Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De natura corporis et animae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/guillelmus-s-theodericic-1085-c-1148" aria-label="More works by Guillelmus S. Theoderici"> —
⋯
More
Original / primary: 11163 Denacoe
2.1
LIBER PRIMUS. PHYSICA HUMANI CORPORIS.
2.1
Omne corpus animale terra formatum est, id est ex quatuor compositum. Aliud est enim terra formatum, alia sunt ex quibus constat. Ex quibus constat, quatuor sunt elementa. Unumquodque autem elementorum una tantum contentum est qualitate. Ignis caliditate, aer humiditate, aqua frigiditate, terra siccitate. Sed ignis, quia mobilis est, ex motu assumit siccitatem et est calidus et siccus. Aer, quia sub igne est, ab eo sumit quod proprium habet et naturale, id est caliditatem; et est calidus ab igne, humidus a seipso. Aqua ponitur sub aere, et ideo humiditatem ab eo sumit, frigida a seipsa. Terra sub aqua est, ideo frigida ab ipsa, sicca autem in seipsa est. Itaque secundum Hippocratem, si corpus animale ex uno constaret elemento, nunquam doleret; quia non esset unde doleret, unum existens. Sed terra lutificata efficitur aqua; aqua rarefacta et calefacta et evaporata, fit aer; condensatus et collectus aer efficitur aqua; et sic de reliquis; et hoc modo fit corruptio. Ex his quoque quatuor elementis quatuor in corpore animali creantur humores, propter quod et ipsorum filii dicuntur; sicut elementa mundo, sic et isti corpori animali vitae et incolumitatis materiam et ordinem administrantes: si suo modo et ordine suo dispensentur, et non vitio vel incuria corrumpantur. Alioquin sicut aqua mutatur in terram densata, et terra in aquam lutificata; sic ipsi humores, cum in se invicem vel ab invicem corrumpuntur, currumpunt et destruunt corpus suum, quod vivificare et ordinare debuerant. Itaque in corpore animali sua propria est complexio prima et naturalis in ipso elementorum conjunctio; quae si aequalis est et bene composita ut contraria non impugnentur vel destruantur a contrariis, sed calida temperentur a frigidis, frigida a calidis, sicque de reliquis, bona fit complexio, et consentiente natura fit eucrasia, bona scilicet temperantia quatuor qualitatum. Rebus enim naturalibus in temperamento manentibus, impossibile est humanum corpus ab aliquo morbo infestari; si est, ut dictum est, eucraticum, id est bonae complexionis. His autem distemperatis, necesse est alterari corpus. Sed de his alias. Nunc videndum unde ipsi quatuor humores nascuntur vel nutriuntur. Omnis cibus undecunque sumatur, sicut supra de corpore animali demonstratum est, ex quatuor constat elementis. Sed quam multipliciter et dissimiliter in eis quae vesci possunt, natura elementorum se habeat secundum caliditatem et frigiditatem, siccitatem et humiditatem, liber graduum demonstrat. Cum igitur cibus accipitur, os primum adaptat illum in subtiles et minutas partes cum dentibus et lingua. Lingua quippe ministrat, dentes frangunt et comminuunt. Sic praeparata esca transmittitur stomacho per guttur et merim, vix ad mensuram palmi vim saporis producens. Est autem meris membrum longum et rotundum et concavum et intus villosum, habens introrsum pilos longos, alios in transversum, alios sursum ad os directos. Pili sursum directi naturaliter cibum attrahunt; qui vero in transversum stomachi, stringunt, et stringendo in succum transmutant, et paulatim in os stomachi demittunt. Stomachus vero duo habet ora, alterum superius, alterum inferius; quae etiam portae vocantur, quia clauduntur per horas, et aperiuntur. Superius enim os stomachi accepto cibo clauditur donec digeratur. Deinde de ipsa digestione retinens quod suis aptum nutrimentis invenit, caetera, porta inferiori aperta, egerit in inferiora. Operatur autem haec stomachus per quatuor quasdam virtutes quae sunt ei naturales, appetitivam, contentivam, digestivam, expulsivam; quibus etiam caeterae nonnullae partes corporis non carent, sed maxime quatuor illae partes quae corporis dicuntur fundamenta, id est cerebrum propter animalem vel sensualem virtutem, cor propter spiritualem, epar propter naturalem, genitalia propter generativam virtutem. Appetitiva et digestiva desiderium faciunt; media contentiva servit digestioni, continens scilicet cibum, ne redeat unde descendit, et stringens et paulatim per partes transmittens inferius, et, ut competit, ordinat digestioni. Appetitio autem stomachi, vel contentio, vel expulsio, sicut de meri dictum est, fit ministerio quorumdam pilorum per stomachum in longitudinem et in transversum porrectorum; quibus etiam quidam inferiores sub stomacho intestini non carent. Haec autem fiunt per primam digestionem, quae in stomacho peragitur. Est autem digestio cujuslibet rei per naturalem calorem ebullitio. Porro, quae per inferiorem portam egeruntur, suscipit duodenum intestinum; quod sic vocatum est, quia ad mensuram est duodecim digitorum; statim cum facta est digestio, et per digestionem rei digestae alteratio, sequitur eorum quae faeculenta sunt egestio. Suscipiunt et alia intestina quae egeruntur, tria subtilia superius circa os stomachi, tria grossa inferius. Est autem inferius intestinum unum subtile vocatum, in quod post eam quam diximus digestionem factam in stomacho, cum descenderit quod egestum est, aliquandiu ibi immoratur, donec ibi secunda quadam digestione melius succus ille depuratus et subtiliatus, per venas quas dicunt mesaraicas, quod subtile est et purum, remittit ad epar. Sciendum autem quia in digestione alii sunt cibi qui mutant et non mutantur, ut diagridium; alii mutantur et mutant, ut caepe et allia, quae et cibi sunt et medicina. Epar praedictum succum suscipiens per venas praedictas, et eam quae dicitur porta, in sui naturam transmutat, iterum digerendum. Quidquid enim in eo igneum est, ad nutrimentum sui assumit cholera rubea; quidquid aereum, sanguis; quidquid aquosum vel humidum, flegma; quidquid grossum et terrenum, melancholia. Sic igitur humores quatuor in epate creati, et ab epate in totum corpus distributi, si secundum rectam naturae regulam incedunt, quamvis diversae sint qualitatis, unam tamen formam operantur sanitatis, invicem cooperando, invicem se adjuvando. Cholera quidem rubea, cum sit calida et sicca, caliditate sua sanguinem subtiliat, et cum ea vadit sine acumine, subtiliatus, ut eis membris quae subtilia sunt, et subtilem cibum desiderant, congruum sanguis praebeat alimentum. Sanguis vero, cum sit calidus et humidus, humiditate sua illius temperat siccitatem. Flegma, cum sit frigidum et humidum, frigiditate sua servit calori sanguinis, humiditate subvenit siccitati melancholiae, cui ex frigiditate concordat.
2.2
Et nota filios elementorum incedere secundum viam patrum suorum. Eodem enim modo elementa operantur in mundo majori, quo operantur quatuor humores in mundo minori, qui est homo, id est microcosmos, ut supra dictum est; ex sua sibi diversitate concordantia, et per concordem diversitatem facientia pulcherrimam ordinis sui unitatem. De digestione etiam ista fumus ascendens lenis et suavis, molliter tangit cerebrum, et ventriculos ejus opprimit, in tantum ut omnes ejus actiones sopiat: hic est somnus. In quo, cessantibus omnibus animae virtutibus, sola viget virtus naturalis, quae tunc tanto intentius operatur, quanto tota ei vacat natura. Anima vero interius requiescens, exclusis omnibus sensuum officiis, revolvit penes se praeterita, praesentia et futura: et haec sunt somnia. Cum vero quatuor hi humores creantur in epate et formantur, non tamen unusquisque in propriam formam secernitur, sed secundum formam ipsius epatis, quae sanguinea apparet, confuse omnes subsanguinei apparent; et unumquodque ad nutriendum et regendum totum corpus, per suas vias, venarum scilicet et arteriarum, dispensantur, hoc modo generati. Primum cibi in medio stomachi albi efficiuntur, id est flegmatici; circa inferiora prope epar quasi sanguis aquosus: decoctus in epate sanguis; plus decoctus cholera rubea; nimis decoctus cholera nigra. Cholera vero rubea ab epate egrediens, multipliciter se in corpus infundens, per venam quamdam se ad inferiora cum quadam corrosione deponens, faeculenta quae remanserant, exire provocat per egestionem. In quo qui cogit naturam ante voluntatem, facit contra sanitatem. Laedit etiam sanitatem, qui cum venit voluntas, naturae differt necessitatem. Per alium vero venae cujusdam furculum stomachum ingressa cholera rubea, digestionem ibi operatur et appetitum. Dividitur etiam in alias corporis partes, cujus retrimenta fel suscipit. Est enim officium fellis ut sanguinem a cholera rubea purificet, ne cum sanguine commorans eum incendat. Quae ubi per se nimium dominatur, omnia incendens pessimas infirmitates operatur. Sanguis ab epate per venas duas egrediens, quarum una concava vocatur, porta altera, in partes se innumeras diffundit, per venas et venarum furculos. Una est, quae intrat stomachum, et inde fert cibum ad epar, si quem invenerit. Altera ingreditur stomachi latitudinem, portans illuc ab epate cibum, unde ventriculus stomachi cibum digerens sibi sumat nutrimentum. Altera ad splenem usque procedens, faeces sanguinis ab epate trahit. Sed antequam illuc veniat, dividitur in partes plures, et ad carnem nutriendam mittitur. Haec vena a medicis panagras vocatur; proprium est enim sanguini corpus nutrire. Est etiam proprium sanguini ut aeris imitetur qualitatem, cujus, sicut jam dictum est, habet naturam, inquantum plurimas patitur sui mutationes, sicut aer. Si enim fuerit grossus et turbidus, significat caliditatem et humiditatem nimiam; si subtilis et aquosus significat frigiditatem epatis; si rubeus et fetidus, significat infectionem cholerae rubeae, et sui putrefactionem; si spumeus, ventositatem; si coagulatus et aquosus, significat nimium flegma et expulsivae virtutis defectum. Quod enim per urinam vel sudorem aliisve modis debuit expelli, remansit in sanguine. Flegma semicrudus est cibus; propterea frigidum est et humidum. Flegma in nutrimentum corporis aliquando operatur deficiente sanguine, et decoctum mutatur in sanguinem. Flegma si liquidum emittitur et sine sapore, naturale est; si dulce, infectum sanguine; si salsum, infectum cholera rubea; si acrum, melancholia; si vitreum et coagulatum, ex frigiditate est. Ex actionibus sic cognoscetur. Si flegma naturale redundaverit, cibi potusque appetitum remittit, propter humoris abundantiam in stomacho; cibi potusque saporem minuit, sicut aqua cujusque cibi sibi admisti saporem solet minuere. Si dulce flegma dominatur, cibus omnis dulce sapit, et cito digeritur, si salsum dominatur, minoratio cibi sequitur, et os amaricatum et potus appetitus. Acre vero debilitat potius appetitum cibumque provocat, cibo non digesto, et in inferiori parte stomachi collecto, superiori parte relicta vacua, quae cibum appetit. Vitreum flegma cibum et potum destruit, rigores facit prae nimia frigiditate. Quatuor ergo hi humores superiora appetentes, ibi purgantur naturali quadam purgatione: cholera per aures, melancholia per oculos, flegma per nares et os. Urina vero colatura et purgamentum sanguinis est. Et cum propter humiditatem suam et abundantiam sanguis et flegma facilius ferantur, et superfluitates suas ejiciant, per renes eas et vesicam egerunt, nulla propria vasa habentes, sicut cholera rubea fel, melancholia, splen. Melancholia enim in splene sedem habet, ubi ab epatis sanguine decolatur, et inde iterum ad os stomachi remittitur, ut appetitum confortet.
2.3
Haec est humorum distributio ex digestione epatis procedens. Deinde ex ipsius digestionis fervore fumus quidam procedens generat spiritum, qui dicitur naturalis, epar ipsum vivificans ad serviendum naturae, in quodcunque virtus expetit naturalis. Tres quippe sunt virtutes in corporis regimine. Virtus autem est habitus operationis in membro, ad id quod efficitur. Quae alia naturalis in epate, alia spiritualis in corde, alia animalis in cerebro. Omnia autem corporis regimenta aut ex anima sunt et natura, aut ex sola natura. Quod a natura et anima regitur, est animatum; quod a sola natura, inanimatum. De inanimatis modo nihil ad rem. In eis vero quae sunt animata, necesse est animae et naturae quamdam virtutem inesse, qua valeant suam adimplere actionem. Quae virtus ex actionibus concipitur. In eo enim quod appetimus, continemus, digerimus et egerimus, exercetur virtus naturalis; in eo quod sentimus, et voluntario motu nos movemus, virtus animalis; in eo vero quod aerem attrahimus et emittimus, virtus spiritualis. Virtus naturalis communis arboribus, bestiis et hominibus; virtus spiritualis bestiis et hominibus; virtus animalis animalibus similiter in quibusdam, in quibusdam non. Nam phantasiam et memoriam perfecte non potest habere, nisi animal rationale. Virtus autem naturalis tria habet, id est tres virtutes, generativam, pascitivam, nutritivam. Generativam in spermate, pascitivam in vegetatione, nutritivam in augmentatione de parvo in magnum. Haec autem maxime sanguis operatur, qui virtutem habet nutritivam et augmentativam. Cui subserviunt in hoc superfluitates ejus mundificantes, fel, splen, renes. Fel choleram rubeam attrahens ad se, ne eum exurat; splen superfluitates ejus in se suscipiens, renes vero superfluitates aquosas de sanguine in vesicam emittunt egerendas, sicut intestina grossos cibos a stomacho suscipiunt egerendos. Et haec omnia operatur spiritus naturalis, qui natus in epate virtutem naturalem augmentat et regit, actiones ejus custodiens; sicut spiritualis spiritus in corde, et spiritus animalis in cerebro. Tres enim sunt spiritus, tres virtutes regentes et vivificantes. Et sicut naturalis originem et sedem habet in epate, sic spiritus spiritualis in corde. Cor enim spiritualis caloris est fundamentum. Alimenta ejus, pulmo, panniculi, lacerti pectoris. Lacerti enim nervi sunt cum carne misti, quorum motu aer trahitur ad refrigerandum; et calor expellitur fumosus quadam spiritus digestione. Spiritus autem est virtus virtutum ad peragendas suas actiones. Est enim spiritus quaedam vis animae, per quam virtutes suos actus operantur: naturalis scilicet in epate, spiritualis in corde, animalis in cerebro. Istae enim tres virtutes vel tres spiritus fundantur in tribus principalibus membris istis, epate, corde, cerebro, et ab his in totum corpus diffunduntur. Spiritus ergo spitualis vel ejus virtus fundata in corde, operatur dilatationem et constrictionem. Dilatatio est, cum se cor dilatat, et dilatatur arteria ad aerem attrahendum, modo convenientem, modo superfluum, et sanguinem subtilissimum a venis. Nisi enim cordis calor sic temperaretur, sedem suam et omnia quae vicina sunt combureret. Unde etiam dicitur requiescere cor in sinu pulmonis, quasi in sinu nutricis, aerem sibi ad sui nutrimentum jugiter attrahentis. Cujus attractionis meatus si quovis modo obruitur, ad ipsum refugit semper, quandiu in eo aliquid invenit aeris unde pascatur. Qui si omnino deficit, cor moritur. Unde dicunt physici hominem non plus quam septem diebus vivere posse sine cibo; nec plus quam septem horis sine aere. Virtus ergo spiritualis est quae vivificat omnia, et a qua vivit quidquid vivit in corpore. Et hic est spiritus spiritualis. Hic, ut saepe jam dictum est, in corde natus, per arterias vadit ad totius corporis membra, spiritualem virtutem augmentans atque regens, ejusque actiones custodiens. Arteriae vero a corde procedentes, et in spiritu vitali circumquaque deferendo cordi servientes, villosae sunt, intus et foris villos habentes: eos qui foris sunt in longitudinem porrectos, ad attrahendum de cordis imo calorem vel spiritum et tunc dilatantur ipsae arteriae. Aliis vero villis interioribus in transversum positis constringunt spiritum et fumosas superfluitates expellunt. Et haec est prima spiritus spiritualis digestio. Deinde ipse spiritus per arterias quae dicuntur juveniles, per dextrum et sinistrum colli in cerebrum ascendentes, cerebrum ingreditur. Juveniles enim illae craneum ingrediuntur. Est autem craneum sedes cerebri, testa scilicet capitis, in qua ipsum cerebrum continetur. Est autem compositum ex multis ossibus; tum propter fumositatem, ut per poros inter ossium juncturas habeat spiritus viam exeundi, tum propter venas et arterias introrsum admittendas. Juveniles arteriae spiritum vitalem deferentes, craneum penetrantes, usque ad cerebri sedem sub ipso cerebro multipliciter in modum retis dilatantur, ut sub ipsius retis fomento spiritus iterum digeratur. Ibi enim spiritus spiritualis immorans digerendo purificatur. De qua digestione spiritus animalis creatur: post per duas arterias supra rete retortas egreditur, et ad ventriculum prorae cerebri dilabitur, ubi iterum subtiliatus et depuratus, depurationes suas ejicit per meatum palati et narium. Et haec est tertia ejus digestio. Ipse vero transit ad puppis ventriculos per viam mediam prorae et puppis, et memoriam et motum ibi facit; sicut in prora phantasiam et sensum. Est autem prora anterior pars cerebri in anteriore parte capitis locata, puppis vero posterior pars cerebri in posteriore parte capitis posita. Unaquaeque autem quasi proprium domicilium quemdam habet ventriculum, in quo virtus sua continetur, inter quos medius ventriculus rationem continet et intellectum.
2.4
Et sciendum quia cerebrum per se quaedam facit, quaedam per officiales suos. Rationem in medio positam, sicut reginam et dominam, qua distamus a bestiis; phantasiam in prora, memoriam in puppe per se facit, animalem autem virtutem, id est sensum, in prora, motum autem in puppe, alterum per quinque sensus, alterum per nervos a puppe procedentes. Quod autem per se facere dicimus rationem, memoriam et phantasiam, cum etiam in brutis animalibus esse videantur phantasia et memoria, sicut sensus et motus( alioqui nec canis dominum suum recognosceret, nec avis ad suum nidum rediret), sciendum est nec memoriam eis inesse nec phantasiam, sed inesse eis tanto majorem vim sensuum, aut usum sensualium actionum, quanto anima eorum a ratione est aliena, suo corpori tota dedita et affixa; tota vacat sensibus tantum et motibus. Unde et motus etiam habet vivaciores, et usus membrorum ad motus suos promptiores. Hunc autem spiritum spiritualem quidam philosophi animam esse dicebant, qui corpoream animam esse volebant. Sed falsum est. Anima enim spiritualis est substantia ad imaginem Dei facta, Deo simillima, sic quodam modo se habens in corpore suo, sicut Deus in mundo suo, in corpore scilicet ubique existens et ubique tota: tota in naturalibus, tota in spiritualibus, tota in animalibus operationibus. In naturalibus operatur subtiliter, in animalibus subtilius, subtilissime in spiritualibus. Quaedam enim facit naturaliter, quaedam actualiter et passibiliter, id est animaliter; quaedam per seipsam, et secundum seipsam, id est spiritualiter. Sive igitur virtus naturalis, sive animalis, sive spiritualis; non sunt anima, sed animae instrumenta. Sed redeamus ad propositum. Hae itaque omnes spiritualium actionum rationes in corde fundantur, de corde exeunt. Quod cum ita, ut dictum est, naturali ardeat calore, ipso calore ad se trahit quidquid ejus calorem potest temperare. Et cum forma ejus talis sit, ut quasi duas habeat auriculas, dextra auricula venam ab epate suscipit, per quam sanguinem sibi attrahit; per sinistram vero emittit arteriam quamdam magnam, multis divisionibus suis spiritum vitalem ubique administrantem. Sciendum etiam de arteriis quia per totum corpus quadam familiaritate venis conjunguntur, et per poros, quos in eis provida creavit natura, de quibus abundant, invicem sibi communicant, arteriae scilicet venis vitalem spiritum; venae arteriis nutrimentum naturale, nec unquam sanguis nutritius deest in arteriis, nec spiritus animalis in venis. Sed ad spiritum redeamus.
2.5
Diximus quia transiens spiritus spiritualis in posteriorem cerebri puppim, memoriam in eo operatur et motum: memoriam per se, motum per officiales suos; nervi, sicut in anteriori prora phantasiam per se, sensum per officiales suos, qui sunt quinque sensus. De spiritualibus autem spiritus actionibus disputare difficile est; de eis vero quae per officiales in corpore aut circa corpus facit, aliquid in promptu est, de sensu scilicet et motu. Ut igitur de motu primum agamus, motabilis virtus facta in cerebro movet per se quae vicina sunt. Natura enim provida septem paria nervorum in ipso cerebro fundavit, qui per congruos meatus exeuntes, quae circa et infra caput et collum sunt, usque ad diaphragma, id est usque ad medium viscerum, tum per se, tum per alios nervos ex se prodeuntes et furcantes, movent quae movenda sunt, et ministrant quae ministranda sunt. Nam quinque sensus sui motus et sui sensus vim unicuique ministrant: similiter cerebro, linguae, gutturi, et aliis, ut dictum est, usque ad diaphragma. Sed quia virtus haec in cerebro fundata, ut dictum est, id est vis motabilis et a cerebro procedens, lentissimum et pigerrimum redderet animal ad movendum, si per nervorum virtutem a summo cerebro exeuntium, itusque eorum et reditus per omnes corporis partes, et usque ad pedum ima dispensaretur vis voluntarii motus, congruum cerebro natura providit auxiliarium, quod et usque ad inferiora descenderet, cui operationis motabilis et sensificationis vim in inferiora ubique deferendam mutuaret. Nervi quippe naturaliter faciunt motum, musculi cum nervis sensum, membra delicata ad humores peregrinos trementia, nihilque in corpore sensum doloris patitur, quod his non regatur. Dolor enim quem in laesione ossium vel ungularum vel hujusmodi sentimus, non in osse et ungue, sed in eorum sunt cum carne et nervis conjunctionibus. Quia ergo si a summo usque ad imum, ut dictum est, nervi tenderentur, et facile pro ipsa longitudine possent rumpi, et sensus et motus hebesceret, provisus est nervus qui lingua arabica nucha vocatur, descendens a cerebro, et a fine puppis, per spondilia dorsi, id est ossa spinae usque ad inferiora. Unde etiam dorsi vel spinae cerebrum nominatur. Propter quod etiam ad similitudinem cerebri quibusdam fomentis et nutrimentis vestitur et tegitur. Cerebrum enim cum craneo claudatur, inter ipsum et cranei duritiam duos habet panniculos interpositos; unum mollissimum et lenem, quo foveatur, unde et a physicis pia mater vocatur; alterum validiorem, quo a cranei duritia defendatur, unde et dura mater vocatur. Sic et dorsi cerebrum nucha et piam matrem et duram habet matrem; insuper et alios duos habet panniculos ex ligamentis compositos, ut his defendatur et operiatur. Nam usque ad piam matrem aliquo casu laesis omnibus operimentis, si nucha manet illaesa, nullum erit periculum. Nucha patiente vel incisa, sensum et motum perdunt omnia inferiora, superioribus in suo statu permanentibus, intantum ut si in prima spondili post craneum praecidatur, adjacentia et subjacentia omnia sensu et motu priventur. Ab hac ergo nucha per nervos hinc et inde prodeuntes sensus et motus administratur omnibus membris infra vel circumpositis. Hoc itaque modo motus voluntarius a cerebro prodit in totum corpus. Est autem puppis unde motus procedit, minor quam prora, quia dignior et profusior est prorae operatio, et plura quam puppis continet operationum instrumenta. Est etiam mollior prora quam puppis, quia puppis durior esse debuit ut facilius motum pateretur; prora vero mollior, ut sensum cito reciperent sensuales nervi ab ea prodeuntes, qui sunt septem pares, cum a puppi pauci prodeant motum sensumque facientes. Nam etiam his et omnibus a cerebro prodeuntibus natura et motum contulit et sensum, et motum agiliorem, et sensum acutiorem et digniorem. Sed quia ex nervis puppis et mediatoris ejus, qui dicitur nucha, universalis ille corporis motus procedit et sensus, puppi specialiter et motus assignatus est et sensus.
2.6
Jam ad animalem virtutem, vel animalem spiritum transeundum nobis est. Quae cum maxime in quinque illos notissimos corporis sensus se exhibeat, et in eorum actiones, de ipsis sensibus subtilius aliquid perspiciendum nobis videtur: primumque de visu, cujus parva sed mirabilis officina oculus, vix ab aliquibus philosophorum vel physicorum ingeniis investigari vel perspici aliquando potuit, disseramus. Oculi igitur quantae sint prae caeteris sensibus dignitatis, ipsa ostendit natura, cum ante sedem rationis vicinius eos collocavit, sicut sensum et in potentiae similitudine magis sibi convenientem, et in discernendis eis rebus quae sub se et circa se sunt, magis necessarium. Oculorum organa vel instrumenta visum a cerebro deferentia, opticus est nervus, humores et tunicae, de quibus postea dicetur. Opticus nervus sub pia matre de ipso cerebro procedens, ibique natus et fotus, ne pro teneritudine sua in egressu ab ossibus cranei laederetur, ipsius piae matris pellicula involutus producitur; et usque ad oculos procedens, vimque visibilem eis administrans, in mediam crystalleidon solidatur. Deinde humores et tunicae visum facientes vel adjuvantes, hi sunt. Tres sunt humores, septem tunicae. Humor est medius, qui crystalleidos dicitur, in quo, ut dictum est, visus fundatur. Est autem forma ejus rotunda, ut non leviter patiatur, plana tamen in una parte, ut solide ac stabiliter visus dirigatur. Sub isto vel post istum, id est retro, positus est vitreus humor hoc ordine. Primum ei supponitur tunica retina, vel circumponitur, ideo sic appellata quia ex venis et arteriis in modum retis est composita. Hujus officium est sanguinem advenientem subtiliare, ne grossior sanguinis substantia crystalleidon laedat. Crystalleidos proprium est visus instrumentum, a crystallo propter claritatem sic vocatum. Ab hac retina non per venas vel arterias, quarum ibi nulla est conjunctio, sed naturaliter vitreus humor sanguinem fugit, in suam convertens naturam alimentum; unde et nutrimentum crystalleido subministrat. Inter retinam tamen et vitreum humorem duae adhuc sunt tunicae, id est secundina, ideo sic vocata, quia secundum locum tenet; et seliros, id est dura, ut ab interiori parte a supervenientibus superfluis humoribus aliisque superfluitatibus oculos defendat. Super has tres tunicas positus est vitreus humor, id est similis vitro: jungitur opticus nervus non simplex sed binarius, ut unusquisque suum habeat ministrantem sibi vim visibilem spiritum. Post vitreum humorem quarta est tunica, propter sui tenuitatem dicta tela araneae: ut et facilis sit humori attrahendo, et prae levitate sua utrumque mulceat humorem. Super hanc enim ponitur crystalleidos, post quem evagaidos, id est humor albugineus, albugini ovi similis qui crystalleidon et humiditate sua exterius nutriat et ab aera defendat, ne eum exsiccet. Post hunc posita est uvea tunica, facta in modum uvae, receptibilis lacrymarum. Post hunc cornea. dura ut cornu, ut defendat evagaidon ab incursibus exterioribus. Quae etiam crystallinum tenet humorem, ne si assidue acies oculorum extra protenderetur, exsiccaretur vel hebetaretur visus, sicut in piscibus, qui nunquam oculos claudunt, et ideo in retia currunt. Septima tunica ponitur conjunctiva, quae omnia continet et conjungit. Et ipsa est albedo quae apparet in oculis. Ista non operit, sed circumdat uveam. Porro nervus opticus a cerebro veniens concavus est, ut spiritum visui ministret sufficientem; qui cum ad oculos venit, sic dilatatur, ut vitream tunicam totam circumdet. Spiritus autem visionis a cerebro egrediens, et eamdem tunicam percutiens, oculum irradiat. Unde sequitur ut crystalleidos quae est lucentissima et clarissima, et primum videndi instrumentum, cito aptet se coloribus. Spiritus enim visibilis in concavitate nervorum clarificatus, egrediens et usque ad claritatem crystalleidos perveniens et inde foras exiens, miscetur ad diei aerem. Quae duo dum sibi concorporantur, facile utraque et citissime commutantur. Aer enim et spiritus facile visarum rerum se commiscent coloribus. Spiritus autem crystalleidon exiens, mutationemque sibi deferens, cito eam mutat. Quam mutationem cum mens senserit quae in cerebri ventriculo est, res exteriores coloribus discernit; per colores quoque formam corporis, quantitatem atque motum intelligit. Aer enim diei lucentissimus tantum spiritui dat supplementum, quantum nervo cerebrum. Nervus enim a cerebro defert sensum atque motum, suisque deportat membris. Similiter aer exterior visibilium colorum fert mutationes, et spiritus eamdem menti infert mutationem. Omnis enim sensus sentientem transmutat quodammodo in id quod sentitur, alioquin non est sensus. Quod tunc in oculo efficitur, cum interiori spiritui splendor exterior conjungitur. Quod fit sine aliqua morae interpositione. Sic ergo visus formatur in oculo. Ipse autem visus, si subtilis est et multus, longinqua et propinqua perfecte videt; multus enim videt remota, subtilis bene discernit videnda. Multus et grossus remota videt, quia multus; non perfecte, quia grossus. Paucus et subtilis videt prope et perfecte. Non enim longe ex visus paucitate; perfecte autem, ex subtilitate. Paucus et grossus non videt longe pro sui paucitate, nec perfecte pro sui grossitudine. Haec de visu vel oculo. De naribus vero, duae narium viae duabus de causis sunt necessariae. Quae major est, ad attrahendum spiritum et odoratum; altera, ad emittendas grossas superfluitates a cerebro venientes. Viae autem istae ad proram cerebri admittunt odoratum, sed non faciunt. Duo enim frustula, uberibus simillima, odoratus sunt instrumenta. Quae durae matri apposita, et per ipsam pertusatam ad cerebrum usque pertingentia, iuferius autem usque ad nares prope descendentia, hoc modo odoratum faciunt. Fumus corporum odoriferorum dissolutus et cum aere mistus, per narium foramina ab uberibus illis trahitur, et usque ad cerebrum transmittitur. Quem cerebri ventriculis attractum in suam mutant naturam. Hanc vero mutationem sentit mens et sic fit odoratus. Aeris vero attractio cerebro est necessaria, quia idem ei facit quod cordi anhelitus. Dum enim cerebrum dilatatur, aer ad ipsum refrigerandum attrahitur. Dum vero constringitur, superflua fumositas expellitur. Et cum dilatatione aer a pulmone, a naribus, a gutture trahitur, fit odoratus. Isto enim modo odoranda odorantur, cum per praedictas mamillas, ut dictum est, fumus de corpore odorifero dissolutus et aeri commistus, ad cerebrum pertrahitur, auditum vero facit par nervorum a cerebro procedentium, et in aures se dilatantium, ubi foramen ipsarum aurium cartilaginibus tegitur duas ob causas: et ne aliquid incidat, quod auditum impediat, et ut vocem adjuvet, quae ad cartilaginem veniens ibi adunatur, ut fortiter intret foramina. Porro duo illi nervi in foramen, ut dictum est, aurium se dilatant et totum operiunt: operimentum tantum valet auditui, quantum crystalleidos visui. Vox autem est aer ictus. Tactus ergo vel ictus aeris ad aures venit, et intrando paulatim alternatur. Tactus enim propinqui aeris propinquiorem percutit, ille succedentem sibi. Sicque alternando aures penetrat, donec perveniat ad operimentum nervorum, de quo jam dictum est, ibique ipsum operimentum in naturam tacti aeris a natura transmutatur. Sunt enim similia, quia utraque aeria. Haec autem permutatio ad mentem ducitur per nervos, mens autem discernit naturam intromissae vocis, et sic fit auditus. Lingua vero instrumentum est gustus et locutionis, habens vicinas sibi quasdam venas, salivas sibi semper administrantes. Hae ab initio linguae incipiunt in modum arteriarum, a quibus humectio phlegmatica emanat, quae vocatur salivaris. Venit autem nervus a cerebro, qui per linguam dividitur, ut det ei sensum gustus, qui sic efficitur. Res gastanda, cum ad linguam venit, ejusque essentiam tangit, natura in ea operatur ut lingua in naturam rei gustatae mutetur. Mutatio tangens nervum, per eum menti transmittit gustum discernendum et judicandum: et hic est gustus. Tactus aliis sensibus est similis, quia mutatur in rei substantiam quae tangitur. Quae mutatio mandatur menti per nervos, et hoc modo sentit mens illam mutationem. Omnes autem sensus proprium habent membrum, praeter tactum. Tactus enim totius est corporis, exceptis partibus illis quae nervis carent, ut pili, ut ungulae, et talia; quae ubi ligantur, quia hoc non sine nervis fit, ibi tantum sentiunt. Et ut finem faciamus de sensibus, nihil patitur in corpore quod non sentit, nihil sentit quod nervis non regitur.
2.7
Sciendum etiam de sensibus respondere eos quatuor humoribus, de quibus supra multa dicta sunt. Visus enim igneae est naturae, auditus aeriae, odoratus fumeae, gustus aquosae, tactus terrenae. Quid mirum, cum etiam aetates singulae hominis singulis respondeant humoribus? Adolescentia enim usque ad vicesimum quintum annum vel tricesimum, assimilatur sanguini, qui per humiditatem et caliditatem nutrit. Quidquid enim crescit, per humidum et calidum crescit. Usque huc augetur et viribus et altitudine, et longitudine, et latitudine. Deinde sequitur juventus, cholerae rubeae similis propter siccitatem et calorem: cujus calor humiditatem adolescentiae consumit, et ideo sicca est, quia humiditate minorata sequitur siccitas. Juventus conservans corpus perfectum sine diminutione virium finitur tricesimo quinto vel quadragesimo anno. Deinde senectus frigida et sicca cholerae nigrae assimilatur: frigida propter humiditatem juventutis exsiccatam, quae est nutrimentum caloris. Haec quinquagesimo quinto anno vel sexagesimo finitur. Huic succedit senium naturaliter siccissimum et frigidissimum, accidentaliter autem humidum, propter indigestionem et abundantiam phlegmatis.
2.8
Haec de homine exteriori diximus, non tamen omnino exteriori, sed de quibusdam quae sunt in corporibus humanis, nec tamen subjecta sunt omnino sensibus hominis; sed ratione et experientia discernuntur a physicis et philosophis, qui huc usque pervenire potuerunt, humanae naturae exquirentes dignitatem. Qui tamen absurdissime in hoc degeneraverunt, quod in horum numero partem illam hominis putaverunt deputandam, qua homo imago Dei est incorruptibilis, caeterisque animantibus praeeminet, animam scilicet rationalem: hunc decorem tantum hominis commendantes et salutantes, quomodo scilicet naturaliter prae cunctis animantibus in coelum erectus aliquid se cum coelo habere testatur: quomodo per totum corpus ipsum secundum longum in distinctionem membrorum media viget unitas, hinc autem et inde pulchra per latum membrorum respondet parilitas, quomodo totum ipsum corpus in pondere et mensura et numero inveniatur compositum. Transeamus ad animam. Ponderis enim aequitatem in corpore humano testatur membrorum parilitas, mensuram autem probare potest mensurandi sollicita experientia. Dicunt enim physici quia si homo supinus extensis manibus et membris jaceat, si circinum in centro umbilici locatum undique circumvolvatur, inoffenso mensurae cursu in omnibus partibus suis par sibi et aequalis inveniatur. De numero satis constat. Ut enim omittam de exterioribus membris, quorum numerum nullus potest ignorare, etiam omnia interiora certis constare numeris non est dubium. Nam etiam ossa ab his quibus id curae fuit numerata sunt, et inventa sunt ducenta et quadraginta unum esse in omni corpore humano. Similiter de nervis. Nervorum a cerebro exeuntium inventa sunt esse septem paria; a nucha triginta duo paria et unum impar. Quid multa? Et venas et lacertos et omnia quae sunt in corpore, certis constare numeris certum est. Sed jam, ut dictum est, ad animam transeamus; nec quid de ea philosophi vel physici saeculi sentiant vel opinentur, sed quid catholici Patres a Deo didicerint et homines docuerint, breviter perstringamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note