Orationes meditativae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/guillelmus-s-theodericic-1085-c-1148" aria-label="More works by Guillelmus S. Theoderici">
—
⋯
Original / primary: 11169 Oramed
2.1
MEDITATIO II. Sistit se Deo anima, cupiens ab eo illuminari, et SS. Trinitatem, avulsa a sensibilibus mente, cogitare.
2.1
« Accedite ad eum et illuminamini: et facies vestrae non confundentur.» Confundor, Domine Deus, confundor confusione tetra et horribili, quoties accedens ad te, clausam mihi invenio januam visionis tuae: et pene mihi videor audire vocem illam terribilem:« Amen dico vobis: Nescio vos.» Et qui illuminari a te desiderabam, sic a dolore cordis mei, et perturbatione sensus, totus tenebresco, ut pene mihi melius fuisse videatur, non accessisse. Quis enim me consolabitur, si desolare tu volueris? Abeant et pereant omnia solatia mea, quae tu non es, vel ex te non sunt.« Vae soli,» ait Salomon. Vere vae mihi soli, si non fueris tu mecum, vel ego tecum. Beatum et beatissimum, Domine, me credo, si sentio te esse mecum; sed taedet me mei, et odio mihi sum, quoties sentio me non esse tecum. Quandiu sum tecum, sum etiam mecum; non sum autem mecum, quandiu non sum tecum. Et vae mihi, quotiescunque tecum non sum; sine quo nunquam esse possum. Non enim haberem subsistere, quovis modo subsistendi, sive in corpore, sive in anima, nisi praesente virtute tua; non desiderarem, non quaererem te, nisi ex praesente gratia tua; nunquam invenirem te, nisi occurreret mihi misericordia et bonitas tua. Sed cum in omnibus his ego tecum sum, sentio in me operantem gratiam tuam: bonum est mihi quod sum, quod vivo; in Domino laudatur anima mea. Si autem cum tu mihi benefaciendo es praesens, ego cogitatione vel affectu sum absens; sic mihi videntur circa me beneficia gratiae tuae, sicut circa mortuum sollicita et officiosa cura sepulturae. Si aliquando sentio te transeuntem; non stas mihi, sed praeteris me clamantem post te, sicut Chananaeam illam: cumque quasi clamoribus importunis necessitatis meae fatigaris, objicis ignominiosae conscientiae meae praeteritam canis immunditiam, praesentem impudentiam, et canem tuum a mensa tua jejunum et famelicum, et flagellis conscientiae afflictum, expellis, vel abire permittis. Ergone ulterius accedam? Utique, Domine. Nam et catelli a domo domini sui cum flagellis ejecti statim redeunt, et circa domus custodiam vigilantes, panem suum quotidianum recipiunt. Expulsus redeo, exclusus clamo, flagellatus obsecro. Absque hominis contubernio canis vivere nescit, nec anima mea absque Domino Deo suo. Aperi ergo mihi, Domine, ut accedam ad te, et illuminer a te. Tu in coelis tuis habitas, et posuisti tenebras latibulum tuum, tenebrosas aquas in nubibus aeris; nubemque, sicut dicit propheta,« opposuisti, ne transeat oratio.» Ego vero in terra computrui, et aggravavi contra me densum lutum, scutumque cordis; nec lucent mihi sidera tua coelestia; sol obscuratus est: luna non dat lumen suum. Audio enim in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus magnalia tua; rutilant mihi in Evangeliis tuis dicta vel facta tua; verberant assidue oculos meos et aures, exempla servorum tuorum; concutiunt me terroribus, et vellicant promissis Scripturae veritatis tuae, quae se assidue ingerunt oculis meis, et strepitu suo contundunt surditatem aurium mearum. Ego vero usu pravo, et stupore nimio mentis obdurui; et didici, et assuevi contra solis splendorem dormitare; non videre occurrentia; in mari positus non audire maris rugitum, vel coeli tonitruum mortuus a corde.
2.2
Usquequo, Domine, usquequo? Usquequo non disrumpis coelos tuos et descendis, et non concutis stoliditatem meam in ira consummationis tuae, ut non sim quod sum, ut sentiam te dominantem Jacob, et finium terrae, et convertar saltem ad vesperam, et famem patiar ut canis, et circumeam civitatem tuam, quae adhuc partim peregrinatur in terris; sed ex majore parte sua jam gaudet in coelis, si forte inveniam, qui me recipiant in tabernacula sua deficientem, nec proprium habentem cubile, ubi caput reclinem? Audio quidem nonnunquam vocem Spiritus tui, sed pertranseuntem quasi sibilum aurae tenuis, et intelligo dicentem:« Accedite ad eum, et illuminamini.» Audio et concutior; surgensque quasi a somno, et excutiens meipsum, aliquatenus destupesco; os meum aperio, et attraho spiritum; distendo sensus animae meae, ut depigrescant; egredior de interioribus nocturnae conscientiae meae; exeo ad lucem orientis mihi solis justitiae. Sed cum somnolentos oculos in eum volo dirigere; reverberantur desuefacti luci, et assuefacti tenebris. Et ad insolitum splendorem tremente et palpitante pupilla rationis cum palpebris suis, exercitii manu detergo quantum possum, ab eis rheuma diuturnae somnolentiae. Si, te donante, invenio fontem lacrymarum, qui in humiliatae et contritae animae vallibus cito solet exoriri; lavo manus operationis et faciem devotionis. Deinde, sicut extendit accipiter alas suas ad austrum ut plumescat, expando manus meas ad te, Domine, et anima mea sicut terra sine aqua tibi; et sicut terra deserta, invia et inaquosa, sic in sancto appareo tibi, ut videam virtutem tuam et gloriam tuam. Cumque oculos mentis, sensum rationis ad te erigo, o sol justitiae, contingit mihi, quod contingere solet ebriis a somno, vel infirmis oculis, ut unam rem aspicientes, duos aut tres esse arbitrentur, donec videndi processu incipiant intelligere, vitium esse oculorum, non rei, quae videtur. Nam ab usu vel ab oblectatione sensuum et sensibilium expergefactae animae meae prima occurrit imaginatio, quae assuetam sensibilibus animam, sensibus obturatis, sensibilium obscurat imaginibus: ut sicut tota sensibilibus solebat vacare, sic nihil jam nisi imaginationem sensibilium cogitare sciat vel intelligere. Propter quod cum a somno negligentiae expergefactus subito respicio in Deum, de quo me lex divina instruit, dicens:« Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est;» et in eum a quo sum illuminandus, quae sum adoraturus, vel oraturus, dirigere omnino habeam mentis intuitum: occurrit mihi Trinitas Deus, quam fides catholica a progenitoribus mihi incantata, usu ipso inculcata, a te ipso tuisque doctoribus commendata, mihi demonstrat. Sed eam fatua animae meae imaginatio sic accipit, sic intuetur, ut Trinitatis numerum simplici illi divinitatis substantiae inesse somniet: quae extra omnem numerum existens, in pondere et numero et mensura omnia fecit; et singulis in Trinitate personis quasi suum unicuique locum deputet, ut sic Patrem oret per Filium in Spiritu sancto, ut de uno ad alterum transeundum sibi videatur per tertium. Sicque mens caligans in uno, dissipatur in tribus, tanquam tribus discernendis instat vel uniendis corporibus.
2.3
Cum hoc imaginatio, id est mens imaginans, etiam nolens imaginatur, vel imaginatum invita et reclamans patitur, venit fides et reprobat; ratio per fidem dijudicat; auctoritas condemnat, pariterque conclamant omnia, quae intra me sunt, quod supra dictum est:« Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est.» Nam cum et fides et ratio et auctoritas cogitare me doceant, Patrem per se, Filium per se, Spiritum sanctum per se; nil tamen in sancta Trinitate censent admittendum, quod tempore, vel loco, vel numero, substantiae faciat divisionem, vel personarum sonare videatur confusionem. Sic enim astruunt Trinitatis unitatem, ut solitudinem removeant; sic Trinitatem unitatis, ut in Deitatis substantia non recipiant numeri pluralitatem. Omne enim meritum, omnem scientiae prudentiam, omnemque virtutem praeveniens in nobis gratia tua, Domine, dat nobis nostri tuique quantulamcunque cognitionem; ipsa vero subjicit nos humilitati, humilitas auctoritati, auctoritas fidei; fides instruit rationem, ratio per fidem erudit, vel destruit, et abjicit imaginationem; fidem vero non instruit ipsa ad intelligentiam, sed per fidem desursum eam exspectat a Patre luminum, a quo omne datum optimum est, et donum perfectum. Intelligentiam autem, non quae ex ratione colligitur, vel ratiocinatione formatur; sed quae de sede magnitudinis tuae merito fidei adducitur, et sapientia tua formatur; similis omnino suae origini, quae veniens in mentem fidelis tui rationem ad se colligit, et sibi conformat; fidem vero vivificat et illuminat. Stat igitur oratura Deum suum pavida et stupens anima, semetipsam in manibus suis semper portans, quasi eam tibi oblatura; pavida a consuetis, stupens ad insolita, ad inveniendum te portans signaculum fidei tuae; sed non adhuc inveniens, cui illud resolvat; vultum tuum, Domine, vultum tuum requirens, nec sciens, nec omnino nesciens quid requirat. Cordis sui phantasmata de te abominatur ut idola. Amat te, qualem te sibi fides describit; sed mens videre non sufficit. Ardensque faciei tuae desiderio, cui sacrificium pietatis et justitiae suae offerat, oblationes et holocausta, cum differtur, magis turbatur. Et cum non tam cito fidei tuae, cui se credidit, impetrat illuminationem; in tantum nonnunquam stupescit, ut credere se in te vix sibi credat, ut oderit se, quia, ut sibi videtur, non te amat. Absit autem ut non credat in te, quae sic anxiatur desiderio tui, ut non amet te, quae desiderat te usque ad contemptum omnium quae sunt, et etiam sui! Usquequo, Domine, usquequo? Tu si non illuminas lucernam meam, si non illuminas tenebras meas, non eripiar ab hac tentatione, nec, nisi in te, Deo meo, transgrediar murum hunc.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).