profugus irae fratris Jacob, ad caput habens lapidem, mentem in Christo: sanctosque nuntios puris intuetur oculis, in scala charitatis ascendentes et descendentes super Filium hominis; ut hinc mente excedant Deo, hinc vero sobrii sint nobis. Moritur, sed vitaliter sanctus Joseph centum et decem annorum, in sanctitatis perfectione decalogum custodiens; quia et numerus centenarius perfectionem, et denarius innuit legem. Et odoriferis spiritualium virtutum aromatibus conditus, deponitur intra seipsum, in interni secreti loculo, dum corpore est, in hujus saeculi Aegypto, et ita sit in mundo, ut non sit de mundo.
3.7
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM VII. Item de eadem quiete cellae, qualiter per viros sanctos a Moyse usque ad Isaiam ejus secretum sit expressum.
3.7
Pascit oves Moyses, minans eas ad interiora deserti ut magnam videns visionem, in rubo absque combustione, ignis deprehendat ardorem. Nutrit verbo Dei cogitationes intra se simplices et innocuas animus sanctus, easque perducens ad intima secreti, puro conspicatur vere fidei intuitu: et divinam in una eademque Christi persona naturam, et humanam: et tanto talique foedere utramque sibi invicem unitam, ut nec glorificatio consumat inferiorem, nec assumptio minuat superiorem. Non solum autem, sed in una singularis meriti puella, prae cunctis quae sui sexus sunt, nitere virginitatem, sed fecundam; fecunditatem, sed virgineam; sicque in se utramque habeat, ut neutrum alteri praejudicium faciat. Et adhuc aliud quod eidem Moysi in hac visione praefiguratum est; ut videlicet sciret quod illius populi ducatum habiturus erat, qui sic legis ignem susciperet, ut peccati spinam non vitaret. Cernunt promissionis terram de longe Caleph et Josue, quam et asserunt lactis et mellis rivis fluere; idque agnosci posse per botrum qui portatur in vecte, Christum videlicet qui adoratur in cruce. Dormit in tabernaculo, ubi arca Dei est, puer Samuel( I Reg. III); qui a Domino meretur vocari, et quid respondere vocanti debeat, doctus a sene puer, sic dicit: Loquere, Domine, quia servus tuus audit. Rapitur et ardet ingenti et sancto desiderio sanctus David qui dicit: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Ut autem nobis ostendat ubi in his pennis columbae et sancto volatu isto requiem invenire queat, adjungit, Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Igitur in elongatione aut fuga, et maxime in mansione solitudinis requies ejus. Merito dicitur de eo quod habeat aetatis plurimos dies, virtutum scilicet spiritualium multas claritates, nec aliquam in fallacibus mundi hujus bonis delectationem habeat; quia cum operiretur vestibus, non calefiebat. Nam terrena omnia quasi quaedam corporis sunt indumenta. Idcirco dormit in suavibus Abisag amplexibus, quae patris mei rugitus interpretatur, per quam vera sapientia designatur. Haec est adolescentula speciosa, quaesita in omnibus finibus Israel; et inventa adducta est ad regem, quae stat coram eo ad rectitudinem, fovet eum ad suavitatem, dormit cum eo ad quietem, calefacit eum ad verum et castum amorem. Quae ita calida est ut in eo accendat ardorem divinae charitatis; et tam casta est, ut eum non stimulet neque excitet ad libidinem mundanae, seu carnalis, vel diabolicae vanitatis, voluptatis, curiositatis. Nam, ut Scriptura dicit: Rex David non cognovit eam. Nam cognosceret si de data sibi desuper sapientia inaniter superbiret. Sanctus Elias minas meretricis et veneficae metuens, et dimittens puerum suum( puerilem videlicet sensum), pergit ad latibula deserti, et projiciens se, dormit in umbra juniperi. Desiderium vero habens dissolvi et cum Christo esse, petit ut tollatur anima sua, et universa quae sua sunt, in dilectione Dei, et proximi constituens, bis soporatus, bis excitatus, bis denique refectus, abiit in fortitudine cibi illius. Donec post observationem Evangelii et legis, quasi post quadraginta dies veniat ad montem Dei; ubi in carnis manens spelunca, post spiritum grandem et fortem, qui et altitudines dejicit, et duritias conterit; post commotionem timoris, post ignem amoris, sibilum audit aurae tenuis, in subtilitate purae contemplationis; et hoc audito sibilo, quasi qui claustra cupit carnis exire, egressus stat in ostio; et ne scrutator majestatis opprimatur a gloria etiam vultum suum operit pallio. Eliseus moritur, et mortuus sepelitur. Cur hoc erat dicendum, cum non sit novum, sed antiquum? non alicui singulare, sed omnibus absque ulla exceptione commune? Ideo quidem, ut valde venerabile sepulcrum illius ostendatur, quia, cum in illo[ Cod. Parci, illud] nescio quis mortuus projicitur, tactis ejus sanctis ossibus etiam vitae pristinae redonatur. Religiosus rex Ezechias, in promissione a propheta accipit, quia quod de Juda salvatur, et quod reliquum est, mittet radicem deorsum, quantum ad occultum mundae cogitationis; et fructum faciet sursum, quantum ad publicum egregiae actionis. Qui etiam ad peccatorum suorum qui inter ipsum et Deum dividit parietem, convertens faciem, dicit prius iniquitates suas ut justificetur: imitatus in hoc illum qui ait: Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Et ideo plorans orat, et orans plorat, et diluere studens peccata magna magno fletu, sicut pullus hirundinis sic clamat, meditatur ut columba.
3.8
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM VIII. De quibusdam viris sanctis qui ab Isaia fuerunt usque ad Christum, et de quibusdam qui fuerunt post adventum Christi, qualiter per eos figurata sit quies cellae.
3.8
Vidit Isaias Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, ipsum in puritate contemplationis internae intuens; universitatis Conditorem intellectui praesidere creaturae angelicae, in sua permanentis sublimitate, et humanae per unum mediatorem a lapsu erectae. Sed hoc non nisi in anno quo mortuus est rex Ozias, praesumptuosus scilicet ille et leprosus. Et ut quid haec? Nimirum ut sciamus illi non posse adesse puritatem contemplationis, in quo per affectum adhuc et effectum dominatur et vivit, et tumor elationis, et fetor corruptionis. Denique post haec dicit: Secretum meum mihi. Secretum meum mihi. Cor suum percutit Josias cum lectionem audit libri quem in domo Dei Helchias reperit: eumque consolatur Olda quanquam femina, quae habitat in secunda. Jeremias virgam videt vigilantem, quatenus sciat quia vigilat Dominus super verbum suum ut faciat illud; quem de lutoso profundo, et profundoso luto levant funes, quibus intersunt imo subtersunt[ Par. subsunt] panni veteres. Et ideo quidem hoc, ut ascendens a convalle plorationis, et cantans cantica graduum, vulnerato a charitate Christi corde ejus, gestet verba ejus in visceribus quasi sagittas acutas. Et hoc quidem propter funes. Sane propter pannos veteres, gestat etiam exempla servorum Dei, quos de mortuis vivos, et de nigris lucidos facit, tanquam carbones vastatores. Ezechielem in cincinno capitis sui, missa ad eum similitudo manus apprehendit; et elevatum inter terram et coelum, in Jerusalem de Chaldaea in spiritu ducit, ut abominationes quae ibi sunt aspiciens, de funiculis facto flagello, et ementes et vendentes ejiciat de templo, dicendo: Quoniam zelus domus tuae comedit me. Daniel cum tribus sociis suis abstinet ab eo quod suave est ventri, ut ad id pertingere possit quod non falla citer dulce est menti; dignus effectus extunc, percipere intelligentiam omnium visionum et somniorum. Non solum autem, sed et super flumina Babylonis sedens, et in recordatione supernae Sion flens, fenestris cordis sui ad Deum apertis, tribus vicibus orat in die contra Jerusalem; suspirans in vera spiritus sui claritate, et ad securitatem supernae pacis, et ad beatam et beatificantem visionem sempiternae Trinitatis. Praeparat cor suum Esdras scriba doctissimus et velox, ut investiget legem Domini, faciens et docens praeceptum in Israel et judicium; sciens animal esse mundum quod pariter ruminat et ungulam findit. Et bene primum faciat, deinde doceat, ut et a mandatis Domini intelligat, et in ornatu pontificis prius superhumerale, deinde rationale ponendum agnoscat. Consolator Nehemias, juxta interpretationem nominis sui muros reparat Jerusalem, aedificans in eis portas sex, quae sunt fortassis visus, auditus, gustus, odoratus, affatus et tactus. Ecce porta Gregis, porta Piscium, porta Vetus, porta Vallis, porta Sterquilinii, porta Fontis. Et ut ad tempora gratiae veniam, videns Jesus turbas, ascendit in montem; et alia vice ascendit in montem solus orare. Domini futurus praecursor beatus Joannes adhuc puer, crescit et confortatur spiritu manens in desertis, usque ad ostensionis suae diem ad Israel. In superiora Petrus ascendit ut oret, nec absque esurie; praeclara Cornelii fide postmodum, ac post modicum satiandus. Monet Timotheum praedicator egregius Paulus, ut dum venit attendat lectioni, exhortationi, doctrinae; asserens quod haec faciens, et semetipsum salvabit, et eos qui illum audiunt. Qui et dicit, corporalem exercitationem ad modicum utilem esse, utilem vero ad omnia esse pietatem: quam et asserit promissionem habere vitae quae nunc est, et futurae. Cum fores sunt clausae, ubi propter metum discipuli congregati sunt venit Jesus, et stat in medio, et dicit eis: Pax vobis. Succedent tria haec videlicet, venire, stare et dicere; si haec tria praecesserint, scilicet sero, die illo, una Sabbatorum. De manu angeli stantis super mare et super terram, Joannes apostolus in Apocalypsi( X, 9) accipit librum, et ab eo devoratus facit amaricari ventrem suum. Sed est in ore suo tanquam mel, dulcis. Sacram quippe Scripturam adimplevit opere, ille magni consilii angelus, potens in opere et sermone Dominus Jesus; circumcisionem, quae ad terram refertur justificans ex fide; et praeputium quod ad mare, per fidem, ut cum aquilo dat auster non prohibeat. Quem librum, cum accipit Joannes, amaritudo quidem in ventre, sed dulcedo fit in ore; una in adimpletione et experientia, altera vero in recordatione et intelligentia. Haec omnia( o Carthusienses) et singula si diligenter intenditis, quae, et qualis, et quanta sit cellae quies evidenter deprehendetis. Cui nimirum, ut novit qui expertus est, quo instantius intenditis, eo dulciorem, sed suaviorem, sed jucundiorem, sed sereniorem, sed delectabiliorem, sed faciliorem, sed clariorem sentietis.
3.9
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM IX. De quiete cellae, et quod non expediat ei qui in ea habitat, ut curiositate temeraria nimis diu extra eam moretur.
3.9
Hoc autem unicuique qui moratur in cella sciendum, et diligenter est ei in tenaci memoria recondendum, quod non vult haec de qua loquimur cella, ut qui in ea conversatur, nimis diu extra eam temere demoretur. Et quis diu extra eam temere morari amat, nisi qui quanta ei insunt bona penitus ignorat? Et quidem quantum in ea morari fructuosum, tantum extra eam longe vel diu vagari periculosum. Non enim diutius habitator cellae vivere potest spiritualiter extra cellam, quam corporaliter piscis extra aquam. Considerate quia pisciculo illi, qui halec dicitur, unum idemque momentum est, et extra aquam esse, et exspirare. Et cella quidem formatur ex hac dilectione halec cum convertitur. Et putant aliqui non recte considerantes, illis qui aliquo( ut nonnunquam solet evenire) in cella taedio afficiuntur, in hoc consulere, si faciunt eos exire. Sed hi nimirum sola quaedam minus providae discretionis imagine falluntur. Id enim penitus non expedit. Sentitur certe utcunque momentanea quaedam sine quiete quies, et sine dulcedine dulcedo, et sine consolatione consolatio; sed succedit absque mora perturbata amaritudo, et amara perturbatio, et intolerabilis omnino desolatio. Mox enim ut ad cellam redierit, apprehendet ac penetrabit, ac circumdabit eum intrinsecus, durissima agonia et durissima angustia spiritus, gravissimum taedium cordis, atrocissima evisceratio mentis. Quia quoties minus diu extra eam in evagatione curiosa et vana moraturus quis temere cellam egreditur, toties quasi novus inhabitator revertitur, aliumque se sensit et invenit regressus, quam erat antequam fuit egressus. Accedit ad hoc quod de se quaedam ait, quia egressa est plena, et vacuam reduxit eam Dominus: unde, nec amplius Noemi sed Marath se voluit extunc vocari; quia quae pulchra erat priusquam egrederetur, regressam vero jam se esse sibi et in se amaram experitur. Et de quo loco egressa est? nonne de Bethleem? Et quae suae egressionis causa? nonne fames? Et quo egressa est? utique in regionem Moabitidem. In qua certe, ut verax historia dicit, morabatur sic quod in ea peregrinabatur. Et ideo quandiu ibi fuit peregrina fuit. Et quare peregrina, nisi quia ibi non fuit in proprio, sed in alieno? Nam propria habitatio non alias ei quam in Bethleem. Quid in his vobis videtur de iis? Cur veremur cellam, quandam vocare itaque audemus, sed spiritualem non temporalem[ Par., corporalem], non historialem sed moralem. In historica illa Bethleem, Beata mater semel peperit Jesum Christum; in hac autem tropologica, ut novit omnis qui aliquoties est expertus, quotidie, imo indesinenter confert nobis mater gratiam sanctitatis suavem pariter et salubrem fructum. Suavem propter unctionem, quod sonat nomen istud quod est Christus; salubrem vero, propter salvationem, quod in se habet hoc nomen quod est Jesus. Nam unctum, ut scitis, sonat hoc nomen quod est Christus; Salvatorem vero, beatum hoc nomen quod est Jesus. Igitur si vultis recipere, illi qui cellam inhabitat eo modo quo inhabitare debet, spiritualem verae sanctitatis confert gratia fructum, et propter exsultationem qua intrinsecus gaudet, jucundum et suavem. Quod est, Beatam Mariam, quantum ad hunc attinet secundum( quem modo incedimus) tropologicum sensum, in Bethleem parere Christum, et propter religionem quam exterius exercet, utilem et salubrem? quod ex juxta eumdem sensum, ipsam beatam Mariam in Bethleem pavere Jesum. Verum cum haec dicimus, nemo putet quod aliquam faciamus differentiam seu divisionem inter Jesum et Christum, quantum ad illam duntaxat personam spectat, quae sic dicitur; quia, qui Christus, ipse quoque Jesus esse non dubitatur. Sed propter diversam horum nominum interpretationem, diversam quoque in eis accipimus significationem. Nam persona quidem una, significatio quoque nominum ejusdem personae diversa. Itaque aliud notat hoc nomen quod est Jesus, aliud istud quod est Christus: non tamen alia persona notatur per Jesum, alia per Christum, quia non alius et alius, sed unus idemque est Jesus Christus, Filius Dei, Dominus noster; mundi Redemptor, et Deus et homo, Dei hominumque mediator. In eo quod homo, Patri pro nobis supplicans; in eo quod Deus, cum Patre( cui per omnia aequalis est) nobis propitians. Itaque ei qui in cella fructuose est, a matre gratia spiritualem conferri fructum, suavem, et salubrem; hoc est( secundum quemdam quodam modo sensum moralem) in Bethleem nasci Christum Jesum. Sed licet juxta nominis sui interpretationem, in Bethleem sit panis( utpote quae domus dicitur panis), est tamen nonnunquam in ea praesentia famis. Nam adest ei nimirum praesentia famis, cum adest ei absentia panis. Liceat audenter dicere ad vos, quia cum taedium cordis( ut nonnunquam contingere solet) pro eo quod multis repletus miseriis homo nunquam in eodem statu, permanet et torpor spiritus in eum qui habitor est cellae irruit; tunc nimirum in Bethleem fames fit. Verumtamen non egrediatur propter hanc famem( consulo) de Bethleem Noemi; sed sciat quia post tempus inopiae, veniat tempus abundantiae. Quod si egressa fuerit, sciat se regressuram omnino amaram; et( sicut de se dicit ipsa Noemi) revertetur vacua, quae egressa fuit plena. Et eo accedet hoc, ut ipsamet se judicet, non de caetero Noemi vocandam, sed potius Marah. Ecce quia ubi aliquando pulchritudo, jam ibi amaritudo. Similiter vero ubi dudum plenitudo, ibi jam vacuitas est. Et tam magni, tamque horribilis mali causa est, sola illa quae juxta hunc sensum egressio facta est.
3.10
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM X. De eo quod cella ab eo qui illam inhabitat jugiter tenenda est: et quod ei periculum eveniat si temerarie ab ea fuerit egressus.
3.10
Quaedam de cella diximus, et quod ei qui eam inhabitat, omnino non expedit ut nimis pueriliter de ea egrediatur; et egressus( quod tamen raro, et non nisi rationalibus ex causis contingere debet) nimis temeraria vagatione extra eam demoretur. Nam ut ostendamus nunc plenius, sicut jam ex parte ostendimus, quam periculosa talis egressio sit; ecce quia verax historia dicit, quod Dina egressa est, et egressa est ut videret, non quidem viros, sed mulieres, et ipsa quidem mulier. Nec mirum; nam vulgo dicitur: Similis similem quaerit; testimonium hoc verum est. Et quid accipimus per mulierem nisi mollitiem? Non enim nunc in sexum agimus, sed quae illa sit, quae per naturalem ejus accipi potest infirmitatem, utriusque sexus debilitas reprehensibilis notatur. Omnis igitur qui reprehensibiliter mollis est, juxta quemdam quoque modum mulier est: etsi non naturaliter quantum ad sexum, tamen reprehensibiliter quantum ad actum. Dicit sane vir sapiens: Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis. Nonne vobis videtur iste quodammodo mulier esse, quem constat molli et dissoluto ac dissipanti similem esse? Talis est egrediens Dina, per quem notatur ille qui reprehensibiliter exit de cella. Et quae talis est, ad hoc egreditur ut videat tales, mulier, videlicet mulieres. Et quid ejus est videre, nisi amare? Quo enim se amor extendit, illic et oculus tendit, et ubi aspectus, ibi et affectus. Nam dilige iniquitatem tu, et diliget te iniquitas. Unde et quae egressa est ut videret, et ipsa visa est; nam Scriptura dicit: Quam cum vidisset Sichem, et addidit, adamavit. Nimirum illud videre, adamare fuit, quia profecto ubi visio temeraria praecessit, ibi consequenter et illicitus amor successit. Neque lavantem se mulierem David illicite concupisset, nisi eam primitus incaute vidisset. Et dormivit cum ea; haud dubium, quin Sichem cum Dina. Quod non est aliud, nisi mollem hunc et dissolutum, atque dissipanti similem, qui temerariam de cella non vitavit egressionem; carni, mundo ac diabolo damnabiliter consentiendo, illicitam ad se et in se admittere suavitatem; per cujus experientiam, ad aeternam pertingat perditionem[ Par. damnationem]. Ut opprimens virginem. Ecce, quia ante egressum virgo fuit, post vero corrupta. Quid enim est eam opprimi, nisi corrumpi? Verum quae est oppressa vi, patet nimirum quia non ideo quidem ut opprimeretur egressa est; attamen quia temerariam admisit egressionem, quia ad illicitam aspiravit visionem, ex hac gemina culpa quae praecessit, digna fuit et meruit, ut et illam quae non tam successit quam accessit, licet violentam, incurreret oppressionem. Sed jam de ista sic egressa, sic visa, sic adamata, sic corrupta, sic et oppressa quid in fine dicit historia? Ecce advertite: Tristemque blanditiis delinivit. Et ecce quia Dina quidem tristatur, sed blanditiis eam corruptor ejus et oppressor delinire conatur. Et haec est seductoria vox, qua tristem delinire studet. Quare tristis est anima tua o Dina, et quare teipsam conturbas? Num doles quia egressa es? quid deliquisti in hoc? quod sacramentum est ut sedeas sola in domo inclusa? Quae ista religio, si tamen religio, ut nocte ac die sola maneas in domo? quae auctoritas talis religionis? Num eam beatus instituit Benedictus? Num magnus ille Augustinus? Ergone religiosi et sancti non sunt Cluniacenses, Cistercienses, et alii quamplures ordines qui talem vitam non ducunt? Et si hoc fortassis in quibusdam aliis tolerabile est, sed in te nequaquam quae talis ac tanta es. Abundat namque in te prae multis aliis scientia profunda, eloquentia nitida, acumen sentiendi in corde, verbum eruditionis in ore. Quae tamen utilitas in omnibus his? Nam universa haec abscondita sunt. Manifesta ergo te mundo, et esto in mundo, in quo, si vis, ita esse potes, ut non sis de mundo. Noli itaque diutius includi in domo; sciens multo tibi esse utilius et fructuosius, ut tecum salves multos, quam te solam. His quidem blandimentis delinita stulta haec, seductorios libenter audit cantus sirenae; nec salvat jam aliquem, insuper et seipsam perdit. Ecce quae et qualia, quot et quanta mala jam incurrit quae temere egressa fuit. Nam omnia haec quae dicta sunt de Dina, ad eum referimus qui curiositate nimis temeraria, et temeritate nihilominus curiosa, tam mente quam corpore egreditur de cella.
3.11
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XI. De magnis multisque periculis, quae ille incurrit, qui habitator est cellae, et de illa male exit, et de eo quod magnam animae sanctae confert quietem plena ac perfecta abjectio saecularium rerum.
3.11
Itaque, ut Scriptura dicit, egressa est Dina, et ad hoc egressa est ut videret. Egressa vero ad vivendum, et ipsa ad magnum malum suum visa est. Porro visa, etiam est adamata. Sic etiam adamata corruptionem suam sustinuit; ad quam quidem coactione quadam violenta, fortassis tamen voluntaria attracta fuit. Carnalis etenim delectatio in causa fuit, quod sic trahi potuit; et ideo potuit quia non nimis forte restitit, nec voluntate plena contradixit. Siquidem diu est ex quo primum dictum est: Trahit sua quemque voluptas. Et ne post haec omnia, misera haec et stulta praevaricatrix rediret ad cor, et contristaretur secundum Deum ad poenitentiam, etiam tristis blanditiis delinitur. O quam magna et quam multa mala! Et eorum omnium quae fuit occasio et origo, vel quae causa? Utique temeraria egressio ejus; nullum enim horum malorum incurrisset, si se intus tenuisset. Sed quia curiose exiit, ad haec mala damnabiliter pervenit. Nam, quia curiositas in causa fuit ut exiret, per hoc nimirum patet, quia, teste Scriptura, ad hoc egressa est ut videret. Erat autem et huic curiositati voluptas adjuncta, quia egressa est ut videret mulieres. O curiositas supra modum periculosa! Nam pretiosum foras depositum perdidit quod nunquam postea recuperare potuit denique virgo exiit, et corrupta rediit: sicque illum sublimis puritatis statum foras se amisisse doluit, ad quem ulterius conscendere nequivit. Sic et pilosus ille ac in modum pellis hispidus, nimiam foris moram faciens, a benedictione paterna se fecit alienum, nec ad eam deinceps potuit pervenire. Cupiens enim( ut ait Apostolus), haereditare benedictionem, reprobatus est. Non enim( ut idem subjungit) invenit poenitentiae locum, quanquam cum lacrymis requisisset eam. Non itaque ut longe superius dictum est, egressio de cella, illi qui aliquo forte in ea nonnunquam taedio afficitur, confert consolationem, sed infert duplicem desolationem. Et fit quidem hoc ad instar hydropici, qui quo avidius bibit, eo et vehementius in se sitim accendit, ut hoc sit eum amplius sitire; multum bibere. Quid ergo est? Utique cum quis taedio se sentit affici, quasi pro obside det corpus suum parieti cellae, et de egressu funditus non cogitans recurrat ad orationem, lectionem, meditationem, atque ad utilem aliquam actionem. Aderit certe ex more sine mora, Pater ille misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui post hanc tempestatem tranquillum faciat, et nubilum in serenum vertat, confortabit pusillanimem, laetificans moestum, invalidum roborans, et vacillantem confirmans, nutantem ad stabilitatem ducens, et fugatis undique ventis, sedatis et fluctibus, mare turbidum in placidum et securum littus commutans. Euntes proinde discite quid sit: Ipse Deus meus, Salvator meus, adjutor meus, non emigrabo. Tunc vos arctius in cella contineatis, cum aliquod in ea forte, ut evenire plerumque solet; taedium vos sustinere sentitis. Revocate ad memoriam quia illa puella, genitrix Dei salva virginitate mox futura, intus in ipsis penetralibus est inventa, quando a Gabriele est visitata. Sic enim legitis: Ingressus angelus ad eam. Patet quia non foras, sed intus erat, ad quam angelus nisi ingrederetur, quasi venire non poterat. Sed ex abundanti est, super hoc commonere vos; in pleno namque ac perfecto exercitio istorum praevenistis et nos, et sermones nostros. Haec tamen idcirco diximus, ut quis sit in silentio et solitudine cellae fructus spiritualis, ex parte aliqua vobis ostenderemus. Quae vobis quidem magis antiqua quam nova sunt; utpote quae jam ex longo tempore, favente Domino, per jugem experientiam didicistis. Inde est quod super his per locutionis nostrae ministerium erudiri non indigetis. Porro quantus in plena saeculi abjectione et quam quietus sit animae fructus, et quies fructuosa, evidenter ex multimodis, quas perferunt angustiis, ii qui curis illius et sollicitudinibus implicantur, perpendere valemus. Et quia nimis longum, imo impossibile est nobis easdem angustias singillatim exprimere in praesenti, unum libet nunc exemplum satis congruum ponere, per quod possunt qui indigent, quantum inter eorum occupationem, et sanctorum qui Deo in otio sine otio serviunt, distet quietem, addiscere. Ecce ipsi tepidi, et de sua multoties vita penitus incerti, sed et omni plerumque spe frustrati, contra procellas tempestatum, contra saevitias fluctuum, contra violentias ventorum anxia laborant. Isti vero ab iis omnibus, et caeteris quae in hunc modum sunt periculis prorsus alieni, securi et laeti, in serena et amoena tranquillitate, in tranquilla et amoena serenitate, in serena et tranquilla amoenitate cujusdam placidissimi littoris stant. O quantum dispendium apud illos, quantum compendium apud istos qui sunt tanquam nihil habentes et omnia possidentes. Desperant namque, nec ultra jam vivunt, gaudentque vehementer ex inventione sepulcri eligente suspendium anima eorum, et mortem ossibus eorum; et ideo dormientes silent, et somno suo requiescunt, malorum timore sublato. Sciunt enim in tempore vacuitatis scribendam esse sapientiam, et quod qui minoratur actu ipse inveniet eam: eisque esse vacandum, ut videant Deum, quia Dominus ipse est Deus. Et quia abyssus dicit de Sapientia: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum.
3.12
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XII. De saecularium (cui praecipue intendunt Carthusienses) negotiorum, et sollicitudinum, et possessionum abjectione.
3.12
Hanc quidem a saeculo segregationem vos abundanter habetis, qui de redditibus ecclesiarum, parochiarum, et decimarum vos non intromittitis; contenti paupertate vestra, plena divitiis. Nihil enim extra terminos vestros vultis possidere, sicut nec debetis, ut abundantius quieti et paci vestrae consulatis. Ut autem hac via ad regnum Dei compendiosa, secura et munda incedatis, vestri vos et exemplo et verbo docuere praedecessores, et Patres qui magis volebant pauperes esse quam divites: quia( si non mentitur Paulus) qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem; et adjungit: Radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Et ecce statim admonitio salubris: Sectare vero justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem. Et in praecedentibus: Habentes, inquit, alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. De hac abjectione saecularium negotiorum et terrenarum possessionum, ut immutata et inviolata in ordine perpetuis temporibus habeatur, teneatur, custodiatur, ita piae memoriae( ut ipsi scitis) vir vitae venerabilis, domnus Guigo( Statutorum cap. 41), homo magnae religionis scribit: Cupiditatis occasiones nobis et posteris nostris, quantum, Deo juvante, possumus praecidentes, praesentis scripti sanctione statuimus; quatenus loci hujus habitatores, extra suae terminos eremi nihil omnino possideant, id est, non agros, non vineas, non hortos, non ecclesias, non coemeteria, non oblationes, non decimas, et quaecunque hujusmodi. His etiam hoc modo vir Dei adjungit. Simili etiam tenore sancitum est, ut neminem prorsus sive intra, sive extra eremum istam defunctum suo sepeliant in coemeterio, nisi forte aliquem hujus propositi hic obire contigerit. Sed et caeterarum religionum, si quis hic defunctus fuerit, quem sua congregatio hinc asportare aut nequiverit, aut neglexerit, hunc sepelient. Nomen vero cujusquam in suo non scribent Martyrologio, nec cujusquam anniversarium ex more facient. Quod profecto ne forte alicui nimis durum et crudele videri debeat, quam rationabili causa, et intentione discreta, et ad quae praecavenda mala hoc institutum fuerit: praedictus Jesu Christi famulus, homo magnae suo tempore( ut adhuc hodie apparet) tam religionis quam scientiae evidenter manifestat, hoc mode subdens; audivimus enim,( quod non probamus) plerosque toties splendide convivari: missasque facere paratos, quoties eis aliquis pro suis voluerint exhibere defunctis. Quae consuetudo et abstinentiam tollit, et venales facit orationes; dum quotus pastuum numerus, totus est et missarum. Nec ullum ibi vel jejunandi, vel obsecrandi constat propositum, ubi non de devotione facientis, sed de pascentis potius pendet arbitrio. Nulla quippe die convivium vel missa deerit, si qui pascat, nunquam defuerit. Et de his usque huc. Dicit autem et superius idem vir hoc modo: Ornamenta aurea, vel argentea, praeter calicem et calamum quo sanguis Domini sumitur in ecclesia non habemus; pallia tapetiaque relinquimus: feneratorum et excommunicatorum munera non accipimus. Et ita praedictus homo Dei scribit de his. Vos autem, o Carthusienses, haec quidem diligenter et cum omni sollicitudine custoditis, et bene facitis; et ideo bene facitis, quia quo minus de saeculo accipitis, eo et minus ei debetis. Sed hoc addendum, quia quo minus saeculo, et his quae saeculi sunt, non solum per affectum, sed et per actum intenditis, eo liberius et purius, eo sincerius et suavius, eo peramplius et perfectius soli Deo intendere potestis, ut ad perfectionis tendentes desertum, ne ungulam quidem in Aegypto remanere permittatis ex omnibus, quae ad sacrificium divinum necessaria sunt. Sed plene ac perfecte intellexistis haec omnia, quae ad haec tria diximus pertinere; videlicet ad externam exercitationem vestram, ad jugem quam tenetis cellae solitudinem, ad plenam denique saeculi, et eorum quae saeculi sunt abjectionem. Non vobis( ut arbitramur) videri debet absurdum, quod ordinis vestri, quem haec tria commendant, suavitatem sublimem, et sublimitatem quoque suavem, quemdam diximus esse paradisum. Vere paradisus est, hortus utique deliciarum, omni delectatione refertus, et amoenitate omnimoda plenus. Sed rigetur iste paradisus, hoc enim probabile et valde bonum. Porro irrigatio ejus, augmentatio ejus; irrigatio ejus, profectus ejus. Nam tunc irrigatur, cum robur ei et incrementum confertur. Et paradisus est, et irrigari ei necessarium est. In conversatione quippe spirituali non proficere deficere est. Dum enim( ut Scriptura dicit) cum consummaverit homo, tunc incipit, paradisum quidem patet, paradisum esse, et irrigatione tamen indigere. Amplius: Cum juxta quod beatus Job dicit, et nos omnes jugiter experimur, nunquam in eodem statu natus de muliere permaneat homo, vel ascendit ad alta munere roborantis eum gratiae, vel descendit ad ima pondere infirmitatis propriae. Ideo ex his luce clarius patet, quia qui de augendo spirituali profectu suo solliciti non sunt, nimirum in defectum teterrimum corruunt. Qui enim hujusmodi sunt ibi( ut longe ante nos dictum est) deficiendi incidunt periculum; ubi proficiendi deposuere appetitum. Idcirco ipse paradisus irrigetur, quia qui lotus est, indiget quoque ut pedes lavet. Et cum omnibus apostolis plus laboraveri Paulus, indignum se tamen asserit ut vocetur apostolus.
3.13
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XIII. De loco sanctae voluptatis et de spirituali fuga sancti Jacob.
3.13
Quomodo, ait aliquis, iste paradisus irrigabitur? In Genesi quid scriptum est? quomodo legitis? Nonne Scriptura dicit, quia fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum? Et quis fluvius iste? imo quis hic voluptatis locus? Nam hoc prius quaerendum, quia nimirum sicut de fluvio hoc procedit irrigatio, sic et de loco voluptatis sit fluvii egressio. Itaque ut patet ex his, difficile, imo impossibile, ut paradisus iste irrigetur, nisi prius de loco voluptatis quicunque ille sit fluvius, egrediatur. Idcirco ex quo ita est, quis hic voluptatis locus est? Nobis videtur( si ita vobis sedet) quod dulcis et suavis sincerae charitatis unanimitas, quam secundum Deum in invicem habetis puram ac defaecatam, bonam pariter et jucundam, in omni( pro nosse, ac pro posse in Christo) et ad omne malum nolle, et ad omne bonum velle, quidam non incongrue possit et debeat dici locus voluptatis. Vere locus hic, locus voluptatis est, voluptatis inquam non carnalis, sed spiritualis; non qua caro vel spiritus inquinatur, sed magis qua et spiritus et caro purificatur, adornatur, decoratur. Hic locus est ad quem venit qui a facie mortem ei comminantis pilosi fugit, in quo vult requiescere occumbente jam sole. Sic enim in historia veraci continetur: Cumque venisset( haud dubium quin Jacob) ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum. Quis fugiens iste, nisi ille de quo praecipitur in onere in Arabia per Isaiam iis qui in terra Austri habitant, ut ei cum panibus occurrant? Ipse est electus quislibet fidelis, qui a superfluitate carnali seu mundiali, magis se ac magis elongat ne mortem incurrat. Cui necessarium valde ut cum panibus occurratur ab inhabitantibus terram austri, quatenus qui spirituales sunt, instruant in spiritu lenitatis hujusmodi; et eos qui triduo sustinent illum, in domos suas Dominus jejunos non dimittat, ne deficiant in via. A facie, inquit, gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii. Haec omnia ad mortem spectant, quam minatur pilosus leni, Esau Jacob: quam ne incurrat, per fugam sibi consulere parat. Itaque fugiens venit ad quemdam locum. Et ipse est voluptatis locus, quia locus quietis est: nam et hoc sequitur. Et vellet in eo requiescere post solis occubitum. Quando sol occubuit? quando fervor tentationis deferbuit. Impossibile ut hic fugiens requiescat, antequam iste sol occumbat; quia quandiu mentem exurit ardor tentationis, in sereno non pausat internae quietis; ac per hoc nec adhuc ad locum pervenit spiritualis voluptatis. Nam quomodo ibi suavitas ulla, ubi tranquillitas nulla? Sed tunc fugiens iste, et ad hunc locum venit, et in eo requiescit, cum suavem secundum Deum quietem, et quietam nihilominus suavitatem apprehendit, apprehendens tenet, tenens non dimittit. Jam tollat de lapidibus qui jacent, de viris videlicet divitiarum, qui in civitate Domini virtutum, in verae fortitudinis multitudine se humiliant: illum omnium sanctorum Sanctum, eumque mentis suae capiti per imitationem supponat; sicque ei inhaerens dormiat in eodem loco; dormiat, inquam, quantum ad quietem; in eodem loco, quantum ad suavitatem, ut sit illius et quies suavis et suavitas quieta. Sicque in suavitate hac, in quiete hac, purificatis videns oculis mentis charitatis scalam; et in imis per compassionem proximi demissam, et in summis per desiderium Dei defixam: angelorum quoque, qui sunt veritatis praecones, et per contemplationem ascensum, et per actionem intueatur descensum: eumque qui reddet mercedem laborum sanctorum suorum, eidem scalae innixum. Jam cum pavore obstupescens et cum stupore expavescens, evigilando ad se reversus exclamet, et dicat: Vere Dominus est in loco isto. Ubi enim Dominus, nisi in quiete cui deest omnis perturbatio? nisi in suavitate cui inest omnis dulcedo, et nulla prorsus amaritudo? Et ego, inquit, nesciebam. Nec mirum non enim hoc eo potuit sciri, quoad usque id ei datum est experiri. Verum extunc scivit, ex quo ad locum illum venit, de lapidibus tulit, tollens capiti suo supposuit; supponens dormivit, dormiens, scalam et quae in ea agebantur vidit. Nec sic dicimus quia scivit veniens, tollens, supponens, dormiens; quasi ei hanc scientiam conferre possent, si non scalam, et ad eam pertinentia vidisset. Sed quia haec quatuor ad hoc praecesserunt, ut quintum succedere posset, cui sextum, hoc est scientia, non tam successit quam accessit. Igitur tunc scivit quando vidit; et sicut nisi videret non sciret, sic non videret nisi dormiret, nec dormiret nisi supponeret, non autem supponeret nisi tolleret; sed non tolleret nisi veniret. Itaque quando vidit tunc scivit, quia quando expertus est, et quantum expertus est, nimirum tunc et tantum scivit. In tanta quippe talique re, tantam et non amplius comprehendi scientiam, quantum sentit ipsa experientia. Addidit etiam ad haec: Quam terribilis est locus iste! Nihil verius. Nam terribilis diabolo, terribilis mundo, terribilis et homini pravo; et sic terribilis, ut castrorum acies ordinata. Illi soli amabilis est, illi soli accessibilis est, qui fugit a facie pilosi, et in morem pellis hispidi, cum sit ipse lenis. Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli. Verum et hoc, neque aliquid sub coelo verius vel est, vel esse potest in hoc quippe loco potissimum manet Deus, sed et ad coelum per ipsum introitus est.
3.14
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XIV. Quomodo spiritualiter egrediatur fluvius de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, et quis ille fluvius sit.
3.14
Iste specialiter locus Dei est, ubi et auditur vox commotionis magnae, benedicta gloria Domini de loco suo. Nam sudarium, quod fuerat super caput Domini sepulti ipso etiam resuscitato inventum est separatim involutum in unum locum. Quare hic locus dicitur unus, nisi quia locus est voluptatis? Non enim in scissura mentium sed in unitate Deus est; et ubi illa deest, ibi vera animae suavitas non est. Hic locus est talis unanimitas vestra, qualis a nobis superius breviter descripta est. De hoc loco emanant fluvii magni et multi: siquidem locus est fluviorum, ubi rivi latissimi et patentes. Sed ille quam maxime fluvius de loco illo egreditur, ut paradisus vester irrigetur. Nulla fluvio huic participatio, societas, et conventio cum fluviis illis, de quibus Dominum alloquens Psalmista: Tu, inquit, siccasti fluvios Ethan; sed nec cum illis de quibus eidem Domino dicit Habacuc: Fluvios scindes terrae: multo minus cum illis qui dicuntur Abana et Pharphar, fluvii Damasci. Magis autem assimilari et valet et debet fluvio, qui Jordanis appellatur; in quo lavatur, et lotus mundatur Naaman Syrus; et aquis Siloe, in cujus natatoriis lotus illuminatur caecus natus. Valet etiam ex parte assimilari fluvio illi, de quo sanctus Joannes in Apocalypsi, visione septima hoc modo scribit; Ostendit mihi( haud dubium quin angelus) fluvium aquae vivae, splendidum procedentem de sede Dei et Agni. Nam quod sedes Dei et Agni, locus incomprehensibllis cujusdam voluptatis sit, nemo qui contradicere velit vel possit. De hac sede fluvius procedit incomprehensibilis illa superabundans, viva et aeterna felicitas, qua in aeternum fruenter electi; in contemplatione indeficienti divinae visionis. Dicit enim Dominus de hoc electis suis: Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et superfluentem dabunt in sinum vestrum. Ecce mensura sine mensura, de qua quod superfluit, dicitur; verum hoc non in praesenti est, sed in futuro erit. Et tamen non solum possunt verba haec de illa intelligi felicitate, qua fruentur qui digni habebuntur, in praemio, quia possunt, et de sanctitate qua nunc ditantur in merito. Ut autem vos diutius non protrahamus, videtur nobis quod fervens et indeficiens purae mentis vestrae devotio, quidam sit fluvius perenniter fluens; qui tunc quidem egreditur de loco voluptatis, apud vos extrinsecus apparens, quasi ad publicum procedens, et inde tamen non recedens, non exeundo exit de secreto( qualem in praecedentibus descripsimus) vestrae unanimitatis. Ipsa itaque qua intrinsecus erga Deum et ea quae Dei sunt inflammati estis mentis devotio, iste est fluvius, qui tunc egreditur quando certis foras indiciis manifestatur, cum eam cohibere prae nimia ejus vehementia ipse quoque animus non sinitur. Et iste est fluvius qui egreditur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum. Ecce quia quis iste sit paradisus quis etiam locus voluptatis, quis vero iste fluvius, quidve sit hunc paradisum irrigari, diximus vobis jam, et audistis.
3.15
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XV. Quod qui ad annuum conveniunt Capitulum priores, ordinis debent diligenter intendere renovationi: et de quatuor sanctis exercitiis, quibus sollicite studere debet omnis qui in cella vult fructuose commorari.
3.15
Itaque si est apud vos, imo intra vos( vobis autem dico, reverendi Patres nostri priores, qui ad annuum Capitulum convenistis): si, inquam, est apud vos et intra vos fluvius iste, imo quia est, scitote quia jam tempus non tam instat quam exstat, ut egrediatur ad irrigandum paradisum. Et dicitis: Quomodo fiet istud? Quomodo superius ostensum est. Convenite in unum spiritualem secundum Deum, ex Deo, pro Deo, cum Deo consensum, sicut in unum jam convenistis corporalem locum, et tam singuli quam simul omnes, cum magna devotione, et illo qui secundum scientiam est, zelo, id est, discreto de ordinis reparatione, renovatione, corroboratione, tam in sinistris, si quae sunt, corrigendis, quam in bonis instituendis, adaugendis, confirmandis, strenue vos intromittite. Itaque levate oculos vestros; et videte regiones si albae sunt jam ad messem, an( quod absit) siccae ad ignem. Mane surgite ad vineas, videte si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica. Ibi potissimum dabit sponsa ubera sua sponso. Quo autem haec attineant, ideo devitamus apertius exponere, scrutari profundius, profusius edicere, quia haec nullo modo potestis, quantum ad ipsam duntaxat experientiam spectat, ignorare, si vestrum studetis tam jugiter quam viriliter pro loco et tempore, pro negotio et causa, pro mensura et modo, ut licet, decet et expedit officium exercere. Hoc autem quam sollicite procuret fluvius iste, ut sic egrediatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, quatenus inde dividatur in quatuor capita. Nam sic verax refert historia: nos autem, si in praesenti melius non habetis, haec quatuor capita referimus ad totidem sanctae religionis exercitia, in quibus ipsa consistit totius ordinis nostri forma[ Par., summa]. Sunt autem, lectio, meditatio, oratio, actio: quatuor haec, major autem horum est oratio. Omni quippe hora cum ab ipsis corporalibus necessitatibus vacamus( quibus quandiu hic vivimus, servire compellimur) in aliquo istorum quatuor inveniri, eique quam sollicite intendere tenemur. Et oportet quidem ut lectio evidenter intelligatur et memoriter retineatur: meditatio, ut nullius phantasmatis caligine obscuretur, sed plena veritatis luce illustretur; oratio quoque, ut coelesti in omni puritate sincera et sinceritate pura desiderio inflammetur, et integra, recta, directa atque erecta piarum lacrymarum effusione humectetur. Actio vero ab omni prorsus tepore, segnitie, et perturbatione, ac murmure aliena, omne quod potest obesse omittendo, nulla malitiae alicujus peste corrumpatur; sed magis cum perfecta sollicitudine, alacritate, hilaritate, strenuitate, quidquid valet prodesse, pro posse et nosse admittendo, omni probabili exercitio adornetur. Nisi sanctis his quatuor exercitiis sanctitatis intendere diligenter et indesinenter curemus, fructuose in coelis nostris morari non valemus. Quam dulce, quam suave, quam bonum, quam jucundum, quam delectabile, quam amabile videri servo Dei debet, latenti in cella, his quatuor intendere! ut nunc studiosae intendat lectioni, nunc purae incumbat orationi, nunc necessariae suam impendat diligentiam actioni; et ita ut in singulis his nulla hora vel momento mens sua defaecatae desit meditationi. Ipsa namque cum singulis his absens est, nulla penitus in exercitio suo plene fructuosa est. Etenim absque praesentia ejus, nec lectio valet per intelligentiam apprehendi et retineri, nec oratio in summis suspendi et morari, nec actio ad necessaria et utilia extendi et dirigi. Idcirco necessarium valde ut unamquamque reliquarum trium ista praecedat, et comitetur, et subsequatur: praecedat dico unamquamque, ut bene incipiatur; comitetur, ut bene incepta, plene consummetur; subsequatur, ut plene consummata, firmiter roboretur. Consolare( tibi dico, qui inhabitator cellae es) consolare, inquam, et laetare in Domino, cum Domino, pro Domino, quia illam quam te speras in futuro habiturum quietem, jam modo in quibusdam suis quodammodo primitiis habes et tenes. Audenter dicimus tibi, quia si eo modo quo esse debes, in cella es, juxta quemdam modum in ipso coelo es. Ecce legis et oras, meditaris et operaris: haec sunt exercitia quibus intendis in cella. Quam sanctum os tuum, quam sancta et auris tua! Cum oras( si tamen eo modo oras, quo orare debes), os tuum in aure Dei est. Et ego verebor illud os sanctum dicere quod in ipsius aure Dei video esse? Cum vero legis, et os Dei in aure tua est. Et aurem hanc ego sanctam non dicam? Sive ergo tu loquaris Deo( quod utique facis cum oras): sive loquatur tibi Deus( quod tunc nimirum fit cum legis), beatum te incunctanter assero. Quid dicam de meditatione pura? quid de actione egregia? Nam illa sanctificat animum, haec autem exornat manum. Quis neget Deum esse intra te, cum in mente tua nihil non bonum et sanctum, nihil non sincerum et religiosum, nihil non mansuetum et pium, nihil non purum et mundum, quantum duntaxat ad crimen pertinet; sed quod est sanctitatis et bonitatis, quod sinceritatis et religionis, quod mansuetudinis et pietatis, quod puritatis et munditiae, in ea versatur. Quis etiam tunc neget eum esse apud te, cum nihil nisi quod utile est operaris? Sunt itaque quibus in cella jugiter intendis, qui habitator es cellae, quatuor exercitia haec lectio studiosa meditatio pura, oratio medullata, actio necessaria.
3.16
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XVI. De commendatione cellae, et de quatuor capitibus illis in quae fluvius dividitur, qui ad irrigandum paradisum de loco voluptatis egreditur.
3.16
Quid melius, quidve jucundius, tu qui habitator cellae es, aestimare debes, quam has die ac nocte diligenter alternare vices? Sane tam dulce tibi intendere his, tantamque in unoquoque eorum suavitatem invenis, ut quando uni intendis, vix ab eo evelli possis ut ad aliud accedas. Eo magis singula haec tibi sapere et dulcescere sentis, quo magis eorum saporem et dulcedinem nec tam saepe quam semper, nec tam frequenter quam indesinenter percipis. Et quidem comedis et bibis cum his studiose intendis; sed haec in te comestio magis famem adauget quam minuit: et multum bibere nihil est aliud quam amplius sitire. Sicque verum esse invenitur quod ipsa de se Sapientia dicit: Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient. Quando te poterit arripere pusillanimitas spiritus, animi tempestas, agonia cordis, vel contristare aliquod taedium, cum quadripartitum hoc apud te viguerit exercitium? Quare quidam cellae solitudinem et quietem[ Par., silentium] abhorrent, et sufferre grave deputant; nisi quia quae, qualis quantaque sit eorum suavitas et dulcedo penitus ignorant? Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, qui amator et inhabitator es cellae; qui eam et amando inhabitas, et inhabitando amas? Quis in hac vita homo in hac te dulcedinis experientia superior? quia talis ut mihi videtur nullus invenitur. Sed quis tibi vel aequari poterit? Num aliquis eorum qui summi sunt rerum domini? Nullus omnino. Nempe superiores te esse fortassis videntur, quantum ad quamdam nomine tenus, et superficie tenus dignitatem periculosam; de qua et pro qua in districto Dei judicio reddituri sunt rationem. Sed longe sunt te omnes inferiores et minores quantum ad singularem hanc, in qua tu exsultas et tripudias suavitatem; sed jucunditatem, sed dulcedinem, sed hilaritatem, sed alacritatem, sed amoenitatem, sed serenitatem, sed sinceritatem, sed delectationem, sed omnis denique( ut brevi multa sermone concludam) boni plenitudinem et quamdam illius ad quam suspiramus beatitudinis coelestis imaginem, et similitudinem. O quam magna quamque multa in his quatuor exercitiis dulcedo, in lectione, in meditatione, in oratione, in actione! Magna; nec ad eam attingit mensura; multa; nec video quod aliquis sit ejus numerus. Et quatuor haec, fortassis illa quatuor sunt capita in quae fluvius ille dividitur, qui ad irrigandum paradisum de loco voluptatis egreditur. Videamus jam quid dicat Scriptura de quatuor capitibus istis: Nomen uni Physon, nomen secundi fluvii Gyon, nomen tertii fluvii Tygris; fluvius vero quartus est Euphrates. Et de Physon dicitur quod circuit omnem terram Evilath, de Gyon quod circuit omnem terram Aethyopiae, et Tygris vadit contra Assyrios. Non autem dicitur quod Euphrates aliquam terram circumeat, vel quo vadat; sed solummodo dicitur, quod fluvius quartus ipse est Euphrates. Num aliquid istorum otiose dictum est? Non utique. Jam ergo intendamus his. Os pupillae dicunt sonare Physon. Et si hoc verum est, sicut ad pupillam visio, sic ad os locutio referri potest; nam in ore lingua est qua loquimur, in oculo pupilla qua videmus. Et ubi quod verum est videmus, ne in caligine falsitatis aberremus, nisi in studiosa sacrae Scripturae lectione? Et quando ex ordinis indulgentia diebus festis locuturi convenimus, unde quaeso loqui debemus, nisi de iis quae lectio in se continet sacrae Scripturae? Merito per os et pupillam, studium sacrae lectionis exprimitur, in qua lux fulget veritatis, per quam ad claritatem pertingimus luminosae cognitionis; et legimus verbum sacrae eruditionis, de quo conferimus ad invicem ad documentum tam propriae quam fraternae aedificationis. De eo autem quod primo loco posuimus, loquitur in secunda Epistola sua Petrus, Habemus, inquiens, firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, sicut lucernae lucenti in caliginoso loco. De eo vero quod secundo, sanctus David ipsum communem Dominum omnium alloquens: Lucerna, inquit, pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
3.17
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XVII. Quod qui habitator est cellae omnem debeat illicitam devitare locutionem, et quae illa sint bona ad quae nos sacra lectio provehit.
3.17
Tu ergo, serve Dei, qui in cella solus; et non tamen solus habitas; si omnia quae pertinent ad sacram Scripturam per plenam notitiam apprehendis ad clarissimam quamdam in mente visionem pertingis. Cum vero quoties tibi indultum fuerit ut loquaris, si in his linguam tuam occupare studueris, jam non solum visum intrinsecus clarificatum, sed et os tuum mundum intrinsecus habebis et ornatum. Sic, sic, non sine causa interpretari os pupillae dicere poteris Physon, per quod sacram nos posse per lectionem accipere diximus; dum per eam tantam acquiris et in intuitu interno claritatem, et in ore exterius verbum veritatis, ad tuam et eorum qui te audiunt aedificationem. Absit semel et iterum, absit saepe et semper, ut in claustro festis diebus cum os tuum ad loquendum aperies, loquacitatem in eodem ore tuo inordinatam assumas: hoc enim gravitatem et maturitatem tuam omnino non decet. Non multum apparet, quod diebus aliis studiosae lectioni, purae meditationi, medullatae orationi intentum te exhibueris, si os ad loquendum aperiens, loquacitati aut garrulitati, et maxime disceptationi et contentioni linguam tuam ex prava consuetudine accommodaveris: haec enim omnia, sed et omne verbum stultum et vacuum, mendax, dolosum, otiosum, impudicum, excusatorium, detractorium, comminatorium, iratum, superbum, ab illis spiritualibus exercitiis, quibus in cella intendere debes, prorsus aliena sunt. Memento quid per semetipsam Veritas dicat: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Si ergo est reddenda ratio de verbo otioso, quanto magis de noxio? quanquam non possit esse non noxium etiam verbum otiosum. Sed noxium hoc loco verbum vocamus, verbum deceptorium, adulatorium, litigiosum, falsum, et caetera in hunc modum verba criminalia, si quidem est crimen plerumque in ore, sicut et in corpore. Caetera, inquam, in quibus et Deus multum offenditur, et omnis qui audit non mediocriter laeditur, ipse etiam qui loquitur, gravi peccato addicitur: ipso Domino teste: Sicut ex verbis tuis justificaberis, sic et ex verbis tuis condemnaberis. Vide quanta debeas praecavere cura ne illud incurras, quod te condemnet. Hinc Pater et dux atque advocatus monachorum beatus Benedictus, in Regula monachorum sic scribit: Scurrilitates, vel verba otiosa, et risum moventia, aeterna clausura in omnibus locis damnamus, et ad tale eloquium discipulum aperire os non permittimus[ Regula S. Benedicti, c. 6]. Scito, dilectissime nobis, qui habitator es cellae, quia fabulationes et nugae, quae in ore multorum saecularium fere indesinenter sunt, in ore virorum religiosorum, et maxime in ore Carthusiensium, blasphemiae sunt. Certe, ut ait Dominus, bonus homo de bono thesauro profert bona. Si in thesauro cordis tui reposita est per amorem ardentem, et exercitium continuum lectio, meditatio, oratio, utilis actio proferet utique lingua, aliqua istarum cum se moverit ad loquendum. Si hoc modo egeris, sensus tuus illustrabitur, et exterius os tuum venustabitur; et utrumque hoc bonum per studiosam tibi lectionem conferetur; ut non sine magno mysterio Physon, os pupillae interpretetur. Haec autem, de qua jam quaedam diximus, lectio studiosa erudit nos, ut cantemus Domino canticum novum et sanctae semper vitae novitatem parturiamus, quia et Physon circuit omnem terram Evilath. In hac sanctae novitatis parturitione, verae sapientiae nascitur aurum, et terrae illius aurum horum( haud dubium quin Evilath) optimum est. Quia nimirum est sapientia quae desursum est, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, judicans sine simulatione. Sapientia sane nonne sapida scientia est? Et aurum quod non solummodo bonum, sed quod optimum est, in terra Evilath nascitur, quando et ab anima pia, et in qua per studium sacrae lectionis visus interior[ Par., intrinsecus] ad illustrationem, et apud quam extrinsecus nihil profertur in ore, nisi quod pertinet ad aedificationem? cum sanctae novitatis parturitioni intendit, diligitur bonum, et in ipso interno palato suo, cum abjecta prorsus omni dulcedine illicita, nihil ei dulcescit nisi solus Deus, sapit ei quod omnium est bonorum optimum. Et sic est uni nomen Physon: et sic circuit omnem terram Evilath, ubi nascitur aurum, et aurum terrae illius optimum est.
3.18
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XVIII. De generibus sanctarum meditationum quibus intendere debet qui in cella solitarius sedet, et de studiosa sacrae Scripturae recordatione.
3.18
Porro nomen secundi fluvii Gyon, qui cum sit praeruptio, circuit omnem terram Aethiopiae. Ipsa est meditatio, quae quidquid est Aethiopicae nigredinis, ad peccati pertinentis deformitatem, priusquam per consensum animam deformem reddere possit, viriliter et valenter resistendo perrumpit. Cum enim internae meditationis puritati anima sancta ex omni parte se intendit, nulla eam sibi quantumlibet violenta tentatio per consensum subjicere valet. Mox quippe ut ad ipsam mentis januam pulsare tentatio incipit, si in defaecata meditatione perfecte meus occupata fuerit. Ejus nimirum vires, non tam quae jam nocuerunt abrumpit, quam ne de novo nocere valeant perrumpit[ Parc. praerumpit]. Idcirco, tu, qui habitator es cellae, sicut tibi sapit studiosa lectio, quae est Physon, cum ejus aquas bibis,( quae circuit omnem terram Evilath, ubi optimum nascitur aurum;) sic nihilominus sapiat tibi meditatio pura, quae et circuit omnem terram Aethiopiae. Nam nimis periculose evomis quidquid scribendo de aquis sumpsisti Physon, nisi statim de aquis bibas Gyon. Sicut enim legere et non intelligere negligere est, sic profecto lecta et intellecta oblivisci, quid aliud est quam omnino perdere quidquid legendo et intelligendo acquisisti? Sunt autem plures meditationum modi, quibus cum studiose intenderis, ad stabilem nimirum mentem tuam maturitatem, et maturam stabilitatem restringere poteris. Sicque coges eam ut solide subsistat in se, nec se vel inaniter elevet supra se, vel enerviter dejiciat subtus se. Nec sordescat, inquam, cum fuerit ab illo summo magistro super tumenta terrae edocta; nec inanescat cum super volucres coeli erudita. Sicut autem hujus de qua loqui proponimus meditationis diversi modi sunt, ita et diversas in animo meditantis causas gignunt. Nos autem illum primo loco modum ponimus, quo in meditantis mente causa procedit eruditionis; secundo, qui causam gignit doloris et timoris; tertio vero loco ponimus illum, qui occasionem administrat amoris et consolationis; quarto quoque, de quo percipit mens causam pietatis et compassionis; quinto vero, de quo discretionis causa venit et abjectionis; sexto loco illum ponimus modum, de quo venit in anima renovationis suae causa et reparationis; septimo quoque, de quo stuporis causa venit et admirationis; octavo illum ponimus modum, quo in mente meditantis illa revolvuntur, quae sunt invisibilia et spiritualia; sed et illum nihilominus ponimus, quo mens sobria et sancta ab omni non solummodo affectione impura, sed et ab omni cogitatione otiosa prorsus expers effecta et aliena, per visionem non jam spiritualem, sed nec rationalem, sed per visionem potius intellectualem, in ipsis veris ipsam veritatem beatis conspicit. Hic purae mentis beatus fit excelsus in Deum, qui jam non simplex meditatio, sed excellens valet contemplatio vocari. In ea eamque pia et succensa mens, omne corpus, omnesque corporeas imagines similitudinesque transcendens, in ipsa luce Veritatis, in qua vere et vera sunt omnia, praeterita praesentia et futura; nec aliter praeterita, quam futura vel praesentia; nec aliter praesentia, quam praeterita vel futura; nec aliter futura, quam praesentia, vel praeterita; sed simul, et semper, et eodem modo omnia, quaecunque ei Veritas revelavit, simplici intuitu contemplatur. Quidquid in hac fuerit visione ab anima sancta pure comprehensum, vere luminosum esse constat, et certum. Ipsa est quae semota visione imaginaria pariter et phantastica, visionem sensualem et spiritualem clarificat, ut fiat in ea videns, vel mysteria loquens, vel occulta patefaciens, vel ventura praenuntians. Sunt autem et alia fortassis meditationum genera quae rationabiles et convenientes ex se causas producunt; sed ista nobis in praesenti occurrerunt. Et nunc audi plenius et perfectius, tu qui habitator cellae es, quaedam quae pertinent ad haec. Itaque, ut primum de primo modo sermonem habeam ad te, sedens in cella tua, mente per omnes divinae paginae libros discurre; comitante silentem hanc ruminationem et recordationem tuam intelligentia, eamque clarificante, revolve apud te, imo intra te, in mente, quae in libris sunt legalibus, et libris prophetarum, et agiographorum; sed et quae continentur in libris quae ad Novum pertinent Testamentum, evangelistarum videlicet et apostolorum, atque doctorum catholicorum narrationes et generationes, eventus et gesta; sive quae historice, sive quae allegorice aut tropologice, vel certe anagogice, recte et catholice intelligenda sunt. Duc considerationem tuam ab ipso mundi exordio, per ea quae per quatuor successionum variationem[ Par. narrationes] sunt facta et dicta, per aetates sex, per tempora tria, per status duos: et a tempore Incarnationis Christi usque ad hujus temporis fecem, quae ad ipsum Christum, quae etiam ad apostolos, et martyres, et confessores, et virgines spectant. Quam magnum sub silentio in corde tuo multiloquium in singulis! Num quando haec omnia et singula intra te ruminas, esse solus in cella dicendus es? Non utique tunc solus es, quia cum his diligenter intendis, universae de quibus agit vetus et nova Scriptura, et de quibus in Scripturis Patrum qui post Incarnationem fuerunt mentio fit, tecum quodam modo personae sunt. Nisi quia hoc fortassis peramplius et perfectius est, quia in te quoque sunt: et magnam quidem ac multam hic percipies eruditionem, qui ipsam intra te sacrae Scripturae comprehendis universitatem.
3.19
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XIX. De illo meditationis modo, qui in animo meditantis timoris gignit causam et doloris, qui in octo modos dividitur.
3.19
Meditationi huic succedit alia, et est( o tu, qui habitator es cellae) quae specialiter pertinet ad te. Sedens itaque in cella tua recogita in amaritudine animae tuae annos et dies tuos; volvens intra te et revolvens quae et quanta et qualia mala, ubi et quando, qua voluntate et intentione, sed et quandiu sive in mente sive in carne tua commissisti. Cogita et recogita intra te, quam sis et mente et corpore infirmus, quam proclivis ad vitia, quam invalidus ad virtutes, quam multis sis timoribus contractus, doloribus afflictus, erroribus vagus, curis anxius suspicionibus inquietus: quibus quantisque periculis sis expositus, vinculis ligatus, sordibus inquinatus, piaculis repletus, quam magnorum sis multo rumque malorum molibus oppressus. Qualiter fere incessanter alienis a te, dilanieris in te, dilacereris intra te, dissiperis extra te, dejiciaris infra te( et prosternaris subtus te, sed et inaniter eleveris supra te. Et quia nimis longum est, imo impossibile nobis est omnes numerare calamitates, quas intus et extra miser patitur homo, cogita quomodo sis ipse similis descendentibus in lacum: et nisi tibi gratuita Conditoris tui adsit gratia, talis es in tentatione, qualis est vel cera a facie ignis, vel pulvis levissimus in flatu vehementissimi venti. Repraesentet tibi post haec in mente tua ipsa meditatio tua, quam terribilis sit ipse universae creaturae Conditor in consiliis super filios hominum, reproborum nec mala diluens, nec bona acceptans, insuper et corda eorum justo sed occulto judicio suo non emolliens, sed etiam indurans, ne convertatur et sanet eos. Cogita intra te quod Ecclesiastes dicit, quia sunt justi et sapientes, et opera eorum in manu Dei sunt; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit; sed omnia in futurum servantur. Tunc erunt certa, quando ut se emendet homo, nec locum jam habebit, nec tempus. Dicit item idem ipse: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere, quem ille despexerit. Statue post haec ante oculos considerationis tuae, ipsum animae tuae a corpore egressum depingens modo intra te, quam terribilis tibi erit hora illa, et ideo non mediocriter etiam nunc metuenda? quanta erit tunc, et in anima tua trepidatio, et in corpore tuo afflictio, quando duos istos( ut sic dicam) socios, qui simul aliquanto fuerunt( dico autem de corpore tuo et de anima tua) separabit ab invicem amara et inimica mors. Meditare nunc apud te, imo intra te, quae tunc erit tibi in mente, non solum omnium quae in hoc mundo sunt rerum, sed et cunctorum charorum, amicorum et parentum oblivio. Et erit tunc quidem hinc egressio, sed ignoratur penitus quo emigratio; sicut quidem ait de seipso: Egrediar, sed nescio quo, sed nescio quando; nec aliqua spiritus ad corpus ante novissimum diem speratur reversio, juxta illam veram sancti viri sententiam, quae talis est: Homo cum dormierit non refulget, donec atteratur coelum, non evigilabit, nec consurget de sommo suo. Deserit corpus spiritus, ipsoque illud deserente moritur corpus. Itaque corpus quod vivit ex anima, fit exanime. Ut enim beatus dicit Augustinus( quod et nos quotidie in iis qui nos praecedunt intuemur; sicut et in nobis, cum tempus nostrum advenerit, qui erunt superstites intuebuntur) discedente anima, qui ambulabat jacet, qui loquebatur tacet: clausi oculi lucem non capiunt, aures nulli voci patescunt, omnia membrorum officia conquiescunt. Non est qui moveat egressus ad ambulandum, manus ad operandum, sensus ad percipiendum. Nonne ista est domus, quam nescio quis invisibilis habitator ornabat? Recessit qui non videbatur, remansit quod cum dolore videatur. Haec beatus Augustinus de his. Convertat se jam ad aliud meditatio tua, et praevideat prout potest praesentationem animae tuae a corpore exutae, ad tribunal illius judicis terribilis, judicis districti. Ut enim Apostolus ait: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Domini nostri Jesu Christi; ut unusquisque referat propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. Unus homo erat, qui pro eo solus ingressus est sine macula, qui et solus liber inter mortuos fuit, solus quoque dicere potuit: Venit ad me Princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Non est aliquis nostrum in quo non habeat aliquid suum. Intuere post haec considerationis tuae oculo, in ipsa interna meditatione tua, quid de tuo corpore erit, postquam ab eo anima tua recesserit. Non autem necesse habet multum laborare in praevidendo hoc meditatio tua; quia quid super hoc debeat sentire, ipse quoque te certum reddit corporalis aspectus. Nam vade modo, et cujus volueris mortui sepulcrum aperi et inspice. Nonne si hoc feceris, in tantum et aspectui erit et olfactui quod apparebit horrori, ut neutrum aliquo possit modo vel ad momentum sustinere? Certe apparebit cadaver horribiliter fetens, putredine scatens, vermibus scaturiens: et usque ad hoc deveniet istud de quo loquimur corpus, ut sit post exitum animae, fetor, post fetorem, putredo; post putredinem, vermis; post vermem, omni pulvere abjectior, vilior, fedior, et fetidior pulvis.
3.20
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XX. De generali resurrectione mortuorum, et poenis damnatorum, et qualiter repeti debeant illi octo modi, in quibus timoris existit causa et doloris.
3.20
Jam tibi, qui habitator es cellae praemonstret, de qua sermonem habeo ad te, tua meditatio, aliqua de futura illa in novissimo die resurrectio mortuorum generali; quando in fine saeculi veniet ipse Rex regum, et judex vivorum et mortuorum. Et veniet in potestate magna et majestate judicaturus, qui in infirmitate et humilitate dudum venit judicandus. Et cum( sicut ipse promisit) sic venerit, venient et omnes angeli ejus cum eo, et congregabuntur ante eum omnes gentes. Tunc dicet justis, et ideo salvandis: Venite, benedicti; injustis, et ideo damnandis: Discedite a me, maledicti. Illis dicet: Possidete regnum; istis vero: Ite in ignem aeternum. O! possidete regnum. O! ite in ignem aeternum. Erit tunc impletum veraciter quod de reprobis in Apocalypsi sua sanctus Joannes narravit quasi praeteritum, quod adhuc est futurum. Sustulit, inquit, angelus lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon illa civitas magna, et ultra non invenietur. Hic angelus ille est, qui vocatur magni consilii angelus; fortis quidem, quia Dominus ipse fortis et potens. Ipse magnam illam reproborum stipulum siccam aeternis incendiis praeparatam mittet in mare aeternae damnationis. Qui lapis molaris, illa est Babylon magna, quae sic in hoc mare mittetur, quod ultra non invenietur. Et magnam quidem solet haec in anima meditatio facere moram, depingens apud eam, imo intra eam illum judicis qui tunc apparebit, maximum terrorem, omnium occultorum aperitionem. Nam judicium sedebit et libri praeteritarum conversationum et internarum conscientiarum aperientur; et judicabuntur singuli, secundum id quod scriptum habebunt libri. Depinge quoque virtutes coelorum motas, coelos et terras ardentes, ipsam quoque terribilem et horribilem quam in reprobos exercebit vindictam, ponens eos ut clibanum ignis in tempore vultus sui, quos ipse conturbabit, et devorabit eos ignis. Ignis utique qui ut legimus, non exstinguitur. Et multa alia terribilia, et horribilia, atque tremenda, quae potest anima utcunque praevidere, quae huic studuerit meditationi sollicite et diligenter intendere. Jam vero post haec circumeat meditatio tua, et perambulet terram illam tenebrosam, et opertam mortis caligine, terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Videat in terra illa poenas aeternas reproborum, gehennam infernalem, ubi ignis erit inexstinguibilis, vermis immortalis: ubi etiam( ut innumera verbo brevissimo concludamus) nihil aderit boni, nihil deerit mali. Ecce meditationes octo, quas tibi, qui habitator es cellae, proposui; sex quidem in capitulo praecedenti, duas vero in hoc sequenti. In has vero octo meditationes illud secundum meditationum genus dividitur, in quo timoris pariter causa consistit et doloris. Has quoque meditationes octo, repetitione volumus compendiosa enarrare, ut eas et arctius in memoria retinere, et cum volueris intra te possis revolvere. Prima est; de multis quantum ad nos absque numero, et de magnis sine mensura excessibus, quos et in mente et in carne damnabiliter commisimus. Secunda, de miseriis, quae et ipsae mensuram excedunt, et numerum non admittunt, quas in corde et in corpore sustinemus; tam illis quae ad culpam pertinent qua polluimur, quam quae ad poenam qua cruciamur. Tertia est, de secretissima, severissima, et in aeternitate immobiliter fixa animadversione, qua ille terribilis super filios hominum, justus et oculatus, atque districtus judex Deus vigilat super creaturam rationabilem reprobam; quam et ab aeterno reprobat, et in aeternum damnat. In qua meditatione deprehendimus nos non absque grandi timore et terrore ignorare, in qua via habitet lux, et tenebrarum quis locus sit, et nescire utrum amore simus an odio digni. Quarta quoque est de illa resolutionis hora terribili, in qua corpus ab anima et animam a corpore continget separari. Quinta est de manifestatione animae ante tribunal judicis; quando talis ibi praesentabitur, qualis hinc egredietur: cui apparebit et hostis, de omnibus eam quae commisit illicitis, quae per poenitentiam et confessionem et satisfactionem deleta non sunt, accusans: et conscientia iis attestans, et ipse judex secundum sua ei merita reddens. Sexta profecto est de eo quod evacuatum anima corpus sepulturae traditur, terra terrae commendatur, cinis in cinerem revertitur, caro vermibus esca datur, in putredinem redigitur post putredinem abjectissimus pulvis efficitur. Septima est de generali resurrectione mortuorum, et de tremendo judicio illo, ad quod ipsa congregabitur generis humani universitas; de terrore judicis in quo reprobis apparebit; de prolatione terribilis sententiae, quae talis erit: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Octava est de suppliciis eorumdem reproborum in aeternum damnatorum; ad quae pertinet ille de quo Isaias dicit, ignis exurens, vermis corrodens, et utriusque aeternitas; quia de illo dicitur quod erit inexstinguibilis; de isto vero quia erit immortalis.
3.21
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XXI. Qualiter in animo meditantis timor expellit elationem, et de tertio meditationis modo, qui occasionem administrat amoris et consolationis.
3.21
Istae meditationes, quas numero octo tibi qui habitator es cellae, proposuimus, ad illum pertinent meditationis modum quem secundo loco proposuimus, de quo etiam diximus quod doloris gignat causam et timoris. Et verum quidem diximus: quid enim in singulis octo his aliud animus invenit meditantis, quam quod validi ei timoris causam occasionemque gignat, et doloris? Istae sunt meditationes, quae mentem cum eis diligenter intenderit; pungunt et percutiunt, verberant et flagellant, vulnerant et cruciant, ad compunctionem provocant et ad lacrymas excitant. Dolet quippe supra modum anima his intra se meditationibus diligenter intendens; dolet inquam et timet. Dolet multum, quia se sentit in praesenti pati tam gravia; sed magis timet, quia formidat ne in futuro patiatur valde graviora. Hunc in se habuit dolorem et timorem, qui concussus et compunctus, illi terribili judici hoc dicebat: In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me. Postquam irae suae in nos transierunt, terrores etiam sui nos conturbant, quia cum supra modum nobis videantur dura quae nunc toleramus, metuimus quoque ne exigentibus culpis nostris, ad toleranda in fine sine fine longe duriora perveniamus. Iste meditationis modus, quem in octo modos divisimus, tibi qui habitator es cellae, quemdam dat ignitum sentire affectum; sicut praecedens ille, ad luminosum quemdam et praeclarum te perducit intellectum. Et cum uterque modus sit admodum bonus, magis tibi iste est necessarius, quia ille quidem te instruit, sed iste te afficit; ille quasi multas divitias ostendit, iste vero ad earum te possessionem perducit. Vide quia ille dici dives debet qui divitias multas possidet, non autem ille qui eas solummodo( cum sint alterius, et non suae) oculis videt. Ibi percipies scientiam, hic autem sapientia; ibi ut agnoscendo scias, et sciendo agnoscas; hic autem ut timendo doleas, et dolendo timeas. Quod ibi est, quasi tenuiter fragrat in olfactu, quod vero hic est, plene sapit in gustu. Illi intendere, nisi similiter intendas et isti, periculosum est tibi; quia ille nonnunquam administrat elationem, hic autem semper humilitatem, nam scientia inflat, et cognitio mentem inaniter exaltat: dolor vero, dum compungendo flagellat, inflationem detumescere facit; et timor, dum quasi minando excruciat, inanem in mente exaltationem premit. Itaque causa est multoties scientia et cognitio, elationis; sed est dolor et timor semper causa profundae humilitatis. Itaque in primo illo meditationis modo, quasi cernis quamdam maximam lucem; in hoc secundo quemdam maximum sentis calorem: et idcirco statim postquam diligenter intenderis illi, intende non minori diligentia et isti, ut si forte inquinasti in illo pedes tuos, in isto quoque laves eos. Verum, sicut primus ille modus indiget isto secundo, ne nimis inaniter per tumorem elationis erigat; ita nihilominus et iste secundus indiget quodam tertio, ne nimis lethaliter per horrorem desperationis dejiciat. Quia igitur nihil in hoc secundo meditationis modo tua, o, qui habitator es cellae, mens invenit nisi quod est doloris, quod magnae est amaritudinis; ne forte( quod absit) abundantiori tristitia absorbeatur quando haec cogitat, bene facit si sibi laeta quaedam et dulcia, ad mitiganda tristitia haec, et ad minuenda ne in id quod nimis est se extendant amara ista, repraesentat. Idcirco repraesentet hic tertius meditationis modus tuae intrinsecus menti, quantae sit dulcedinis et pietatis, quantae clementiae et bonitatis ipse Deus, quod suavis est universis, quod miserationes ejus super omnia opera ejus, quod multus est ad ignoscendum, quod praestabilis super malitia, quod longanimis est in exspectando, quod multum misericors in remittendo, quod Pater est misericordiarum et Deus totius consolatonis, qui consolatur suos in omni tribulatione eorum, quod quomodo miseretur pater filiorum ita[ Par., ipse.] quoque timentibus se miseretur. Id autem quam maxime meditatio, haec menti tuae repraesentet, quod proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: omnia nobis in illo donans; et in ipso, et per ipsum, mundum sibi reconcilians. Quod idem Filius in tantum nos dilexit quod lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo; quod pro nobis indutus est carne, turpatus cruce, multatus morte. Quod carnem suam et sanguinem suum dedit nobis, et animam pro nobis; carnem ad duram, et diram, et ignominiosam passionem; sanguinem vero ad largissimam de quinque locis sacratissimi corporis sui effusionem, animam ad emissionem. Et si volumus aliquid interius in his scrutari, nobis et carnem dedit in cibum, et sanguinem in potum, et animam in pretium. Quid hoc ad nos? multum per omnem modum; ut reficiamur videlicet jejuni, potemur aridi, redimamur captivi. Qui tot et tanta passus est pro te putas quod deserat te? Absit ut hoc putes. Quam multos, qui longius quam tu recesserant ab eo vocavit ad se? Nam ipse est, qui ubi abundavit delictum, superabundare gratiam facit. Testis est sanctus David, qui peccavit peccatum grande. Nam, adulterio pollutus, homicidio cruentus, adauxit quoque geminum malum hoc abominatio proditionis. Erat autem quo ligatus fuit funiculus triplex; adulterium, homicidium, proditio; foedus ipse, cruentus et dolosus. Et difficile quidem imo impossibile ut rumperetur, nisi quia ubi abundavit delictum, superabundavit, in eo et gratia. Nam haec ejus peccata erant; incestus, crudelitas et dolus. Sed ubi abundavit incestus, superabundavit munditia; ubi abundavit crudelitas, superabundavit pietas; superabundavit et simplicitas puritatis, ubi abundavit dolus proditionis. Certe multiplicantur super numerum qui tales sunt, si velimus( quod tamen non possumus) revocare ad memoriam universos quorum misericors Deus et piu remittit iniquitates, tegit peccata; abluens eos, et justificans, ac sanctificans in Spiritu sancto. Sic sic, quantum distat ortus ab occidente, longe fecit ab eis iniquitates eorum, ponens in eis bonum ubi erat malum, ubi injustitia ibi meritum, et gratiam ubi culpa. Et hic est tertius meditationis modus, de quo tibi diximus, qui habitator es cellae, quia occasionem gignit et causam amoris et consolationis; sicut praecedens, qui secundus est, timoris administrat causam et doloris. Et necessarium valde ut hic modus tertius succedat primo, quatenus quemadmodum secundus in primo evacuat tumorem elationis, ita et tertius horrorem a secundo auferat desperationis. Sicque in duobus his modis, secundo videlicet et tertio mens tua Deo cantare valeat, non solum misericordiam, ne eam elevet temeraria praesumptio, nec solum judicium, ne eam absorbeat mortifera desperatio; sed misericordiam pariter et judicium, ut nequaquam in unam sui partem claudicet, ne( quod absit) a recta semita exorbitet, sed via recta incedere curet: non declinans, vel a dextris, insipienter in spe vana[ Par., vacua] exsultans; vel a sinistris, damnabiliter in desperatione profunda trepidans.
3.22
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XXII. De quarto meditationis modo, qui causam gignit in animo meditantis pietatis et compassionis: et quod quaedam quae videmus ab aliis mala fieri, magis debeamus intra nos plerumque excusare, quam temere judicare.
3.22
Meditationis quoque quartus modus est, de quo percipere debes tu, qui habitator es cellae, causam pietatis et compassionis. Et apte modus iste, illi succedit tertio modo, qui causam tibi administrat consolationis; ut tu nimirum consolatus quoscunque videris vel miseria afflictos, vel culpa contaminatos magis prosilias ad compatiendum, quam ad judicandum; magis ad consolandum te promptum exhibeas, quam ad exprobrandum. Hoc ideo diximus, quia illi, qui habitu religionis induti videntur, seu monachi, seu etiam clerici regulares, in claustris suis morantes, vel nos quoque anachoretae et eremitae, qui soli degimus( et utinam soli), cum aliquid intuentur ipsi quod eis displicet, intuemur et nos nulla discretione prae oculis habita, absque compassione aliqua. Et illi multoties ad judicandum potius quam ad consolandum concurrunt, concurrimus quam saepe et nos. Ut quid tu qui in angulis cellae tuae latitas, alios judicas; non quidem jam ad similitudinem lupi rapacis, sed magis mordens ad instar pulicis mordacis? Nec judicas, ut ille judex justus, in aequitate, sed magis ut judex iniquus, qui nec homines times, nec Deum revereris, in iniquitate. Nam impingis in priorem tuum, aut in eum qui loco ejus, ipso absente tibi praeest, seu in provisorem tuum, vel in aliquem fratrum tuorum. Nunquam aliquem istorum reperies, qui non tibi multoties reprehensibilis appareat, etsi unusquisque veraciter irreprehensibilis, sicut homo esse potest existat. Quomodo, ait, erit istud, ut cum aliquis eorum merito reprehendi non debeat, mihi quoque unusquisque eorum jure reprehendendus appareat? Ex eo quidem est quod tu superbus et iracundus, immitis et impatiens es, et nunquam propriam tuam, quantumcunque fuerit perversa, voluntatem vis frangere; sed eam semper contra jus et fas, protervus et rebellis, atque quantum in te est penitus invincibilis conaris adimplere. Cumque omne quod in te est, sic sit in te, ut non ab aliquo alio, sed a teipso sit; tu tamen non id tibi, sed aliis potius imputas, quia oculos quidem tuos ad alios aperis, ad teipsum autem ex toto eos claudis: unde fit ut salubriter teipsum videre non possis, dum nunquam te, sed semper alios attendis. Si enim tuus te oculus plene videret, nullus multoties tibi alius quisquam quam tuipse, tibiipsi reprehensibilis appareret. Sed quia quadam nimis gravi infirmitate deprimeris eos qui etiam bene tibi in omnibus ministrant, semper reprehendis: cum hoc te cogat facere non eorum aliqua( quia prorsus nulla est) negligentia, cum omni tibiipsi serviant diligentia; sed tua potius infirmitas magna. Nec ista idcirco diximus, quod omnia quae ab aliis vides fieri, semper debeant laudari, et nunquam pro loco et tempore, pro persona et causa a te reprehendi( cum non tam saepe, quam fere semper magis reprehendenda videas quam laudanda), sed ut sic, cum causa exigit, alios accuses, ut in iis in quibus tuipse digne accusari debes, te nunquam excuses. Et sic fiet ut dum incessanter attendis quam gravia sunt mala propria, tolerabiliora tibi videantur aliena; ut dum zelus tuus plene temperatus fuerit etiam nimius esse non possit. Eritque hoc cum nunquam nimis vel subsistens citra, vel se extendens ultra, sub modo se cohibeat et mensura; via quidem regia ambulans et nequaquam nimis temere vel a dextris vel a sinistris declinans. Itaque tu qui habitator es cellae, cum nonnulla vel audieris vel videris a quibusdam mala committi, sic ea per zelum et rectitudinem accuses, ut ex nonnulla parte per pietatem et compassionem excuses. Nequaquam laudandum putes quod jure debet reprehendi, sicut nec reprehendendum, quod merito laudari: ne illud propheticum incurras quod tale est: Vae qui dicunt malum bonum, et bonum malum; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum, ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem; sed sicut semper cum laudas, adulatio debet abesse; ita nihilominus cum reprehendis compassio debet adesse. Idcirco cum sinistrum aliquid fieri videris, puta id evenire ex infirmitate, puta ex subreptione, puta ex casu. Excusa intentionem operantis, si excusare non potes ipsum opus. Quod si nec ipsam videris prorsus aliquam excusationem admittere, puta tentationem nimis fuisse vehementem. Cum itaque aliquem videris spiritualiter aegrotare, sic ejus tibi displiceat aegritudo, ut placeat tamen tibi qui aegrotus jacet: nec tibi placeat quod aegrotus est, sed ille tibi placeat qui aegrotus est. Sic, sic diliges hominem, et persequeris peccatorem: qui tamen placere tibi debet, non quia peccator est, sed quia homo est. In malis proinde, quae videris apparere in hominibus, nec zelus tibi, nec compassio desit: et sic tam ille quam ista in te sit, ut utriusque causa, principium quoque, et medietas, atque finis, sincera et ordinata charitas adsit.
3.23
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XXIII. Qualiter quintum meditationis modum opponere debeamus in mente nostra, contra illam, qua jugiter pulsamur, tentationem carnis, diaboli et mundi.
3.23
De quinto meditationis modo, despectionis causa venit et abjectionis, et venit hoc modo. Jugis te experientia debet reddere certum, qui habitator cellae es, quia nullatenus absque tentatione esse potes. Si enim vera est illa sancti viri sententia: Tentatio est vita hominis super terram, imo, quia vera est, tentatio nunquam deesse potest quandiu vita super terram est? Consequens proinde est, ut cum jam non super terram amplius vivis, scias quod nequaquam ante, sed tunc primum sine tentatione sis. Nunc te tentat caro, tentat mundus, tentat et ille hostis antiquus. Trahere te nititur caro ad voluptatem, mundus ad vanitatem, diabolus ad illum quo ipse plenus est, superbiae et tumoris, invidiae et livoris, irae, odii, et aliorum quae in hunc modum sunt vitiorum spiritualium horrorem. Tu autem cum aliqua istarum tentationum pulsari te sentis, statue te ante te, sedens in cella tua: et in interna meditatione tua vide et considera qualiter eam despicere, et a te abjicere possis. Cum te caro tentando alloquitur, voci ejus nefariae non praebeas aurem, sed absque omni mora fac eam silere: fac autem hoc modo. Considera in meditatione tua quam impura, quamque feda sit haec caro quam portas, quam immunda et brevis sit omnis delectatio ejus, quod post modicum morti est tradenda, et post mortem futura est vermis, et putredo, et fetor; post vermem vero, fetorem et putredinem, abjectissimus et vilissimus pulvis. Cum igitur ad experientiam illicitae et sceleratae, ac ideo mortiferae dulcedinis trahere te nititur, depicta ab illo seductore callido coram mentis tuae oculis, carnalis species formae; considera, non quidem qualis utcunque extrinsecus videtur apparere, sed magis qualis in ipsa rei veritate, in seipsa etiam nunc in vita sit, et qualis post mortem futura sit. Videbis aperte, quia quasi saccus quidem foris nitidus apparet, sed intus omni spurcitia, et immunditia, et corruptione intolerabili fetet. Nunc mentis tuae conspectibus talis per omnia appareat vivens, qualis erit mortua in sepulcro jacens, et vermibus scaturiens, et evidenter deprehendes quod cum illa concupiscitur, nihil aliud quam tabes et putredo desideratur. Sic cum beato Job, testa saniem rades; sic ad petram miserae filiae Babylonis parvulos allides. Cum autem in auribus tuis os aperit mundus immundus, suggerens tibi ut illam qua ipse plenus est desideres vanitatem, considera quod fumo similis est omnis altitudo ejus, et omnis gloria ejus ad finem ignominiosum velocissime tendit. Cum aliquem videris in eo exaltatum, et elevatum sicut cedros Libani, transi, et ecce non est. Nam laus ejus brevis est, et gaudium ejus ad instar puncti. Si ascenderit usque ad coelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent: Ubi est? Velut somnium avolans, non invenietur; transibit quasi visio nocturna; et caetera quae ab inimicis sancti viri, mendaciter quidem, de eo dicta sunt, sed veraciter de superbo quolibet et impio qui, contemptis omnino coelestibus, sola quae mundi sunt cogitat et amat. Jam vero ad destruendam vocem amici versipellis et malitiosi, nihil( ut mihi videtur) vivacius poterit opponi, quam omnimoda perfectio illa sanctitatis( quam in corde habuit, et in ore protulit, et opere ostendit) Salvatoris tui. Ut clavus clavum expellit, in nihilum penitus redigat in corde tuo abundantiam malitiae diaboli, habita semper prae oculis mentis tuae, inaestimabilis[ Par., ineffabilis] illa plenitudo sanctitatis Domini et Redemptoris nostri Jesu Christi. Nihil omnino ad mortem pertinens ille tibi per consensum infundere poterit, quod non funditus annihilet in mente tua, superabundans sanctitas hujus, cum plene et perfecte per puram meditationem, cum devotione et amore intra te perseveranter manserit. Haec itaque meditatio est, causam tibi conferens cujusdam bonae despectionis et abjectionis: docens videlicet te despicere in te, et abjicere a te, quidquid tibi suggerit susurrans in interna aure tua, vel caro ad foedam voluptatem, vel mundus ad instabilem vanitatem, vel ille magnus hostis noster ad omnimodam perditionem.
3.24
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XXIV. De taedio quod aliquis patitur qui cellae habitator est, et quomodo illud a se repellere, seque renovare ac parare possit.
3.24
Ad ea vero in quibus renovationis tuae existit causa et reparationis, tibi dico, qui habitator cellae es, sextus meditationis pertinet modus, quam hoc modo intra te debes habere. Apprehendit te multoties cum solus in cella es, inertia quaedam, languor spiritus, taedium cordis; quoddam et quidem valde grave fastidium sentis in te ipso; tu tibi oneri es, interna illa qua tam feliciter uti solebas suavitas, jam defecit tibi. Dulcedo quae tibi inerat heri et nudiustertius jam in magnam amaritudinem versa est; ex toto aruit ille quo abundatissime perfundi solebas lacrymarum humor; spiritualis in te emarcuit viror, interiit decor. Dilaniatam et dilaceratam, confusam et discissam, tristem et amaricatam portas animam tuam: et ubi eam ad quietem componas non habes. Non jam sapit tibi lectio, oratio non dulcescit, solitos meditationum spiritualium imbres non invenis, et quid amplius dicemus? Nihil in te remansit hilaritatis, alacritatis, jucunditatis spiritualis. Ad cachinnos, ad fabulationes et otiositates promptus et velox es; ad silentium vero, ad agendum aliquid utile, et ad omne spirituale exercitium tardus omnino et piger es. O quam misera mutatio studiorum! Jam idem ipse non es qui aliquando fuisti, sed ex toto alius. Sed consurge, excutere de pulvere, solve vincula colli tui. Conare qui sic discissus es reparare te: et renuntians huic vetustati, intende totis viribus tuae renovationi. Quomodo hoc, inquis, facere potero? Audi, et intellige quomodo hoc possis facere. Repraesenta tibi coram oculis tuis sociorum[ Par., sanctorum] praecedentium et labores magnos, quos sustinuerunt in tempore, et praemia longe majora quae jam perceperunt in aeternitate. Conjunge vectes vectibus, in interno tabernaculo tuo, corde tuo: ipsis quoque annulos aureos impone, ut firmum sit aedificium mentis tuae, et non vacillet. Vectes utique vectibus conjunguntur, cum virtutes virtutibus copulantur. Vide quomodo vectes vectibus ille apostolorum princeps in secunda epistola sua conjungat, qui in ea sic ait: Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem fraternitatis amorem, in fraternitatis amore charitatem. Quanta autem ex hac vectium insimul copulatione utilitas proveniat, subdendo manifestat: Haec enim si vobiscum adsint, superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. Sed vectes hos annulis aureis impone: hoc est, considera in mente quae et qualia, et quanta sint praemia quae jam perceperunt. Nam per aurum claritas, per annulum vero, in quo nec initium nec finis valet inveniri, perpetuitas designatur. Ut scias nimirum, ineffabiliter praemiorum suorum et perpetuitatem esse claram, et claritatem perpetuam. De ipsis quoque vectibus simul copulatis, et annulis aureis, hoc modo Psalmista facit mentionem: Ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion. De virtute ire in virtutem, ad vectes: videre Deum deorum in Sion ad annulos aureos spectat.
3.25
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XXV. De iis quae in carne operatus est Christus, et de laboribus sanctorum suorum.
3.25
Vade ergo, et in primis considerationis tuae oculis pone illum Sanctum sanctorum, qui tuum et electorum omnium caput est, ut sic te probes esse sapientem: Nam oculi sapientis in capite ejus. Itaque vide eum absque omni impuritate conceptum, et natum, et pannis involutum, et in praesepio reclinatum, lacte materno nutritum, circumcisioni subditum; apparentem Magorum fidei Deum aeternum, Regem omnipotentem, hominem mortalem; in templo praesentatum, in Aegypto cum matre ductum, et in terra Juda reductum, proficientem sapientia, et aetate, et gratia. Considera eum baptizatum, jejunantem, esurientem, tentatum, cum hominibus conversatum, ex itinere fatigatum, conversantem per omnia sancte: operantem mira, praedicantem salubria, docentem vera, patientem dura, sustinentem indigna, tacentem ad convicia, tolerantem opprobria, lavandis discipulorum pedibus se humiliter inclinantem, corporis sui ac sanguinis sacramenta porrigentem, in agonia factum prolixius orantem, sudorem sanguinis emittentem. Aspice eum venditum, emptum, osculo traditum, cum gladiis et fustibus captum, ligatum, adductum, falso accusatum, injuste judicatum, crudeliter damnatum, sputis illitum, colaphis caesum, velatum, alapis passum. Cerne eum flagellatum, derisui habitum, chlamyde coccinea indutum, spinea corona caput sanctissimum habentem dilaceratum, sceptrum arundineum tenentem, purpura ad ignominiam tectum, in derisu adoratum, ab Herode et exercitu suo contemptum, in veste alba illusum, a militibus male tractatum, crucem suam bajulantem, clavis cruci crudeliter affixum, verbis duris conviciatum, felle cibatum, aceto potatum, caput inclinantem, spiritum emittentem, dilectam illam animam suam in manus Patris commendantem. Intuere illum lancea militis in latere vulneratum; et ex eo sanguinem ad nostram redemptionem, et aquam ad nostram spiritualem ablutionem, effundentem, de cruce depositum, sepultum, inferos spoliantem, ipsum infernum mordentem, mortem mortificantem, resuscitatum, apparentem, cum discipulis convescentem, ascendentem ubi erat prius; qui nec inde recessit cum huc venit, nec hinc abiit cum illo accessit. Hoc modo habe oculos tuos in capite tuo. Quod si diligenter haec omnia, et alia quae hoc modo de eo sunt, cum devotione debita, et compunctione pia, apud te, imo intra te ruminaveris, putamus quod ab hac inertia tua ex nonnulla parte eripi poteris. Nam in quanto honore et gloria illa sit exaltata natura in dextera Patris, quae et sine omni contagio alicujus prorsus peccati, processit ex matris Virginis utero, et magnam tolerans dirae mortis agoniam pependit in ligno, ut id tibi possimus explicare, omnino non possumus comprehendere. Hoc tamen indubitanter, veraciter promittente ipso scimus, quod ubi est ille, ibi et minister ejus erit. Et est ejus oratio ad Patrem, hunc habens modum: Volo, Pater, ut ubi ego sum, et illi sint mecum; ut videant claritatem meam quam dedisti mihi. Appareat inter haec( ut a capite descendamus ad membra), appareat, inquam, internae considerationis tuae oculis Baptista Joannes capite truncatus; Petrus pedibus sursum erectis, et capite deorsum pendente crucifixus; Paulus decollatus. Appareat Andreas, biduo in cruce vivens, Jacobus occisus gladio, alter vero Jacobus prostratus, Joannes in ferventis olei dolium, et demum in exsilium missus; et caeteri omnes apostoli consummati, illi vero bimuli, testimonium Christo non voce, sed morte ferentes. Appareat et sanctus Stephanus lapidatus, Laurentius assatus; et( quia nimis longum, imo impossibile est, singulatim universorum qui pro Christo passi sunt martyrum referre passiones) repraesenta tibi prout poteris, et quantum poteris, eorum in utroque sexu, in diversa aetate, admirabiles agones et triumphos. Sed et sanctorum confessorum venerabiles conversationes, qui etsi per sanguinis sui effusionem per apertum martyrium non migrarunt, vitam tamen sanctam martyrio non dissimilem duxerunt. Si his diu immoratus fueris, putamus quod ab hoc quo gravaris et oneraris taedio, continuo liberaberis; atque alleviatum et exhilaratum, et alacrem effectum sentire te poteris. Consulimus autem ut haec sollicitius tunc quidem facere studeas, quando aliquid tibi forte( ut nonnunquam evenire solet) contra voluntatem tuam dictum factumve fuerit; per quod, et propter quod nimis efficeris pusillanimis et tristis, turbatus et iratus; disceptationibus amaris, susurris, iniquis comminationibus, objectionibus, responsionibus, intrinsecus miserabiliter vastatus. Curre tunc, cum haec fuerit in mari cordis tui tempestas magna, et projecto a te silente clamore, et clamoso silentio, strepente, et horribiliter tumultuante in foro mentis tuae; suscita pium JESUM, qui adjutor est in opportunitatibus, in tribulatione; petens ut periclitanti tibi succurrat. Idcirco veniat ante oculos mentis tuae sanctus Abel a fratre occisus, Jacob per fugam humilem germanae iracundiae cedens, Joseph a fratribus venditus, quia peccare noluit, quod peccaverit accusatus, sine culpa carceri mancipatus, et innocens in lacum missus. Veniat ad cor tuum, imo intra cor tuum, mitissimus super omnes homines qui morabantur supra terram, Moyses sanctus, pro populo iniquo lapidare se volente intercedens; contradictionem et rebellionem contentiosam a Dathan, et Abiron atque Chore sentiens: et fratris sui, et sororis detractionem sustinens? Veniat etiam ille, quem accusare nemo juste potest, conversatus sine querela ab adolescentia usque ad canos, qui grande se peccavit peccatum committere, si non pro dejiciente eum a principatu populo intercederet. Qui et lugere non cessavit regem a Deo abjectum, nec tunc quidem quando se ab eo timuit occidendum. Veniat nihilominus et ille qui persecutorem suum humiliter fugit ut dominum; et se ulciscendi occasionem accipiens, et locum, non recognovit inimicum: quem etiam flendo planxit occisum, cum se tamen non ignoraret ejus in regno successorem futurum. Ipse est qui pietate pectus habens plenum, parricidam filium deflet exstinctum: et interdicit ne feriatur servus maledicens ei, cum sit ab eo vir sanguinum, vir Belial vocatus. Et ut montes et colles transilientes omittamus( ne fastidium tibi ingeramus), alios innumeros viros misericordiae, quorum justitiae oblivionem non acceperunt, et saltum faciamus ad caput eorum; scis ipse quia homo vocatus est vorax, et potator vini, amicus peccatorum et publicanorum, et daemonium habere dictus est, et Samaritanus vocatus: et cum accusaretur a multis, nihil respondit; qui et sicut agnus ad immolandum ductus est, et non aperuit os suum. His condimentis refove viscera tua, cum lethali ea veneno studet contaminare pacis ille turbator, et unitatis divisor, qui fervescere facit ollam quasi profundum mare; omne sublime videns, et rex super omnes filios superbiae existens. Hoc enim salubre tibi ut facias; quatenus depulsa a te turbida et tenebrosa, qua cooperitur mens tua, nube hac, repareris pariter et renoveris: et surgente Jesu in fluctuante, et vacillante, et fluctibus jam cooperta, atque periclitante navicula cordis tui, et imperante tentationum ventis, et profundae atque tumidae amaritudinis mari, tranquillitas magna fiat.
3.26
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XXVI. De septimo meditationis modo qui stuporis in mente meditantis causam gignit, et admirationis, et de eo quod per ea quae facta sunt conspicitur ipse qui fecit.
3.26
Modus vero meditationis quem septimo loco posuimus, ille est qui in te, qui habitator es cellae, cum in eo aliquandiu moraris, stuporis causam administrat et admirationis. Hunc si habere in te modum desideras, oportet ut solitarius sedens, et cogitationem tuam puram et stabilem, ab ipso mundi exordio, per aetates et generationes singulorum, usque ad hoc tempus in quo tu es perducas, et quae in eis illae universae creaturae conditor, atque dispositor mirabilia mirabiliter, ipse mirabilis operatus sit, diligenter attendas. Considera absque exceptione aliqua omnia quae praeter ipsum sunt de non esse ad esse ipso volente prodiisse et venisse: ipsumque qui vivit in aeternum creasse omnia simul: et tamen primo omnium creatam quidem sapientiam; cum verax quoque dicat Scriptura quia: In principio creavit Deus coelum et terram. Sed in his nullam prorsus esse contrarietatem putes: quin potius inter ipsum temporis initium et praerogativam dignitatis, distinctionem factam agnoscas. Quantum enim ad id quod primo loco posuimus: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul, et in principio creavit Deus coelum et terram. Quantum vero ad id quod secundo, primo omnium creata est sapientia, quae est rationalis creatura. Visibilis quoque creatura, primum in rudi, et quodammodo informi apparuit materia; quae ad illa quatuor pertinet elementa, quae sunt, ignis, aer, aqua et terra; deinde per intervalla sex dierum in formam redacta. Sane in tribus hanc de qua loquimur creaturam comprehendimus; in informi creatione non existentium, in formatione sic creatorum, in dispositione quoque formatorum. In ipso quippe initio temporis, ante omnem diem, in illis quatuor elementis informis et rudis, de non esse ad esse prodiit materia. Postea tribus praecedentibus diebus elementa in locis sibi competentibus sunt disposita; sicque creatura visibilis est formata. Nam prima die lux facta est, et a tenebris divisa. Secunda die firmamentum inter aquas superiores et inferiores locatum. Tertia die aquae in unum locum sunt congregatae, quarum congregationes maria sunt appellata, et terra graminibus et arboribus est vestita. In tribus quoque subsequentibus diebus ordine convenienti exornantur. Primum fiunt luminaria, sol, luna et stellae. Die quinta fiunt pisces et volatilia. Et sexta repentia, jumenta ac bestiae terrae; et ipse homo, omnium visibilium dominus futurus. In Sabbato vero, die videlicet septimo dicitur quievisse, quia nihil legitur in eo fecisse. Itaque si diligenter intra te consideraveris informem creaturae corporeae creationem, si creatorum formationem, formatorum dispositionem, primi hominis creationem, institutionem, post lapsum reparationem, et sex aetatum eventus qui in eis contigerunt, putamus quod stuporis tibi causa non deerit et admirationis. Inter haec in ipsa mentis tuae meditatione tange, et audi. Habet namque ipsa mens tua quemdam tactum, habet et quemdam auditum; sed utrumque spiritualem, quia et ipsa mens spiritus est. Contingat itaque tactus ejus spiritualis tria quae insunt creaturis. Primum est quod ex se: secundum quod ex creatore: tertium vero bifarium est, digno merito condignum reddens stipendium; vel ut justitiae, vitam; vel ut nequitiae mortem. In primo contemptus operis; in secundo gloria conditoris; in tertio famulationis beneficium, admonitionis consilium, damnationis supplicium. Horum itaque trium primum quidem auxiliatur, secundum exhortatur, tertium comminatur. Inter haec accedat tactus tuus spiritualis ad tria visibilia visibilium creaturarum, et primum quidem immensitas est, formositas secundum, utilitas tertium. In prima reperit tactus iste spiritualis admirationem, in secunda approbationem, in tertia revelationem[ Par. relevationem]. Nam earum prima multitudinem et magnitudinem vendicat sibi, et est multitudo in similibus, in diversis, in permistis: magnitudo vero in mole, quae est in massa, et pondere; et in spatio, quod est in longo et lato, profundo et alto. Multitudinis vero testes sunt stellae coeli, arena maris, guttae pluviarum, dies saeculorum, horae dierum, momenta horarum, pili animalium, gramina camporum, folia arborum, squamae piscium, pennae volucrum, et universa hujusmodi. Magnitudinis vero testes sunt, moles montium, concava vallium, tractus fluminum, altitudo coeli, latitudo terrae, profundum abyssi, et innumerabilia in hunc modum, Quantum ad nos, nec illa numerum, nec ista admittunt mensuram. Porro formositas admiranda, illa quatuor comprehendit: situm, motum, speciem, qualitatem. In situ compositio, et dispositio, quae sibi vendicat res, loca, et tempora. Motus vero quadrifarius est; localis, qui est ante et retro, sursum et deorsum, dextrorsum et sinistrorsum, et circum; naturalis, qui auget et minuit; animalis, qui appetit et sentit; rationalis, qui discernit et facit. Speciem quoque haec quinque mirabilem clamant: formositas, deformitas, immanitas, parvitas, raritas. Qualitatem vero haec quinque mirabilem asserunt, quae totidem sensus corporis pascunt; decor colorum demulcens aspectum, melos sonorum auditum, fragrantia odorum olfactum, suavitas saporum gustum, aptitudo corporum tactum. Utilitatem quidem creaturarum haec quatuor exornant: aptitudo, gratitudo, placitum, necessitas. Non potes utique non obstupescere et admirari, tu qui habitator es cellae, cum haec intra te diligenter cogitas et meditaris. Visibilium namque et sensibilium creaturarum Dei diligens inspectio, magna et pervalida tibi erit admirationis causa et occasio. In eis si quidem ipsa invisibilis sapientia quodammodo videtur, quae in semetipsa a nemine sicuti est, in praesentis exsilii caecitate videri potest. Hinc illud est quod quidam de Sapientia dixit: In viis suis ostendit se hilariter illis. Viae invisibilis Sapientiae, ipsius sunt visibiles et sensibiles creaturae: in quibus profecto viis se ostendit, quia in suis juxta quemdam modum operibus apparet; quae in semetipsa nos adhuc latet. Et bene dictum est hilariter quia quasi quaedam admodum delectabilis cujusdam jucunditatis hilaritas est, in inspectione operis, visio conditoris. Vide igitur intra te in meditatione tua, quatuor ista elementa, et ex eis formata corporalia universa. Vide omnia sub terra repentia, de terra germinantia, super terram gradientia, in aere volantia, in aquis natantia, in firmamento lucentia: et quaecunque sunt a Deo corporalia et visibilia creata, formata et disposita: et scito has esse invisibilis Sapientiae vias, in quibus se tibi hilariter ostendit. Ut enim Apostolus ait: Invisibilia ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Non autem alia sunt invisibilia Dei, aliud ipse Deus; quia quod habet, hoc est. Unde et adjungit Apostolus: Sempiterna quoque virtus ejus, et divinitas: et nihil est aliud, haec invisibilia Dei, per ea quae facta sunt conspici, quam ipsum invisibilium factorem, in iis quae fecit et per ea quae fecit, quodammodo videri. Sed sic videntur modo invisibilia haec creatura mundi; quia ratione utens creatura nobilis, anima videlicet humana, hoc modo adhuc exsulans, in ipsis visibilibus invisibilem conspicit, et in factis factoris notitiam apprehendit. Nam creatura coeli( ipsa est angelica) non hoc facit: non enim indiget in creatura videre creatorem quae ipsum indesinenter videt in seipso. Tu autem qui hoc necdum potes; interim eum qui fecit conspice in iis quae fecit. Ait quidam: Ipse dedit mihi horum quae sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum initium et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes et commutationes temporum, anni cursus et stellarum dispositiones; naturas animalium et iras bestiarum, viam ventorum et cogitationes hominum, et differentias virgultorum, et virtutes radicum, et quaecunque sunt absconsa et improvisa didici. Omnium enim artifex docuit me Sapientia. Igitur si haec omnia intra te diligenter ruminaveris, habebis profecto in hac meditatione tua nonnihil, unde obstupescas et admireris.
3.27.1
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XXVII. De vocibus et locutionibus, quas anima spiritualiter audit: et qualiter anima ad imaginem Dei facta sit, et quem motum suscipiat, et cujus motus susceptibilis non sit.
3.27.1
Tempus est jam, ut ad illum accedamus octavum meditationis modum, quo diximus, in animo meditantis quae spiritualia et invisibilia sunt revolvi. Haec autem, de quibus loqui proponimus, spiritualia et invisibilia, ad animam pertinent humanam, ad creaturam angelicam, ad naturam etiam divinam. Et quidem de his tribus, hoc est, de anima humana, de ipsis angelis, et de Deo aliqua tractare in his capitulis proxime subsequentibus, in proposito habemus. Tu ergo, qui habitator es cellae, et solus in ea consistens, et non solus, in primis erige intra te auditum illum spiritualem, quem superius diximus in anima haberi, et audiat trium spirituum vocem. Primus noster est, secundus angelicus, tertius vero ille est qui condidit istos. Dicit enim de illo spiritu, qui Deus et homo est: Spiritus est Deus. Habet autem unusquisque istorum spirituum vocem suam, et unamquamque quidem tunc tu vocem audis, cum de unaquaque diligenter ac pure meditaris. Quae illorum voces cum ad firmamentum pertineant; prima sub ipso, secunda de ipso, tertia supra ipsum est: et in hac gradum coguntur animalia figere, et alas submittere. Percipiat etiam auditus iste, et audiat spiritum increatum, hos quatuor alloquentem: angelos, sanctorum animas, diabolum, homines. In locutione prima, infusio est divinae animadversionis: in secunda, immissio spontaneae exspectationis. Tertia vero quatuor recipit modos. Primus increpationem continet nequitiae, secundus laudem justitiae, tertius tentationis concessionem, quartus vero prohibitionem. In duobus vero distinguitur verbum illud, quod Spiritus de quo nunc loquimur, increatus quasi dicit ad homines. Illud namque per se, aut per subjectam format creaturam; per creaturam videlicet angelicam, et in octo modis reperitur: nam formatur verbis, rebus, simul verbis et rebus, imaginibus cordis oculis ostensis, imaginibus et ante corporeos oculos ad tempus ex aere assumptis, coelestibus substantiis, terrenis, simul coelestibus et terrenis. Sed in quod formetur illa quae per se est, animalis homo non percipit. Sane hoc tandiu latet intellectum, quandiu et experimentum. Illum adhuc qui eis loquitur, hos quatuor audit alloquentes. Modo uno angelos, et animas uno: illos, incomprehensibilem divinitatis infinalitatem admirando: istas vero vindictam sanguinis exspectando. Diabolum tribus modis, et totidem homines. Illum, malitiam celare non volendo, innocentiam injuste accusando, et eam ad tentandum malitiose expetendo: homines quoque, precando veniam peccatorum, gratiam meritorum, gloriam praemiorum. Lege secundum, et vigesimum octavum librum Moralium beati Gregorii; in eis invenies, quam profunde, quamque nitide idem vir de his disserat, quem inter caeteros constat fuisse doctores et ingenio acutum, et in eloquio decorum. Vide inter haec, in ipsa meditatione tua interna, quod ex duabus substantiis homo factus est; una corporea, incorporea altera. In quantum( ut ante nos longe dictum est) ex corporea est, cum caeteris animalibus communis naturae habet participationem: sed in formae compositione, ad alia animalia differentiam habet. Nam illa formam ad terram habent inclinatam et pronam: quo significatur, praeter ea quae terrena sunt, ab eis nulla esse appetenda. Hominis vero forma in altum erigitur, et sursum elevatur; qui et praeter caetera animantia[ Par., animalia] rectum habet incessum, et ad superna aspectum. Quo liquide declaratur, et eum quae sursum sunt sapere debere, et tota mentis intentione illuc tendere ubi Christus sedet in dextera Dei Patris. Unde et quidam ait: Pronaque cum spectent animalia caetera terram, Os homini sublime dedit, coelumque videre[ tueri] Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
3.27.2
Sic ergo homo ex corporis forma admonetur, in appetitu bonorum a caeteris differre animalibus, quanquam cum eis corporis communem habeat naturam. At secundum animam, cum aliis animantibus non habet proprietatis communionem. Ea namque sola ad imaginem Dei et similitudinem facta est. Ad imaginem, ut aiunt, Dei facta est, secundum substantiam et puritatem rationis. Sed ad similitudinem, secundum imitationem puritatis et amorem charitatis. Vel, ad imaginem Dei facta dicitur, quantum ad veritatis cognitionem: ad similitudinem vero, quantum ad naturae et rationis puritatem. Est autem anima imago Dei ad imaginem: nec ejusdem naturae cum Deo, sed longe ab eo differentis; quia profectus et defectus capax est, et ideo variationi subjecta est. Et in hoc longissime a Deo distat( quanquam, imago ejus quaedam sit, et similitudo), unde et ab illa imagine valde remota est, quae cum ipso Deo circumquaque idem est, id est a Filio Dei Patris, qui circumquaque idem cum Patre est. Inest autem animae naturalis simplicitas essentiae suae. Est etiam ei idem esse quod vivere. Non autem dicimus quod est vivere, vel bene quantum ad sanctitatem, vel beatae quantum ad felicitatem. Cum enim non possit ex quo creata est aliquando non vivere, sicut nec aliquando non esse, potest tamen vivere male, cum est iniqua; et misere, cum est damnata. Est in ea et libertas arbitrii, qua inter bonum et malum discernit, et quod eorum voluerit diligit et eligit, ut in iis meritum ejus sit. Ecce in anima, essentiae simplicitas, vitae perpetuitas, arbitrii libertas. Suscipit quidem motuum variationem, quia mutabilis est. Est autem motus secundum locum, secundum tempus, secundum formam. Illius vero motus, qui secundum formam est, tres quidam dicunt species esse, augmentum, diminutionem, alterationem. Movetur quidem aliquid secundum locum, cum ipsum de loco ad locum, mediante loco transit: quod ad solum corpus pertinet; non enim hoc spiritui humano, vel angelico convenit. Secundum tempus alia moveri dicuntur, quae prius et posterius suscipiunt. Secundum augmentum vel diminutionem illa moventur quae quantitate augentur vel minuuntur. Motum autem alterationis illa suscipiunt, quae formarum et actuum diversitate quodammodo alterantur. Sunt autem res quaedam, quae omnium generum motuum susceptivae sunt; velut res corporeae, quia loco et tempore moventur. Spiritus quoque creati variis affectibus moventur quos incipiunt habere, et desinunt. Et ita motum secundum formam, semper sequitur motus secundum tempus. Spiritus ergo creati, quia de bono in malum moventur, de malo in bonum, de bono in bonum, de malo in malum, duabus speciebus motuum moventur. Motus vero secundum locum, animae convenire non potest; sed illius qui secundum tempus, et secundum formam fit, susceptibilis est. Nam per varias affectiones saepe variatur, quod sine motu temporali fieri non potest. Non enim mediante loco, ad locum de loco movetur, quia localiter non movetur. Dicit quoque beatus Augustinus:« Nihil quod corpus non est, in loco est.» Sed et Boetius in libro de Trinitate nec quantitates, nec qualitates in loco dicit esse: quas tamen verum est in subjecto esse. Etenim aliud est esse in subjecto, aliud in loco: sicut aliud est animam esse in corpore, aliud animam esse in loco. Quae enim in loco sunt, locum replent, locum occupant, quod soli corpori convenit. Nam non sine causa philosophus dicit quod« singulae particulae loci, obtinent singulas particulas corporis.» Corpus quippe in loco esse, est ipsum corpus locum replere; est ipsum distantiam facere; id est sursum, deorsum, retro et ante, dextrorsum et sinistrorsum. Hoc nimirum animae non convenit, quae sic est in loco, et sic circumscriptibilis est, quod nullius loci ambitu continetur et includitur, sicut continetur et includitur corpus. Hoc autem falsum esse nullus dicit, qui quantum natura spiritus a corporea distet natura comprehendit.
3.28
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XXVIII. De illis beatis spiritibus, quae videlicet illa sint quae ad eos pertinent, et quid de illis in pura meditatione sua, cellae debeat intra se habitator revolvere.
3.28
Nunc autem tibi, qui habitator cellae es, aliqua de istis coelestibus spiritibus dicere libet. Nam tua potissimum conversatio cum illis esse per puritatem, et aviditatem, atque per desiderium debet. Non enim putare debes quod quando in cella es, solus in ea sis. Nam nunquam minus solus es, quam cum in ea solus es( ita dicimus hoc), si in illa eo es modo quo esse debes. Tune tunc solus es, cum in interno purae et defecatae mentis tuae cubiculo inclusus, clauso ostio cordis contra universa inutilia, oras in spiritu Patrem tuum? Solusne tunc es, cum in ipsis internis animi tui, quibusdam maturis et integris intellectus luminosi, et affectus succensi passibus, exclusis a te hora eadem universis cogitationibus levibus et otiosis, lucidas et pulcherrimas perambulas et circumis mansiones spirituum beatorum, qui in coelis semper vident faciem Patris? Quomodo tunc solus es, cum in dilatatis et purificatis, et in longis praetoriis spiritus tui, in lumine et ardore magno, non absque gaudio ineffabili et exsultatione, discurris per cuneos patriarcharum, per collegia prophetarum, per senatum apostolorum, per decoras rosas martyrum, per formosas violas confessorum, per amoena et suave olentia lilia virginum? Quam bonum est hic te esse! quam dulce est et suave formosae et speciosae columbae, et animae( cujus haec vox est: Dilectus meus mihi, et ego illi: sed et ista: Vulnerata charitate ego sum, inter ejusdem dilecti laevam et dexteram dormire? ubi eo securius pausat, quo sollicitius et diligentius pro illius quiete ipse vehementer, ipse zelans omne quod hunc vigilem ejus soporem turbare valet, et diminuere, ac impedire, procul repellere non cessat. Denique cum adjuratione quadam admirabili alloquitur filias Jerusalem: Ne suscitetis, ait, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. Et nunc, dilectissime nobis, tu qui inhabitator cellae es, dans in quantum potes, transitoriis tergum terrenis et infimis, faciem vero sempiternis, coelestibus et supernis, erige cordis tui cogitationem ad ea quae de supernis, erige cordis tui cogitationem ad ea quae de spiritibus illis coelestibus sentienda et tenenda sunt. De non esse ad esse, volente Deo[ Par. illo] omnipotente universae creaturae Conditore prodierunt. Non enim Deo coaeterni sunt, sicut nec coaequales, nec consubstantiales: quia licet valde praecelsae et dignae, creaturae tamen sunt. In ipso mundi exordio creati sunt, quando coelum et terra primum condita sunt. Et simul quidem creati fuerunt, et boni qui perstiterunt, et mali qui corruerunt; sicut simul et aversi praecipitati, et conversi confirmati. Sic enim asseruerunt, et in suis scripturis reliquerunt doctores catholici, qui de iis tractaverunt. Creati rationales, et omnes quidem, tam illi qui futuri erant mali, quam illi qui futuri erant boni, charitatis creati sunt capaces. Non autem dicimus quod charitatem omnes erant capientes, sed charitatis capaces. Nam qui se a Deo averterunt, et in aeternum damnati sunt, nunquam charitatem habuerunt, sed nec unquam habebunt; et ideo charitatem capientes et habentes, mali creati non sunt, sed charitatis capaces. Nam habere potuerunt, sed contra Conditorem suum intumescentes, eam habere noluerunt. Dicit ergo propheta Ezechiel, de illo qui ruinae illorum auctor exstitit hoc modo: Aurum, opus decoris tui, et foramina tua in die qua conditus es, praeparata sunt. Ecce quia foramina sua in die qua conditus est dicit praeparata, quia charitatis quidem capax fuit; sed nunquam impleta, quia charitatem capiens non fuit. Exponit namque hoc modo haec verba prophetiae[ Par., prophetae] beatus Gregorius in libro Moralium trigesimo secundo:« Aurum, inquit, opus ejus exstitit, quia sapientiae claritate canduit, quam bene creatus accepit. Foramina vero idcirco in lapidibus fiunt, ut vinculati auro, in ornamenti compositione jungantur; ut nequaquam a se dissidant[ Par., discedant] quos interfusum aurum repletis foraminibus ligat. Hujus ergo lapidis in die conditionis suae foramina praeparata sunt, quia videlicet capax charitatis est conditus: qua si repleri voluisset, stantibus angelis, tanquam positis in regis ornamento lapidibus potuisset inhaerere. Si enim charitatis auro sese penetrabilem praebuisset, sanctis angelis sociatus, in ornamento( ut diximus) regio lapidis fixus maneret. Habuit ergo lapis iste foramina, sed per superbiae vitium, charitatis auro non sunt repleta. Nam quia idcirco ligantur auro ne cadant; idcirco iste cecidit, quia etiam perforatus manu artificis, amoris vinculis ligari contempsit. Nunc autem caeteri lapides, qui similiter fuerant perforati, penetrante se invicem charitate ligati sunt, atque hoc in munere isto cadente meruerunt, ut nequaquam jam de ornamento regio cadendo solvantur.» Haec beatus Gregorius, et hoc modo de his. Haec autem quatuor in ipsa sua creatione, angeli suscepisse creduntur: substantiam videlicet simplicem et immaterialem; discretionem personalem sapientiae, et intelligentiae veritatis ac bonitatis divinae; formam rationabilem, et libertatem arbitrii, id est, facultatem bonum a malo discernendi, et in alterutrum per electionem se flectendi. Ideo simplicem et immaterialem substantiam, quia nulla diversitate partium subsistunt. Ex partium etiam compositione, sed nullius dimensionis suscipiunt quantitatem: id est, nec longitudinem, nec latitudinem, nec altitudinem. Sunt autem omnes in personali proprietate differentes. Scientiae vero aptitudinem habuerunt, et tanto majorem, quanto purioris substantiae sunt. Haec habilitas cognoscendi erat, per quam scire poterant quid conditori, quid sibi, et quid consortibus suis deberent. Eorum vero potestas tripertita dicitur esse. Nam ad se( ut dicitur) potestatem habebant, et inter se, et ad ea quae erant extra se. Quam vero ad se habuerunt potestatem, non omnes habuerunt aequalem; quia secundum substantiae suae subtilitatem, ac naturae puritatem, in hac erant potestate differentes. Quanto enim quis subtilioris naturae ac perfectioris erat, tanto in hac potestate alium superabat, et hoc promptior erat ad contemptum mali, et appetitum boni. Et hac potestate quam ad se habuisse dicuntur, facile poterant et bonum assequi, et malum aspernari. Verum illa quam inter se habent, dominationis esse dicitur, in qua potestate dominationis alii superiores, alii inferiores: eo quod isti praecipiunt, illi praecipientibus pro debito subjectionis obediunt. In qua potestate non solum sunt excellentes, sed et differentes. Nam et ab illis quibus dominari debent, ex eo quod eis dominantur differunt. Potestas vero quae ad externa est, potestas administrationis a quibusdam nominatur. Nam illa circa bonos operantur quae eorum saluti necessaria sunt, aut ad bonam eos voluntatem inclinando, aut ad habitam explendam vires praebendo, et a contraria potestate eos tuendo. Mali etiam homines per eos saepissime puniuntur, quia, quemadmodum ait Augustinus,« per bonos angelos et per malos, homines malos nonnunquam Deus flagellat.» Sed quod per angelos bonos unquam Deus homines bonum flagellaverit, dicit se legisse non recolere. Hujus autem potestatis non minima pars est, libertas arbitrii eorum. Est autem liberum arbitrium, judicium voluntatis liberum: quo quippe fere modo et a philosophis descriptum invenitur. Aiunt enim:« Liberum arbitrium est, liberum de voluntate judicium.» Id est, liberum arbitrium est potestas discernendi inter bonum, et malum cum voluntaria electione boni et reprobatione mali. Nam arbitrium ad discretionem judicium[ Par., judicii] pertinet, unde arbitros judices dicere solemus: libertas vero ad voluntatem, quam liberam habet creatura rationalis. Nam libere bonum vult illa quae bonum vult: et libere malum vult illa quae malum vult. Sed illud fit gratia Dei praeveniente, id est, quod creatura rationalis vult bonum: hoc autem fit gratia Dei deserente, id est, quod creatura rationalis vult malum: sed semper utrumque fit voluntate. Nam nec gratia Dei adjuvans, voluntatem premit necessitate, nec deserens spoliat libertate. Inde est quod voluntas praemium meretur et poenam, quia libere et absque omni coactione ad utrumque se inclinat, id est ad bonum et malum. Non autem sine causa dictum est liberum voluntatis judicium, vel liberum de voluntate judicium. Sola vero voluntas semper creaturae rationalis est. Nam ad voluntatem habendam nullo indiget extra se posito creatura rationalis: quod in mala voluntate omnes esse novimus. Nam ad eam habendam ex se sola, creatura rationalis sufficiens est: sed ad bonum habendum, ex se sola, creatura rationalis sufficiens non est, nisi sit adjuta a gratia Dei. Sed licet sine gratia Dei, bonam voluntatem habere non possit, non tamen aliquo extrinseco eget ad bonam voluntatem habendam. Nam nisi culpa creaturae rationalis obsistat, nunquam gratia Dei deest ad bonam voluntatem habendam. Nihil est ergo quod sic sit potestatis creaturae rationalis, sicut est ipsa voluntas, quam semper libere habet ratione discernente an bona sit vel mala. Bene ergo liberum arbitrium dicitur liberum voluntatis judicium, vel liberum de voluntate judicium, eo quod( ut dictum est) creatura rationalis semper habet potestatem libere volendi bonum vel malum, cum electione hujus, id est boni, et judicio reprobationis illius, id est mali. Illi vero spiritus qui ad Deum conversi sunt, glorificationis praemium acceperunt beatitudinem aeternam, qua pro meritis digni facti sunt gratia Dei adjuvante, absque coactione quidem, et in aeternum Deum videntes, in ipso, de ipso, et cum ipso sine fine gaudent[ Par., gaudebunt]. At vero qui a Deo aversi sunt, inferni sunt rudentibus traditi( quod ex culpa meruerunt Deo deserente, absque oppressione tamen), et in aeternum Deum non videbunt. Dispositio vero bonorum in duobus consistit: in laude videlicet divina, in qua jugiter perseverant, et in officio administrationis multarum in hoc mundo gerendarum, sive circa homines, sive circa alias quascunque res, in quarum administratione divinae obediunt dispositioni. Maxima vero eorum administratio circa homines consistit, tam in corporalium, quam in spiritualium beneficiorum exhibitione: quae quidem sine omni labore, sed tamen non sola voluntate adimplere possunt( quod solius Dei est, cujus velle facere est), sed aliquo vel visibili, vel invisibili, prout eis competit, actu. Ordines vero ipsorum beatorum spirituum, secundum tres hierarchias distincti sunt, quarum quaelibet ordines continet tres. In prima hierarchia sunt tres ordines isti, seraphin, cherubin et throni. In secunda, dominationes, principatus et potestates. In tertia virtutes, archangeli et angeli. Qua vero ratione et causa talia ordines isti sortiti sunt nomina, satis superque multorum catholicorum doctorum ostensione notissimum est, et idcirco necesse non est, ut de illa nos ratione et causa aliquid in praesenti loquamur. Sed ut ad te veniamus, qui habitator es cellae, pro quo et cui haec omnia dicimus, erige quatenus licet, imo quatenus tibi datum fuerit, defaecatos purae considerationis tuae oculos ad hos novem beatorum spirituum ordines, ut ex parte videas quae eorum sint sublimitates et dignitates. In ipsa intra te interna recordatione, stude olfactu memoriae vel tenuiter odorare: et gustu amoris, in quantum potes, aliquid de gaudiis coelestium spirituum praegustare, qui in singulis ordinibus sunt: quomodo singuli in seipsis sunt incorrupti et integri, jucundi et laeti: in amore sincerissimo, ardentissimo, et perseverantissimo invicem benevoli et benigni: pace imperturbabili tranquilli, in perfectissima certitudine securi, individui, puri, sereni, ipsum Deum facie ad faciem videntes, Deo incessanter adhaerentes nulla interposita re alia: in Deo et ex Deo beati existentes, Dei indesinenter in plenitudine verae et in aeternum indeficientis dilectionis, et exsultationis, laudibus et praeconiis insistentes: quibus( ut multa brevi sermone concludamus) nihil penitus adest, nihil deest boni. O quanta suavitas et dulcedo in verbis istis! Si tu aquila es, imo quia es, si tamen sicut in cella esse debes, ita in ea es, elevare, elevare ab eis quae sunt infra te, et ab eis quae sunt extra te: et elevare mediantibus his quae sunt intra te ad ista de quibus loquimur, sublimia et magna, perfecta et integra, tranquilla et quieta, secura et certa, festiva et laeta, jucunda et amoena, lucida et praeclara, dulcissima et suavissima( et quia verba sunt haec) et omni denique quod appetendum est plena, et ab omni nihilominus quod fugiendum est aliena quae sunt supra te. Sic, sic pone in arduis nidum tibi, et in petris manens, et in praeruptis silicibus commorans, atque inaccessis rupibus; inde contemplare escam. Cum itaque hoc modo in pura consideratione, cum pleno amore et desiderio, et te sedens in cella illis beatis spiritibus, et illos tibi repraesentas, scito quia intus duxit te rex in cellam vinariam, ut ordinaret in te charitatem, qui et potes jam dicere cum Paulo: Nostra conversatio in coelis est, et illud: Consedere nos fecit in coelestibus, in Christo( Ephes. II, 6). Tunc Paulus, ut beatus Gregorius dicit, in carcere fortassis tenebatur, cum se sedere in Christo in coelestibus testaretur. Sed ibi( ut subjungit beatus Gregorius) erat, ubi ardentem jam mentem fixerat, non illic, ubi illum necessarie pigra adhuc caro retinebat. Vade, et tu in cella tua fac similiter, et poteris cum redieris ad nos, dans gloriam Deo, dicere nobis, quod in arduis posuisti nidum tibi, in petris etiam mansisti, in praeruptis silicibus es commoratus, et in inaccessis rupibus contemplatus es escam.
3.29
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XXIX. De illo meditationis genere quod intra nos in ipsis intimis cordis nostri debemus habere, cum de Deo studemus cogitare, et qualiter de illo nos deceat et liceat sentire.
3.29
Jam quidem eo usque pervenimus ut tecum aliquid, qui inhabitator cellae es, de ipsis invisibilibus Dei conferamus. De quibus invisibilibus praedicator egregius sic dicit: Invisibilia ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Et certe non aliud haec ejus invisibilia sunt, quam id quod ipse est. Unde et idem Apostolus, ut nos instruat quid de his invisibilibus sentire debeamus, adjungit: Sempiterna quoque ejus virtus et divinitas. Sua ipsius sempiterna virtus et divinitas ipse est, qui Deus sempiternus est. Si quidem habet sempiternam virtutem et divinitatem; sed quod habet, hoc est. Locuturi autem de Deo, quid ipse sit dicere non possumus, quia hoc cogitare non valemus. Quod ergo comprehendere non possumus mente, consequenter nec exprimere possumus ore. Certe quidquid est vel ipse est, vel est creatura quam condidit ipse. Sed a suo esse, creaturae esse tam longe est, quod de ea dici potest, quod ipsa secundum quemdam modum non est, sed quod ipse solus est. Est namque viri sancti sententia de hoc, hunc habens modum: Ipse enim solus est, et nemo potest avertere cogitationes ejus; et anima ejus quodcunque voluit, hoc fecit. Et Apostolus dicit quod solus habet immortalitatem. Quomodo non solus immortalis est, qui etiam solus est? Solus utique est, cui soli idem est esse quod est. Ipse sibi esse, ipse et omnibus esse est. Sed ipse qui solus est, qui solus habet immortalitatem, quid est? Nihil eorum quae condidit, ipse est: quia ab aeterno est, non ex tempore. Omnium creaturarum creator ille est; unde constans est quia ipse creatura non est. Scimus tibi dicere, qui habitator cellae es, quid Deus non sit, sed quis dicere potest quid sit? Dicit enim de his hoc modo beatus Dionysius in libro angelicae Hierarchiae, capitulo secundo:« Itaque et colendam superessentialis divinitatis beatitudinem manifestativorum eloquiorum mysticae traditiones, aliquando quidem ut rationem, et intellectum, et essentiam laudant; divinam rationalitatem et sapientiam ejus declarantes, et vere existentem substantiam, et eorum quae sunt subsistentiae causam veram: et quasi lumen eam formant, et vitam vocant, tantis mirabilibus formationibus castioribus manentibus, et materiales formationes excellere quoquo modo probatis deficientibus, et sic divina ad veritatem similitudine. Est enim super omnem scientiam et vitam, nullo quidem ipsam lumine characterizante, omnique ratione et intellectu, similitudine ipsius imcomparabiliter derelictis. Et aliquando vero dissimilibus manifestationibus ab ipsis eloquiis, supermundane laudant eam invisibilem, et infinitam, et incomprehensam, vocantibus: et quae, et ex quibus non quid est, sed quid non est significatur. Hoc enim, ut aestimo, potentius est in ipsa. Quem quidem( ut occulta et sacerdotalis traditio subintroduxit) hoc quidem non esse secundum quid eorum quae sunt, eam vere dicimus. Ignoramus autem superessentialem ipsius, et invisibilem, et ineffabilem infinalitatem. Si igitur negationes in divinis verae, affirmationes vero incompactae, obscuritati arcanorum magis apta est per dissimiles formationes manifestatio.» Haec beatus Dionysius de his verba quidem perplexa, sed intelligentia in eis latet profunda. Ecce quia nos dicit ignorare superessentialem ipsius, et invisibilem, et ineffabilem colendam infinalitatem. Ecce, quia subjungens asserit, negationes in divinis veras, affirmationes vero incompactas. Et idcirco dicit obscuritati arcanorum magis aptam esse per dissimiles formationes manifestationem. Certe, superessentialis ipsius, et invisibilis, et ineffabilis infinalitas nihil est, nisi id quod ipse est. Et qui hanc ipsius infinalitatem ignoramus cum haec infinalitas sit ipse, quid ipse sit quomodo non ignoramus? Si autem negationes in divinis sunt verae, affirmationes vero incompactae, vera est nostra negatio cum dicimus: hoc non est, quia quod non sit scimus; incompacta vero confirmatio, cum affirmantes dicimus: hoc est, quia quid sit nescimus. Et tamen si nescimus hoc quod ipse est, scimus utique quia ipse est. Nisi enim sciremus eum esse, quomodo possemus eum diligere? Nam quod nescimus esse, quantum ad nostram duntaxat cogitationem nec habet esse. Et ideo quomodo a nobis diligi potest, quod quantum ad nos nec est? Sed eum esse nos scimus, eumque super omnia diligimus, et ad eum totis praecordiis suspiramus. Sed quem tantum eum amando, et ad eum suspirando esse scimus, quid eum esse scimus? Et quidem electo famulo suo dixit se esse, cum ait: Ego sum qui sum. Hoc etiam de se sciscitantibus voluit de se responderi: Ego sum, inquiens, qui sum. Haec dices, ait, filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Dixit quia est: non autem dixit quid hoc sit quod est. Sed fortassis dicens quia est, in hoc utique dixit quid hoc sit quod est, quod dixit quia est. Nam quidquid de eo potest catholice credi, quidquid veraciter dici, in hoc verbo instauratur quod est, est. Et quando strepitus oris nostri ubi verbum incipitur et finitur, aliquod emittet verbum, quo sufficienter possimus exprimere Deum? Et quidem Deus Dei Filius, a Deo Patre genitus, unus idemque cum Patre, et sancto utriusque Spiritu Deus existens, ipse est Verbum; sed Verbum non transeunter prolatum, sed aeternaliter genitum, non factum; eique cujus est Verbum, coaequale, et consubstantiale, atque coaeternum, quo in principio erat et apud Deum erat, et Deus erat. In principio erat Verbum. Ecce aeternitas ejus: quod enim in principio erat, nunquam factum erat; sicut de coelo et terra dictum est: In principio creavit Deus coelum et terram. Sed erat; hoc est, ab aeterno erat. Et verbum erat apud Deum. Ecce quia diversa Verbi persona ab illius persona cujus est Verbum. Si enim alius apud alium erat, alius profecto ille qui erat, alius ille apud quem erat. Sed ne putes aliud: Et Deus, inquit, erat Verbum. Ecce divinitas Verbi: nec alia, sed eadem quae ejus est, cujus est Verbum. Igitur Verbum quod apud Deum erat, idem ipse cum eo Deus erat apud quem erat, ut sit utique Verbum alius apud quem erat, non quidem alius Deus, sed alia persona a Patris persona, cum quo tamen unus idemque Deus, ex Deo Deus, ex Patre Deo Filius Deus. Non certe aliud, quia eadem cum eo substantia, aeternitas et divinitas. Itaque alius, propter personarum diversitatem; sed non aliud, propter substantiae divinae unitatem. Sed cum totum hoc dicimus, quid dicimus? quando verba habebimus, quibus quid sit Deus dicere possimus? Multa dicemus, ait sapiens quidam, et deficiemus verbis( Eccli. XLIII, 29). Vere verbis deficiemus, magis quam ad id quod intendimus perfecte dicendum proficimus, et quando multa dicemus. Et verba quando utcunque sunt, quid aliud quam voces mentis sunt? Et quidem vel necdum sunt, vel jam non sunt, quia nisi transeundo non sunt. Sed antequam transire incipiant, necdum sunt, et cum transierint, jam non sunt. Unde, vel quando mihi verba, quibus tibi qui habitator es cellae, loquendo ostendam quid sit Deus? Ecce in cella absque cessatione Deum ardentissime amas, Deum devotissime oras, ad Deum medullitus pervenire desideras; sed sic amando, sic orando, sic desiderando, quid Deum esse cogitas? Scis quia invisibilis est, nec est aliqua creatura invisibilis coram eo: principium sine principio, finis sine fine; super omnia est, sed non exaltatus; subtus omnia, sed non substratus; intus et extra, nec inclusus tamen, nec exclusus: semper ipse, et ubique ipse; sed nec unquam tempus, nec usquam locus. Est qui est, et idem ac eodem modo, nec ei quidquam vel evenerit, inerit, vel transit, infuit. Magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. Et, o manus omnia potens! o nihilominus et oculus omnia videns! non est quod illam effugere, quod istum possit latere. Ipse plenus seipso, et sine ipso nihil, qui sibi et omnibus est, quia suum ipsius et omnium est. Nusquam est, in eo quod loco non clauditur; et tamen nusquam non est, quia non excluditur loco. Et quis sine eo locus? Ex ipso, per ipsum, in ipso, ipsi gloria. Cui ipsi? Regi quoque saeculorum immortali, invisibili soli Deo. Deus est saeculorum, cui nequaquam ipsa vel accedere potuerunt vel decedere: nec tamen coaeterna sunt. Quae enim in se aliquando vel erant, vel erunt, in ipso semper sunt: et quidem sicut ab aeterno, sic et in aeternum. Neque enim ipsi vel quod fuit transit antiquum, vel quod erit eveniet novum: sed utrumque ei stat, inest; tam quod jam est, quam quod necdum est. Et, o quam mirabilis in seipso est, qui rerum omnium creator est, cum tam mirabilia sint quae ab ipso creata sunt! Et quidem valde sunt mirabilia, ipsumque eis longe clamitant mirabiliorem. Ostendunt enim se creata quae condidit bona bonus: ostendunt, inquam, se bona, pulchra, dulcia, multa et magna. Nam bona ad usum, pulchra ad visum, dulcia ad gustum, multa ad numerum, et ad mensuram magna. Haec, inquam, se ostendunt, et mirabiliter se ostendunt: sed haec se ostendendo, creatorem suum ostendunt longe meliorem, pulchriorem, dulciorem et majorem, qui est omnium bonorum optimus, omniumque pulchrorum pulcherrimus, omnium dulcium dulcissimus, omnium magnorum maximus: utpote vera, summaque et aeterna sui ipsius bonitas, pulchritudo, et( si ita dicere licet) multitudo, magnitudo. Quidquid in hoc mundo, de hoc mundo videmus, audimus, gustamus, odoramus et tangimus, non est ipse. Quid ergo est ipse Dominus Deus noster; quid, quaeso, est? Non est decor multus et magnus, quem aspectu cerno corporeo: non vox est quam corporaliter audio: non odor, quem olfacio, non sapor quem gusto, non aptitudo quam tango. Et tamen quaedam quodammodo quasi multitudo est, quaedam magnitudo, quidam decor, quaedam vox, quidam odor, quidam sapor, quaedam aptitudo. Quasi quaedam multitudo, sed cum una simplicitate, et simplici unitate, in quam nullus numerus cadit. Magnitudo, sed sine quantitate, quam nulla mensura comprehendit. Decor, quem nulla offuscat deformitas. Vox, quam nullum rapit tempus. Odor, quem nullus dispergit flatus. Sapor, quem aliqua non minuit comestio. Aptitudo, quam aliqua non contaminat corruptio.
3.30
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XXX. De Trinitate personarum, et unitate substantiae quae Deus est, et quod praejudicium aliquod nec Trinitas unitati, nec unitas facit Trinitati.
3.30
Ecce quae tibi, qui habitator es cellae, diximus de Deo. Et multa quidem diximus, sed quid in his omnibus diximus? nunquid non verbis deficimus? Multa dicemus, inquit, et deficiemus verbis. Si multa sunt verba quae dicimus, quare verbis deficimus? Nimirum quia eum, de quo verba multa dicimus, quid sit ad plenum non exprimimus. Dicimus quoque, si tamen ita dicere licet, quia unus cum sit multus est, sed sine numero, magnus sed sine quantitate; simplex, sed sine extenuatione; bonus, sed sine qualitate; semper, sed sine tempore; ubique, sed sine loco; in omni re, sed sine sui diffinitione; in omni tempore, sed sine aliqua sui mutabilitate. Nec potest ullo modo, vel pro sui puritate maculari, vel pro sua simplicitate dividi, vel pro sua immensitate comprehendi, vel pro sua infinalitate mensurari. Nec potest ullatenus cognitione variari qui sapientissimus est, nec affectu mutari qui optimus est. Cujus potentiae omnis effectus subjicitur, cujus sapientiae omne occultum manifestatur, cujus deliberationem omnis eventus sequitur, cujus aeternitatem non capit tempus, nec bonitatem virtus, nec sapientiam sensus, nec potentiam opus. Ipsi gloria qui rex est saeculorum, colendus et adorandus, metuendus et tremendus, ac dominans Deus, immortalis, invisibilis; ex quo, et per quem et in quo omnia. Nam omnia ex ipso, quia omnium ipse principium et auctor. Omnia et per ipsum, quia per ipsum, omnibus confertur ut subsistant, sicut et collatum est ipsis ut essent. Sed et in ipso omnia. Nos tamen potius virtutis debemus mirari magnitudinem, quam loci alicujus somniare dimensionem. Dicimus adhuc( si tamen hic aliquid dicere vel scimus, vel valemus), Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus: personae tres, quarum nulla est alia; et substantia una. Et libenter hoc catholica suscipit auris. Sed cum hoc dicimus, quid dicimus? Multum, ais, et magnum quid dicimus, cum hoc dicimus. Dicimus enim, ais, in uno eodemque Deo, praeter quem alius non est, esse et personarum Trinitatem, et substantiae unitatem. Bene, inquam. Sed nunquid aliud esse dicis ibi personarum Trinitatem, quam substantiae unitatem? Non, inquis; sed habent personae istae proprietates suas: quia solius Patris est gignere, et ideo a nullo est; solius Filii est gigni, et ideo a Patre est; solius autem Spiritus sancti est procedere, et ideo a Patre et Filio est. Sed non sic a Patre et Filio Spiritus sanctus est, sicut est Filius a Patre; quia procedit ab utroque( a Patre videlicet et Filio Spiritus sanctus) sed a neutro gignitur. At vero Filius a solo Patre gignitur; et ideo Pater quidem gignens est, Filius autem genitus: et inde est quod Pater Pater est, et Filius est. Alioquin plures essent in illa Trinitate Patres, et Filii, quod nimirum credere, nimis abominabile, et horribile, et supra modum nefas est. Sunt ergo hae tres personae: Pater gignens, Filius a Patre genitus, Spiritus sanctus a Patre et Filio procedens. Quarum quidem personarum nulla altera est; quia non est una persona, sed tres. Nam una persona non potest gignere se, et gigni de se, et procedere a se. Hae tamen tres personae una substantia sunt, natura una, divinitas una, majestas una, aeternitas una. Recte quidem fidem catholicam tenes, tu qui habitator es cellae. Sed quid est( quaeso te) quod mihi numerum sine numero proponis, eumque mihi das, et statim eum tollis? Nam si tres sunt, nonne numerus est? Si autem tribus est substantia una, si natura, si divinitas, si majestas, si aeternitas una, ubi numerus? Numerus, ais, ad personas refertur, quia tres sunt; non autem ad substantiam, quia una est. Bene dicis, sed nunquid aliud istae tres personae sunt, quam est ista una substantia? aut aliud haec una est substantia, quam istae sunt tres personae? Non, inquis, quia istae tres personae, ista una substantia sunt: et haec una substantia, illarum est trium personarum. Nulla namque trium personarum est ea quae altera; sed unaquaeque tamen est id quod altera. Quia Pater quidem alius est quam Filius, vel Spiritus sanctus, sed non aliud; et Filius est alius quam Spiritus sanctus, vel Pater, sed non aliud. Spiritus sanctus alius quam Pater vel Filius, sed aliud non est: quia Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, est unus naturaliter, idemque Deus. Sic damus singulis personis suam proprietatem, quod substantiae non tollimus unitatem: quia in nullo praejudicat vel substantiae unitas, personarum Trinitati, vel personarum Trinitas, substantiae unitati. Quocirca nec a substantiae unitate, personarum Trinitas; nec a personarum Trinitate, substantiae unitas seorsum est cogitanda, vel separanda; sed potius et unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda et adoranda. Si, ut dicis, ita est, imo quia ita est, quomodo ita est? Non plene, ais, per scientiam capio quomodo est, sed pie per fidem credo quia ita est. Optime dicis; nam credere pietatis est, discutere temeritatis: plene autem ac perfecte nosse, vita, et vita aeterna est. Dicit autem beatus Augustinus quod tantus est solus Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus sanctus, quantus est simul Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; cujus nunc libet verba tibi, qui habitator cellae es, ad memoriam revocare, quae in sexto libro de Trinitate, ultimo videlicet capitulo ejusdem libri posuit, occasione illorum trium profundorum verborum Hilarii, quae sunt, aeternitas in Patre, species in imagine, usus in munere. Scribit itaque beatus Augustinus hoc modo:« Horum verborum, id est, Patris et imaginis et muneris, aeternitatis et speciei et usus, abditam scrutatus intelligentiam in quantum valeo, non eum secutum arbitror in aeternitatis vocabulo, nisi quod Pater non habet Patrem de quo sit: Filius autem de Patre est, ut sit, atque ut illi coaeternus sit. Imago enim, si perfecte implet illud cujus imago est, ipsa coaequatur ei, non illud imagini suae. In qua imagine speciem nominavit, credo, propter pulchritudinem, ubi jam est tanta congruentia, et prima aequalitas, et prima similitudo, nulla in re dissidens, et nullo modo inaequalis, et nulla parte dissimilis, sed identidem respondens ei cujus imago est. Ubi est prima et summa vita, cui non est aliud vivere, et aliud esse, sed idem et esse et vivere: et primus ac summus intellectus, cui non est aliud vivere, aliud intelligere, sed id quod est intelligere, hoc est vivere. Hoc esse est, unum omnia, tanquam Verbum perfectum; cui non desit aliquid, et ars quaedam omnipotentis et sapientis Dei, plena omnium rationum, viventium incommutabilium: et omnes unum in ea, sicut ipsa unum de uno, cum quo unum. Ibi novit omnia Deus, quae fecit per ipsam: et ideo cum decedant vel succedant tempora, non decedit vel succedit aliquid scientiae Dei. Non enim haec quae creata sunt, ideo sciuntur a Deo, quia facta sunt, ac non potius ideo facta sunt, vel mutabilia, quia immutabiliter ab eo sciuntur. Ille igitur ineffabilis quidam complexus Patris et imaginis, non est sine perfectione, sine charitate, sine gaudio. Illa ergo dilectio, delectatio, felicitas, vel beatitudo( si tamen humana voce aliquid dignum dicitur) usus ab illo appellatus est breviter, et est in Trinitate Spiritus sanctus non genitus, sed genitoris, genitique suavitas, ingeniti[ f. ingenti] largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas, pro captu earum; ut ordinem suum teneant, et locis suis acquiescant. Haec igitur omnia quae arte divina facta sunt, et unitatem quamdam in se ostendunt, et speciem, et ordinem. Quidquid enim horum est, et unum aliquid est, sicut sunt naturae corporum, ingeniaque animarum, et aliqua specie formatur( sicut sunt figurae vel qualitates corporum, ac doctrinae, vel artes animarum); et ordinem aliquem petit aut tenet, sicut sunt pondera vel collocationes corporum, et amores aut delectationes animarum. Oportet igitur ut Creatorem per ea quae facta sunt intellecta conspicientes, Trinitatem intelligamus, cujus in creatura quomodo dignum est, apparet vestigium. In illa enim Trinitate, summa est origo rerum omnium, et perfectissima pulchritudo, et beatissima delectatio. Itaque illa tria, et se invicem determinari videntur, et in se infinita sunt. Sed hic in rebus corporeis, non tantum est una, quantum tres simul: et plus aliquid sunt duae, quam una res. Caeterum in summa Trinitate, tantum est una, quantum tres simul; tantum duae quantum una. Itaque et singula sunt in singulis, et omnia in singulis, et singula in omnibus, et omnia in omnibus, et unum omnia. Qui videt hoc, vel ex parte, vel per speculum et in aenigmate, gaudeat cognoscens Deum, et sic Deum honoret et gratias agat. Qui autem non videt, tendat per pietatem ad videndum, non per caecitatem ad calumniandum; quoniam unus est Deus, sed tamen Trinitas. Nec confuse accipiendum est, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia: nec diis multis, sed ipsi gloria in saecula.» Et haec beatus Pater Augustinus et doctor insignis de his. Nos autem de his loqui diutius nolumus, quia dum tantus talisque sol, et lucens illuminat, et ardens inflammat, dignum est ut lucerna lutea recedat, et ne ultra appareat, sub silentii latibulo se abscondat.
3.31
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XXXI. De diligenti sollicitudine, et sollicita diligentia quam orationi nostrae (quando ei incumbimus) debemus impendere, et de magna instabilitate qua in corde, orationis tempore per otiosa et nociva dispersis cogitationibus nostris, misere ac miserabiliter fluctuamus, et per innumera evagamur.
3.31
In transvadando fluvium illum secundum, qui egreditur de loco voluptatis, cui nomen est Gihon, aliquam fecimus moram. Nec debet, ut arbitramur, vel ipsa quam fecimus mora reprehendi, vel super ea aliquis nimium admirari, qui quanta duntaxat, vel ejus sit latitudo et profunditas non ignorat. Nunc autem ad tertium qui de loco voluptatis egreditur fluvium, cui Tigris nomen est, accedamus, ut per eum transeamus. Nos vero per hunc fluvium, qui dicitur Tigris, quantum ad moralem duntaxat attinet sensum, devotam diximus accipiendam esse orationem; sicut per illum qui Gihon vocatur, puram meditationem. Et de meditationum quidem generibus aliqua tibi, qui habitator cellae es, diximus; et utinam tam sint dicta tibi fructuose, quam sunt a nobis dicta profuse! Nunc autem de devotione orationis aliqua tibi dicenda sunt; quae( si quid de ea sufficienter dicere vel sciremus, vel possemus) eo magis tibi debent esse necessaria, quo inter omnia quibus in cella intendis exercitia, in frequentissimo soles hanc usu et consuetudine habere. Sed quid tibi de ea dicere vel scimus vel valemus? Ut autem scias, tu qui habitator cellae es, qualiter ei intendere debeas, magis illa indiges quae de omnibus docet unctione, quam nostra eruditione. Dicit enim Apostolus quia quid oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Utique pro nobis postulat, quia quos replet, postulantes facit: et ex ejus solius munere, et gratiae suae infusione nobiscum agitur, ut sicut oportet orare sciamus. Magis quidem cum interno gemitu et dolore magno conqueri et nosmetipsos accusare debemus, quod fere nunquam sicut oportet oramus, quam ut alios orare doceamus: quia qualiter sicut oportet oremus nos certe nescimus. Nunquid tunc sicut oportet oramus, quando in oratione nostra, vel nihil penitus, vel omnino modicum( et hoc rarissime), omnium eorum quae ore proferimus, corde versamus. Quando vero sic nobis ipsis absentes, et quod ore dicimus, funditus nescientes, orare nos arbitramur, periculose nimium fallimur; eisque per omnia similes efficimur, de quibus Dominus per prophetam dicit: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Dicit autem beatus Augustinus clericis suis, in Regula eorum:« Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc versetur in corde quod profertur in ore.» Sed et beatus Benedictus sic de hoc in Regula monachorum dicit:« Ubique credimus divinam esse praesentiam, et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos: maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus, cum ad opus divinum assistimus. Ideo semper memores simus quod ait Propheta: Servite Domino in timore, et iterum: Psallite sapienter; et: In conspectu angelorum psallam tibi. Ergo consideremus qualiter oporteat nos in conspectu divinitatis et angelorum esse, et sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostrae.»--« Si cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non praesumimus, nisi cum humilitate et reverentia, quanto magis Domino Deo universorum cum humilitate et puritatis devotione supplicandum est? Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et compunctione lacrymarum nos exaudiri sciamus. Et ideo brevis debet esse et pura oratio: nisi forte ex affectu divinae inspirationis gratiae protendatur.» Haec illi eximii viri hoc modo senserunt de his. At nos miseri cum oramus, imo cum nos orare decepti putamus, vel somno inerti saepissime deprimimur, vel cogitatione instabili extra nos, non tam frequenter quam fere incessanter, per quaeque otiosa et frivola, per noxia et inutilia vagamur. Si talem orationem Deo esse placitam putamus, absque dubio fallimur. Quod si pertinaciter insistentes, et arroganter instantes, illam contendimus contra conscientiam nostram Deo placere, mentimur, et veritatem non facimus, et veritas in nobis non est. Non enim talis est oratio ad quam nos Paulus invitat, qui nos monet ut oremus in spiritu, et vigilemus in oratione, in omni instantia. Sed et ipse Dominus apostolos alloquens, et ad orandum exhortans: Vigilate, inquit, et orate; praemisit vigilate, per hoc erudiens nos, quatenus si et Deo placitam, et nobis fructuosam nostram esse orationem praeoptamus, omni nimirum studio et conatu contra insolentes et instabiles, contra nocivas et inutiles cogitationes, et ante tempus orationis, et in Ipsa quam maxime vigilemus oratione: ne quod lingua quasi orando proferre videtur, efficiente hoc cogitationum instabilium evagatione, omni penitus fructu spirituali privetur. Ut enim ait Ecclesiastes: Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti: et( ut non tam frequenter, quam fere indesinenter experimur) descendunt volucres super cadavera. Et est valde necessarium ut abigat eas Abram; ne forte penitus quod offert perdatur, si contigerit( quod absit!) ut ab eis rapiatur. Sed et mulieres( ut eorum quae gessit Dominus, relator egregius sanctus Lucas nobis manifestat) ad monumentum Domini venerunt, portantes quae paraverant aromata. Et quae sunt haec aromata, nisi suavia et odorifera sanctarum orationum odoramenta? Unde et petit Psalmista, orationem suam dirigi in conspectu Domini sicut incensum: et sanctus Joannes in Apocalypsi asserit, viginti quatuor seniores habere phialas aureas, plenas odoramentorum. Et ut sciamus quid per haec odoramenta accipere debeamus, adjungit, quae sunt orationes sanctorum. Quae sunt hae phialae aureae, nisi mentes sanctae, puritate munditiae clarae, et maxime amoris Dei et proximi decore pretioso adornatae? In talibus phialis integra et incorrupta conservantur odoramenta, quia a cordibus puris et charitate plenis accepta Deo emittuntur et offeruntur piarum orationum incensa. Unde et dicitur quod illae mulieres portaverunt aromata quae paraverant. Nam minus quidem nos parata aromata portamus, cum Deo tales orationes( si tamen orationes) offerimus, quas instabilium et immundarum cogitationum abjectissimus pulvis exinanit et corrumpit, et ipsis divinis auribus indignas reddit. Sed prius aromata parentur, et sic aromata ad Dominum portentur. Hoc est, prius orationes nostras puras efficiamus, et tunc eas omnipotenti Deo, ut ei acceptabiles sint, devote offeramus. Verum, heu nos miseri! minus parata ad eum aromata portamus, qui quando nos orare putamus, quid ore proferamus, in corde nec per intellectum, nec per affectum multoties et fere semper versamus. Et quomodo nos illam a Deo exaudiendam esse orationem sperare possumus, quam sic offerimus, quod nos qui eam utcunque videmur offerre, nec per amorem, nec per intelligentiam sentimus. Et quando haec aromata mulieres parata portaverunt? utique una Sabbati, valde diluculo. O stabilitas! o tranquillitas! o et claritas! itaque una Sabbati, valde diluculo portaverunt quae paraverant aromata, ut sciamus debere nos habere cum oramus, intra nos, et unitatem quantum ad cogitationum nostrarum stabilitatem; et quietem quantum ad pacem, et claritatem quantum ad cognitionem; quatenus orationis tempore nec per otiosa aliqua et illicita nos in mente evagari permittamus, sed quantum per Dei gratiam possumus, illis solis quae ore proferimus, per cogitationem intendamus. Sed nec aliquam intrinsecus perturbationem revolvamus; sed in plena erga omnes homines, et maxime erga fratres et patres nostros, quibus cohabitare tenemur unanimes in domo, pace quieti sumus. Ad extremum nec alicujus phantasmatis caligine obscuremur, sed potius lucis cujusdam spiritualis a Deo a nobis immissae illustratione clarificemur.
3.32
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XXXII. De mentis evagatione, quam nobis orationis tempore inesse sentimus, et qualiter et quare per tertium qui de loco voluptatis egreditur fluvium, qui et Tigris vocatur, orationis accipienda devotio sit.
3.32
Cogit nos ut tecum, qui habitator cellae es, aliquid adhuc agamus de his; cogit nos, inquam, magna qua satis deprimimur miseria, nostri non oblivisci. Non enim possumus non suspirare et gemere, super ingenti instabilitate miseri et miserabilis cordis nostri. Supra modum vagum et profugum est, et se sibi fere incessanter furatur, et antequam sentiat, atque deprehendat, extra se fusum comminuitur, et per innumera dispergitur. Sic autem comminutum et dispersum vix se permittit ad se revocari et colligi, et intra se redintegrari: et si forte vel aliquando ad se fuerit collectum, nec uno( ut ita dicamus) intra se momento permittit se demorari. Et cum tantis ac talibus indesinenter miseriis miserabiliter devastetur, oneretur, prematur, tunc quidem magis ab eis vexatur cum ad orationem convertitur. Nam quando vel in codice legimus, vel manuali alicui operi intendimus, aliquantum nonnunquam cor apponere valemus, et ut iis de quibus nos intromittimus, utcunque licet multum renitens et reluctans, morari se permittat efficimus: verum cum ad orandum accedimus, confestim quasi hoc supra modum exosum, et in pleno ac perfecto odio cor nostrum habeat, se sibi furari, se a se extrahere, longe a se secedere[ Par., recedere], et iis quae in ore proferuntur dorsum vertere velociter fugiens festinat. Et si forte ad se vel rarissime redit, statim a se recedit, et rursum vagationi pristinae se tradit. O magna miseria! quam bene illud dictum est: Factum est silentium in coelo quasi media hora! Nequaquam plena hora, sed dimidia stabilitas et quies fit in animo; quod est fieri silentium in coelo. Sed nec illa dimidia, saltem ut dimidia sentitur, quia et quasi praemittitur. O cordis ingens morbus! et quidem omnino incurabilis quandiu corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Ubi nobis in tanta miseria spes, nisi in sola misericordia Dei, qui exercitio illi, quod inter omnia quibus intendimus exercitia magis est nobis necessarium, sicut debemus, intendere non valemus? Quid de ipsis apertis malis nostris dicemus, quando ipsa bona nostra, non posse bona esse videmus? Quid inter haec? Nosmetipsos incessanter et acriter in conspectu Dei arguamus, reprehendamus, accusemus, et miseram animam nostram in manibus nostris portantes, carnes nostras laceremus dentibus nostris. Erit fortassis apud pium Conditorem nostrum, qui cognoscit figmentum nostrum, qui et recordatur quia caro sumus, aliqua hujus nostrae fragilitatis excusatio, ipsa nostra accensa et humilis accusatio. Et quidem quasi pannus menstruatae, ut ait Isaias, omnes injustitiae nostrae; ut absque dubio sciamus quid de ipsis injustitiis nostris sentire debeamus, qui justitias quoque nostras( si tamen justitias) a tanto propheta tali rei assimilari audimus. Correptionem proinde severam, et redargutionem acutam, atque accusationem mordentem intrinsecus in corde, extrinsecus in ore, semper et ubique coram Deo circumferamus; ipsum devote exorantes, quatenus nobis pie concedere dignetur, ut sit impetratio veniae, humilis haec nostra cum interna contritione cordis, et pura confessione oris, cognitio culpae: nos quoque aliquo modo coram se in hoc deputet justos, in quo nos plene ac perfecte sine omni excusatione reputamus injustos. At tu fortassis, qui cellae habitator es, ita nobis respondes ad haec: multum me in verbis istis sollicitum et pavidum reddidisti, multumque turbasti, commovisti, concussisti: nam plene mihi ac plane miseriam meam magnam, qua supra modum hac in parte oneratus ac vastatus sum demonstrasti, et omnem mihi penitus excusationem abstulisti. Si quidem omnia haec ita in me sentio, sicut ea te dicere audio. Est utique quidquid dicis verum, et non est in his verbis tuis aliquod mendacium. Omnia enim quae dicis, sic esse ut dicis, certissimum me reddit non solum scientia, sed et quotidiana, imo continua mea experientia. Sed quid mihi prodest quod valida( sicut ego ipse eo plenius scio, quod molestius eam sentio) me dicis aegritudine vexari, nisi et mihi ostendas quomodo possit et debeat curari? Dic proinde, quaeso te, prout tibi occurrit, qualem me in oratione exhibere debeam, ut eam offerre Deo possim acceptam. Et nos tibi sic respondemus: Hoc ille tibi in corde tuo silenter dicit, absque cujus solius munere, oratio tua nec illi accepta, nec tibi valet esse fructuosa: cujus plerumque dixisse, fecisse est. Diceret tibi fortassis et per nos; licet loqui de hoc sine magna nostra confusione et rubore non possumus. Nonne confusio debet esse nobis quod alios docemus, nos ipsos autem non docemus? quod pulchrum depingimus hominem, ipsi pictores fedi? quod alios cibo potuque reficimus, qui fame ac siti perimus? quod alios vestimentis optimis induimus, et ipsi nudi ambulamus? Et in tantum nudi, quod cunctis apparet confusio nuditatis nostrae, et videtur ab omnibus turpitudo nostra. Igitur ut ad tuam aedificationem, tu qui habitator cellae es, intendamus his, retulimus( sicut ipse scis) longe superius, et adhuc referimus juxta tropologicum sensum, ad hunc tertium fluvium qui egreditur de loco voluptatis, puritatem devotae orationis. Ejus vero nomen est, ut verax dicit historia, Tigris. Est ergo Tigris sagitta, oratio pura et devota: quae quidem velox est, perforans et penetrans, scindens et pertingens. Certe ad instar sagittae velocissime volantis, et ipsa volat usque ad ipsum Deum. Denique oratio justi penetrat nubes. Quid ei obsistere potest? universa quae visibiliter apparent quasi dura et clausa, ipsa perforat et penetrat, a puro spiritu emissa, et ab eo non amissa. Sed et quaecunque quasi obviantia spiritualis suae puritatis acumine scindit, nec unquam resilit, si usque ad ipsum qui super omnia est pertingit. Non solum autem, sed et omnia quae sunt nobis adversantia, quae sunt contraria, quae sunt nociva, ipsa debellat, exsuperat et annihilat. Et hoc fortassis est, quod de fluvio isto dicitur quia vadit contra Assyrios. Nam per populum Assyriorum quidquid spirituali nostrae militat laesioni, putamus esse accipiendum. Contra hos Assyrios vadit iste fluvius Tigris, quia omnibus quae nocere nobis possunt( nisi forte ut prosint, et ut eorum obesse nihil aliud quam prodesse sit) similis acutae sagittae, citissime volantis, puritas resistit et contradicit devotae orationis. Si nos fatigat alicujus vehementia tentationis, si nos premit( ut nonnunquam assolet) moles ponderosa alicujus furentis adversitatis, contra hos et universos alios qui intra hunc mundum sunt Assyrios, vadit fluvius iste Tigris; quia valenter obsistit eis devotae sinceritas orationis; cum nos plerumque fatigant, nunquam nos exsuperent, nec aliquando nos opprimant, etsi multoties premant. Num menti nostrae excidit, quia venit dudum Amalec ut pugnaret contra Israel? Quod nimirum adhuc hodie fit, cum reproborum populus terrena et transitoria per affectum et desiderium quasi lingens, pravis suis tam exemplis quam monitis, ad peccati delectationem ac perpetrationem, mediante illicito consensu pertrahere contendit. Sed ut sciamus quomodo vadat fluvius Tigris contra Assyrios; percutit eum Josue usque ad internecionem, cum in monte manus levat Moyses. Nam juxta hunc secundum, quem modo incedimus sensum, unum quid innuit; et Moyses ut expugnetur Amalec, in monte manus levans; et fluvius Tigris contra Assyrios vadens. Et quis iste Moyses? Num his insistendum est vobis, ut tu, qui habitator cellae es, aedificeris? An a nobis est retrahendum, ne id quod dicimus putans esse nimium, incurras fastidium? Sed quis sapientium dicit esse nimium, quantumcunque fuerit in verbis prolixum, dummodo possint singula verba spiritualem in audientibus sanctae aedificationis augere profectum? Quis ergo iste est Moyses, nisi tu qui verus et sincerus cellae inhabitator es? Nam nomen hoc Moyses, quod more multorum celebre et frequens habetur, ex aqua assumptus interpretatur. Et nonne tu ex aquis es assumptus, qui visitante te gratia Dei, a fluxu es mundanae conversationis ereptus, et ad suavem ac dulcem cellae quietem translatus? Sed Moyses dicitur manus levare, quia tu in cella sine intermissione, juxta admonitionem apostolicam, debes orare. Et ad hoc ut effugetur Amalec, manus levet Moyses; quatenus fluvius Tigris vadat contra Assyrios. Sed oportet ut montem conscendat, ponatur lapis super quem sedeat, et uterque( tam Aaron videlicet quam Hur) manus ejus sustentet. Quandiu levatae fuerint, superabit Israel et superabitur Amalec; cum autem vel ad modicum quasi lassatas deposuerit manus, superabit Amalec, et superabitur Israel. Sed ne hanc ipsis Israelitis valde periculosam manus ejus lassitudinem incurrant, eas Aaron et Hur sustentent. Quid sibi volunt haec? Conscendat montem Moyses, ut sanctae conversationis apprehendas sublimitatem, tu qui cellae inhabitator es. Sed et super lapidem sedeas, ut in firma cogitationum mundarum stabilitate, et stabili earum firmitate requiescas. Ad extremum vero ne manus tuae lassentur, et lassatae deponantur, ab Aaron et Hur sustententur. Nam ne cogitationes tuae( tibi dicimus, qui habitator cellae es) in oratione tepescant, ac proinde nec Deo acceptae, nec tibi fructuosae existant, alacres eas et robustas exhibeant tam imum humilitatis, in infirmo eas ne superbiant premens; quam ardor charitatis, et in Deum eas et in proximum ne frigescas inflammans. Nam Aaron mons fortitudinis interpretatur. Et quidem verae humilitatis virtus et sublimis est, et fortis; quia illam quam ex toto occupat mentem, et excelsam redit et robustam. Nam qui vere humilis est, quo magis in suis est oculis in imo, eo magis in divinis est oculis in excelso, et quo sibi apparet infirmior, eo coram Deo existit fortior: quia nimirum virtus in se habet humilitatis et fortitudinem humilem, et humilitatem fortem, ut neutra alteri praejudicet; quatenus humilitatis sanctae virtus et in imo sit in oculis propriis, et in excelso in oculis divinis. Porro Hur ignem sonat, et charitatis ardorem designat. Itaque hae virtutes eximiae, fortis videlicet celsitudo, celsaque fortitudo humilitatis, et inexstinguibilis ardor charitatis, ne lassentur, tuarum devotionum sustentent manus: tibi dicimus, qui habitator cellae es, qui verus ac sincerus juxta hunc sensum Moyses es. Et haec omnia idcirco diximus, ut quomodo moraliter accipiendum sit ostendamus, quod fluvius tertius qui egreditur de loco voluptatis( per quem devotam esse accipiendam orationem asserimus) adhuc hodie sed spiritualiter vadat contra Assyrios. Ecce quanta ac qualia contra cuncta adversa, contra quaeque nociva, virtus orationis, cum ei intendimus eo modo quo intendere debemus, solatia nobis et auxilia impendit: ut pateat nobis, quod nequaquam otiose Scriptura dicit, quia Tigris contra Assyrios vadit. Et quis ille est modus quo ei intendere debemus? Nam quis sit ille, quaeris, qui habitator es cellae, sciens nimirum tibi esse fructuosum hoc scire, fructuosius autem opere et veritate per experientiam exercere. Hoc autem non a nobis, sed ab experto quaerere deberes, id enim quid sit, sola experientia capit. Verum quia inde nos aliquid dicere compellis, loquemur quod Dominus dederit nobis, qui nos non vis philosophos putari, quod fortassis fieret si taceremus. Videtur nobis quod si fructuose orare desideras, tria quaedam diligentissime considerare debeas. Primum quidem, qualis ad orationem accedas. Secundo qualem te Deo in ea offeras. Tertio quoque qualem te post tempus orationis exhibeas. Quam mundus videlicet et quietus ad eam venias, quam purus et integer in ea persistas, quam gravis quoque ipsa devote celebrata et finita, quamque maturus quandiu potes permaneas; itaque de oratione te in cella tua intromittens, quo sollicitus haec tria exercueris, eo nimirum oratio tua et acceptior Deo, et fructuosior erit tibi. Si his modis Patrem in illius nomine qui et vocabulo dicitur et re esse Jesus petieris, absque dubio quod sic petis impetrabis, sed universis quaecunque illa sint quae tibi adversari moliuntur, efficaciter et valide resistere, ut ea devincas et destruas, potenter valebis, quatenus ipsa te tua certum experientia reddat, qualiter fluvius iste tertius qui de loco egreditur voluptatis, qui et Tigris vocatur, contra Assyrios vadat.
3.33
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XXXIII. Quales exhibere debeamus priusquam ad orationem accedamus, ut cum ad eam venerimus, sic eam Deo offeramus, ut ipse eam et sibi acceptam, et nobis misericorditer efficiat fructuosam.
3.33
Antequam fluvium illum quartum intremus, quem de loco voluptatis egredi legimus, cui nomen est Euphrates, petis tu qui habitator cellae es, ut de oratione tecum adhuc aliquid agamus, quo enim ei frequentius incumbis, eo nimirum erudiri qualiter ei intendere debeas, ardentius concupiscis. Annuimus, gerimus tibi morem, et pro posse et scire nostro tuam in hoc parati sumus implere voluntatem. Diximus, si reminisceris, circa finem illius quod istud proxime praecedit capituli, ut oratio tua, et a Deo accepta haberi, et tibi fructuosa possit fieri, tria quaedam debere a te diligentissime considerari. Primum quidem est, ut attendas sollicite, qualis ad eam accedas. Secundum quoque est, qualem te Deo in ea offeras. Tertium vero, qualem te post finem orationis exhibeas. Ut autem primum de primo in hoc capitulo agamus( non enim de tribus his simul sufficienter tractare in hoc capitulo valemus) ut, inquam, primum in capitulo hoc de primo agamus, instanter te, qui habitator cellae es, admonemus, obnixe exoramus, opportune quoque tibi et importune in Domino praecipimus ut, cum ad adorandum Dominum Deum tuum properas, et maxime cum immolare Patri Filium, ubi specialiter Deus est in eodem Christo mundum reconcilians sibi, accedere cogitas, diligenter in memoria habeas, et absque omni dubio scias, cum in omni loco oculi Domini speculentur bonos et malos, tunc te potissimum in conspectu Dei et sanctorum angelorum, qui praesentes adsunt, atque omnium sanctorum apparere. Et quod orando offers Deo, tam illo quam illis beatis coelestis curiae spiritibus, sed et omnibus sanctis( et cum in cella solus non solus, et cum in oratorio cum aliis oras) praesentibus te offerre. Et si hoc ita est, imo quia ita est, attende diligentissime qualiter accedas, et qualem te in hoc accessu exhibere debeas. Et dicis mihi? Ad te attinet me docere, qualiter me debeam hora illa exhibere; ad me autem, et humiliter audire, et pro posse ac nosse effectui devote mancipare. Et ego, ita fiat, ut dicis: precorque Deum ut sic faciamus. Itaque ad orationem accedens, diligenter stude, et totis viribus conare, ut cor mundum per omnia afferas, quatenus et Deo placentem et tibi salubrem orationem offeras. Quomodo, ais, fiet istud? Audi, et intellige, et audiens atque intelligens, etiam opere perfice. Quidquid conscientiam tuam remordet, imo quidquid conscientiam tuam illicite a te vel per cogitationem, aut per locutionem, seu certe per operationem, aut quocunque modo commissum remordere valet, poenitentia prius plena; confessione pura, et humili, et fideli; satisfactione condigna, cum perfecto, per gratiam Dei, de caetero continendi proposito emendare, et a te abjicere stude. Idcirco dico, quidquid conscientiam tuam remordere valet, quia sunt quamplures qui nullum fere semper in cunctis excessibus suis morsum conscientiae suae sustinent, cum tamen indesinenter quod illicitum est committere non cessent. Non est enim timor Dei ante oculos eorum, non propriae salutis desiderium. Inde est, quod in nullis per committunt illicitis, ad suam sciunt conscientiam redire: et cuncta quae committunt mala caeca mente pertranseuntes, nec se etiam in aliquo reos aestiment, cum constet quod in innumeris delinquant. Cum vero plerumque aliquid quasi boni, vel tenuiter, et superficietenus videntur utcunque agere, hoc etiam apud se introrsum indesinenter, non in Domino sed in se gloriantes, revolvere, et exterius ore laudem quaerentes humanam, non cessant arroganter referre. Non sic tu, qui habitator cellae es, non sic, sed in omnibus quae vel mente revolvis vel ore dicis, vel opere committis, ad conscientiae tuae semper et ubique testimonium revertere, et ipsam in plena veritatis luce pervidens, quod ipsa veraciter de singulis tuis et revolutionibus internis, et moribus externis judicaverit; hoc tu tam in iis quae ipsa reprobat arguendis, culpandis, corrigendis, quam in iis quae approbat, acquirendis, retinendis, exercendis, adaugendis, per omnia ratum habet. Itaque in balteo cordis tui, acutum semper gerens propriae accusationis paxillum, sede te humiliando, fode te corrigendo, ut sic quod a te foede ac fetide non tam per naturam egestum, quam per culpam gestum est, cooperias poenitendo, sciens et beatos esse quorum tecta sunt peccata, et quia in sanctis animalibus, sicut duae pennae singulorum jungebantur, sic nihilominus et duae tegebant corpora eorum. Quid autem sibi velint haec, beatus Gregorius te doceat, magis autem propria te experientia certum reddat. Sed et si aliqua quasi bona videris in te, in primis certissime scias ipsa non esse a te, deinde non ignores quia ipsam quoque Jerusalem justus ille, et districtus judex scrutabitur in lucernis: et cum acceperit tempus, ipse etiam justitias judicabit. Quia nimirum sicut si venerit ad te, non videbis eum, sic quoque etsi abierit, non intelliges, ut si quando ridet ad te, non credas ei. Sicque bonum tibi, quatenus experimento discas, bonorum esse, ibi culpam aestimare, ubi culpa non est. Itaque illa mortiferae excusationis protoplastorum a te funditus projice perizomata, quibus innumeri hodie sua ad magnam insipientiam sibi tegunt verenda. Sicque scias, nihil aliud esse culpam excusare, quam et simplicem geminare, et exiguam adaugere. Magis autem in ipsis internis tuis quoddam rigidum capitulum ratio quidem teneat; conscientia vero parcere, silere ac celare nescia, proclamationes faciat. Ipsa nihilominus mens ab omni excusationis, defensionis, contradictionis, tergiversationis penitus macula obmutescat; abjectis potius pravae( quibus tegebatur huc usque) taciturnitatis vestibus; per puram confessionem, nudam se et despoliatam faciat: et in praesentia rationis huic capitulo praesidentis, profunde se humilians, rigidam prout ipsa judicaverit, cum firmo de caetero emendandi proposito, condignae satisfactionis disciplinam subire parata et prompta existat. Cum autem haec omnia hoc modo, tu qui habitator cellae es, penes te debeas habere; sed tunc quam maxime ea te decet exercere, cum ad orationem proponis accedere; quia et de se dicit Psalmista, quod iniquitatem si aspexit in corde suo, non exaudiet Dominus; sic adjungit: Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meae. Subaudis: quia non aspexi ego, exaudivit, attendit Deus. Si vero tu quae dicta sunt, et eo modo quo dicta sunt, exercueris, cum gaudio confide exaudiendam esse orationem tuam a Deo; quia jam iniquitatem non aspicis in corde tuo. Si enim aliqua in eo aliquando fuit, jam ante deleta est.
3.34
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XXXIV. De eo quod cum ad orationem accedimus, et illis qui in nos deliquerunt ex puro corde dimittere, et si sunt qui habent aliquid adversum nos, plene eis ac perfecte reconciliari debemus.
3.34
Inter haec, tu qui habitator cellae es, apostolicum illud habe diligenter in memoria praeceptum et quidem saluberrimum, de quo in Epistola sua dilectum et electum alloquens discipulum: Levantes, inquit, puras manus, sine ira et disceptatione. Quam putamus esse distantiam inter disceptationem et iram? Videtur utique nobis quod qui adversus aliquem nimis injuste et indiscrete, nimis acriter et crudeliter movetur; hic certe in ira est. Qui vero illum, adversus quem commotus est, etiam corpore absentem sibi in mente repraesentat, cumque in interno cordis susurro, silenti quodam clamore, seu( si ita congruentius dicitur) clamoso quodam silentio, cum tumultuosa turbatione, et turbato tumultu alloquens; allegationes multimodas, et omnes( ut sibi videtur) rationabiles, sed veraciter omni ratione carentes emittit: responsiones suscipit, ipso solo et non alio cum eo existente. In his et qui opponit, et qui reponit, iste nimirum in disceptatione est. Si quidem disceptat et disputat, et cum altero nullo amara voce litigans, se semper excusans, et illum adversus quem commotus est, acriter accusans; silenter( utpote a nullo nisi a se solo auditus) et amare clamat. Sed absque utroque hoc malo nostrae in nostra oratione manus levandae sunt; ut moveri adversus aliquem cessantes, nec alium aliquem in corde nostro, clamose taciti, et tacite clamosi, nos excusantes accusemus; nec alium accusantes, nos excusemus, ipsi in his et nullus alius existentes, qui et nos alium accusando excusamus, et nos excusando alium accusamus. Sine utroque hoc horribili malo( tibi dico, qui habitator cellae es) levare debes manus in oratione; ut et Deo accepta, et tibi possit esse fructuosa. Et ad hoc utrumque damnabile malum, a nobis orationis tempore depellendum, geminum se habet Domini praeceptum. Hoc autem unum est: Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem; aliud vero est: Si offers munus tuum ad altare, et caetera quae sequuntur. Sed de eo quod primo loco posuimus, prius agamus, antequam ad aliud accedamus. Cum stabitis, ait Dominus, ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem. Et item: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra; si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra. Ecce audisti, tu qui habitator cellae es, et quid nos Dominus exhortetur, et quid nobis comminetur. Exhortatur siquidem, ut cum accedimus ad orandum, dimittamus; comminatur vero quod si nos non dimittimus, nec dimittetur nobis. Exhortatio, fateor, valde salubris, comminatio vero valde terribilis. Si dimittimus, et dimittetur nobis: si non dimittimus, nec nobis dimittetur. Ecce quia in nostra voluntate positum est, utrum nos foveat gratia, an feriat ira. Itaque accedens ad orationem, tu qui habitator cellae es, dimitte ut dimittatur tibi; sed eo modo dimitte, quo tibi cupis dimitti. Dicis fortassis tu: Quid est dimittere? et sic nos respondemus tibi: hoc est dimittere, de mente emittere, ut nihil eorum in mente penes te et intra te retineas, quae tibi a quoquam perperam dicta vel facta sunt. Si enim aliquid eorum quae tibi vel durius ab aliquo dicta, vel durius acta sunt, commotus et dolens, tristis et conquerens, iratus et amarus, disceptans, et disputans intra te revolvis, et aptum reddendi talionem et vicem tempus exquiris; et si quid ei contigerit adversi, ab alio quidem, non per te illatum, tu quoque inde laetaris, audenter dicimus quia non dimittis. Nec fructuose quandiu sic intra te actitari sentis, ad orandum accedere potes. De mente namque tua id quod actum vel dictum est tibi, necdum emisisti, sed adhuc mortifero veneno plenam habes, quo eam tu ipse implesti. Quod si hoc facere vel non audes vel erubescis, seu certe non potes, sed eum tamen adversus quem commotus es, saucio et torvo oculo, demissis superciliis aspicis, eique vultus tui serenitatem tollis, et vel cum eo loqui non dignaris, vel( si forte loqueris) verba in eum amara hac de causa jacularis, et dulcis ei, sicut debes esse fratri tuo in mente non existis, scito pro certo quia necdum dimittis, et quod adhuc ad orationem accedere idoneus non sis. Ad haec fortassis tu hoc modo: Durus est hic sermo tuus; quis te potest audire? Quando ergo dimitto, si tandiu non dimitto, quandiu sic intra me agi sentio? Et nos tibi hoc modo: Scito nihil placere Deo impurum qui summa puritas est, nihil simulatum qui vera aequitas est. Si patienter nos audis, dicemus tibi quando dimittis. Ecce, adverte: si quod tibi dictum vel actum est, ita ex toto de mente emittis, quod illud funditus oblivisceris: et illum qui tibi contrarii aliquid vel verbo vel facto intulit, absque omni eorum recordatione sereno oculo aspicis, et cum perfecta illum mentis benevolentia et dulcedine alloqueris, nullamque eorum quae tibi illata sunt amaram vel in praesentia ejus, vel in absentia, illi qui tibi intulit, aut loquendo, seu alio quocunque modo mentionem facis, videtur nobis quod tunc dimisisti. Nam tunc dimittis non verbo et lingua, sed opere et veritate, implens illud quod Dominus dicit: Si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Scias absque omni dubio quia omne quod sincerum non est, sic Deo non potest placere, sicut nec eum potest latere. Si quidem plena talis oblivio, ipsa est plena remissio. Nam in Lege scriptum est: Nec memor eris injuriae civium tuorum. Sed et mortuo et sepulto patre eorum Jacob, fratres Joseph mandaverunt ei: Pater tuus praecepit nobis antequam moreretur, ut haec tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati, atque malitiae quam exercuerunt in te. Ut autem sciamus quia talis oblivio dimissio sit, addiderunt: Nos quoque oramus ut famulo Dei patri tuo dimittas iniquitatem hanc. Ecce, quia quod prius vocabant oblivionem, jam vocant dimissionem. Quod si forte reminisceris, sed nullo prorsus dolore tangeris, dicimus tibi quia dimittis. Nam plerumque tristium laeti reminiscimur, et jam perfecte sani, aegros nos aliquando fuisse absque dolore aliquo recordamur: et in mente, sine omni quoque caligine illius priores quae jam quantum ad se transierunt, tenebras intuemur. Ut autem finem jam imponamus his, tunc nobis videtur quod dimittis, quando reminiscens talia te pertulisse, gaudes et laetaris; illum in hoc imitans, qui se dicit libenter gloriari in infirmitatibus suis ut inhabitet in eo virtus Christi: qui etiam adjungit: Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis, pro Christo. Si autem tantae perfectionis nondum es, ut gaudere et laetari possis, cum talium recordaris, sed ea tamen in hac recordatione tua sine aliqua intra te commotione revolvis: et ea pro nihilo penitus habens, eum qui tibi adversi aliquid intulit non minus diligis quam ante dilexisti, vel diligeres si nunquam intulisset, certe dimisisti. Igitur tunc fructuose accedis ad orandum, cum sic remittens, Dominicum adimples praeceptum. Sed sicut non vis adversus alium habere quidquam, sic quoque necesse est ut non permittas aliquid habere adversus te, quantum fieri potest, et quantum in te est, quemquam: ut etiam illud Domini impleas praeceptum, quod superius secundo loco posuimus, quod et tale est: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversus te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum. Ecce quia, ut beatus Gregorius dicit:« Munus non accipitur, nisi prius ab animo discordia pellatur.» Ubi nimirum tibi intelligendum est, quia non minus debes discordiam pellere ab animo fratris tui, qui adversus te habet quem laesisti, quam eam depellis a tuo, qui eum laesisti, Relinque, ait, et vade prius reconciliari fratri tuo. Quid est munus relinquere, et ut te fratri tuo reconcilies ire, nisi humiliter interim ab oratione cessare, quousque fratri tuo fueris reconciliatus? Et si ita est, cur interim est ab oratione cessandum, nisi quia nec Deo acceptam, nec tibi fructuosam offerre orationem poteris, nisi prius fratri tuo reconciliatus fueris? Et quidem hoc facere potes et debes, si praesens fuerit frater tuus, quem recordaris quia habet aliquid adversus te. Si autem tam longe a te absens in hac tua recordatione fuerit, ut statim ad eum gressu corporali pertingere non possis, fac in corde tuo, coram eo qui ejusdem cordis inspector est, fratri tuo( licet longe sit absens) quod ei opere facere deberes, si adesset praesens. Et hoc interim facias, quousque fratrem tuum habere praesentem queas, ut ei facias tunc praesenti in aperto, quod nunc ei coram Deo facis absenti in occulto. Et quomodo, ais, fiet istud? Ecce, adverte quo modo fiet: Munus tuum, hoc est, orationis tuae devotionem offerre Deo proponens, et hora illa, quia frater tuus habet aliquid adversus te, reminiscens, orationem tuam interim offerre differas, quousque quod dicimus modo tibi facias. Vade in ipso corde tuo ad fratrem tuum, licet longe a te corporaliter positum, et in humilitate profunda, in poenitentia vera, te ei in mente, teste Deo qui praesens est, prosterne, et ad pedes ejus humiliter jacens, et te acriter reprehendens, veniam ab eo cum omni instantia pete, emendationem ei de caetero promitte, et sic fratri tuo reconciliatus, ad offerendum munus tuum accedas. Hoc videtur innuere verbum istud, quod est tunc. Nam quid est dicere, tunc offeres, nisi priusquam hoc facias, offerre non debes; quia munus oblatum nec Deo placeret, nec tibi prodesset, si aliter faceres. Sed est in hoc Domini praecepto magna habenda discretio, est et aliqua in eo intelligenda exceptio. Non enim compelli debemus ut hoc faciamus, quotiescunque recordamur quod frater noster quocunque modo putat se habere aliquid adversus nos. Si( verbi causa) fratrem tuum pro salute animae suae, tempore et loco corripis. Si proclamationem super eum justam charitative in capitulo facis, et eo per omnia modo quo secundum ordinem facere debes; et ob hoc turbatus et commotus, putat se aliquid adversus te habere; non nobis videtur quod tenearis ire ad reconciliandum. Nihil enim, quantum in te est, mali in illum commisisti, imo bonum ei magnum facere voluisti. Verum ipse magnum tuum bonum, animositate et impatientia sua vertit sibi in magnum malum, magisque infirmi est quam medici culpa quod ipse infirmus aegrotat, etiam de medicina. Hinc beatus Augustinus sic in Regula clericorum scribit de hoc.« Nec vos, inquit, judicetis esse malevolos quando hoc indicatis. Magis quippe, innocentes non estis, si fratres vestros quos indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim, frater tuus vulnus haberet in corpore quod vellet occultari, dum timeret secari, nonne crudeliter a te sileretur, et misericorditer indicaretur? Quanto ergo potius debes manifestare, ne deterius putrescat in corde?» Ecce, quia crudeles sunt, qui spiritualia fratrum suorum vulnera celant; et misericordes sunt, qui ea ut sanentur indicant. Item si praelatus aliquis subjectorum suorum aliquem pro culpa sua( quia et hoc tenetur ex officio suscepto facere) pie ac paterne ut emendetur corripuerit, num putas tu eundum ei ut reconciliet se fratri suo, si frater ille injuste commotus, putat se propter hoc aliquid habere adversus eum? Non puto, ais, nisi modum in correptione sua excesserit. Nos autem dicimus, quia nec tunc. Contingit namque multoties, quod ipse quo ardentius diligit, eo et citius in corripiendo modum excedit. Nam quia mens praesidentis, prout debet et quantum debet amat, suam plerumque correptionem plusquam debet exaggerat: nec de aliqua se debet hic reconciliatione intromittere, quia hoc ipsi discipulo magis obesse posset quam prodesse. Unde et sic beatus Augustinus in praefata regula scribit de hoc, loquens ipsis praelatis:« Quando autem necessitas disciplinae in moribus coercendis dicere vos dura verba compellit, si etiam vos modum excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut a vobis subditis veniam postuletis; ne apud eos, quos oportet esse subjectos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Sed tamen petenda est venia ab omnium Domino, qui novit etiam eos quos plus justo forte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Non enim carnalis, sed spiritualis inter vos debet esse dilectio.» Certe si de manubrio in caesione lignorum, ferrum exsiliens, amicum percusserit et occiderit, amicus ille, et tamen occisor amici, vivere poterit, si ad unam trium urbium fugerit. Ita dicimus, si simpliciter ad silvam abierit. Et haec ideo diximus, ut sciamus quales ad orationem accedere debeamus.
3.35.1
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XXXV. De quatuor cogitationum generibus quae nobis necessarium est in mente habere, si pure et devote atque fructuose Dominum volumus orare.
3.35.1
Ecce, ex parte aliqua( ut arbitramur) habes, tu qui habitator cellae es, qualem te debeas per gratiam Dei praeparare, cum ad orandum Deum tuum proponis accedere. Quidquid de oratione diximus, et adhuc fortasse dicemus, ad illum fluvium tertium referimus, qui et de loco voluptatis egreditur, et Tigris vocatur; de quo et legimus quia vadit contra Assyrios. Diu in eo morati sumus quia ob magnam nimirum ejus tam profunditatem quam latitudinem, cito eum pertransire non potuimus. Nunc autem tu quaeris, ut te quod superius secundo loco posuimus, qualiter videlicet in ipsa oratione persistere, et quid intra te hora illa in cogitatione revolvere debeas, pro scire et posse nostro instruamus. Hoc autem indubitanter scire debes( quod et ipse, ni fallimur, frequenter expertus es) quia in nullo spirituali exercitio laborem certe majorem, et luctam graviorem sentimus, quam cum in oratione persistimus, si eam tamen talem habere, qualis ipsa nobis est necessaria studemus. Nam supra modum tunc potissimum fatigat vexatque nos, et magna instabilitas cordis nostri, et malitia hostis antiqui. Sciens autem versipellis et malitiosus ille, qui mille habet artes nocendi, per devotam quam maxime orationem, suas et occultas fraudes detegi, et apertas vires debellari; quatenus fructum ejus funditus evacuet, molestiorem se nobis, cogitationes tunc cordi nostro immitendo illicitas, efficere solet. Sed et ipsa instabilitas, et evagatio mentis nostrae, magis in oratione( ut longe superius cum magno gemitu conquesti sumus) quam in aliquo alio exercitio nos devastat: in tantum ut tunc animo nostro cogitationum otiosarum, immundarum et nocivarum multitudo, etiam nobis nolentibus et tota virtute contradicentibus, ex abrupto et antequam praevidere possimus, se ingerat; a quibus alienus et quietus aliis quoque temporibus erat. Unde necessarium nobis admodum esse sciamus, ut cum ista intra nos sentimus, ipsum miserum cor nostrum toto conatu stabiliamus; et ingerentibus se cogitationibus vagis et stultis inhaerere illud, pro posse non permittamus. Si autem tu, qui habitator cellae es, scire desideras quomodo pure orare valeas, imo quia( sicut ipsi certissime scimus) et ardenter desideras, conare totis viribus ut haec quatuor orationis tempore in cogitatione tua revolvas et illum videlicet quem oras, et illum per quem oras, et illud quod oras, et te ipsum qui oras. Oportet ut cor tuum valde latum sit, quatenus haec in se quatuor simul comprehendere possit. O quam laetus erat beati Benedicti animus, cui oranti et videnti ad coelum ferri animam sanctam visum est, quasi totus esset sub uno solis radio mundus collectus: ut evidenter agnosceret quia illi a quo universitatis videtur creator, angusta est omnis creatura. Itaque tu quando oras, illum prae oculis cordis tui habeas, quem oras. Et quis ille nisi ipse Deus? Quid, ais, cogitabo cum Deum meum cogitabo? Nos autem respondemus tibi, quia hoc te magis docebit magistra quae docet de omnibus unctio, quam aliqua humana eruditio. Ipsa te docebit unctio cogitare Deum tuum quamdam sempiternitatem, quia nec initium nec finis; quamdam immensitatem, quia nullus locus; quamdam incommutabilitatem, quia nullum tempus; quamdam omnipotentiam, quamdam charitatem, pacem quae exsuperat omnem sensum, ubique essentialiter praesentem, quem et desiderando amamus, et amando desideramus, complectentes eum quasi quibusdam ulnis sinceri amoris, de quo scimus quod magnitudinis ejus non est finis. Hunc cogitet in oratione mens tua, dilata in amore illius, ut pure oret, eumque sibi soli solum repraesentet. Illum coram te, et te coram illo statue; et prae magno amore, quo eum super omnia diligis, in dulcedine ineffabili quam tibi ab eo infusam sentis, in laeto ac laetificante quodam jubilo, te tibi furare, te ipso privatus, illi inhaere, in ipso agglutinatus. Qualiter vero cum pure oras, ille se tibi manifestet quem oras, non a nobis requiras, quia nos in his penitus ignorantes sumus. Et ideo ignorantes, quia vel id rarissime, vel nunquam sumus experti. Hoc autem scimus, quia cum mens sancta et sincera, mens munda, et defecata, et pura, in pleno ac perfecto amore et desiderio orat, tunc eidem menti quam maxime interna sua et occulta, suavia et dulcia, per secretam suam infusionem manifestat. Secundo loco posuimus, ut illum attentissime consideremus per quem oramus. Quis iste est, nisi mediator Dei et hominum, Deus et homo Christus Jesus? qui est in eo, quod homo est, una nobiscum, et longe meliore modo quam nos, pro nobis Patri supplicans: et in eo quod est Deus, nobis est cum Patre et Spiritu sancto cum quibus unus idemque est Deus, propitians. Ipse si quidem est advocatus noster apud Patrem justus, et ipse non solum divinus propitiator, sed et propitiatio pro peccatis nostris. Ecce altare aureum, humanitatis videlicet in Christo natura, in qua nihil prorsus est quod non sit ab omni culpa purum et alienum; super quod orationes nostras offerimus Deo Patri: ut illi omnipotens et misericors Pater Deus, non immerito propitietur naturae, in homine etiam puro, quam pro homine, personali intuetur unione copulatam Filio suo Deo. Igitur appareat tibi, tu qui habitator cellae es, cum oras, internis tuae considerationis oculis Filius Dei, Patri per omnia sanctoque Spiritui coaequalis et coaeternus, et consubstantialis: appareat inquam tibi cum in oratione consistis, in magna laetitia, Patris praesentans vultibus victricis carnis gloriam. Ipse namque altare aureum est, Christus videlicet in natura apparens humana quae ab omni peccato fuit aliena, et ideo aurea: super quod altare aureum, orationum nostrarum hostias immolamus, ut in eo nobis peccatoribus summus ille Pater propitietur, in quo naturam nostram eidem Filio suo, non autem culpabiliter, sed solummodo naturaliter, in unitate personae copulatam intuetur. Itaque appareat interius tuae considerationis oculis Christus, de Spiritu sancto conceptus: incarnatus sine corruptione, natus absque laesione: apparens Magis Deus sempiternus in thure, rex omnipotens in auro, homo verus et adhuc mortalis in myrrha. Appareat tibi, matris virginis ubera sugens, pannis involutus, in praesepi positus, circumcisioni subjectus, in templo oblatus, fugiens obsequio parentum in Aegyptum, et inde rediens; subditus parentibus, sapientia, aetate et gratia proficiens. Appareat tibi baptizatus, jejunans, esuriens, tentatus, cum hominibus conversatus: in factis malitiosos sustinens observatores, in dictis pertinaces contradictores. Appareat tibi vera et salubria docens, nova et mira faciens, discipulorum suorum pedes abluens, sacramenta eis corporis sui ac sanguinis tradens, in agonia prolixius orans, ita ut fieret sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Appareat tibi et quam maxime, quidquid pro te durum, et dirum, et ignominiosum, et crudele pertulit; quod venditus est, quod traditus, captus, ligatus, adductus, interrogatus, judicatus, damnatus, sputis illitus, velatus, colaphizatus, alapas passus, flagellatus, chlamyde coccinea indutus, in derisu adoratus, in veste alba illusus, arundinem in dextera tenens, crucem suam bajulans, cum iniquis reputatus. Felle mistum acetum ei oblatum; piissimi sanguinis non guttam, sed undam per quinque vulnera sacratissimi sui corporis fundens: pro transgressoribus orans, dilectam illam animam in manu Patris commendans, caput inclinans, spiritum emittens. Appareat tibi sepultus, resuscitatus, in multis argumentis per dies quadraginta discipulis apparens, ubi erat prius ascendens, ad Patris dexteram sedens; venturus cum potestate magna et majestate judicaturus, qui in humilitate venit judicandus; in aeternum in electis suis regnaturus, faciens illos discumbere, et transiens, eisque ministrans. Ecce per quem, Patrem orare debes, tibi dicimus, qui habitator cellae es. Itaque quibusdam mentis tuae brachiis, quando oras, amplectere hunc advocatum tuum, et talem eum cum oras praesenta in ipsa mentis tuae puritate, vultui Patris. Talem illum offerre ei cum exsultatione et fide stude, qualem eum tibi modo monstravimus. Quid ad tuam salutem pertinens, in hac praesentatione et oblatione a pio Patre obtinere non possis, orans et petens in nomine dilecti Filii sui, si fides in te non fluctuat, si spes non diffidit, si charitas non tepescit? Intende quoque in his et ipsis verbis tuae petitionis, et ante Deum Patrem omnipotentem coram tota illa coelesti curia stans, et advocatum tuum Patri praesentans, quod dicis ore, revolvas in corde; ut concordet vox tua cum mente tua, et hoc cogitet illa quod sonat ista. Hoc est quod superius tertio loco posuimus, quatenus sic illum attendas quem oras, ut attendere non omittas quid illud sit, quod oras, ut quod lingua sonat, animus intelligat. Hoc, ais, ab omnibus fieri non potest, ut quod eorum lingua sonat, hoc eorum animus intelligat: nec dico solummodo propter instabilitatem quae in eorum mente est, sed propter ignorantiam quae in illis est. Nam sunt quamplures qui fere nihil eorum quae dicunt intelligere valent, quia nullam pene, quantum ad intellectum, litterarum notitiam habent. Quamvis enim habeant quantum ad exteriorem verborum prolationem; sed non habent quantum ad interiorem qui in eisdem verbis latet, sensus cognitionem. Nunquid horum dicis orationem omni coram Deo fructu carere, quia quod per vocem proferunt ore, per intelligentiam non capiunt in mente? Nos autem hoc modo tibi ad haec. Absit a nobis ut hoc dicamus. Non enim de illis arbitramur dictum: Ignorans ignorabitur. Nam licet hanc intelligentiam non habeant; si corde devoto, et intentione bona, et recto modo sacra verba proferant, cum fide, spe et charitate; confido de illius pietate quem orant, quia ipse in eis supplebit quod ipsi in se non habent; nec fructui orationis eorum praejudicium faciet talis ignorantia eorum, Neque enim credendum est quod ab eis districte debeat exigi quod eis datum non est, et quod eorum saluti magnum hoc detrimentum inferat, quia non reddunt quod nequaquam acceperunt. Sed sicut illi aliquam fortasse in his possunt excusationem habere, sic quoque tu non poteris nimirum excusabilis esse, qui eorum quae profers notitiam et intelligentiam habes, sed eis intendere ob magnam tuam negligentiam non curas. Igitur appone cor iis quae ore sonas, quando Deum tuum oras: nec solum quando sonas tu, sed et quando alios, vel psalmos, vel hymnos audis ore proferre. Cum in choro aliquid vel ad psalmos pertinens audis, vel cum cantas, seu certe cum legis, hoc intra te per intellectum versetur in corde, quod exterius per sonum profers in ore. Cum vero alios vel dicere versus psalmorum audis, seu cantare, aut certe legere; iis quae ipsi proferunt per intentionem tu adesto: et cor tuum per intelligentiam cum aure iis appone, quae ipsos audis proferre. Et hoc est quod jam diximus, debere videlicet te considerare et quod oras. Quod vero quarto loco posuimus, ut attendas scilicet et te ipsum qui oras, tunc tu adimples, quando Deum Patrem per Filium suum Christum Jesum, advocatum tuum, corde et ore deprecans, peccata tua et delicta, facinora et flagitia, et fragilitates multas, et magnas, quibus et in mente et in corpore deprimeris, ante te hora illa congregas et coacervas, et praeterita tua, praesentia quoque, atque futura, pro posse ante considerationis tuae oculos ponis, ut et circa infructuosam arborem fodiens, et stercora mittens, fructum eam facere compellas, et agnum assum cum lactucis agrestibus comedas. Sic orationem tuam Deo reddes placitam, sic signata quasi in sacculo habens delicta, gaude et laetare pro eo quod tua est iniquitas curata. Sic quoque cum publicano qui a longe stetit, et ad coelum oculos levare noluit, sed pectus suum percussit, descendes postmodum ac post modicum justificatus in domum tuam. Si autem, ut nonnunquam contingere solet, suggerente hoste maligno( qui cum semper nobis nocere moliatur, sed in oratione quam maxime, ut omnem ejus nobis fructum subripiat, nobis molestus est) aliqua cum incumbis orationi cogitatio illicita, qualem aliquando vel ira, vel commotio, seu vanitas, vel curiositas, aut certe voluptas quocunque modo format, violenter se ingerens, vehementer te vastaverit, in tantum ut mentis ab ea non possis oculum avertere; consilium est ut, intermissis aliis petitionibus quibus intendebas, contra molestiam hanc orando viriliter te erigas, et ab hac erectione tua nullo modo cesses, quousque, miserente Deo, ipsa superata pacem invenias.
3.35.2
Ecce haec illa quatuor sunt quae te monemus qui habitator cellae es, in mente tua orationis tempore revolvere, videlicet quis ille sit quem oras, quis ille per quem oras, quid illud quod oras, quis denique tu sis qui oras. In revolutione prima, Dei Patris omnipotentis ineffabilem intueris majestatem; in secunda, Salvatoris tui immensam pietatem; in tertia tranquillam quamdam puritatem, et puram tranquillitatem: in quarta propriam tuam qua in corde et corpore oneratus es infirmitatem. De eo quod superius diximus, quia scire nobis necessarium est, quales nos post tempus orationis exhibere debeamus, hoc breviter tibi dicimus, qui habitator cellae es. Oportet ut oratione celebrata quandiu per gratiam Dei poterimus, in eadem gravitate, maturitate et integritate nos teneamus. Quia si fluxas in corde cogitationes suscipimus, et ad cachinnos et risus, ad venenosas detractiones et otiosas fabulationes statim redimus, timendum nobis valde ne, talia agentes, orationis nostrae fructum perdamus. Imitemur quam sollicite illam mulierem de qua legimus, quod oravit Dominum flens largiter, loquens in corde suo: et labia ejus tantummodo movebantur, et vox penitus non audiebatur: vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati.
3.36
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE. CAPITULUM XXXVI. De opere manuum, cui debet cellae inhabitator intendere, et quibus horis spiritualibus exercitiis, et quibus insistere debeat manuum operibus; et de pluribus aliis quae ad eumdem cellae incolam pertinent.
3.36
Diu sumus in hoc fluvio tertio qui Tigris dicitur demorati, et fortassis non ad insipientiam nobis. Est enim admodum utile tibi, qui habitator cellae est, qualiter orationi insistere debeas scire, quem constat huic spirituali sanctoque exercitio tam frequenter intendere. Sed jam de fluvio hoc tertio exeamus, et illum( si tibi placet) quartum intremus. Ipse quidem, Euphrates vocatur, qui etiam et ipse de loco voluptatis egreditur. De quo sacra Scriptura non narrat quod aliquam terram circumeat, sicut de Physon, qui omnem terram Evilath circumit; sicut de Gyon, qui circumit omnem terram Aethiopiae: nec quod vadat contra aliquos populos, sicut de illo qui Tigris dicitur, qui vadit contra Assyrios. Sed tantummodo simpliciter et breviter: Fluvius, ait, quartus, ipse est Euphrates. Et hoc ideo fortassis, quia utile et fructuosum manuum opus( ad quod juxta nominis suis interpretationem, fluvium qui est Euphrates referimus) magis est quampluribus commune, quam aliquod trium probabilium exercitiorum, de quibus hucusque, juxta illum sensum tropologicum, secundum quem incedimus, vel studium videlicet lectionis, vel puritas meditationis, vel devotio orationis. Non enim omnes quos religionis habitu videmus indutos, ad illa semper tria videmus sufficienter idoneos, ut satis superque possint universi, vel studio lectionis insistere, vel in ipsis mentis internis purae meditationi instare, vel devotae quoque orationi incumbere[ Par. vel devotioni q. orationis i.] Sed qui est, qui si in omnibus membris corporis sanus fuerit, non aliquid quod bonum sit, pro necessitate et tempore manibus suis possit operari? Igitur quia pietas( ut Apostolus dicit) ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae, merito fortassis et de duobus fluviis dicitur, quod terras circumeunt, et de tertio quod vadit contra Assyrios. Quam utilitatem retulimus ad fluvios illos: ad Physon quoque propter studium sacrae lectionis, ad Gyon propter puritatem internae meditationis, ad illum qui Tygris vocatur, propter sinceritatem devotae orationis. Quia vero corporalis exercitatio ad modicum utilis est,( quam ad Euphratem, qui quartus fluvius est, referimus), in eo quod utilis est, quasi de loco voluptatis egreditur. Sed quia non ad omnia ut pietas, sed ad modicum utilis est, de fluvio illo quarto, per quem actionem accipimus, non dicitur, vel quod terram aliquam circumeat, vel quod contra aliquos populos vadat, sed solummodo( sicut jam diximus) simpliciter ei breviter: Fluvius vero quartus, ipse est Euphrates. Et si haec ita stare possunt, et si forte non possunt, quocunque modo rectius et congruentius intelligenda sunt, hoc quidem scire debes, tu qui habitator cellae es, quod valde tibi pluribus de causis necessarium, ut operi manuum horis et temporibus constitutis, prout licet, dicet, et expedit, insistas. Nam fastidium tollit, oblectamentum parit, confert utilitatem magnam, et otiositatem, quae inimica est animae, sibi praevalere non sinit. Et eo desiderabilius et jucundius ad illa tria spiritualia exercenda, lectionem videlicet, meditationem et orationem redis, quo libentius ea propter bonae actionis fructum aliquando intermittis. Quod si quaeris cui debeas insistere operi, breviter respondemus tibi, ut illi videlicet insistas, quod ut ei insistas, a tuo tibi fuerit priore injunctum. Porro, si ita providerit prior, unum est cui in operatione specialiter intendere debes, ut videlicet et scribere discas( si tamen addiscere potes), et si potes et scis, ut scribas. Hoc quodammodo opus, opus immortale est; opus( si dicere licet) non transiens sed manens; opus utique, ut sic dicamus, et non opus, opus denique quod inter omnia alia opera magis decet viros religiosos litteratos. Semper enim viri religiosi, qui tamen litterati sunt, prout eis posse corporalis sanitas administrat; cum ab oratione, lectione, meditatione, et necessitatibus( quod nequaquam tacendum est) corporalibus, et necessariis substentaculis corporis vacant; in quantum tempus et ratio exegerit; non quidem prout eorum voluntas elegerit, magis autem sicut praesidentis auctoritas discreta, et discretio authentica dictaverit; libris utique vel praeparandis, vel conficiendis, vel ligandis, vel emendandis, vel ornandis, vel illuminandis, vel intitulandis, vel iis quae ad ista pertinent ordinandis, faciendis et perficiendis, sollicite intendere debent. Et cum hoc in omni ordine decens et congruum sit, sed magis in ordine nostro Carthusiensi, aptum utique hoc est, et pulchrum. Ut quid dico aptum? pulchrum et conveniens; quasi hoc sufficere possit. Certe dico, et sic oportet ut faciamus. Quis enim semper absque aliquando intervallo, aut lectioni, aut meditationi, aut orationi indefessus intendere valet? Et idcirco quamvis fere nullus de opere manuum fructus proveniret, est tamen bonum, ut ei nonnunquam diligens nostra sollicitudo, et sollicita diligentia pro tempore et modo intendat. Quatenus a nobis repellamus fastidium( ne nimis pondere pusillanimitatis onerati simus) et otiositatem, quae inimica est animae, quae( ut quidam sapiens dicit), multa mala docuit: ne supra modum ab omni mens nostra utili exercitio marcescat. Sanctus quoque Paulus nos instruit quam necessarium quamque salubre nobis opus manuum sit. Scribit namque sic, sicut ipse scis: Rogamus vos, fratres, ut abundetis magis, et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium, agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis; et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. Sciamus autem quia et quod docuit hoc et ipse fecit; ipsi, inquit, scitis quemadmodum vos oportet imitari nos. Quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo; sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Et ut ostendat nobis quia aliter posset facere si vellet, dicit: Non quasi non habuerimus potestatem; sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Et item: Cum essemus, inquit, apud vos, haec denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari, nec manducet. Et paulo post subjungit: Audivimus enim inter vos quosdam ambulantes inquiete; nihil operantes, sed curiose agentes. Iis autem qui ejusmodi sunt denuntiamus, et obsecramus in Domino nostro Jesu Christo, ut cum silentio operantes, panem suum manducent. Quare putamus tantum doctorem tam sollicite et tam diligenter suos super hoc voluisse discipulos commonere; nisi quia ut hoc facerent, utile sciebat esse eis, et valde salubre: Vade tu qui habitator cellae es, et fac similiter et omni die quo licet operari; aliquid utile, et ad fructum pertinens communem( si corpore plene sanus fueris) non quidem quod tu tibi propria voluntate elegeris, sed quod tibi a tuis fuerit praelatis injunctum, hilariter et ordinate, pro tuo scire et posse, manibus tuis opereris. Memento quod venerabilis Ivo, Ecclesiae Carnotensis episcopus, virginibus in Dunensi monasterio manentibus, de hoc inter caetera sic scribit:« Ut semper, inquit, intentae sitis orationi, aut lectioni, aut operi, ut diabolus nec vos inveniat otiosas nec mentes vestras nocivis et vagis cogitationibus expositas.» Et adjungit:« Iste mos fuisse legitur in monasteriis Aegyptiorum, ut neminem reciperent qui nollet operi operam dare, non propter necessitatem, sed propter vitandam otiositatem, quae inimica est animae.» Sed et beatus Benedictus de hoc in Regula monachorum sic dicit:« Otiositas inimica est animae, et ideo certis temporibus occupari debent fratres in labore manuum, certis iterum horis in lectione divina.» Ecce qualiter de opere manuum magni et summi viri sentiunt: ecce quae de eo in suis scriptis reliquerunt, quod nos per quartum illum fluvium, qui de loco voluptatis egreditur, secundum sensum moralem accipimus, de quo dicit Scriptura: Fluvius quartus, ipse est Euphrates. Et certissime scimus nos, quod nisi valde fructuosum, valdeque salubre illud esse exercitium scirent, nullo modo de eo monendo, praecipiendo, scribendo, tam concorditer sentirent. Haec meditare tu, qui habitator cellae es; in his esto. Attende tibi, et operi manuum tuarum. Insta in illo. Hoc autem esse debet specialiter opus tuum ut( sicut tibi superius intimavimus) libris scribendis operam diligenter impendas. Hoc siquidem speciale esse debet opus Carthusiensium inclusorum. Hinc bonae memoriae, et cum omni honorificentia nominandus venerabilis Guigo, quintus Carthusiensis eremi prior, litteris( ut legimus) saecularibus et divinis admodum eruditus, acer ingenio, memoria tenax, facundiae admirabilis, exhortator efficacissimus; hic, inquam, tantus ac talis vir, in libro Institutionum Carthusiensis propositi, quem ipse scripsit, ita de hoc dicit, capitulo ejusdem libri vigesimo octavo:« Omnes pene quos suscipimus, si fieri potest, scribere docemus.» Et post pauca.« Libros quippe, tanquam sempiternum animarum nostrarum cibum cautissime custodiri, et studiose volumus fieri. Ut quia ore non possumus Dei verbum manibus praedicemus.» Quae autem ex hoc utilitas proveniat, ostendit subdens:« Quot enim libros scribimus, tot nobis veritatis praecones facere videmur, sperantes a Domino mercedem, pro omnibus qui per eos vel ab errore correcti fuerint, vel in catholica veritate profecerint. Pro cunctis etiam, qui vel a suis peccatis et vitiis compuncti, vel ad desiderium fuerint patriae coelestis accensi.» In libro quoque Vitae beati Martini legimus, quod« ars ibi, exceptis scriptoribus, nulla habebatur.» Et subditur:« Cui tamen operi minor aetas deputatur. Majores orationi vacabant. Quibus autem temporibus huic sancto manuum operi insistendum sit, praefatus venerandus Guigo, in praedicto libro, capitulo vicesimo nono, sic ostendit.« A Tertia vero usque ad Sextam hieme, et a Prima usque ad Tertiam aestate, manuum deputatur operibus. Quae tamen opera, brevibus volumus orationibus interrumpi. Et in aestate quod Vesperam Nonamque disterminat, manualibus occupatur operibus, semperque in operando, ad breves et quasi jaculatas licet orationes recurrere.» De spiritualibus vero exercitiis, quibus horis tam hieme quam aestate, specialiter eis cellae debeat incola suam operam dare, ita scribit:« Spatium autem, vel a Prima usque ad Tertiam, hiemis tempore, vel a Matutinis usque ad Primam aestate, exercitiis spiritualibus mancipatur.» Item capitulo septimo:« Exeuntes de refectorio, inquit, a Kalendis Novembris usque ad Purificationem B. Mariae, statim Nonam cantamus. Ex quo die usque ad Pascha, spatium quod( id est, inter prandium et Nonam) facimus, lectioni, vel aliquibus talibus exercitiis deputatur.» Item in eodem libro, vigesimo nono capitulo:« A Vesperis usque ad Completorium, spiritualibus opere datur.» Itaque habes cui specialiter operi et quibus ei temporibus, pro scire et posse tuo intendere debeas. Hoc autem scias, quia quae hausimus apud te, propinavimus tibi: induimus te, sed vestimento proprio; pavimus te, sed cibo tuo; dedimus tibi, sed quod habebas; ditavimus te, sed eo quo abundas. Et haec tibi de opere manuali in praesenti dicta sufficiant, quod per illum accipimus fluvium quartum, qui de loco voluptatis egregitur, de quo verax dicit historia: Fluvius quartus, ipse est Euphrates. Ecce, habes quod magis recognoscas, quam agnoscas, qualiter videlicet tu, qui habitator cellae esse, illis quatuor sanctis ac sanctificantibus exercitiis insistere debeas; quae sunt, studium lectionis, puritas meditationis, devotio orationis, utilitas actionis. Nihil tibi in libello posuimus novum, sed antiquum, quia juxta comicum:« Nihil est dictum, quod ante non sit dictum.» Et Ecclesiastes dicit: Nihil sub sole novum: nec valet quisquam dicere: Ecce, hoc recens est. Et adjungit, jam praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos. Nobis autem conscii non sumus aliquid veritati contrarium nos scripsisse. Verumtamen quod nihil omnino aliter se habens scripserimus, pertinaciter non negamus, scientes bonorum esse, ibi plerumque culpam aestimare, ubi nulla est. Portantes si quidem animam nostram in manibus nostris, ori nostro sic parcere nolumus, ut non carnes nostras dentibus nostris laceremus, dummodo apud nos eas esse deprehendamus. Sed tuae et sagacitatis providae, et providentiae erit sagacis, sic colligere rosam, ut in manu non assumat spinam: sicque( ut apertius dicamus) quod bonum est tenere, ut ab omni specie mala studeat abstinere. Verum jam finem imponamus his; quia multa quidem diximus; et utinam tibi, qui cellae habitator es, tam sint fructuosa quam sunt profusa. Devota quoque te humilitate, et humili nihilominus devotione, et si corpore absentes, tamen spiritu praesentes, exoramus, ut si quid in omnibus quae hic exarata sunt, tua sanctitas invenerit, ex quo fructum aliquem percipere possit spiritualem, pro anima illius miserrimi peccatoris pie intercedere velit qui haec utcunque non quidem ut debuit, sed ut potuit, in unum collegit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).