Guillelmus S. Theodericic.1085-c.1148
De sacramento altaris
Alta 1.6
Choose a text
More by Guillelmus S. Theoderici
—
11164 Desaal4
1.1
GUILLELMI EPISTOLA AD QUEMDAM MONACHUM QUI DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI SCRIPSERAT.
1.1
Fratri in Christo charissimo, illuminatos oculos cordis. Lego et relego, charissime, opus vestrum De officiis, multumque me delectat ejus lectio, tum pro sui utilitate, tum pro auctoris dulcissima mihi charitate. Sed quoniam veritas charitatis, et charitas veritatis adulationis odit fucum, videor mihi videre in facie pulchri operis naevum unum, qui etsi inter nos interim benevola quadam dissimulatione tegatur vel coloretur, si opus hoc exierit in manus eorum, qui carpere amant aliorum etiam bene dicta, futurum est in signum, cui a multis contradicetur. Cum enim in ordine divini sacrificii illa tria digesturus, materiam, intentionem, finalem causam, de materia ageretis, dixistis post multa:« Sed dicit mihi adversarius: Vivens et sensibilis in corpore suo, mobilisque est Deus et homo Christus. Corpus autem sacrificii vitam non habet; sensum non habet, mobile non est; corpus ergo Domini non est.» Ad haec vos contra adversarium:« Obsecro te, quam in corpore Domini vitam requiris? Est enim vita animalis, est et spiritualis. Animalis vita quinque sensibus fungitur; visu, odoratu, auditu, gustu et tactu. Haec vita animalis est; carnalis est; caro est. Dominus autem dicit, quia caro non prodest quidquam.» Et post aliquanta:« Solam ergo spiritualem vitam in sacrificio nobis administrare sapientiam ejus decebat: quae est sanctificatio, benedictio, misericordia et veritas, justitia et pax. Haec autem vita spiritualis sic est in corpore sacrificii absque ejus vita animali, quomodo lux solis absque calore ejus in corpore lunae.» Primum, quid hic corpus sacrificii appelletis, penitus non adverto. Cum enim ad benedictiones mysticas operante invisibiliter verbo Dei corpus in corpus, substantia mutata sit in substantiam, sicut in mensa nuptiali aqua in vinum mutata, solum adfuit vinum, in quod aqua mutata erat; sic in mensa altaris solum adest corpus Domini, in quod vere mutata est vera panis substantia: nisi quod de aqua nihil remansit in mutatione illa; de pane vero mutato ad peragendum sacri institutum mysterii sola remanet species visibilis. Unde B. Ambrosius:« Ne, inquit, horror cruoris fieret, ideo in similitudine accipis sacramentum.» Nam panis substantiam post Domini corporis consecrationem in altari superesse, semper abhorruit pietas Christiana, nuperque damnavit in Berengario Turonensi, ejusque sequacibus. Nam si hoc admitteretur, jam Verbum non incarnatum tantum, sed etiam, si dici posset, diceretur impanatum, si sicut ille dicebat, panis sic in corpus Domini transiret, ut tamen panis esse non desineret.
1.2
Corpus igitur sacrificii non aliud intelligo, quam quod mortuum est, et resurrexit: quod non corpus sacrificii, sed, sicut vere est, appellamus corpus Domini. Quod idipsum esse, quod in altari sacrificatur qui non credit in eorum numero se constituit, qui abierunt retro, dicentes, Durus est hic sermo. Sed et vos corpus illud sacrificii aliquando appellatis corpus Domini. Sed, pace vestra dictum sit, infertis quod nescio an corpori sacrificii, sed corpori Domini non convenit. Nam corpus Domini, imo Dominum Jesum in corpore suo, ipso inquam corpore in quo nobis praesto est in altari; quod non est aliud quam quod sedet ad dexteram Patris, motum et sensum habere, et per omnia nostrae esse naturae, licet alterius gloriae, contradicet nullus, nisi insipiens ille qui dicit in corde suo. Non est Deus. Quod si corpus sacrificii visibilem illam speciem appellatis, quae apparet in altari, videlicet propter similitudinem panis corporalis, stultus et ineptus erit ille adversarius qui ea requiret in specie panis quae propria sunt viventis corporis, id est vitam, sensum, et motum, et non potius ea quae propria sunt illius speciei; ut est rotunditas, albedo, et caetera hujusmodi
1.3
Nam similitudo illa panis, quae in altari carnis oculis se ingerit, per se inspecta, non est corpus Domini. Sed cum esset quiddam priori substantiae, id est pani inhaerens, vel accidens, migrante in Dominicum corpus substantia cui inhaerebat, remansit, ad peragendum sacri institutum mysterii. Quod quidem contra usum et rationem est mundanae sapientiae, ut sublata substantia substantiae accidens subsistat. Sed legi naturae non subjacet Deus; imo ipsius legis lex est creator suus. Potestque accidentia subducto substantiae fundamento, vel continere, vel in aliam transferre substantiam: qui terram, vel secundum unum prophetam appendit in nihilum, vel secundum alium, super maria fundavit, et super flumina praeparavit eam. Qui etiam de hoc ipso corpore suo de quo agimus, hoc mirabiliter operatur, quod etiam de divina ejus substantia vix capere potest humanae animae infirmitas, ut clausis januis illud introducat, et palpabile praebeat; et cum in sacramento distribuitur fidelibus, faciat de eo quod scriptum est: Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non minoravit: unoque horae momento et in dextera Patris sedeat in coelis, et sacrificetur in mensa altaris: itemque uno momento a solis ortu usque ad occasum, et ab aquilone ad austrum, praesto sit omnibus fidelibus, hoc quod tradidit ipse, in sui memoriam fideliter celebrantibus. Quod de corpore cogitare non potest aliquis, qui sit in corpore. Est igitur in mysteriis vera Dominici corporis substantia, sed absque visibili specie sua; et est vera species visibilis panis, sed absque substantia sua. Unde beatus Augustinus:« Quod, inquit, videtis in altari, panis est et calix, quod oculi renuntiant vobis; quod autem fides postulat instruenda, panis corpus est Christi; et calix sanguis est Christi.» Et B. Ambrosius:« Ut sint quae erant, et in aliud commutentur.» Nihil enim falsum putandum est in sacrificio veritatis, vel sicut fit in magorum praestigiis, ubi delusione quadam falluntur oculi, ut videatur illud esse quod non est omnino; sed vera species visibilis panis, quae fuit in pane, ipsa facta praeter substantiam suam, quodammodo in aliena peregrinatur, continente eam qui fecit eam, et ad suum transferente corpus.
1.4
Quae tamen translata ad corpus Domini, non eo modo est ad illud, quomodo accidens ad substantiam; quia corpus Domini, quantum in sua substantia, nec album efficit albedo illa, nec rotundum rotunditas illa; sicque de reliquis. Sed quia, sicut dicit B. Augustinus, visibiliter necesse est celebrari, quod tamen necesse est invisibiliter intelligi: ad quod necessaria est species illa ad mysterii ritum, ad gustus suffragium, necessario et pio consilio quasi perfunctorie admittitur: quo peracto, in percipiendo sacramento consumitur. Consumptibilis enim erat, et obnoxia corruptioni: quod esse non potest sanctum illud, de quo Propheta: Non dabis, inquit, Sanctum tuum videre corruptionem. Deinde cum corpus illud sacrificii vivere negatis vita animali, vellem diceretis apertius, quam ibi vitam animalem dicatis. Dicit enim Apostolus: Ut spiritus vester et anima et corpus conservetur in diem Domini. Secundum hanc distinctionem, quam in omni homine possibile est inveniri, duae vitae discernuntur, quae invicem sibi adversantur: spiritualis et animalis.
1.5
Horum enim trium, spiritus videlicet, animae, et corporis, cum duo ultima primo serviunt, vita est spiritualis; cum duo prima ultimo, vita est animalis. Hanc vitam appellare animalem consuetudo est Scripturarum. Talis quippe est homo, qui non percipit ea, quae Dei sunt. Hac autem vita animali, qui vivere dicit corpus Christi, non vivit ipse, pejorque est omni animali. Quod si nomen animalitatis in hoc coarctemus, ut animalem vitam dicamus, qua vivificatur tantum corpus et sensificatur; quicunque corpori Christi post resurectionem ex mortuis derogat vitam, et sensus nostrae naturae, licet alterius gloriae, videat unde astruat, quod dicit; maxime cum membris auferat resurrectionis spem, quam in capite videtur perimere. Ecce hoc est, quod in opere vestro me offendit, et nonnullos fratrum nostrorum. In quem sensum etiam illud concurrere videtur, quod paulo superius dixeratis. Sic enim ibi legitur:« Quapropter qui visibilem panem sacrificii comedit, et invisibilem a corde suo non credendo repellit: Christum occidit, qui vitam a vivificato sejungit, et dentibus suis mortuum laniat corpus sacrificii; ac per hoc reus est corporis et sanguinis Domini.» Et in hunc sensum consonare videtur, quidquid propositum vel assumptum est in sententia illa de materia sacrificii sancti. Quod utrum correctione indigeat, vestro legentiumque judicio derelinquo. Nunc unum est, quod precor charitatem vestram, per ipsum qui est charitas; ne me quasi de integritate fidei vestrae dubitantem, quod longe sit a corde meo et conscientia mea, aestimetis in opus studii vestri quasi censoriam tulisse sententiam jactabunda quadam temeritate; sed fraterna charitate et sollicitudine amica, teste Deo, loquor pro vobis sollicitus, sic vellem et hoc et omne opus studii vestri et laboris exquisitum esse et circumspectum, priusquam exiret in manus eorum, qui foris sunt, ut qui rodere illud vellet, non inveniret, ubi dentem posset infigere; et ut sincerum vas nullus posset incrustare. Valete.
1.6
. »
1.7
Incipit prologus D. Guillelmi ad abbatem Claraevallis S. Bernardum.
1.8
Charissimo suo electo ex millibus, suus ille seipsum. Cum nuper, re ipsa exigente, cuidam fratri breviter de sacramentis scripsissem, sumpto inde cogitandi exordio, rationes quasdam ex Patrum sententiis sumptas coepi invicem conferre; et quaedam quae in libris eorum, et maxime B. Augustini, super hac re nonnullos turbare solent, in unum colligens, tentare coepi, utrum aliquid inde possem conficere. Cumque ex conflatione illa opusculum hoc nescio quomodo exisset, vobis prae omnibus putavi destinandum, mihi et vobis solummodo habendum: ut cum in eo correxeritis quae corrigenda sunt, et meum opus, et vestrum sit; cum ego fecerim, vos correxeritis, nisi quod magis erit vestrum quam meum: si non bene factum a me, bene fuerit a vobis correctum. Post finem vero opusculi per se sententias ipsas Patrum congessi, pro quibus explanandis, et sibi invicem conciliandis, opus ipsum aggressus sum; licet per ipsum opusculum passim eas disperserim: et ubi opportunum fuerat, ipsa verba eorum ponere maluerim, quam mea. Explicit prologus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).