Orationes meditativae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/guillelmus-s-theodericic-1085-c-1148" aria-label="More works by Guillelmus S. Theoderici">
—
⋯
Original / primary: 11169 Oramed
6.1
MEDITATIO VI. Anima gaudium beatorum, ac coelum, id est Deum, et arcam testamenti, id est humanitate Christi, contemplatur
6.1
« Vidi ostium apertum in coelo,» ait beatus Joannes,« et vox prima quam audivi, quasi tubae loquentis mecum, dicens: Ascende huc.» O Domine, qui coelum et terram creasti, terram autem in peccato et opere Adam maledixisti, et filiis ejus deputasti inhabitandam, in qua quicunque habitant, sub maledicto sunt, cum et veteris maledicti poenas luunt continuas, declinando a mandatis tuis, novis quotidie cumulantur, de quibus dicitur:« Maledicti qui declinant a mandatis tuis,» pertaesus tot maledictionum novarum et antiquarum, quibus et quae non rapui, cogor exsolvere, et quae rapui, cum multiplici fenore exigor: quam libenter, quam desideranter fugerem de terra nostra in coelum tuum, quod semel mundatum a superbia, projecto inde superbo, tibi retinuisti, si ascensum invenirem et ostium apertum. Audio nihil esse ibi malorum omnium quae hic patimur; non esse ibi matitunum et vesperam, matutinum laetitiae non demorantis, vesperam demorantis fletus, quorum exitus tu scis quantum me delectaret; sed unam ibi esse diem de visionis tuae continua gloria festivam, feriatam ab omnibus, quae festum vultus tui interturbare possint. Audio, quia ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, illuc non ascendunt, quae ad affligendos nos, facientia verbum tuum, super nos huc assidue descendunt; nulla ibi mors vel corruptio corporum vel animarum, remota penitus omnis perturbationum pestis, una ibi virtus, una felicitas et gaudium, charitas tua fruens bono suo absque suspicione perdendi. Audio adhuc festivam diem illam angelorum gaudiis et laudibus celebrem, apostolorum et martyrum coronis gloriosam, et omnium bonorum, qui ab initio tibi placuerunt, Ecclesiam inibi congregatam, et ad diem festum hunc perpetuas fixisse mansiones. Quorum cum duos aut tres in terris aliquando videmus in nomine tuo congregatos, te in medio eorum existente, si tam bonam et tam jucundam videmus eorum cohabitationem, tam plenam unguento Spiritus sancti, ut palam sit omnibus tuam illic mandatam benedictionem, quanto maxime ubi congregasti sanctos tuos, qui ordinaverunt testamentum tuum super sacrificia, et facti coeli annuntiant justitiam tuam?
6.2
Non enim solus ille dilectus discipulus tuus illuc invenit ascensum; nec soli illi ostensum est ostium in coelo apertum. Palam quippe omnibus pronuntiasti, non per praeconem, vel per prophetam quemlibet, sed per temetipsum, dicens:« Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur.» Tu ergo es ostium. Et cum dicis:« Per me si quis introierit,» omnibus intrare volentibus videris apertum. Sed si ostium patens in coelo videmus, nos qui in terra sumus; quid prodest nobis, qui illuc ascendere non possumus? Respondet Paulus:« Qui ascendit ipse est, et qui descendit.» Quis hic est? Amor. Amor enim ad te, Domine, in nobis illuc ascendit, quia amor in te huc ad nos descendit. Quia enim amasti nos, huc descendisti ad nos; amando te, illuc ascendemus ad te. Sed tu ipse qui dixisti:« Ego sum ostium,» per temetipsum te obsecro, aperi nobis temetipsum; ut ostendas evidentius cujus domus ostium sis, quando et quibus apertum. Domus cujus ostium est, sicut jam dictum est, coelum est, quod Pater inhabitat, de quo legitur:« Dominus in coelo sedes ejus.» Si quidem nemo venit ad Patrem, nisi per te, qui es ostium. Sed dicit quidam servus tuus: Qui visibilibus adhuc pulchritudinibus delectantur, nec possunt de Deo spirituale aliquid cogitare, quoniam terrae praeferunt coelum; tolerabilior est eorum opinio, si Deum, quem adhuc corporaliter cogitant, in coelo potius esse credant quam in terra. Nam, o conditor omnium, et locorum et temporum, tu nec tempore moveris, nec loco teneris, nec coelo corporeo sustentaris ne cadas, nec sic in eo habitas ut coelum et terram non impleas: ubique praesens, si de illocali hoc dici potest; ubique totus, si in te vel de te praedicari potest totitas, in quo non est particularitas. Tu ipse tamen docuisti nos dicere:« Pater noster, qui es in coelis.» Et haec opinio sic omnes complectitur, ut ab omnibus hominibus, etiam Judaeis et ethnicis, in coelis Deus habitare perhibeatur. Sed alia est sententia, quod falsum est, opinantium; alia, quod verum est proferentium talibus rerum nominibus, ut et ab intelligentibus veritas possit intelligi, et opinantes, quia res sicut sunt, cogitare vel intelligere non possunt, ex rerum nominibus aliquanto tolerabilius permittantur opinari. Unde Propheta qui dicit,« Deus autem in coelo;» paulo post:« Qui habitat, inquit, in Jerusalem.» Ad te ergo tendentibus, post te anhelantibus responde, obsecro. Rabbi, ubi habitas? Cito respondes et dicis:« Ego in Patre, et Pater in me;» et alibi:« In illo die vos cognoscetis, quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis;» item:« Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum.» Locus ergo tuus Pater est, et tu Patris; et non solum, sed etiam nos locus tuus sumus, et tu noster. Cum ergo, o Domine Jesu, tu es in Patre, et Pater in te, o summa et indivisa Trinitas, tu tibi locus es; tu tibi coelum es; sicut non habens ex quo, sic non indigens in quo subsistas, nisi ex teipso in teipso.
6.3
Cum autem nos inhabitas, coelum tuum sumus, utique, sed non quo sustentoris ut inhabites, sed quod sustentes ut inhabitetur; tu quoque coelum nobis existens, ad quem ascendamus, ut inhabitemus. Nostra ergo, ut video, in te, vel tua in nobis habitatio, nobis coelum est: coelum vero coeli tibi aeternitas tua, qua es, quod es in teipso, Pater in Filio, et Filius in Patre; et unitas qua Pater et Filius unum estis, id est, Spiritus sanctus, non quasi aliunde veniens et medium se faciens, sed coessendo in hoc ipsum existens. Unitatis vero, qua in nobis vel in te unum sumus, auctor et ordinator est idem Spiritus sanctus, filios Dei faciens nos per gratiam, qui filii irae eramus per naturam, dicente Apostolo.« Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei cognominemur et simus.» Dono utique, qui est Spiritus sanctus. Et post pauca:« Charissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit, quid erimus. Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.» Nativitas vero Filii de Patre, aeternitatis natura est; nativitas in nobis, gratiae adoptio est. Illa nec fit, nec facit unitatem, sed ipsa in Spiritu sancto unitas est, ista non est, sed fit per Spiritum sanctum, in quantum similitudine Dei insignitur, equidem ultra modum naturae humanae, sed citra essentiam divinae. Nam et semen hujus nativitatis Spiritus sanctus dicitur, de quo dicit idem Apostolus:« Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, quoniam semen ipsius in eo manet, et ideo non potest peccare.» Similitudinem autem ipsam Dei conferet nobis visio ejus, qua Deum videbimus, non quod est, sed sicut est; et ipsa est similitudo, qua similes ei erimus. Nam videre Patri Filium, hoc est esse quod Filius; et e contrario. Nobis autem videre Deum, hoc est similes esse Deo. Haec unitas, haec similitudo, ipsum est coelum, quo Deus in nobis habitat, et nos in Deo. Tu autem coelum coeli es, o summa Veritas, qui est quod es, qui a te tibi es, tuus tibi, sufficiens tibi; cui nihil deest, nihil redundat; apud quem nulla discrepantia, nulla confusio, transitio nulla, nulla transmutatio vel vicissitudinis obumbratio; nulla indigentia, nulla mors; sed est ibi summa concordia, summa evidentia, summa plenitudo, summa vita. Creaturae autem tuae nulla tibi turpitudo turpis est; nec nocet malitia; nec error errat: qui bonis suas singulis virtutum vel beatitudinis praeordinasti mansiones ad quas omnino pervenire habent, quaecunque impediat vel retardet necessitas, malisque in malo suo terminos praefixisti, quos praeterire non sit potestas, etiam si non desit voluntas.
6.4
O Domine, haec altitudo, hoc profundum, haec sapientia, haec virtus; nunquid hoc coelum, cujus tu es ostium? Sic plane, sic est. Unde et aperto ostio, sicut dicit idem Joannes:« Arca testamenti visa est in coelo.» Quid enim est arca testamenti recognita in coelo, nisi, sicut dicit Apostolus, dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit? Tu enim vere arca testamenti es, in quo reconditum est a saeculis, et in novissimo tempore impletum quidquid ab initio mundi a sanctis omnibus et prophetis testificatum est, lege, prophetiis, signis et prodigiis. Tu arca es circumtexta ex omni parte auro mundo; quia in te requievit, teque totum complexa est glorificans sapientiae Dei plenitudo. In te est urna aurea habens manna, sancta et immaculata anima, quam corporaliter inhabitavit plenitudo divinitatis; et virga Aaron quae fronduerat, dignitas sacerdotii aeterni; et tabulae testamenti, quibus haeres gratiae tuae constitutus est mundus, gentesque positae sunt cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis tuae. Supra quae Cherubim gloriae, plenitudo scientiae; supra autem, non quasi dignitate praeeminentia, sed ab his portari et fulciri indigentia; obumbrantia propitiatorium, id est, mysteriorum propitiantis gratiae tuae incomprehensibilitatem testantia. Haec bona a saeculis in coelo secreti tui abscondita, in fine saeculorum desideranti mundo ostendisti, cum temetipsum ostium in coelo aperuisti. Aperuisti autem, cum apparuit gratia tua omnibus hominibus, erudiens nos; cum apparuit benignitas et humanitas tua, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum misericordiam tuam salvos nos faciens. Tunc aperto coelo omne bonum, omnis suavitas coeli se terris infudit. Tunc quanta in te esset bonitas circa nos, o Deus, qui proprio Filio tuo non pepercisti, sed pro nobis omnibus tradidisti eum, omnibus palam innotuit; cum notum fecisti mundo salutare tuum, et in conspectu gentium revelasti justitiam tuam, quam in sanguine unici tui nobis fecisti; cum ipse castam charitatis obedientiam circa salvationem nostram impendit tibi, nobis autem obedientiae ipsius charitatem. Tunc enim benedixisti terram nostram, et extunc coepit dare fructum suum. Extunc ad coelum tuum strata est via publica, trita apostolorum vestigiis, et martyrum, et sanctorum omnium, qui exemplo et gratia charitatis accepta a te, dilexerunt te usque ad contemptum sui, et pro te animas suas ponere non timuerunt. Investigabiles istae divitiae gloriae tuae, Domine, penes te latebant in coelo secreti tui, donec lancea militis aperto latere Filii tui Domini et Redemptoris nostri in cruce, redemptionis nostrae effluxere sacramenta, ut in latus ejus non jam digitum mittamus, aut manum, sicut Thomas, sed in apertum ostium toti intremus usque ad cor tuum, Jesu, certam sedem misericordiae, usque ad animam tuam sanctam, plenam omnis plenitudinis Dei, plenam gratiae et veritatis, salutis et consolationis nostrae. Aperi, Domine, ostium lateris arcae tuae, ut ingrediantur omnes salvandi tui a facie diluvii hujus inundantis super terram; aperi nobis latus corporis tui ut ingrediantur qui desiderant videre occulta Filii, et suscipiant profluentia ex eo sacramenta, et pretium redemptionis suae. Aperi ostium coeli tui, ut videant bona Domini in terra viventium redempti tui, qui adhuc laborant in terra morientum; videant et concupiscant, ardeant et currant, quibus factus es via, per quam illuc itur; veritas ad quam itur; vita propter quam itur; via, exemplum humilitatis; veritas, puritatis; vita, vita aeterna.
6.5
Haec omnia factus es nobis, misericors Pater, suavis Domine, dulcis frater, qui sumus filioli tui, quibus dicebas: Filioli mei, adhuc modicum vobiscum sum: servi tui, quibus dicebas: Vos vocatis me, Magister et Domine; et bene dicitis; sum etenim: fratres tui, quibus mandasti, ut irent, ubi te viderent. O bone Pater, dulcis frater, suavis Domine, bonus quidquid es, et dulcis, et suavis, in quo abundat tota bonitas, aperi nobis te, ut de te usque ad nos manet tua suavitas, impleat nos. Aperi mihi te, qui es ostium, ut per te aliquoties affectu, etsi adhuc non mereor pleno effectu, ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Revelasti enim aliquando auriculam servi tui, ut aliquando subaudierit vocem illic exsultationis et confessionis soni epulantis; sed procedere non licuit. Propter quod merito tristis es anima mea; merito conturbas me. Sed spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. Aperi mihi, Domine, ut, quia homo alienus, non sum dignus adhuc civis illic ascribi, donante te, vel aliquoties vel aliquantulum ibi liceat mihi peregrinari, ut videns videam gloriam tuam, nec nisi expulsus exeam. Si saepius illuc meruero ascendere, si aliquandiu immorari, si serius redire, innotescam civibus tuis, illis non laetantibus, sed sicut laetantibus omnibus habitantibus illic, quorum laetitiam nulla verba exprimunt, quorum participatio in idipsum, nec ut alienum me habebunt, si aliquando in aliqua tuae illius domus parte jubeas me inter eos requiescere. Domine, inquietum et impatiens est ad te cor meum, nec extra te requiem ei invenio. Propter quod, cum expellor a coelo, a taedio vitae meae libet etiam me aliquando descendere ad infernum viventem( ne contingat me illuc descendere morientem), ut videam quid etiam ibi agatur. Sed cum in primo ejus limine scriptum invenio, quia in inferno non est qui confitebitur tibi, anathema ei dicens, inde refugio. Audio intro fletum oculorum et stridorem dentium; sed non mihi contingat, Domine, usque illuc descendere. Ad te, Domine, ad te oculi mei semper, qui habitas in coelis; ad domum tuam, ad civitatem tuam, Jerusalem, unde ad nos descendisti; cujus tecum tam mirabile exemplar nobis detulisti. A quo accensus, ardenter et cupide saepe illuc recurro. Si te ostium invenio apertum, ingredior; et bene mihi est, quandiu licet: si clausum invenero, confusus redeo. Et prohibitus videre gloriam tuam, remittor miser in domum meam, et cogor pati domesticam et familiarem paupertatem meam. O si videbo, o si durabo, o si unquam aliquando audiero: Intra in gaudium Domini tui; ut sic introeam, ut ultra non exeam. Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. Perfice quod fecisti, dona quod promisisti.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).