Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Guillelmus S. Theodericic.1085-c.1148
Disputatio adversus Abaelardum
Abae 1.3.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11165 Diadab
1.3.1
Disputatio adversus Abaelardum CAPUT III.
1.3.1
Proponit ergo in unitate divinae essentiae non tam distinctionem, sicut ipse promittit, quam destructionem personarum, demonstrare volens et his quae de materia et forma, vel ad similitudinem materiae et formae dixerunt consistere philosophi, seriem divinae generationis; scilicet quid sit Filium esse, vel genitum esse de Patre, dicit:« Sigillum aereum est aes ita formatum. Idem itaque essentialiter est ipsum aes, quod materia aerei sigilli, cum tamen in suis proprietatibus ita sint distincta, ut aliud sit proprium aeris, aliud aerei sigilli. Et quamvis idem sint essentialiter, sigillum tamen aereum est ex aere, non aes ex aereo sigillo; et aes materia sigilli est, non sigillum aeris.» Deinde aliquibus interpositis subjungit:« Sicut ex aere est aereum sigillum, et ex ipso quodammodo generatur, ita ex ipsa Patris substantia Filius habet esse, et secundum hoc ex ipso genitus dicitur. Ut enim supra ostendimus, specialiter nomine Patris divina potentia declaratur, sicut nomine Filii divina sapientia. Est autem divina sapientia, quaedam, ut ita dicam, ipsius Dei potentia, quia videlicet ab omni fallacia vel errore sibi providere potest. Cum igitur sapientia quaedam ut dictum est, sit potentia, sicut aereum sigillum est quoddam aes, liquet profecto divinam sapientiam ex divina potentia esse suum habere, ad eam videlicet similitudinem, qua sigillum aereum ex aere dicitur esse, quod est ejus materia, vel species ex genere, quod quasi materia speciei dicitur esse, ut animal hominis. Sicut enim ex eo quod est aereum sigillum, exigit necessario, ut aes sit, et homo ut animal sit, sed non econverso, ita divina sapientia, quae est potentia discernendi, exigit quod sit divina potentia, sed non e converso. Quippe sicut aes tam ad aereum sigillum quam ad alia se habet; et animal tam ad hominem quam ad alia; sic et divina potentia tam ad discernendum quam ad operandum se habet. Et sicut aereum sigillum de ipsa aeris substantia vel essentia dicitur esse, cum esse videlicet aereum sigillum sit esse aes quoddam, et esse hominem, hoc est animal rationale mortale, sit esse animal quoddam, ita divina sapientia de substantia divinae potentiae dicitur esse; cum videlicet esse sapientiam, hoc est potentiam discernendi, sit esse potentiam quamdam. Et hoc est Filium de Patre esse; sive genitum esse, videlicet sicut species ex genere philosophi dicunt gigni, sive creari.»
1.3.2
Haec est nova novi theologi theologia de Patre et Filio, sanctam Christianae fidei simplicitatem alienis vestiens exuviis reluctantem, et obscuriorem efficiens, dum nititur facere clariorem. Cum etenim in fide Trinitatis pro Patre et Filio producuntur nobis potentia gerendi ac discernendi, et de ea potentia gerendi potentia discernendi, tanquam filius de patre species de genere, materiatum de materia, quasi cacophaton videtur ingerere auribus fidelium ipsa novitas tam verborum quam sensuum, et, bonorum euphonia nominum amissa, ipsa quasi resilit ab intellectu, scilicet quia non suis agitur instrumentis, et communi artificio subjici dedignatur divina materia. Haec, inquam, sunt verba, et iste est sensus magistri Petri de generatione Filii Dei, sic enarrat eam quam inenarrabilem putabat qui dicebat: Generationem ejus quis enarrabit? Ex utero, ait Deus Pater, ante luciferum genui te. Uterum illum homines Dei loquentes in spiritu Dei interpretari solebant imperscrutabile secretum Patris Dei, de quo ab aeterno genitus est Filius Dei. Sed secretum illud jam secretum non est; quod humanis rationibus tam pervium factum est. Miror autem vehementer, hominem aliquid scientem, in essentia summae ac simplicissimae unitatis genus et species, quae non nisi ex differentibus praedicantur, sive materiam et materiatum, quae suo similiter modo a se disparantur producere, cum natura illa non nisi simplex unum sit; nec nisi ex semetipsa et propter semetipsam sit, nec ulla ei nisi ipsa sibi, et causa et ratio sit, ut sit, sed quidquid est, ex seipsa, et in seipsa, et per seipsam, ipsa sit sibi. Miror etiam vehementer, cum in hac ipsa theologia sua bene et catholice saepe praedicet homousion ὅμοούσιον Trinitatem, Filium per omnia similem Patri et consubstantialem; quid sibi velit haec aeris et aerei sigilli similitudo, quae per omnia ad hoc videtur niti, ut inter Patrem et Filium inaequalitatis appareat dissimilitudo. Quid enim aliud agit, cum dicit quia sicut ex eo quod aereum est sigillum, exigit necessario ut aes sit, et homo, ex eo quod est homo, ut animal sit, sed non e converso, ita divina sapientia, quae est potentia discernendi, exigit quod sit divina potentia; sed non e converso? Quid enim, non e converso? Scilicet, sicut omne aereum sigillum est aes, sed quoddam; sic sapientia, quae est potentia discernendi, est potentia, sed quaedam. Et sicut non convertitur ut omne aes aereum sigillum sit, cum sigillum non sit, nisi aes quoddam, sic non convertitur ut omnis potentia sapientia sit, cum sapientia non sit nisi potentia quaedam. Quod est dicere quia sicut omne aes in aereo sigillo non expenditur, sic in sapientia non omnis inesse potentia intelligitur. In promptu ergo est videre in aereo sigillo adductae similitudinis dissimilitudinem, in fusili opere multorum inconvenientium confusionem, et sensum alienum, in loco non suo sedem sibi quaerentem, nec invenientem. Si enim ad aereum sigillum et aes comparamus sapientiam divinam et potentiam, scilicet ut hoc sit illa sapientia ad illam potentiam, quod est aereum sigillum ad aes, o Israel, jam Dominus Deus tuus Deus unus non est, in quo majus et minus est, scilicet ejusmodi potentia ad potentiam, Filius ad Patrem, cujusmodi est ad totum aes, aes quoddam, ad genus suum animal quoddam; pars ad totum, materiatum ad materiam. Hoc enim est quod dicit quia, cum sapientia sit quaedam potentia, sicut aereum sigillum est aes quoddam, liquet profecto divinam sapientiam ex divina potentia esse suum habere, ad eam videlicet similitudinem, qua sigillum aereum ex aere esse dicitur, quod est ejus materia, vel species ex genere, quod quasi materia speciei dicitur,« Quippe,» inquit,« sicut aes tam ad aereum sigillum quam ad alia se habet; et animal tam ad hominem, quam ad alia; sic et divina potentia tam ad operandum quam ad discernendum se habet,» ut subaudiamus quod non habet sapientia, quae non est nisi quaedam potentia, videlicet discernendi. Ditior ergo est Pater potentia quam Filius sapientia, qui dicit:« Omnia quae habet Pater, mea sunt.»
1.3.3
Deinde docens quid sit quod significet generatio illa Filii de Patre, et ipsam quippe significativam potius quam realem, astruere nititur, sicut ipsa nomina gignentis et geniti, hoc est Patris et Filii; subsequitur et dicit:« Sicut aereum sigillum de ipsa aeris substantia vel essentia dicitur esse, cum esse videlicet aereum sigillum sit esse aes quoddam; et esse hominem, hoc est animal rationale mortale, sit esse animal quoddam, ita divina sapientia de substantia divinae potentiae dicitur esse, cum videlicet esse sapientiam, hoc est, potentiam discernendi, sit esse potentiam quamdam.» Deinde quasi concludit, sed ex inconcessis, et dicit:« Et hoc est Filium de substantia Patris esse, sive genitum esse, sicut dicunt philosophi, species ex genere gigni, sive creari.» Ex his omnibus quid judicent alii, viderint ipsi: sed nobis videtur quoniam quod subsistentes et plenas personas, quas Graeci hypostases ὑπόστασες vocant, coaequales sibi per omnia, et consimiles et consubstantiales, in potentiam et semipotentiam extenuare nititur, quantum ad destructionem personarum Sabellianum est; quantum ad dissimilitudinem et imparilitatem, hoc in sententiam Arii pedibus ire est. Sed haereses istae antiquae et vetustissimae veterum sunt. Quod autem homo dialecticus sic agit de Deo Patre ac Filio, sicut de materia et materiato, cum hujusmodi omnia longe ab illa substantia sint; et quod Filium ex Patre, quasi speciem praedicat ex genere, haec nova haeresis prorsus et propria ejus est, et in hoc, sicut de Paulo dicebant Athenienses, ipse, ut mitius loquamur, novorum deorum annuntiator apparuit in mundo. Ubi enim jam Trinitas Deus? Ubi personae gignentis et geniti, et ab utroque procedentis? Ubi unitas, de qua dicit Veritas: Ego et Pater unum sumus? Etenim destructio personarum, destruit in Deo Trinitatem; dissimilitudo majoris et minoris unitatem. Deus scientiarum, judex conscientiarum, tu scis, tu vides quod mallem me in verbis ejus errare quam ipsum in fide, sed de verbis ejus, nisi alius me doceat, meo sensu saniorem intellectum nequeo eliquare.

Intertext edge

Open linked passage

Note