Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Guillelmus S. Theodericic.1085-c.1148
De sacramento altaris
Alta 2.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11164 Desaal4
2.1
INCIPIT LIBER D. GUILLELMI DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI.
2.1
Cum Christianae fidei veritas hoc quasi speciali praeemineat jure, ut non ipsa per intellectum, sed per eam ejus quaerendus sit intellectus; omnem a se compescit superbum vel curiosum inquisitorem, vel eum, qui multis et variis quaestionibus in fide non quaerit nisi gloriam suam; vel eum, qui quasi ratiocinando et retractando dubiis quibusdam deliberationibus explorat, utrum credendum sit, quod credendum indicit divina auctoritas. Beati pauperes spiritu, qui parvulos se cognoscentes et lacte nutriendos, donec apti sint ad solidum cibum, accedunt simpliciter ad fidem: quos suscipit et exercet; et eorum est, quae non omnium est, fides. Aliud enim est fides, aliud scientia. Scientia ratione et intellectu colligitur: fides vero sola auctoritate indicitur. Qui ergo nil credere vult, nisi ratione vel intellectu praecedente, hic rem confundit. Et scire omnia volens, nil credere fidem quantum in ipso est, videtur annullare. Sed credere oportet accedentem ad Deum, quia est. Et: Justus ex fide vivit. Unde et ego de sacramentis Sancti sanctorum corporis Domini nostri Jesu Christi, quod dederit ipse scripturus, non abs re puto de hoc et de hujusmodi cogitantes vel loquentes mecum pariter commonere, non nimis inniti sensui suo, sed prudentiae suae ponere modum; intendere vero aciem mentis in rem de qua agitur: et secundum Boetii viri prudentissimi sententiam, sicut res est, sic de ea fidem capere tentare. Non enim est hominis rationem habentis, cum tractat divina, pensare ea ex his rebus quae infra Deum sunt, et omnipotentiae immensitatem intra terminos nostrae possibilitatis angustare: eamdemque naturam quodammodo disputando velle informare ad exemplum naturae mutabilis: in qua stant aeternaliter omnes causales formae rerum labentium temporaliter. In hujusmodi enim de sursum, non de deorsum, trahenda sunt rationum exempla, vel probationum argumenta. Alioqui, qui hoc non facit, similis et aestimandus est, qui fontem rivo, et non fonti rivum attribuit.
2.1.1
INCIPIT LIBER D. GUILLELMI DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI. CAPUT PRIMUM. Quomodo aestimandum sit de corpore Domini: et quod in diversis locis sit uno eodemque tempore, non tamen ubique.
2.1.1
Hac igitur consideratione in mysteriis Christi carnem sapere non debemus secundum carnem. Nam etsi Christum secundum carnem novimus; sed nunc jam non novimus. Rursumque carnis veritatem non sic debemus quasi spiritualiter rimando attenuare, ut naturam ejus Verbo Dei unitam, non tamen in Verbum mutatam, quasi ratiocinando videamur destruere. Nam Jesus Christus hers et hodie, ipse est et in saecula. Qui naturam illam, in qua carni communicavit et sanguini, ut fratribus per omnia assimilaretur misericors pontifex, sic glorificavit, ut non destrueret; sic provexit, ut non exinaniret. Sic enim est cogitandum corpus Domini, sicut est; nostrae scilicet naturae, sed alterius gloriae. Si enim nostrae humilitatis corpus resurrectione glorificatum spirituale erit, inquantum spirituali potentia et incorruptione et gloria praeeminebit; quanto magis illud in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, ejus qui resurrexit a mortuis primitiae Christus? Si in nobis fiet tunc, ut quidquid mortale fuerit absorbeatur a vita, quidquid hominis est, in melius suum commutabitur; ut quod nunc est spiritus, anima et corpus, tunc sit totum spirituale vel spiritus; quanto magis qui ex unitis naturis in idipsum naturae utriusque res est, neutro carens, in utroque Deus et homo Christus, cum in virtute resurrectionis suae ea quae erant passibilis et mortalis hominis, finem fecit habere, formam illam quae ditanda erat tantae glorificationis augmento, eo in semetipso provexit ut, sicut dicit Apostolus, exaltaret illam, et donaret illi nomen, quod est super omne nomen?.
2.1.2
Et si natura carnis, ex quo illi naturae summae unita est, in tanta unitate ei ab ipso conceptu Virginis est conserta, ut nec sine homine divina, nec sine Deo agerentur humana, et per hanc unitatem etiam in diebus carnis suae homo Christus potuit divina; quanto magis cum exaltatione qua illum exaltavit Deus, humilitas ejus mutata est in gloriam, infirmitas in virtutem, mors in vitam! Nam quod de humanitate ejus per resurrectionem glorificata saecularis philosophiae ratiocinationibus videtur insusceptibile, ut clausis ad discipulos januis palpabilis intraret, et passibilis et mortalis exercuit dum de thalamo suo uteri virginalis ad currendam viam dispensationis humanae clausis naturae januis processit. Quod si corpus illud intrare et exire per clausa potuisse virtus auctoris et pietas fidei fecit esse credibile; alia etiam quae praeter naturam corporum sunt, posse corpus illud vel potuisse, non video quid facere possit incredibile. Nam et spiritus noster, in quo ad imaginem Dei conditi sumus, cum secundum imaginem ejus qui creavit eum in regno machinae corporalis, cui praeest, sic quodammodo se habeat, quomodo Creator in regno creaturae suae, ut sicut ille ubique locorum est, et totus est, sic iste in toto corpore suo sit, et ubique totus sit, licet ratio humana non comprehendat modum quo id fiat: cur difficile videbitur naturam carnis illi summae naturae sic unitam, ut ejus facta sint omnia, quae illius sunt, maxime post resurrectionis glorificationem in divina potentia posse, ut in diversis locis sit, non diverso tempore? Nam, ut ait Apostolus,« etsi crucifixus est ex infirmitate; vivit» tamen« ex virtute Dei.» Licet enim dignioris et subtilioris naturae spiritum rationalem constet esse, quam quodlibet corpus; illud tamen corpus quod super omnes coelos in eo, qui supra omnia est, meruit exaltari, dignius, et ad omnia quae voluerit, subtilius et efficacius puto esse, quam sint aliqui, non solum inferiores spiritus, sed etiam omnes illi, qui coelorum nomine meruerunt appellari. Nam quamvis etiam corporalis ejus elevatio, qua super coelos elevata est illa natura, procul dubio sit credenda; tamen exaltatio, qua exaltata creditur super coelos coelorum, sic verissime intelligenda est ut dignitate, et gloria, et potestate super omnia coelestia credatur glorificata. Consedit enim, ut Apostolus ait,« ad dexteram majestatis in excelsis: tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit.» Quae profecto dextera non aliud intelligenda est, quam ea quae illa majestas habet potiora. Nec tamen naturam illam corporis Dominici ubique esse dico; quia nec opus est, nisi ubi vult, et ubi certo fidei sacramento hoc operatur, ad quod assumpta est et glorificata, mysterium scilicet salvationis humanae. Ambrosius:« Non enim secundum naturam divinitatis interpretandum est, quod praeter naturam illam est. Nam et si credamus a Christo carnem susceptam, non tamen discernamus naturam Verbi et carnis, nobis dicitur: Si recte offeras, et non recte dividas, peccasti.» Deus enim solus necessario ubique est; quia cum omnia in ipso constent, nihil posset esse, ubi illum contingeret deesse: ideoque substantiae ejus et potentiae praesentiam ubique adesse, inevitabile exigit necessarium. Sic ergo constat in diversis locis uno horae momento esse posse corpus Christi; sed lege creatricis naturae, non creatae.
2.1.3
Cum autem naturae creatae natura sit, creatricis naturae legibus in omnibus obedire; si haec aliquando pacta sua resolvenda illi permittit, qui eam instituit, et ordinat, non debet videri errare vel deviare ab ordine suo, maxime in illa natura, quae in virtute personae conjuncta est illi Verbo, per quod facta est omnis facta natura, et praeter quod non posset aliquo modo esse, nisi, sicut dicit evangelista, in ipso vita esset. Si tamen cogitemus illam personae unitatem, qua« licet Deus sit et homo; non duo tamen, sed unus est Christus,» secundum quam ipse Dominus:« Nemo, inquit, ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo;» et de qua Apostolus.« Si, inquit, cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent:» cum homo Christus, quantum in suae proprietate naturae Dominum gloriae crucifigi possibile fuerit; si, inquam, hanc personae cogitemus unitatem secundum participationem humanae cum Deo naturae, et in coelo, et in terra, et ubique, etiam ante conceptum Virginis et fuisse et esse credendus est homo Christus; quemadmodum secundum participationem divinae cum homine naturae procul dubio Deus credendus est et crucifixus. Secundum hanc enim unitatem uno momento Christus Dominus cum in sepulcro quievit, et in coelo et in terra, et ubique fuit, sed secundum divinitatem solam; eodem temporis momento in sepulcro quievit, sed in carne sola; eodem tempore erat in inferno suos liberans, sed in anima sola; eodem tempore in coelo ad dexteram Patris sedebat, sed in Deitate sola: et si de quolibet horum requiramus, Christus Dominus plane respondendus est fecisse; sed secundum proprietatem cujusque substantiae.
2.1.4
Sed de hac corporis ejus praesentia non modo agitur. Secundum vero illam, de qua agere coeperamus, adest uno tempore in diversis locis Dominus in corpore suo, incomprehensibili et inenarrabili modo, certa tamen fide, ubicunque exigit res salutis humanae. Qui tamen in manifestatione illa corporis sui, in qua post resurrectionem suam ascendit in coelum in jubilatione apostolicae congratulationis, et voce tubae angelicae testificationis, uno aliquo loco continetur, quicunque ille locus sit, quem nemo velit investigando quaerere, qui non vult errare; futurus ibi usque ad tempora restitutionis omnium; et tunc demum venturus, quemadmodum visus est ascendere in coelum.
2.2
INCIPIT LIBER D. GUILLELMI DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI. CAPUT II. Quomodo necessaria nobis sit modo corporis Domini praesentia.
2.2
Sicut enim exigit necessitas salutis humanae, ut adsit ubi opus est; sic etiam exigit, ut sic adsit corpus ejus, sicut opus est. Jam enim non est necessaria nobis illa ejus manifesta praesentia, qua cum hominibus conversatus est Christus, cum natura nostra ejus morte redimenda fuit, in qua solus innocentem se invenit: et cum aliter crucifigi non potuit, nisi ex infirmitate, et nisi in manifestatione carnis et distinctione membrorum exhiberet se talem, qui crucifigi posset. Necessaria tamen nobis est praesentia ejus, eo modo quo eam necessariam ipsa Veritas testata est, dicens:« Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis» manentem. Oportet igitur nos carnem Christi manducare, si vitam in nobis manentem volumus habere. Nam caro ejus vere est cibus, sanguis ejus vere est potus. Quod enim cibo et potu appetitur, in hoc solo cibo praestatur; scilicet, ut ultra non esuriatur. Et sicut communi cibo id appetitur ut vivatur, sic ad eam vitam qua vere vivitur, solummodo per hunc cibum pervenitur. Cibus enim hic ad vitam aeternam animae conferendam collatus est; non ad ruinas sustentandas hujus miserae vitae, quae vapor est ad modicum parens. Hic ergo modus est, quo necessaria nobis est ad salutem et vitam praesentia corporis ejus, videlicet ut manducetur a nobis factus panis noster quotidianus. Oportebat autem, ut sicut cum necessaria nobis fuit visibilis ejus praesentia, invisibile in suis, visibile factum est in nostris Verbum caro factum; sic cum res exigit salutis nostrae, ut manducetur caro ejus, quod non est ipsa caro in natura sua, fiat in aliena, manducabilis scilicet. Quod in nullis rebus aptius fieri potuit, quam in eis, quae inter omnia humani corporis victualia quodammodo tenent principatum: quae sunt panis et vinum. Nam etiam ad litteram prae cunctis cibis panis cor hominis confirmat, et vinum laetificat. Qua igitur dignatione et pietate dignatus est in humeros suos levare ovem perditam, id est, in unitatem personae suae assumere corruptam naturam nostram: eadem nunc terrenam substantiam panis suscipiens, in virtute divinae potentiae, cui in omnibus, et per omnia subest cum voluerit posse, transmutat in veritatem carnis suae.
2.3
INCIPIT LIBER D. GUILLELMI DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI. CAPUT III. De visibili specie in sacramento corporis Christi.
2.3
Cum vero mutat naturam in naturam, substantiam in substantiam, corpus in corpus, hoc solum de eo quod mutatum est facit superesse, quod res exigebat, scilicet ut cum panis substantia in illam transierit substantiam, quae sedet in dextera Patris, de qualitate prioris substantiae hoc sibi vindicet, ut secundum mysterii ritum tractabile fiat et gustabile ex illa natura, quod non erat ex sua. Sed contra omnem saecularis philosophiae rationem et intellectum mutata panis substantia in aliam substantiam, ad quoddam mysterii obsequium quaedam accidentia quae illi inhaerebant, sic transtulit non mutata, ut corpus Domini, licet adsit albedo, non fiat album; nec rotunditas rotundum, sed hujusmodi omnia sic reservavit ut, licet vero humanitatis ejus corpori adsint, non tamen insint: non tamen illud inficiant, vel afficiant sicut accidentia substantiam cui accidunt, sed exterius servientia ad corpus Domini quodam modo obtegendum, quod in forma et natura sua vere persistit, unum quiddam quod pani inerat naturaliter, et non inerat corpori Domini, et in esse illi exigebat res sacramenti, tegminis sui obsequio in illud faciant transire, ut vere fiat secundum ritum mysterii tractabile et gustabile, quod non erat in qualitate naturae suae. Et haec mihi videtur illa species panis visibilis in sacramento altaris. Nec magis hoc est mirandum, quod praeter substantiam facit Deus subsistere accidentia, quam hoc quod ipse est substantia, nulla recipiens accidentia, quidquid est, substantialiter existens; sine qualitate bonus, sine quantitate magnus, sine loco ubique praesens, nihilque patiens, et sic de reliquis.
2.4.1
INCIPIT LIBER D. GUILLELMI DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI. CAPUT IV. Quid in sacrificio secundum naturam, quid supra naturam sit.
2.4.1
Sed libet de communi et naturali, et secundum naturam possibili, naturarum vel formarum transmutatione, subtilius aliquid indagare, ut videamus et intelligamus quid in sacrificio sancto secundum naturam, quid supra naturam faciat naturarum omnium Creator Deus. Boetius:« Sola quippe mutari transformarique in se possunt, quae habent unius materiae commune subjectum.» Nec haec omnia, sed ea quae in se et facere et pati possunt. Id vero probatur hoc modo. Neque enim potest aes in lapidem permutari, nec vero idem in herbam, nec quodlibet aliud corpus in quodlibet aliud transfigurari potest, nisi et eadem sit materia rerum in se transeuntium; et a se facere et pati possint, ut cum vinum et aqua miscentur, utraque sunt talia, quae actum passionemque sibi communicent. Potest enim aquae qualitas a vini qualitate aliquid pati; potest item vini ab aquae qualitate aliquid pati. Atque idcirco si multum fuerit aquae, vini vero paululum, non dicuntur immista; sed alterum alterius qualitate corrumpitur. Si quis enim vinum fundat in mare, non mistum est mari vinum, sed in mare corruptum: idcirco quoniam qualitas aquae multitudine sui corporis nihil passa est a qualitate vini; sed potius in se ipsam vini qualitatem propria multitudine commutavit. Si vero sint mediocres, sibique aequales, vel paulo inaequales naturae, quae a se facere aliquid aut pati possunt; illae miscentur, et mediocribus inter se qualitatibus temperantur. Atque haec quidem in corporibus; neque his omnibus, sed tantum quae a se, ut dictum est, et facere et pati possunt, communi atque eadem materia subjecta. Omne enim corpus, quod in generatione et corruptione subsistit, communem videtur habere materiam; sed non omne ab omni vel in omni, vel facere aliquid vel pati potest.
2.4.2
Corpora vero in incorporea nulla ratione poterunt permutari; quoniam nulla communi materia subjecta participant, quae susceptis qualitatibus in alterutram permutetur. Corpus autem Domini cum pane unius habet commune materiae subjectum, inquantum enim corpus Domini et generari potuit et mori, communem cum pane isto terreno videtur sortiri materiam. Inquantum vero panis cum corpore Christi communem habet materiam, possibile habet in illud transmutari; nec cum hoc fit, a natura usquequaque receditur. Si enim multitudini maris modicam vini guttam in suam transmutare naturam, intantum ut de ea nihil penitus videatur residuum, est possibile; multitudini vel magnitudini virtutis Christi, qua cum Deo Patre unum est homo Christus Jesus, omnipotenti Creatoris actione, et obedientissima creaturae passione panem in suum transmutare corpus erit impossibile? Et cui creare de nihilo et formatum et formam fuit facile, mutare formatum, et conservare formam, quomodo erit difficile? Sic itaque, ut dictum est, ad mysterii ritum, ad gustus suffragium, quibusdam mutatis, quibusdam minime, a pio Redemptore nostro possibile factum est nobis, pie et sancte et vere corpus ejus manducare, quoties nobis benedicit panem istum, hoc est transmutat in corpus suum.
2.5.1
INCIPIT LIBER D. GUILLELMI DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI. CAPUT V. De spirituali manducatione corporis Christi.
2.5.1
Sed cum homini animali, qui non percipit ea quae Dei sunt, absurdum et plenum horroris videatur, ut servus manducet dominum suum, omni diligentia considerandum nobis est quomodo ad veram vitam talis cibus sic nobis necessarius sit, ut sine hoc ad illam pervenire impossibile sit. Modus etiam manducandi subtilius discutiendus videtur, ne omnis qui corporaliter videtur manducare, confidat se vitam in semetipso manentem habere. Sed jam dictum est, quae sit ipsa vita: ad quam nos vivificet iste cibus. Quod enim per hunc vita potius animae quaeratur quam corporis, nulli est dubium. Liquet etiam omnibus, quod sicut vita corporis est anima: ita animae Deus.« Deus autem est charitas.» Vita ergo animae rationalis est charitas Dei.
2.5.2
Ut igitur ille ametur, qui est ipse amor suus, et qui habetur ubi amatur, ad hoc enutrire nos debet cibus iste. Quidquid enim Redemptor noster in carne fecit, ob hoc utique fecit, ut amaretur a nobis, non quod egeret ipse nostro amore, qui bonorum nostrorum non indiget, per omnia sufficiens ipse sibi, sed quia quos beatos ipse facere susceperat, nisi eum amando non poterant esse beati. Ideoque non solummodo amore, quo nos prior dilexit, sed omnimodis amoris obsequiis, ut amaretur a nobis quodammodo elaborabat mereri, infirma nostra curando, mortua suscitando, ignobilia mundi eligendo, fortia ejus confundendo, terrenorum odium, coelestium amorem commendando. Ideo quippe descenderat ad nos, ut amorem nostrum in terrenis dispersum et putrefactum beneficia pietatis exhibendo in se recolligeret, et in novitatem vitae reformaret, et abstractum et emundatum a faece earum rerum, quae cum ipso pariter amari non possunt, secum levaret sursum. Augustinus, in libro Confessionum:« Sic enim illa summa majestas superioribus creaturae suae partibus superemmens, subditos erexit ad seipsam. In inferioribus enim aedificavit sibi humilem domum de limo nostro: per quam subdendos deprimeret a seipsis, et ad se trajiceret, finiens timorem, et nutriens amorem, ne fiducia sui progrederentur longius, sed potius infirmarentur, videntes ante pedes suos infirmatam divinitatem ex participatione tunicae pelliceae nostrae, et lassi prosternerentur in ea: illa autem surgens levaret eos. Quid enim faceret miser homo? quis eum liberaret de corpore mortis hujus, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum? In quo cum princeps mundi hujus non inveniret quidquam morte dignum, occidit eum; et sic evacuatum est chirographum, quod erat contrarium nobis. Ille vero libens pro omnibus gustavit mortem: et liberavit eos, qui per totam vitam timore mortis obnoxii erant servituti. Sicque in mortis consortio Filius Dei nobis fieri dignatus est amicus, ut Deum agnosceremus similem quodammodo nobis factum, ejusque fiducia relinqueremus hostem nostrum; et fugeremus ad Redemptorem nostrum.» Qui intantum descendit ad sublevandum nos, ut neque hoc abhorreret a nobis pro nobis suscipere, in quo majorem et digniorem nostra natura inimicus se gloriabatur existere. Cedendo enim illi in passionibus, et moriendo, paulo minus minorari visus ab ipsis apostaticis angelis, quia mori potuit; illi qui mori non poterat impotens apparuit, et non formidabilis. Sic enim, ut ait propheta Osee, attrahendi eramus in vinculis charitatis( Oseae XI). Sic curandi erant, qui se amabant usque ad contemptum Dei, ut discerent Deum amare usque ad contemptum sui. Hoc enim non propter se, sed propter nos provocabat in nobis, quod propter ipsos nos in seipso exhibebat nobis, videlicet ut disceremus eum amare usque ad contemptum nostri, qui nos prior amavit usque ad contemptum quodammodo sui.
2.5.3
Salvo enim alio redemptionis nostrae sacramento, hujus rei gratia carnem suscepit, susceptamque necessitatibus naturae injuriisque et passionibus exposuit, fecitque vel dixit quidquid per carnem vel in carne fecit vel dixit. Cum ergo de carne sua amandi se tantam ingerit materiam, magnam et mirificam animabus nostris vitae alimoniam ministrat. Quam tunc avidis faucibus sumimus, cum dulciter recolligimus, et in ventre memoriae recondimus quaecunque pro nobis fecit vel passus est Christus. Et hoc est convivium de carne Jesu et sanguine: cui qui communicat, habet vitam in se manentem. Tunc autem communicamus, cum fide ardente quae per dilectionem operatur, reponimus in mensa Domini qualia inde sumpsimus, videlicet ut sicut ille se praebuit pro salute nostra, nulla sua necessitate; sic nos totos fidei ejus et charitati exhibeamus necessitate salutis nostrae. In hoc enim convivio quicunque saginatur, nescit panem suum otiosus comedere, sed sollicite cum muliere forti de nocte hujus saeculi consurgit ad incernam verbi Dei, ut labores manuum suarum manducet, ut beatus sit, et bene ei sit. Sicque in Christo manet bonus conviva Christi per piae dilectionis affectum; habetque Christum in se manentem per sanctae operationis effectum. Quod cum utrumque donum Dei sit, totum accressit magis ac magis ad cumulum amoris amplioris in illum, quem perfecte amare hoc est perfecte beatum esse. Hunc autem cibum plus manducat, qui plus amat; et plus amando rursum, plus et plus manducat, et plus et plus amat, licet hujus amoris in hac vita nonnisi pignus quoddam accipiamus, plenitudinem ejus in praemium ejus in futuro saeculo exspectantes. Ecce, hoc est manducare illam carnem, de qua dicit Jesus: Qui manducat meam carnem, in me manet, et ego in eo.
2.6
INCIPIT LIBER D. GUILLELMI DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI. CAPUT VI. De duplici corpore Christi.
2.6
Hieronymus in Epistolam ad Ephesios:« Sed dupliciter intelligitur caro Christi; vel spiritualis illa atque divina, de qua ipse dicit: Caro mea vere est cibus; vel caro illa quae crucifixa est et sepulta.» De carne enim illa priori, quae crucifixa est, haec altera procedit. Et secundum Psalmistam educit Deus panem de terra: cum a terreni corporis agro quem a nobis assumpsit, mysterium profert coelestis panis ac poculi salutaris, quo reficitur Ecclesia. Et sicut corpus Domini quod mortuum est, in Evangelio granum frumenti vocatur cadens in terram, sic in psalmo adeps frumenti vocatur illa mystica caro, ad quam Dominus hortans discipulos dicebat: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis manentem. Et in sacramentis corpus Domini facit sanctae Ecclesiae fides, cujus generaliter est ipsum sacrificium, cujuscunque sit meriti per quem fit: spiritualem vero illam carnem per gratiam Dei vitae meritum efficit et affectus mentium in cordibus ministrantium vel percipientium. Unde illud: Ut nobis fiat corpus et sanguis Filii tui. Nobis, inquit, fiat. Fit enim procul dubio corpus Domini in mensa altaris semper, cum solemne illud celebratur mysterium ritu quo debet; sed non semper eis fit, per quos fit.
2.7
INCIPIT LIBER D. GUILLELMI DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI. CAPUT VII. Quod unum corpus Domini sumatur saepe sine altero.
2.7
Cumque hac ratione dupliciter haec caro intelligatur, sicut altera intelligi potest sine altera, sic etiam manducatur altera sine altera. Unde illud item in canone:« Ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione coelesti, et gratia repleamur.» Non enim omnes qui corporaliter manducant, spiritualiter illa benedictione coelesti, et gratia replentur. Unde est illud:« Ut quod temporaliter gerimus, aeternis gaudiis consequamur.» Item:« Ut quae visibilibus mysteriis sumenda percepimus, invisibili consequamur effectu.» Et multa in hunc modum. Nam secundum Isaiam, omnes voluptatum amatores magis quam Dei, sanctificantur in hostiis et liminibus; quia mysteria veritatis non valent introire: et comedunt cibos impietatis, dum non sunt sancti corpore et spiritu; nec comedunt carnem Jesu, neque bibunt sanguinem, de quo ipse loquitur: Qui manducat carnem meam, et reliqua. Sanctificantur quippe in liminibus, qui in sacramento hoc solum attendunt, quod corporaliter accipiunt; et ut sanctum quoquomodo venerantur, sicque comedunt cibos pietatis; sed pietatem ipsam repellentes a corde, sanctificationem gratiae coelestis intra domus suae limina nolunt recipere. Non enim efficiuntur corpus Christi, sumendo corpus Christi. Ideoque carnem illam Jesu, de qua supra diximus, non manducant, neque sanguinem bibunt: quod autem manducant et bibunt, ad judicium sibi manducant et bibunt. Nam sicut sol uno radii sui calore hinc ceram solvit, inde lutum stringit, et non diversus in se diverse operatur in rebus, rerum utens materiis sicut eas invenit; sic Christi gratia quantum in ipso est, uno modo se in omnes infundit, sed diversos inveniens animos diverse in eis operatur, hunc in amorem sui misericorditer emolliens, illum juste non miserando indurans. Nam cui vult miseretur, et quem vult obdurat. Augustinus:« Talis fuit Judas in convivio Salvatoris, cui fuit venenum buccella Dominica, quam de manu ejus suscepit: quam cum accepit, inimicus in eum intravit; non quia malum, sed quia bonum male malus accepit.» De uno pane et Judas accepit et Petrus; sed tamen quae pars fideli cum infideli? Petrus enim accepit ad vitam; Judas ad mortem. Itaque secundum diversum intellectum, et diversum effectum, cum unus sit panis Christi, alter tamen quodammodo quem sumpsit Petrus, alter ille quem sumpsit Judas; alterque potest sumi sine altero.
2.8.1
INCIPIT LIBER D. GUILLELMI DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI. CAPUT VIII. De corporali manducatione corporis Domini.
2.8.1
Sed jam de spirituali manducatione spiritualis carnis Christi satis, ut puto, dictum est: quae ut multa breviter concludam, non est aliud quam ponere corda in virtute ejus, et rem ducere in opus et effectum; jamque ipse rei ordo videtur exigere, ut etiam de corporali aliqua disseramus. Corporalis autem manducatio est corpus Domini corporaliter percipere, sive digne, sive indigne, sive ad vitam, sive ad mortem. Licet enim illa sufficiat, si sic inevitabile cogat necessarium, tamen et haec non est omittenda. Sufficit enim illa per se, quia nulli est aliquatenus ambigendum, tunc unumquemque fidelium corporis sanguinisque Dominici participem fieri, quando in baptismate membrum corporis Christi efficitur; nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiamsi antequam comedat panem illum, et calicem bibat, de hoc saeculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat. Sacramenti quippe illius participatione ac beneficio non privatur, quando ipse, hoc quod illud sacramentum significat, invenitur. Non est tamen negligenda sacramenti perceptio, quia uterque domus nostrae postis, id est corpus et anima, signandus est agni sanguine, ne ab exterminatore vastetur, et ne flagellum appropinquet tabernaculo nostro. Sed et natura nostrae carnis quae in primo parente suo cibo vitiata illicito, originali propagine, peccato et poena peccati tota erat infecta, et morti aeternae et corruptioni contradita; alterius cibi curanda erat antidoto, sicut pulcherrime Christianus poeta dicit Sedulius: Qui pereuntem hominem vetiti dulcedine pomi Instauras meliore cibo, potuque sacrati Sanguinis infusum depellis ab angue venenum.
2.8.2
Sumpta ore carnis nostrae caro Christi nequaquam aestimanda est lege communium ciborum. Hic enim cibus non est ventris, sed mentis. Dissimilis omnino ab illis cibis, de quibus dicitur: Omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur. Hic est cibus, qui non vadit in corpus, quia nequaquam sicut alii cibi, in naturam vertitur corporis, sed corpus nostrum in suam vertit naturam; et futurae resurrectioni et perpetuae incorruptioni illud praeparans et coaptans, et in nobis est, et ubi erat, scilicet in dextera Patris. Sic enim naturalis per sacramentum proprietas perfectae sacramentum fit unitatis, cum haec accepta atque hausta id efficiunt, ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit. Est ergo in nobis ipse per carnem; et sumus in eo, secundum hoc quod nos sumus, in Deo est. Haec ergo vitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus per carnem Christum manentem habemus, victuris nobis per eum ea conditione, qua vivit ille per Patrem.
2.9.1
INCIPIT LIBER D. GUILLELMI DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI. CAPUT IX. De diversis corporis Domini sacramentis, et ipso nomine sacramenti.
2.9.1
Sciendum autem, quod carnis illius vel corporis spiritualis, de quo jam supra multa diximus, sacramentum est caro vel corpus Christi, quod in ara crucis et in altari sacrificatur, et corporaliter manducatur. Nemo autem novitatis me arguat praesumptorem, quod corpus Christi sacramentum appellem corporis Christi. Nam et Paulus ad Timotheum magnum dicit esse pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne. Sed et beatus Ambrosius in libro ad Gratianum dicit, apparuisse hominibus unigenitum Patris per sacramentum assumpti hominis. Caeterique Ecclesiae doctores sacramento tenus eos dicunt corpus Christi manducare, qui manducant indigne. Quos tamen manducare corpus Christi, jam supra praestructum est, licet non manducent carnem illam, quae vivificat per Spiritum vivificantem. Permittuntur siquidem sicut Judas ad judicium suum in carnem illam, ut ita dicam, incurrere, de qua dicit Apostolus: Et reconciliavit nos in corpore carnis suae per mortem( Coloss. I; quae illius alterius carnis est sacramentum. Permittuntur mira Dei patientia Christi corpus indigne manducando, ipsum Christum rursum sibimet, ut ait Apostolus, crucifigere, et ostentui habere: et quasi invitum indignis et pollutis manibus quodammodo sibi alligare, dum sacramento tenus manducant corpus ejus, quod ipse paraverat in cibum vitae aeternae. Qui nisi pollutum ducerent sanguinem testamenti, considerarent horrendum esse incidere in manus Dei viventis: in quem cruentas manus ipsi injiciunt, dum manducant, non dijudicantes corpus Domini. Mitis tamen Jesus, dum tempus patientiae est, qua pietate Judaeos toleravit irridentes, conspuentes, crucifigentes, eadem et istos tolerat, quales illi fuerunt, tales proprie circa eum existentes.
2.9.2
Sicut igitur dicere coeperamus, altera Christi caro alterius est sacramentum. Sacramentum enim est sacrae rei signum. Signum autem est, quod praeter speciem quam ingerit, facit aliquid in mentem venire. Caro autem illa, quae ideo dicitur esse cibus, quia veram efficit vitam, sacramentum habet item carnem Christi, quae crucifixa est, et resurrexit; quia consideratio hujus, cur fuerit assumpta, cur sic dispensata, illam facit in mentem venire, et fideliter sumpta ore corporis facit illam venire in refectionem mentis. Rursumque caro quae crucifixa est, in panis visibilis forma suum habet sacramentum; quia cum in mysteriis consideratur fractio, depositio, et elevatio ejus, et caetera, quae licet visibiliter ibi celebrentur, invisibiliter tamen intelliguntur; facit venire in mentem fidelium mortem vel sepulturam, vel ad coelos ascensionem, totumque ordinem rei, cujus est sacramentum. Licet etiam in eo quod panis inter omnes cibos tenet principatum, visibilis illa species ejus carnis possit esse sacramentum: quae ideo dicitur vere cibus, quia nutrit ad veram vitam.
2.9.3
Sed materialis caro Christi, cum sit sacramentum illius spiritualis carnis, tamen vere est caro Christi; illa vero species panis non est caro vel corpus Christi per se considerata, nisi quod hoc nuncupatur ea consuetudine Scripturarum, qua plerumque sacramenta sortiuntur nomina earum rerum, quarum similitudinem aliquam gerunt; ideoque earum sacramenta sunt.« Si enim sacramenta quamdam similitudinem earum rerum, quarum sacramenta sunt, non haberent, omnino sacramenta non essent.» Propter quam similitudinem sicut petra dictus est Christus,« Petra, inquit, erat Christus;» sic corpus Domini potest nuncupari etiam manna illud, quod patres incredulorum Judaeorum in sacramentum corporis Domini manducaverunt, et mortui sunt: non quia malum erat manna, sed quia male manducaverunt. Et hac ratione corpus Domini quod de nobis sumpsit, et manna illud, non quidem in eo quod sunt, sed in eo quod significant, comparantur, et paria sunt. Corpus enim Domini cujus rei sacramentum sit, jam supra satis expositum est. Ejusdem etiam rei manna typum gessit, et similitudinem expressit; non in una re, sed in multis, quas modo longum est exsequi: ideoque ejus sacramentum jure appellatur. Itaque licet non sint unum, unum tamen significant manna et corpus Domini, panem scilicet qui de coelo descendit. Augustinus:« Hunc panem significavit manna; hunc panem significat altare Dei.» Sacramenta illa fuerunt; sacramenta et ista sunt. In signis diversa sunt; in re quam significant, paria. Omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt; spiritualem utique eamdem, nam corporalem aliam, quia illi manna, nos aliud; spiritualem vero eamdem quam nos. Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt; aliud illi, aliud nos; sed specie visibili: quod tamen hoc idem esset virtute spirituali. Quomodo enim eumdem potum?« Bibebant, inquit, de spirituali consequente eos petra. Petra enim erat Christus.» Idem panis, idem potus. Petra Christus in signo; verus Christus in carne et Verbo.« Hic est ergo panis de coelo descendens, ut si quis ex hoc manducaverit, non moriatur;» sed quod pertinet ad virtutem sacramenti, non quod pertinet ad visibile sacramentum. Qui manducat intus, non foris; qui manducat corde, non qui premit dente.« Panis, inquit, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.» Hoc quando caperet caro, quod dixit panem carnem? Vocatur caro quod non capit caro: et ideo magis non capit caro, quia vocatur caro.
2.9.4
Eadem etiam similitudinis ratione idem corpus Christi, quod de terra sumptum est, et sacramentum ejus visibilis illa species, sacramenta sunt alterius corporis Christi, quod est Ecclesia, cujus caput est Christus. Quod enim est in corpore diversitas membrorum, hoc in Ecclesia diversitas gratiarum; illamque et istam diversitatem charitas redigit in unitatem. Sicut enim diversa in corpore membra subserviendo, et subministrando, et cohaerendo sibi invicem, unitatem corporis efficiunt; sic et Ecclesiae membra capiti suo et sub ipso invicem sibi cohaerentia, pulcherrimam sui corporis efficiunt unitatem. Rursumque considera species illas, in quibus voluit Dominus commendare corpus et sanguinem suum. In eis enim rebus, quae ad unum aliquid ex multis rediguntur. Namque panis ex multis granis unum efficitur; vinum autem ex multis acinis in unum confluit. Quod ejusdem rei est sacramentum. Et cum hoc similitudinis sacramento in illo sancto mysterio simus, magis tamen per illam reciprocam naturarum communionem; quia factus hoc quod eramus nos, fecit nos quod erat ipse, caput nostrum Christus Jesus. Sic enim per unitatem naturae, per amorem Spiritus, ubicunque ille est, et nos sumus; et corpus ejus et plenitudo ejus effecti, hoc quod sumus ab eo accipimus, dum corpus ejus manducamus.
2.10.1
INCIPIT LIBER D. GUILLELMI DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI. CAPUT X. Recapitulatio, quomodo cogitandum sit de sacramentis.
2.10.1
Cum ergo sic se habeat res sacramenti, res, sicut sunt debemus aestimare, spiritalia spiritualiter pensare. Et cum de altari sumimus carnem Jesu, curemus sollicite, ne cogitatione remaneamus in carne, et a Spiritu non vivificemur, ne si non vivificamur a Spiritu, caro nobis non prosit quidquam. Nam si cogitatione remaneamus in carne Salvatoris, non solum non vivificamur a Spiritu, sed nec intelligere possumus, quomodo caro hominis Christi ab homine possit manducari, nisi sicut intellexerunt illi duri corde, quibus durus visus est sermo Christi, et abierunt retro. Acceperunt enim illud stulte, carnaliter illud cogitaverunt, quod praecisurus esset particulas de corpore suo, et daturus illis ad manducandum. Debemus ergo illud corpus Domini spiritualiter et divino quodam modo cogitare, humiliterque dijudicare, id est ab aliis omnibus cibis diversum cogitare, et spiritualem carnem Jesu spiritualiter manducare, in sacramento verae ejus carnis, quae in mensa altaris percipitur. Rursumque credere debemus, ipsam carnem crucifixam et sepultam sub suo item sacramento non occidi a nobis, non discerpi, non devorari more communis carnis; sed sub specie panis incorruptibiliter tractari, incorruptibiliter frangi et immolari, et nunquam consumi. Non enim a nobis impie occiditur, sed pie sacrificatur; et hoc modo mortem Domini annunciamus donec veniat.
2.10.2
Hoc enim hic per eum humiliter agimus in terris, quod pro nobis ipse potenter, sicut Filius pro sua reverentia exaudiendus, agit in coelis, ubi apud Patrem pro nobis quasi advocatus intervenit. Cui est pro nobis intervenire: carnem quam pro nobis et de nobis sumpsit, Deo Patri quodammodo pro nobis ingerere. Sacrificamus ergo corpus Christi, dum certa fidei pietate sanctum illud credimus et sanctificans, et hanc fidem offerimus ad honorem ejus, ex quo« qui sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes.» Mortem enim Christi non opus est iterari; quia semel facta potens est ad salutem sempiternam. Christus enim semel mortuus est, et factus est oblatio pro peccatis nostris. Quid ergo nos? Nonne per singulos dies offerimus? Offerimus utique, sed ad recordationem mortis ejus: et una est hostia, non multae. Quomodo una, et non multae? Quia semel oblatus est Christus. Hoc autem sacrificium exemplum illius est. Idipsum semper, idipsum proinde hoc est sacrificium. Alioqui quoniam in multis locis offertur, multi Christi sunt? Nequaquam, sed unus ubique Christus; et hic plenus existens, et illic plenus. Sicut enim quod ubique offertur unum corpus est, et non multa corpora: ita et unum sacrificium. Pontifex autem ille est, qui hostiam mundantem nos obtulit. Ipsam offerimus etiam nunc, quae tunc oblata quidem consumi non potest. Quod nos facimus, in commemorationem fit ejus quod factum est.« Hoc facite, inquit, in meam commemorationem.» Non aliud sacrificium; sed ipsum semper offerimus. Magis autem sacrificii recordationem operamur; eique dona ejus in nobis, nosque ipsos vovemus et reddimus; et beneficiorum ejus solemnibus festis et diebus statutis dicamus sacramusque memoriam, ne volumine temporum ingrata subrepat oblivio.
2.11.1
INCIPIT LIBER D. GUILLELMI DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI. CAPUT XI. Cur tam obscurae sententiae inveniantur in libris Patrum de sacramentis.
2.11.1
Nam postquam ex confragosis locis utcunque evasimus, considerare libet attentius, cur super hac re in sanctorum Patrum tractatibus reperiuntur tam dubiae sententiae, et tam scrupulosae, et quae etiam sibi invicem nonnunquam contrariae videantur; ut non solum qui contendendi intentione illas congregant, materiam in eis inveniant errandi; sed et qui eis astruere velint fidem catholicam, non facile se queant expedire.« Oportet, inquit Apostolus, haereses esse, ut probati manifesti fiant.» Quod in hoc evidentissime comprobatur. Jam enim obscurissimam de Trinitate sententiam claram omnibus effecerunt Arianorum contentiones, et disputationes subtilissimae: jam de Incarnatione Domini graves et perplexas quaestiones, Apollinaris, Nestorii et Eutichetis, multorumque aliorum haereticorum errores claras et evidentes fecerunt in Ecclesia Dei: quod nisi coegisset necessitas de re de qua quaerebatur, viros sanctos et eruditos altius aliquid sentire et proferre, semper timidae hominum mentes habuissent obscurum. Unde quia ab initio sanctae Ecclesiae usque ad nostra pene tempora haec ab omnibus quaestio intacta relicta est, sancti Patres quod non impugnabatur non defendebant, nisi quod aliquando in tractatibus suis hoc inde proferebant, quod res postulabat, quae in manibus habebatur. Quod quia quaestionibus non respondebat, quae nondum erant; parum modo sufficere videtur ad eas cum exsurgunt compescendas.
2.11.2
Contra quas quia tunc non vigilabat intentio eorum; plurima de sacramentis sanctis in scriptis suis reliquerunt: quae suo loco, suo sensu bene dicta, ab eis qui contendere vel errare amant, eruta de locis suis aliud per se videntur sonare, quam ibi sonent, unde sumpta sunt, et quam senserit, qui scripsit. Sed et multa de eadem re ab eis relicta sunt: quae bene dicta, sed obscurius, utpote ab eis, qui ut homines venturas omnes errorum calumnias non poterant praevidere; male intellecta materiam errandi vel contendendi perditis videntur praestare. Quod beato Augustino in multis accidisse non ignorat, qui librorum ejus lectionem familiarem habet. Antequam enim Pelagiana haeresis exsurgeret, in libris quos jam ediderat non pauca posuerat, quae exsurgens illa haeresis sic sumpsit ad patrocinium sui erroris, ut etiam secum paria sentire jactaret virum per omnia catholicum. Unde illi necessitas importata est, plures postea libros contra pestem illam edere; et confiteri crebro, bene dicta sua, ad devitandum tamen pravum legentium intellectum, aliter quam dixerat, se dixisse debuisse. Quod scire potest, qui libros Retractationum ejus legerit, aliosque quos ille scripserit. Quin etiam super hac re, de sacramentis scilicet, praedicto viro simile quid videtur accidisse. Sed qui errare vult, vel errorem docere; nihil est tam bene dictum, quod non possit malo intellectu depravare. Nam ut alia nunc omittam; quis credere possit virum eruditissimum edidisse in scriptis suis, quod ignavus quilibet si scripsisset, prima se facie respuendum et conspuendum non dubitaret? Quid enim magis ignavum quam uno in loco contraria sibi edere? Nam cum psalmum tractaret nonagesimum octavum:« De carne, inquit, Mariae carnem accepit, et in ipsa carne hic ambulavit; et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit.» Statimque post pauca:« Non, inquit, hoc corpus, quod videtis manducaturi estis; nec bibituri illum sanguinem, quem effusuri sunt, qui me crucifigent.»
2.11.3
Quid magis contrarium? Sed prudens lector, et qui ea benevolentia ecclesiastica legit, qua a saecularibus saecularia leguntur, inter quos plurimum laudatur ille, qui quemlibet auctorem docere potuerit, melius dixisse; non ambigens, quod ipse potius errare dicetur, si persuadere voluerit, illum in aliquo errare: qui sic, inquam, legit ecclesiastici doctoris librum, si quid in eo quasi dubium et scrupulosum invenit, non statim illud exsecrando invadit, sed inspicit et discutit et retractat ex lectionis circumstantia, et ex aliis scriptis ejusdem auctoris: et ad ultimum prius eligit confiteri se ignorare, vel non intelligere, quam illi notam erroris impingere. Sic autem illud B. Augustini intelligendum est, quia et ipsum est corpus, et non ipsum. Ipsum quidem est materiali essentia, non ipsum autem visibili forma. Quod autem B. Augustino accidisse diximus, hoc etiam sancto Hieronymo de Origenistis et eisdem Pelagianis, et aliis doctoribus de aliis accidisse haeresibus, non potest ignorare, quicunque ecclesiasticae bibliothecae laribus familiarius fuerit obversatus. Porro, sicuti jam dictum est, inter omnes haeresum diversitates, quae singulae suo tempore impugnaverunt petram super petram aedificatam, et quae in soliditate sua permanente petra, collisae in illam, ut lutea vasa sunt confractae, hujus quaestionis nec mentio facta est, nisi in Nestoriana haeresi sola. In qua assertores ejus in persona Christi divina ab humanis penitus separantes, Mariam θεοτόκον, id est Dei genitricem penitus negantes, sed solius hominis matrem esse affirmantes, cum requirerentur corpus quod de mensa Christi sumimus, cujus esse profiterentur, haeretica temeritate ad suum errorem detorquebant verba Domini dicentis:« Nisi manducaveritis carnem Filii hominis.» et reliqua. Ex his verbis astruere conabantur, quod ibi sumimus, carnem esse tantum Filii hominis, scilicet ne si illud Domini corpus confiterentur esse, contra se loquerentur, consentientes in Christo Deo et homine unitatem esse personae. Dicebant ergo carnem illam esse viri sanctificati, et Verbo conjuncti secundum dignitatis unitatem, aut sicut divinam possidentis habitationem. Contra quos Coelestino papa et Cyrillo Alexandrino adnitentibus celebrata est Ephesina synodus, una de quatuor, quas B. Gregorius in summo culmine auctoritatis instituit. In qua contra pestiferum errorem delirantium episcopi inibi congregati, Nestorio hujus mali repertori sic inveniuntur scribere:« Ad benedictiones mysticas accedimus et sanctificamur, participes sancti corporis et pretiosi sanguinis effecti; non ut communem carnem percipientes; quod absit! nec ut viri sanctificati et Verbo conjuncti secundum dignitatis unitatem, aut sicut divinam possidentis habitationem; sed vere vivificatricem, et ipsius Verbi propriam factam. Vita enim naturaliter ut Deus existens, qui propriae carni unitus est; vivificatricem eam professus est esse. Et ideo quamvis dicat ad nos: Amen amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non tamen eam carnem hominis unius ex nobis aestimare debemus. Quomodo enim hominis caro juxta naturam suam vivificatrix esse poterit? Sed ut vere propriam ejus factam, qui propter nos filius hominis et factus est et vocatus.» Et circa finem concilii:« Si quis non confitetur carnem Domini vivificatricem esse, et propriam ipsius Verbi Dei Patris, sed velut alterius per ipsum conjuncti eidem per dignitatem, aut quasi divinam habentis habitationem. et non potius vivificatricem esse, quia facta est propria Verbi vivificare valentis, anathema sit.»
2.12.1
INCIPIT LIBER D. GUILLELMI DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI. CAPUT XII. De trino corpore Domini.
2.12.1
Quisquis ergo in sanctorum Patrum tractatibus se exercens, in his et similibus inoffenso vult pede incedere; primas sibi intellectus lineas de hujusmodi fidei ponat simplicitatem: quam cum catholicos Patres modo obscurius, modo apertius in omnibus constet praedicare; cum in fidei convenientiam eorum viderit concurrere sententias, gaudeat de inventione veritatis; cum minime id ei claruerit, illorum veneretur sensum, suum vero accuset tarditatis. Porro opinionum suarum rationem, qualemcunque speciem prima fronte praeferant, si exitus earum praescriptas fidei lineas inveniuntur vel non implere, vel excedere, plenas esse non dubitet erroris, quas veritati constat non convenire. Cum enim per apostolos et apostolicos viros omnem veritatem jam olim nos docuerit Spiritus veritatis, non jam ad examen rationum fides, sed ad examen fidei corrigendae rationes sunt, et secundum apostolicum praeceptum destruenda est omnis altitudo extollens se adversus scientiam Dei; et in captivitatem redigendus omnis intellectus in obsequium Christi.
2.12.2
Ubicunque ergo prudens lector in libris aliquid invenerit de carne vel corpore Dei Jesu, recurrat ad illam triplicem definitionem carnis vel corporis ejus, quam supra, non praesumptione mea adinveni, nec meo sensu formavi, sed protuli ex Patrum sententiis ut videat et discernat, scilicet quemadmodum illic agatur de corpore seu de carne Jesu; sicque ad scriptoris sensum, suum formet intellectum. Aliter enim cogitanda est caro illa, vel corpus, quod pependit in ligno, et sacrificatur in altari: aliter caro ejus, vel corpus, quod qui manducaverit, habet in se vitam manentem, aliter caro vel corpus ejus, quod est Ecclesia. Nam et Ecclesia caro Christi dicitur, ut ibi:« Hoc nunc os ex ossibus meis: et caro de carne mea.»--« Sacramentum hoc,» inquit Apostolus,« magnum est. Ego autem dico in Christo et in Ecclesia.» Non quod tricorpor a nobis Christus describatur, sicut de Geryone illo ferunt fabulae, cum unum esse corpus Christi testetur Apostolus; sed quodam fidei respectu intellectus vel affectus facit diversitatem hanc. Res vero ipsa simplicitatis suae puram obtinet veritatem. Haec enim trinitas corporis Domini non est aliud intelligenda quam ipsum Domini corpus, cogitandum secundum essentiam, secundum unitatem, secundum effectum. Nam corpus Christi, quantum in se est, omnibus se praebet cibum vitae aeternae, et fideliter se sumentes unum vivere secum efficit, et amore spiritus, et ipsius consortio naturae, caput existens corporis Ecclesiae. Praeterea cum in Scripturis, sicut supra ex verbis B. Augustini diximus, saepe sacramentum earum rerum nomina sortiatur, quarum sacramentum est: visibile istud, quod oculis praesto est, in sacramento corporis Domini, nonnunquam in Scripturis appellatur corpus Christi; et in aliis hujusmodi, hoc prudens lector, et qui rudis non erit in lectione divina horum librorum, prudenter discernat, quem singula requirant intellectum: in quo quid agendum putaverit, indifferenter videat, quomodo se expediat de sententiis Patrum quas subjecimus, multisque aliis, quae in hunc modum passim per omnes earum tractatus inveniuntur.
2.12.3
Diversae sententiae sanctorum Patrum de corpore Domini.
2.12.4
Augustinus:« Donec saeculum finiatur, sursum est Dominus; sed tamen et hic nobiscum est veritas Dominus. Corpus enim Domini in quo resurrexit, in uno loco esse oportebat, veritas autem ejus ubique est diffusa.» Ambrosius in epistolam ad Hebraeos:« Unus ubique est Christus, et hic plenus existens, et illic plenus: sicut enim quod ubique offertur unum corpus est, et non multa corpora, ita et unum sacrificium.» August. De doctrina Christiana:« Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, etc. Figura est, praecipiens passioni Domini esse communicandum, et suaviter atque utiliter recondendum in memoria, quod pro nobis caro ejus crucifixa sit et sepulta.» Item, De civitate Dei:« Non sunt dicendi manducare corpus Christi, qui non in membris computantur putantur Christi. Denique ipse dicit: Qui manducat carnem meam, etc. Tanquam diceret: Qui non in me manet, non se dicat aut existimet manducare corpus meum.» Hieronymus in epistola ad Ephesios:« Dupliciter intelligitur caro Christi; vel spiritualis illa atque divina, de qua ipse dixit: Caro mea vere est cibus; vel caro illa, quae crucifixa est et sepulta.» Item super Isaiam:« Secundum tropologiam possumus dicere, omnes amatores voluptatum magis quam Dei sanctificari in hortis et in liminibus; quia mysteria veritatis non valent introire, et comedere cibos pietatis, dum non sunt sancti corpore et spiritu; nec comedunt carnem Jesu, nec bibunt sanguinem, de quo ipse loquitur. Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem,» etc. Item in Aggaeum:« Sanctum quidem est, quod offertur in altari; sed non tam sanctificaris ex hostiis, quam ex eo quod in convallibus habitas, et interes mortuis operibus, pollueris.» Item in psal. CIII:« Ut educas panem de terra, et vinum laetificet cor hominis. A terreni corporis agro, quem a nobis assumpsit, proferens mysterium coelestis panis ac poculi Salvatoris, quo reficitur Ecclesia.» Item in Isaiam:« Cibavit ex adipe frumenti: qui adipes non aliud intelligendi sunt, quam mystica caro, ad quam Dominus invitat discipulos suos dicens: Nisi manducaveritis carnem meam, etc. Unde et in valle Gethsemani traditus est, quod significat vallem aromatum adipeam.» Augustinus super Joannem:« Spiritualis virtus sacramenti ita est ut lux, et ab illuminandis pura excipitur, et si per immundos transeat, non inquinatur. Etiam qui fuerit superbus minister cum zabulo computatur, sed non contaminatur.» Hieronym. in Sophon.:« Sacerdotes quoque qui eucharistiae serviunt, et sanguinem Domini populis ejus dividunt, impie agunt in legem Christi, putantes eucharistiam imprecantis facere verba, non vitam; et necessariam esse tantum solemnem orationem, et non sacerdotum meritum.» Augustinus super Joannem:« Judas cum sanctis discipulis suis intrabat et exibat, ad ipsam coenam Dominicam pariter accessit: de uno pane et Judas accepit et Petrus; sed Petrus ad vitam, et Judas ad mortem.» Item de poenitentia:« Buccella Dominica fuit Judae venenum; quam cum accepit, inimicus in eum intravit. Non quia malum, sed quia male bonum malus accepit.» Item:« Vivent corda eorum in saeculum saeculi. Nam cibus ille cordis est, non ventris.» Ambrosius:« Non est ista esca corporalis.» Item:« Non est iste panis, qui in corpus vadit.» Augustinus, De civitate Dei:« Qui manducat carnem meam, etc. Ostendit quid sit, non sacramento tenus, sed revera corpus Christi manducare. Hoc enim in Christo manere est; ut in illo maneat et Christus.» Item contra Faustum:« Quid sunt aliud corporalia sacramenta, nisi quaedam quasi verba visibilia sacrificii, sed tamen mutabilia et temporalia?» Item de uno baptismo:« Si ad ipsas res visibiliter, quibus sacramenta tractantur, animum conferamus, quis nesciat, eas esse corruptibiles? Si autem ad id quod per illas agitur, quis non judicat, non posse corrumpi?» Item de fide ad Petrum:« Sacrificium panis et vini in fide et charitate sancta Ecclesia per universum orbem terrae offerre non cessat.» Item in sermone de sacram.:« Commendavit nobis in isto sacramento corpus et sanguinem suum, quod etiam fecit et nos ipsos. Nam et nos corpus ejus sumus, et per misericordiam ejus, quod accipimus nos ipsi sumus. Recordamini, et vos non fuistis, et creati estis; ad aream Dominicam comparati estis; laboribus boum, id est annuntiantium Evangelium, triturati estis, quando catechumeni differebamini, in horrea servabamini; munera vestra dedistis, cepistis majora, et ex porticiniis postea ad aquam convenistis, et cum spiritu ejus estis, et panis Dominicus facti estis. Ecce quod accepistis. Quomodo ergo unum videtis esse, quod factum sit, unum estote vos diligendo, et tenendo unam fidem, unam spem, individuam charitatem, sicut unum in multis racemis fuit, et modo vinum est. Unus est in suavitate calix post pressuram torcularis. Et vos post illa jejunia in vase Christi tanquam ad calicem venistis; et ibi vos estis, et nos vobiscum: simul enim nos sumus, hoc simul bibimus, quia simul nos vivimus.» Item ad Bonifacium:« Saepe ita loquimur, ut Pascha appropinquante, dicamus crastinam vel perendinam esse Domini passionem, cum ille ante tam multos annos passus sit, nec omnino nisi semel passio illa facta sit. Nempe ipso die Dominico dicimus: Hodie Dominus resurrexit, cum ex quo resurrexit, tot anni transierint; tamen nemo tam ineptus est, ut nos ita loquentes arguat esse mentitos, videlicet quia istos dies, secundum illorum quibus haec gesta sunt, similitudinem nuncupamus: ut dicatur ipse est dies, qui non est ipse; sed revolutione temporis similis est ejus: et dicantur illo die fieri, propter sacramenti celebrationem, quae non illo die, sed jam olim facta sunt. Nonne semel immolatus est Christus in seipso, et tamen in sacramento non solum per omnes Paschae dies, sed omni die populis immolatur? nec utique mentitur, qui interrogatus, eum responderit immolari. Si enim sacramenta quamdam similitudinem rerum earum, quarum sacramenta sunt, non haberent, omnino sacramenta non essent. Ex hac similitudine plerumque etiam ipsarum rerum nomina accipiuntur. Sicut ergo secundum quemdam modum sacramentum corporis Christi corpus Christi est; sacramentum sanguinis Christi, sanguis Christi est, ita et sacramentum fidei, fides est.» Item super Joannem:« Caro vas fuit. Quod habebat, attende; non quod erat. Accedat spiritus ad carnem, sicut charitas ad scientiam, et prodest plurimum.» Hieronymus in epist. ad Ephes.:« Quomodo enim caput in animalibus habet membra sibi subjecta, ex quibus nonnulla vitiosa et debilia, ita et Dominus noster Jesus Christus cum sit Ecclesiae caput, habet membra subjecta eos omnes qui in Ecclesia congregantur tam sanctos videlicet, quam peccatores; sed sanctos voluntate, peccatores vero sibi necessitate subjectos. Atque ita fit ut inimici etiam subjecti sint pedibus ejus.» Item in Osee.:« Super tritico et vino falsis mysteriis corporis et sanguinis Christi haeretici conciduntur, et diversa sibi constituunt tabernacula, et eversi sunt in nihilum: si enim veritas Deus est, quidquid est contrarium veritati, mendacium est, et nihil nominatur.» Item in psal. CLXV: Dat escam esurrentibus: Putat quis, quod panem coelestem de mysteriis dicat. Et de hoc quidem accipimus; quia vere caro Christi est. Caeterum dicamus aliter, panis Christus, caro ejus sermo divinus est, et doctrina coelestis, quae animam nostram reficit.»
2.12.5
Explicit liber domni Guillelmi de corpore et sanguine Domini.

Intertext edge

Open linked passage

Note