Guitmundus Aversanus1070-1089
De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia
Euch 1.32
Choose a text
More by Guitmundus Aversanus
—
10305 Decoets7
1.1
INCIPIT LIBER PRIMUS.
1.1
GUITMUNDUS.
1.2
Ad rem his temporibus necessariam quidem, sed meliori quam ego sum injungendam, dilectissime frater Rogeri, me vocas, scilicet ut de veritate Dominici corporis contra quaestiones hujus temporis disseram, ac Berengarii Turonensis nugas pro meo captu scribendo refellam. Sed quamvis ad alias animae utilitates me voluntas, imo necessitas mea ducat, tuis tamen desideriis et precibus, quem mihi valde charum intueor, deesse non possum, cum etiam noverim communi commodo religiosam deservire petitionem tuam. Tu vero, hoc unum exsolveris quaeso, quod in hac re obedienti certe debes, ut orando propensius Dominum mihi subvenire non cesses. In manu quippe ejus sumus et nos et sermones nostri.
1.3
ROGERIUS .
1.4
Omnino quod postulas aequissimum est, nec de tantis sacramentis nisi comitantibus semper precibus disputari decet. Proinde adjuvante Domino ita fiet. Tu vero hunc mihi, obsecro, morem gere, ut, meis objectionibus auditis, quaecunque insuper, seu ex ipsius Berengarii libri seu ex multorum interrogationibus, quibus de hac re multoties interrogatus es, seu ex teipso, jure tibi opponi posse perpenderis, non reticescas.
1.5
GUITMUNDUS .
1.6
Quae mihi super his sacramentis, et quemadmodum coram Deo conscientia loquitur, quantum satis esse videbitur, juvante Domino propalabo; sed ut totius erroris causam exortumque plenius noveris, primum de viri moribus et doctrina perpauca dicamus.
1.7
ROGERIUS .
1.8
Rem profecto congruam dicis: nam quoddam veluti pondus, nescio cujusmodi gravitatis ejus et antiquae doctrinae fastum, nonnulli attendentes, eum imitari maluerunt.
1.9
GUITMUNDUS .
1.10
Is ergo cum juveniles adhuc in scholis ageret annos( ut aiunt qui eum tunc noverunt), elatus ingenii levitate, ipsius magistri sensum non adeo curabat, condiscipulorum pro nihilo reputabat, libros insuper artium contemnebat. Sed cum per se attingere philosophiae altioris secreta non posset, neque enim homo ita acutus erat( sed et tunc temporis liberales artes intra Gallias obsoleverant), novis saltem verborum interpretationibus quibus etiam nunc nimirum gaudet, singularis scientiae laudem sibi arrogare, et cujusdam excellentiae gloriam venari, qualitercunque poterat, affectabat: factumque est ut pompatico incessu, sublimi prae caeteris suggestu, dignitatem magistri potius simulans quam rebus ostendens, profunda quoque inclusione inter cucullum, ac simulatione longae meditationis, et vix tandem satis desideratae diu vocis lentissimo quodam quasi plangore incautos decipiens, doctorem sese artium pene inscius profiteretur. Sed postquam a D. Lanfranco in dialectica de re satis parva turpiter est confusus, cumque per ipsum D. Lanfrancum virum aeque doctissimum liberales artes Deus recalescere, atque optime reviviscere fecisset, desertum se iste a discipulis dolens, ad eructanda impudenter divinarum Scripturarum sacramenta, ubi ille adhuc adolescens aliis eatenus detentus studiis nondum adeo intenderat, sese convertit. Sed et ibi insipiens, quippe in malevolam animam non introibit sapientia, et ea quorum novitate omnium corda permoveret, atque ad se omnium oculos traheret, studiose perquirens, maluit esse sub aliqua admiratione hominum haereticus, quam sub oculis Dei private vivere catholicus. Tunc illa quibus mundanis hominibus, et si inulte, licet semper peccare cupientibus, placeret, aperuit: legitima videlicet conjugia, quantum in ipso erat destruens, et parvulorum baptisma evertens; ita ut in altero pessimis hominibus diabolus per os ejus licite omnibus feminis abutendum esse; in altero, cassato baptismate infantiae in profundum omnium malorum, utpote postmodum baptizandis, impune ruere suaderet. Lege epistolam Leodiensis episcopi contra Berengarium ad Henricum regem Francorum, et eisdem pene verbis eadem ipsa ibi scripta reperies. Illis sane diebus et hanc quoque( contra quam Deo propitio acturi sumus) est ausus dementissime propinare blasphemiam, ad hoc etiam hic diabolo militans, ut ablata veritate Dominici corporis, peccare volentes, nulla reverentia, nullus mutus percipiendae sacrae communionis ab aliquo scelere revocaret. De caeteris sane impietatibus, quas satis multas per id temporis evomuit, nunc te remorari nolo. Ita igitur hujus initium pestis accepimus. Nunc autem qualiter et per quos tantisper retenta sit, qualiter etiam et per quos expugnata et damnata sit: ut ortu atque processu, casu quoque cognito, quid de illa sentias, melius noris, nisi longum putes, aperiam.
1.11
ROGERIUS .
1.12
Imo vero sitibundus haec audiam. Multum enim ad rem propositam existimo profutura.
1.13
GUITMUNDUS .
1.14
Cum igitur superiores blasphemias, primam quidem propter injurias matrum, caeterorumque effectuum, secundam vero propter damnationem parvulorum suorum, nec aures etiam pessimorum sustinere possent, ipse vero in Scripturis sacris locum tuendi eas nullum penitus inveniret, maxime disputante contra eas copiosissime beato Augustino, in hanc se defensandam totum contulit; ubi et quodam velut testimonio sensuum niti videbatur: nec tam copiosissime ab aliquo sanctissimorum Patrum( quippe non indigente adeo temporibus illorum Ecclesia, cum tamen quid inde tenerent perspicue et lucidissime sapientissimi eorum multi scripserunt) contra hanc disputatum sentiebat. Aucupatis ergo nonnullis velut ratiunculis( neque enim ulla unquam haeresis sine aliqua verisimilitudine rationis invalescere potuit), adhibitis quoque paucis male intellectis a se capitulis Scripturae sacrae, quae multis errantibus laqueus est mortis, per egenos scholasticos, jam per alimoniam qua sustentabat eos, et per suos dulces sermones corruptos, quaquaversum potuit, clanculo hujus tanti mali nefandissimum virus effudit. Si qui autem praeterea aliquo modo receperint eum, hi sunt qui ex apostolica sententia territi qua dicitur: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, communionem sacram, quam pro ecclesiastico more sumere coguntur, mallent aut nullam aut non tantam esse, quam ejus metu se a flagitiis aliquatenus temperare. Ita igitur et per tales exsecranda pestis paululum adolevit. Mox ergo incipientibus his palam audiri, catholici viri graviter commoti, atque intolerabiliter ferentes, praesidente per semetipsum beatissimae memoriae domino papa Leone, Vercellis concilium ponunt. In quo etiam per nos aliqua dici cupis; jam nunc quae tibi proponenda videntur expone.
1.15
ROGERIUS .
1.16
Berengarius et qui eum sequuntur, asseverant Eucharistiam Domini non esse vere substantialiterque corpus et sanguinem Domini, sed sola voce sic appellari, pro eo quod tanquam umbra et figura significativa sit corporis et sanguinis Domini. Nec de hoc moverer adeo, si, carnaliter sapientes, secundum sensus fallerentur, nisi quod nonnullas, ut supra memorasti, ratiunculas obtendere, et eas ex quibusdam beati Augustini sententiis munire videntur. Aliqua etiam verba Domini Salvatoris jactitant, ex quibus infirmi scandalizari forsitan possint. Ac primum ipsas ratiunculas, deinde auctoritates ponam. Natura, inquiunt, hanc mutationem non patitur. Cumque affertur eis scriptum, quia omnia quaecunque voluit Dominus fecit, sed hanc, inquiunt, mutationem noluit. Absit enim ut fas sit Christum dentibus atteri, aut partibus dissipari, sicut ista dentibus atteruntur et in partes dissipantur. Ad haec, si placet, interim responde, postmodum vero caetera proponam, quo diligentius opere distributo, singulis a me propositis responsa tua comparando, mihi ad unguem de omnibus intelligam satisfactum.
1.17
GUITMUNDUS .
1.18
Quoniam quidem superius postulasti ut tuis inquisitionibus, si qua mihi viderentur addenda, superadderem, cognosce primum quia non omnes qui de istis sacramentis errant, una incedunt via erroris. Nam Berengariani omnes quidem in hoc conveniunt quia panis et vinum essentialiter non mutantur, sed ut extorquere a quibusdam potui, multum in hoc differunt, quod alii nihil omnino de corpore et sanguine Domini sacramentis istis inesse, sed tantummodo umbras haec et figuras esse dicunt. Alii vero, rectis Ecclesiae rationibus cedentes, nec tamen a stultitia recedentes, ut quasi aliquo modo nobiscum esse videantur, dicunt ibi corpus et sanguinem Domini revera, sed latenter contineri, et ut sumi possint quodammodo, ut ita dixerim, impanari. Et hanc ipsius Berengarii subtiliorem esse sententiam aiunt. Alii vero non quidem jam Berengariani, sed acerrime Berengario repugnantes, argumentis tamen ejus, et quibusdam verbis Domini paulisper offensi( quod suo loco dicemus uberius) solebant olim putare quod panis et vinum ex parte mutentur et ex parte remaneant. Aliis vero irrationabilem istorum sensum longe horrentibus, eadem verba Domini, quibus isti moventur, non satis apte intelligentibus, videbatur panem et vinum ex toto quidem mutari, sed cum indigni accedunt ad communicandum carnem Domini et sanguinem, iterum in panem et vinum reverti. Quorum omnium erroribus, sicut Dominus dederit, obviare tentabimus.
1.19
Nunc primum Berengarianis utrisque respondeamus. Isti etenim, licet inter se diversi sint, contra nos tamen unam habent pene sententiam, et argumentis nituntur eisdem. Utrique enim nihil de pane et vino mutari essentialiter asserunt. Nunc argumenta eorum videamus, ac primum quid de natura asserant discutiamus. Nam cum dicunt, Non potest hanc mutationem natura pati, aut absolute et absque ulla exceptione dicere hoc habent ut nullatemus scilicet, nec volente Deo hoc possit, aut cum aliqua exceptione. At si absolute et absque ulla exceptione dicunt, primum quidem voluntatis Dei manifestos adversarios se esse declarant, dum ei aliquid impossibile esse confirmant. Ipsi denique seipsos destruunt, quoties illum, quem dixisti, psalmi versiculum canunt: Omnia quaecunque Dominus voluit fecit. Nam si versum hunc non recipiunt, frustra eum canunt; nec jam Dominum omnipotentem credunt, cui volenti naturam aliquam resistere posse contendunt. Si autem omnipotentem non credunt, nec Deum credunt. Non enim vere Deus est qui quod vult non potest. Sed Deum ipsi, ut puto, credere se non negant. Recipiant igitur, quia omnia quaecunque voluit Dominus fecit. Simul ergo necessario recipiant quoniam hanc mutationem ut possit natura pati, si voluit, Dominus fecit. Si enim ipsa omnium rerum natura cum omnino nihil esset, volente Deo factum est ut esset, et in tot rerum varias species formaretur, quomodo panis et vini natura jam existens volenti Deo resistet, ut vel in unum aliud non transferatur? Perridiculi homines, qui, dum se defensitare naturam existimant, vim naturae se potius ignorare demonstrant! Nam, sicut tu ipse testaris, qui per artem medicinae ciborum naturas et hominum nosti, quotidie natura panis quem comedimus, et vini quod bibimus, naturaliter in nostram carnem et nostrum sanguinem transmutatur. Quod si tantum potest venter hominis seu etiam cujuscunque animalis, ut panem et vinum, vel quoscunque cibos intra se clausos, in vivam carnem et vivum sanguinem quotidie mutet, nonne tantumdem, si vult, poterit praesentiae suae majestatis, et virtute verbi sui Deus, ut videlicet in carnem et sanguinem suum panem vinumque tranformet. Quod si vel tantum volunt Christiani concedere Deo quantum concessit paganorum magnus philosophus Plato, qui rerum naturam dixit esse id quod vult Deus, quid unquam erit absurdius quam id quod vult Deus Deo volenti contraire? Quapropter isti, nisi omnino careant corde, nunquam ita absolute dicent naturam mutationem pati nisi Deus velit; frustra ergo hoc quasi magnum aliquid contra nos asserunt. Nihil enim prorsus per hoc contra nos agunt. Nemo enim Christianorum credit hanc fieri mutationem nisi per Dei voluntatem. Desinant igitur inaniter dicere: Natura non patitur; et id tantummodo an Deus hanc mutationem velit, requiramus. Sed, absit, inquiunt, ut unquam hoc Deus velit! Non enim fas est Christum dentibus atteri. Ego vero in primis quaero quid dicant significare atteri. Si enim intelligunt atteri, velut pressius tangi aut fortius premi, quaero quare non sit fas Christum dentibus atteri? Nam si idcirco hoc ipsum non est fas, quia non possit fieri, eadem ratio est quam de natura dicunt, scilicet quia natura non potest pati. Et nimium vana ratio. Nulla quippe rerum impossibilitas potest impedire voluntatem Dei. Deinde quare non possit dentibus premi, qui manibus Thomae et post resurrectionem potuit attrectari? Et sanctae mulieres, quibus occurrit post resurrectionem, scriptum est quia tenuerunt pedes ejus. Nulla namque ratio est ut non possit tangere dens quod tangit manus; nam sicut ad manus, ita et ad totum corpus pertinet tactus. Quare quidquid tangit manus, potest et toto corpore tangi: potest igitur et dentibus tangi. Porro quod potest vel leviter tangi, cum solidum corpus sit, cur non possit etiam fortiuscule tangi, quod est atteri? Si ergo corpus Domini post resurrectionem manibus Thomae apostoli et sanctarum mulierum potuit tangi, cur hodie a credentium dentibus non possit vel levius vel pressius tangi, id est atteri, nulla obstare ratio videtur. Porro autem si idcirco dicunt non esse fas Christum dentibus atteri, non quia impossibile est, sed eo quod indignum videatur; quaero iterum quare indignum debeat videri? An quia nimium Christus humiliari videatur? Sed qui dedignatus non est ob salutem fidelium, virgis infidelium, corona spinea, cruce, clavis, lancea, nimis irreligiosissime quantum in ipsis erat, atteri, sicut scriptum est, Attritus est propter scelera nostra, is pro salute eorumdem fidelium dentibus ipsorum dedignatur religiosissime, in quantum valent atteri? Si enim id quod erat indignius pro nobis pertulit, quomodo quod minus indignum est dedignabitur pati? Maxime cum sicut oportuit Dominum Jesum Christum, in ligno suspendi, ut mors quae per lignum venerat, per lignum crucis vinceretur, ita oporteat revera Christum manducari, ut, quia veteres homines non umbram fructus, sed ipsum fructum ligni vetiti vere comedendo mortem susceperunt, novi homines non umbram, sed ipsum qui in ligno pependit obedientiae, id est crucis, vere comedendo mortem evadant et vitam sumant. Quod mysterium Isaias prophetasse videtur, ubi ait: Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae; et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et praecipitabit mortem in sempiternum. Propheta in Jerusalem erat. Quid est ergo dicere, in monte hoc, nisi ubi crucifixus est Christus? Et quid est, convivium faciet omnibus populis, nisi quia illud quod pependit ibi, manducant omnes populi? Quid in pinguibus istis medullatis, nisi carnem gratia Spiritus sancti pinguissimam, in qua habitat plenitudo divinitatis corporaliter? Quid in vindemia defaecata, nisi sanguinem sanctum, qui in specie vini bibitur, signat? Et quid nobis per istud convivium fiet? Praecipitabit, inquit, mortem in sempiternum. At fortasse immundi sunt dentes. Sed Apostolus ait: Omnia munda mundis. Igitur neque dens, neque aliud quidquam immundum est Christo. Certe sordidiores videntur manus esse quam dentes. Manibus quippe multas sordes tangimus, quas admovere dentibus horremus. Qui ergo se palpandum et post resurrectionem manibus obtulit, dentes propter immunditiam non vitabit. At fortasse metuunt isti Salvatorem laedere dentibus attrectando, quem laedere non metuunt procaciter mentiendo. O! destruat Deus ad salutem inimicos defensores, si hoc scire nesciunt, quia caro Domini resurgentis, quod naturae erat, retinuit, quod infirmitatis, amisit. Tangi namque naturale est carni, laedi autem infirmitatis est. Ita ergo potest Christus etiam dentibus tangi, ut quacunque pressura dentium jam non valeat laedi. Quare quoniam nec ulla obsistit impossibilitas, nec Christi abhorret humilitas( si quidem id nobis quoque ita expedit ad vitam), cum neque per hoc ulla immunditia Salvatori, vel laesura timenda sit, nullaque occurrat alia ratio cur nefas sit Christum dentibus atteri. Si atteri accipitur quasi pressius tangi, nihil prorsus contra nos valet quod vanissime jactitant, dicentes: Non est fas Christum dentibus atteri. Porro si atteri intelligunt quasi comminui vel frangi: tunc jam non duae, sed una sola ratio est, quod dicunt dentibus atteri, et partibus dissipari, nisi quia plus est partibus dissipari, quam dentibus atteri; et ita intelligendum est tanquam si dicerent: Non est fas Christum in partes dissipari, vel dentibus atterendo, id est comminuendo, vel ullo alio modo.
1.20
Hoc equidem et nos confitemur: scilicet, quia non est fas Chistum ulla quidem violentia, sive dentibus, sive alio modo per partes dissipari. Si vero illi cui omnia possibilia sunt, altissima et inscrutabili consilii sui ratione placet, ut corpus suum per partes ipse dividere possit, ita duntaxat, ut jam ultra non moriatur, neque laedatur, neque ullam corruptionem patiatur( nullam enim miseriam amplius sustinebit) quis impossibile hoc audeat aestimare? Quod igitur inferunt quia ista sacramenta dentibus atteruntur, et in partes dissipantur; si atteruntur, ponant quidem quasi diminuuntur; respondemus: Quoniam si ei, cui nihil impossibile est, et qui de omnibus rebus quidquid vult facere potest, sicut dictum est, placet ut non quidem per nostram violentiam, sed per suam in nostro ministerio voluntatem, corpus suum sine morte vel laesione, vel aliquo sui incommodo in istis sacramentis dividatur, et per partes distribuatur: si et nos ita credimus, nemo super hoc inconveniens aliquod valeat adnotare. Ejus quippe hic( ut sanctus Gregorius ait) caro in populi salutem partitur. Si autem ei non placet, ut sine aliquo sui incommodo, caro ejus possit per partes divisa distribui; tunc nos ista neque dentibus minui, neque per partes aliquo modo credimus dissipari. Et tunc nobis intelligendum est hoc quod dicitur: Ejus caro in populi salutem partitur, dictum esse non quia partiendo minuatur, sed propter similitudinem fractionis, sicut immolari quotidie dicitur: Christus propter similitudinem passionis. Licet enim haec magni causa mysterii sacerdos quasi dividere videatur, nos tamen Dominum et Salvatorem nostrum, quando corpus ejus venerabile fidelibus distribuitur, non se per singulos dividentem, sed participatione sui in diversos credere debemus venientem. Possumus quoque dicere tantumdem esse in una quasi portiuncula, quantum erat in hostia tota. Sicut de manna legitur, quia nec qui plus collegerat, habuit amplius, nec qui minus collegerat habuit minus. Ita ergo tota hostia est corpus Christi, ut nihilominus unaquaeque particula separata sit totum corpus Christi. Nec tamen tres particulae separatae, sunt tria corpora, sed unum corpus. Nec ipsae etiam particulae a se tanquam plures differunt, quia quod corporis totius una est, hoc et caeterae sunt. Itaque jam nec plures particulae dicendae sunt, sed una potius hostia integra et indivisa, licet officio sacerdotis videatur quasi dividi, propter magnum, ut dixi, mysterium, quod ita oportuit celebrari. Similiter et si dentibus, vel aliquo alio modo haec frangi videntur, intelligimus non haec frangi; quia nihil aliud in toto, quam in qualibet velut particula separata credimus contineri. Ne autem me quis existimet hanc sententiam ex meo sensu commentatum: praefationem istam, quae per totum pene orbem Latinum, inter Epiphaniam et Septuagesimam, in quadam die Dominica habetur, hic supposui haec continentem: Aeterne Deus: et tibi hanc immolationis hostiam offerre, quae est salutifera, et ineffabile divinae gratiae sacramentum: quae offertur a plurimis, et unum corpus Christi, sancti Spiritus infusione perficitur. Singuli accipiunt Christum Dominum, et in singulis portionibus totus est; nec per singulos minuitur, sed integrum se praebet in singulis. Propterea ipsi qui sumimus communionem hujus sancti panis et calicis, unum Christi corpus efficimur. Eusebius Emissenus ita dicit: Vetus narrat historia: Nec qui plus collegerat, habuit amplius, nec qui minus paraverat, reperit minus: eo quod Eucharistiae sacra perceptio non in quantitate, sed in virtute consistat. Quod corpus sacerdote dispensante tantum est in exiguo, quantum esse constat in toto: quod dum Ecclesia fidelium sumit, sicut plenum in universis, ita integrum esse probatur in singulis. De quo sensu apostolica sententia derivata est, dicens: Qui multum habuit, non abundavit, et qui modicum non minoravit. Si forte esum panis esurientibus apponeremus, non ex toto perveniret ad singulos, quia particulatim et minutatim proportione sua unusquisque praesumeret. De hoc vero pane cum assumitur nihil minus habent singuli, quam universi. Totum unus, totum duo, totum plures, sine diminutione percipiunt; quia benedictio hujus sacramenti scit distribui, nescit distributione consumi. Idem quoque dicimus, et si mille missae eodem tempore celebrentur. Nam ita in singulis totum credimus esse Christum, ut nec plures Christos, nec divisum Christum faciat aut sacerdotum diversitas aut locorum. In quo quidem illi contra nos esse non possunt, qui corpus Domini in omni missa adesse invisibiliter credunt. Nam cum simul mille celebrentur missae, et sicut ipsi consentiunt, in omni missa est totum corpus Christi( dividi enim posse corpus Domini et ipsi negant) aut mille tunc erunt Christi corpora, aut fatebuntur nobiscum, uno eodemque tempore, mille in locis unum idemque Christi corpus totum et indivisum posse haberi. Sed mille Christi corpora nec ipsi dicunt. Restat ergo ut in mille missis eodem tempore, unum idemque corpus Christi et indivisum esse credere debeant. Similiter igitur et in una hostia, et si videatur quasi in plures partes dividi: nullam tamen in eis dividi carnem attendimus, quia quod omnes simul junctae, idipsum singulae separatae sunt, totum Christi corpus. Nec cuiquam incredibile id debet videri. Quotidiano enim experimento cognoscimus quia intellectus noster, id est verbum cordis nostri, cum illum quodammodo voce vestimus, ut qui in corde nostro latens nobis solus cognitus erat, per vocem aliis etiam manifestari possit eodem tempore et totus in corde nostro remanet, et totus aeque mille hominibus cum assumpta voce sua quantum in se est, ita apparere potest, ut non solum ipse simul omnium corda collustret, sed aures etiam cunctorum ipsa qua vestitus est voce, eodem tempore tota et indivisa perstringat. Si igitur humano verbo Deus tantum praestitit ut non solum ipsum, sed etiam vox, qua quodammodo vestitur, ad mille homines eadem simul totaque pertingere valeat: nemo hoc ipsum de omnipotentis Dei unico et omnipotente et coaeterno Verbo, et de carne ejus, quam similiter ut nobis ipsum Verbum appareret, vestivit, et si capere non possit, habere incredibile debet, quod de fragilissimo et transitorio verbo hominis et momentaneis vocibus vixque existentibus et nunquam praevalet capere, et tamen pene semper experimento habet. Ipsam certe animam nostram corpore quod corrumpitur aggravatam, non particulatim per singula corporis membra dividi, sed in singulis portiunculis totam atque integram contineri beatus Augustinus validissime probat. Qui ergo hanc nostrae animae potentiam praebuit, ut una eademque et indivisa in singulis quibusque particulis sui corporis, eodem tempore tota consistat: quare suae propriae carni id dignitatis si vult dare, non valeat, et ipsa in diversis sui cujusdam corporis, quod est Ecclesia, partibus, tota simul et indivisa possit haberi: cum sicut anima nostra vita est corporis, ita sit Ecclesiae( imo multo melius per Dei gratiam) vita caro Salvatoris. Per animam quippe fit ut corpus utcunque temporaliter vivat: per carnem vero Salvatoris agitur ut Ecclesia non quomodocunque, sed beate in aeternum vivat. Cum vero sapientissimus Salomon cunctas res esse difficiles dixerit, ita ut explicare eas homo non possit, nonne insanienti quam simillimus est qui haec divina arcana discutere ad oculum violenter quaerit? Omnes enim creaturae Dei miracula nobis inexplicabilia sunt; Christus vero inter omnia aut prae omnibus miraculum singulare. Si igitur potest Christus efficere( sicut diximus) ut unaquaeque separata particula sit totum Christi corpus, et tamen omnes separatae, non plura sint corpora, sed unum corpus: quemadmodum vox mille hominum percutit aures, et apud unumquemque tota est, nec tamen plures dicuntur, sed una sola: et quemadmodum tota anima mille corporis humani replet particulas, et cum se totam praebeat singulis, non plures tamen, sed una est anima; ita jam nulla ratio propter hujuscemodi quasi partitiones obstare videtur, ut non possit aut velle non debeat Christus panem et vinum, sicut et ipse docuit et Ecclesia credidit, transferre in corpus et sanguinem suum.
1.21
ROGERIUS .
1.22
De mille missis, quae eodem tempore celebrari possunt, videris mihi rem quidem valde difficilem sufficienter et satis idonee declarasse. Verumtamen in partitione unius hostiae adhuc paulisper haereo, quoniam quod prius unum tantummodo video, id, me partiente, ita in plura dividi cernitur,[ ut] unaquaeque portio minor quam illud quod erat integrum, videatur. Si enim non mea vi, sed sua sponte hostia divideretur, aut post divisionem magnitudo integre non videretur immutata; jam satisfactum mihi esse crederem, quod et unaquaeque portio et omnes simul absque ulla divisione unum integrum corpus esse possent.
1.23
GUITMUNDUS .
1.24
Si de mille missis quae uno tempore celebrantur satis aestimas declaratum, mirum est quod de una hostia ita possis moveri. Nam sicut hic, priusquam partiaris hostiam, tantummodo unam vides; ita priusquam mille celebrentur missae unum tantum Christi corpus in coelis, et si non oculis, mente tamen vel fide cernis. Et sicut opere tuo putas hostiam dividi, sic putari potest sacerdotum opere fieri ut corpus Christi, quod in coelis unum est, mille in locis simul teneatur. Sed absit hoc, ut vel illorum opere, vel tuo, unus Christus per plures locos vel partes dividatur! quia ipse est qui in opere vestro, non quod vester visus aestimat, sed quod ipse vult operatur. Nam sic violentia Judaeorum videbatur mori, et tamen ipse dicit: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam a meipso. Ita ergo cujuslibet fortasse violentia putatur frangi: nec tamen quod carnalis aestimat sensus, sed quod ipse vult Christus credendus est operari. Sicut sane post partitionem hostiae singula tibi minora videntur quam hostia integra; ita in omnibus missis minus apparet corpus Domini quam in coelis esse credatur. Sed hoc tantum[ totum] secundum sensus; qui sicut in multis rebus aliis saepe, ita in hac re semper falluntur. Sed nunquid si hoc capere non potest oculus carnis, exstinguendus ideo est oculus mentis? Cum enim Maria Magdalene ad monumentum Domini plorans, ipsum Dominum cerneret; nunquid non ipse revera Jesus erat, quia illa secundum oculos decepta hortulanum se videre putabat? Aut cum ipse die resurrectionis suae, duobus discipulis ambulantibus in via Scripturas tanquam peregrinus exponeret, nunquid aliud quam ipse erat; quia scriptum est: Oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent? Aut cum discipuli in mari laborantes, eum super undas cernerent ambulantem; quis audeat dicere non ipsum vere fuisse, quia ipsi deceptis oculis phantasma esse putaverunt? Sed et secum in navi jam positum videntes, et miraculum ejus in sedato mari admirantes, sicut ex Evangelio potest conjici, non cognoverunt eum donec ad terram venirent. Sic enim scriptum est: Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum. Quibus ex verbis potest( ut diximus) conjici quod in navi, fortassis obstupefacti adhuc recenti miraculo, aliqui non cognoverunt. Quid igitur? Nunquid putandus est eos joculariter delusisse? Absit! Ipse enim ubique idem erat; ipse ubique veritas erat; ipse ubique sapientia erat. Sed nobis per haec oportebat ostendi quoniam, quandiu cum Maria flente, velut ad monumentum Domini stamus, nosmetipsos mortificando et mortem Domini donec veniat annuntiando, quandiu in via positi peregrinamur a Domino, quandiu in mari hujus saeculi laboramus, et ventus nobis tentationum contrarius est, quandiu ambulamus per fidem, et non per speciem: quamvis plorantes ad monumentum suum semper Dominus consoletur, quamvis in via positis semper Scripturas exponat, quamvis turbatos in mari tranquillet, quamvis praesens nobiscum sit semper in navi sanctae Ecclesiae usque ad consummationem saeculi; non tamen habemus eum cernere nisi in peregrina specie, maxime oculis carnis; licet non aliud quam ipsum habeamus in his sacramentis. Et merito. Nam quia fructus mortiferae arboris antiquis hominibus spirituales veracesque oculos clauserat, carnales fallacesque aperuerat; justum est ut fructus vivificae crucis novis hominibus ipsos carnis oculos claudat, et veraces mentis oculos, quibus veritas videtur, aperiat. Quemadmodum igitur aegrotanti palato, amara censenti quae sano dulcia sunt, nemo sanus credit; ita infirmis carnalibus oculis contra sanatos mentis oculos, de ipsa medicina interioris luminis judicantibus, nemo nisi insanus consentit. Nam et res haec tanta est, ut infirmo visu non valeat comprehendi, et fidem nostram ita utilius est interim exerceri; ut per hoc videlicet quod contra visum carnis in hoc tam necessario sacramento agitur, discamus visibilia transcendere, ad invisibilia festinare, et tenere certius occulta, quae nunquam mentiens veritas docuit, quam quae coram nobis fallax oculus pandit. Quapropter quoniam tibi ostensum est idem esse in particulis unius hostiae quod est in pluribus missis quae simul celebrantur, de quibus satis declaratum esse dixisti, nec secundum visionem oculorum carnalium debere te judicare evangelicis exemplis et ratione monstratum est. Utrum satis adhuc dictum arbitratis, expone.
1.25
ROGERIUS .
1.26
Videris equidem mihi, fateor, sincerae fidei veritatem congrua prosequi ratione: veruntamen, illud, quod me aliquo modo adhuc rodit, non tacebo. Superius quippe dixisti quia sacerdos videtur quasi dividere hostiam propter mysterium, quod ita celebrari oportet. Si ergo viderem quod hostia postquam est consecrata, jam non posset amplius dividi, nisi ob mysterii gratiam, quod sicut dixisti, ita oportet celebrari: omnem prorsus disputationis tuae seriem inconcussa veritate ratam esse confiterer. Sed quoniam quilibet nullius consideratione mysterii prout vult, sibi eam dividere posse videtur: adhuc nescio quas hinc cogitatio mea tenebras sustinet, quas et expellere gestit, et tamen libere omnino non valet.
1.27
GUITMUNDUS .
1.28
Si plene animo supra dicta revolvas, nihil hinc tenebrarum, ut aestimo, tibi residere cognosces. Nam sensus persaepe falli, cum veterum philosophorum multa argumenta tum quotidiana experimenta plenissime docent. Aeque enim, ut ait Boetius, sensus et in maximis et minimis confunduntur. Unde fit ut, de his in quibus confunduntur, merum sincerumque judicium habere non possint. De mediocribus quoque rebus non juxta rerum veritatem, sed pro affectu judicant sentientis. Sano namque cuivis comedoni, si multum esuriat, etiam amara dulcia videntur; aegroto autem, aut multum saturo, etiam dulcia sunt amara. Item si quis deformis alicujus scorti amore depereat, nonne illa talis forma oculis ejus summe gratissima est, cum omnium pene intuentium, quorum mens eadem miseria captivata non est, non mediocriter visus offendat? Remum in aqua, si interrogas oculos, fractum asserunt, quem mox extractum mansisse integrum testantibus oculis ratio probat. Quid de judicio aurium? quandoquidem illa quae in auribus sobrii absurdissima resonat, lascivum quemlibet mimum cantilena mollis oblectat. Sed quid in his diutius immoror? Quis enim mirari debeat si sensus exterior frequenter fallitur, cum interior atque omnium judex sensuum animus, nisi hunc Dei gratia regat, toties et tantum periclitetur? Ex quo fit ut, contra rationabilem sanctae Ecclesiae fidem, per hoc quod infirmus et lippus oculus se videre putat, nullatenus debeas impediri; quandoquidem eos, quos inobedientiae cibus oculos aperuerat, per hunc obedientiae cibum oportere claudi credo jam retines, ut videlicet per spiritalem vitalemque cibum restitutis spiritualibus, quos carnalis ille ac mortifer clauserat oculus, jam non secundum carnem sapiamus ad mortem, sed, revelata facie, quae sunt spiritualia contemplemur ad vitam aeternam. Atque ita quandiu in agone fidei certamus, quandiu peregrinamur a Domino, fidem nostram sedulo convenit exerceri, quatenus exercendo erudiatur, erudiendo pascatur, pascendo augeatur, augendo perficiatur, perfecta coronetur. Quod autem fidei id exercitium esset, vel quod pro exercitio suo meritum tanti sacramenti fideles haberent, si sacram hostiam non posse, nisi per sacerdotem et in missa solummodo dividi, manifeste et quorumlibet oculis pateret. Quis non vel infidelium pro tam evidenti miraculo, magis quam pro ratione fidei consentiret? Denique manifesta miracula non propter fideles, sed propter infideles dicit Apostolus fieri; haec autem sacramenta non sunt infidelium, sed fidelium. Unde nec infidelibus fas est illa distribui, sed nec etiam pandi. Non igitur infidelibus per aperta miracula pateant, soli vero fideles non carnis intuitu haec, sed mente cernant. Nam et ipse Dominus noster Jesus Christus sacramenta haec, mysterium fidei appellavit. Ut quid ergo mysterium, nisi quia occultum? Ut quid fidei, nisi quod hoc non carnis oculo, sed intuitu fidei convenit contemplari; nam, sicut sanctissimus ait Gregorius, non habet fides meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Si igitur de fallacia carnalium sensuum, qui nec de rebus parvis, et quae ipsis patere sensibus solent, nedum de maximis et occultis contra rationem credendi sunt, evidenter accepisti, si spirituales sensus ad spiritualia sacramenta aperiri, carnales vero claudi oportere didicisti, si denique tibi de mysterio fidei sic infidelibus occultando, fidelibus autem pro exercitio suo merito crescentis fidei plurimum profuturo, satisfactum est; nullis, ut arbitror, hic amplius tenebris improbae tergiversationis te involvi decet. Ad summam, quis possit edicere vel mente capere, quanta etiam nostrae carnis post resurrectionem futura sit gloria, quanta potentia? Immutabimur enim, et corruptibile hoc induet corruptionem, et corpus nunc animale surget spirituale, dabiturque nobis quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Cum igitur vel extremi cujuslibet homunculi caro quantam sit habitura potentiam nulla nunc possit comprehendere ratio, tu de corpore Salvatoris impudenter et carnaliter, juxta sensus disputas, quod prae se ineffabiliter omnes angeli venerantur? Certe enimvero quidquid humano intellectui occurrit nobis posse dari, minus est aut nihil, ad illud quod promittitur nobis. Cum igitur nos accepturos esse credimus quod nunc scire quomodo possit fieri, nisi quia Deo omnia possibilia sunt non valemus, tu de omnipotentis Dei corpore, quoniam quaecunque aguntur prae oculis bestialibus non habes, infantiliter garrire non cessabis? Proinde consideratius supradicta retracta, et fidenter tene, aut Dominum Deum nostrum carnem suam sine ullo ejus incommodo per partes ineffabiliter posse distribuere, aut, si id ei non placet, sacramenta suae mensae, vel secundum rationes quas diximus, vel secundum alias, si Deus tibi dederit forsitan meliores, licet oculorum carnalium infirmitati aliter videatur, tamen indivisa manere. At si illud quod prius dixi Domino placet, fas est ergo non per violentiam quidem nostram, sed per dignationem suam Christum secundum carnem dentibus atteri et per partes corpus ejus fidelibus ministrari. Si vero non placet, nihil nobis inconveniens de divisione sacramentorum et dissipatione debet objici quae possunt, ut diximus, rationabiliter indivisibilia et indisseparabilia comprobari.
1.29
ROGER .
1.30
Ita fateor; cunctis quae opposui tua competenter occurrit ratio, ut per omnia gaudeam, et nihil ex his reliquum videam in quo justum putem te debere a me amplius fatigari.
1.31
GUITMUNDUS .
1.32
Illud sane scrupulum movet aliquibus, quominus hanc mutationem posse fieri credant, quod ex solido naturae cursu nulla fere ex toto simillima occurrit mutatio. Nam cum aliquid substantialiter transmutatur in aliud, in id utique transire solet, quod non existebat prius, verbi gratia, Virga Moysi mutata est in serpentem, quae ante non erat serpens, sed tunc coepit esse serpens; quando vero dicimus mutari panem, non in carnem quae nondum fuerat caro, sed in eam quae jam erat Christi caro, sine ullo carnis ipsius Dominicae cremento mutari confitemur. Et nos equidem ad intelligendum nobis in hoc saeculo difficilem mutationem hanc non negamus, non tamen ad credendum. Sed quorsum id? Non enim idcirco magnum hoc atque saluberrimum credere non debemus, si in hac vita, quomodo fiat, capere non valemus, cum necessario multa fide teneamus, quibus nostra caecitas, aut multo magis, aut certe non minus repugnare videtur? De providentia namque et libero arbitrio, cum utrumque fideliter teneamus, et utrumque teneri oporteat, ita sibi rationes humanae videntur altrinsecus obviare, ut potius utramque[ utrumque] vicissim destruant, quam vel alterum esse concedant. Nulla mens hominis potest capere quomodo id quod in uno loco totum est eodem tempore totum esse possit in altero, cum de voce tamen hominis, id omnes teneant; animam quoque singulis inesse membris simul totam, beatus Augustinus inexpugnabili ratione confirmet. Et ecce omnium rerum creatio creditur, cum tamen ab homine non capiatur. Quis enim, ut de compendio loquar, valeat capere illud quod primo factum est, quando habuit fieri? Quod enim adhuc omnino non est, non fit; fieri enim jam ad esse pertinet. Postquam autem est, non fit; jam quippe est. Sed nec inter esse et non esse, illud quod primum factum fuit, potest esse aliquid. Nam illud aliquid quod interesset, primo factum esset; illud vero alterum posterius. Quando ergo id quod primo factum est, habuit fieri? habuit tamen. Quod enim non caret initio nullatenus esset, nisi fieret. Ipse quippe dixit et facta sunt. O admirabile fieri quod necessario creditur, et nullo cogitatu comprehenditur! At si quis haec absurde ratiocinari me aestimat, eique haec omnia displicent, dicat vel ipse quod placet, et inveniet se certe in omnibus verbis, in cunctis etiam cogitationibus suis, si tamen subtiliter adverterit, de rerum primis initiis, deficientem. Haec itaque cum fidem necessario exigant, discussionem omnimodo non admittant, ad ipsius auctoris corpus, nonne rationabiliter expetunt simplicem creditorem, arguunt improbum discussorem? Hinc sane disputationis quoque hujus recolere decet initium. Proposueramus nempe ita, ut cum dicunt naturam non posse mutationem hanc pati, vel addi paterentur, nisi Deus velit, vel non. Si non patiuntur hoc addi, sed praeter exceptionem asserunt id naturam non posse pati, etiam si Deus velit, non ergo credunt quia omnia quaecunque voluit Dominus, fecit. Si autem non credunt quoniam omnia quaecunque voluit Dominus fecit, primum quidem Scripturas canonicas, quas fsequentissime et ipsi recitant, imo eum cujus sunt Scripturae, videlicet Deum, despiciunt; deinde vero ipsum Deum nec omnipotentem, nec Deum credunt. Non enim vere omnipotens, aut vere Deus est qui quod vult non potest. Sed quoniam haec et apud ipsos nefandissima sunt, fateantur necesse est quoniam omnia quaecunque voluit Dominus fecit. Et hanc igitur mutationem quamlibet nobis difficilem, si facere voluit Deus, absque dubio fecit. Requirendum ergo tantummodo est an id Deus voluerit. Quod cum voluisse Deum ipso adjuvante oportuno loco monstraverimus, sive possit intelligi quomodo fiat, sive non possit, obtinebimus tamen necessaria ratione quoniam fecit. Non enim satis argumento est, si nostrae infirmitatis caecitas id nunquam in hac vita capere valet, quominus debeas credere, si manifestae rationis necessitas, rem ita ut diximus, probaverit esse. Non enim praecepit tibi Christus: Intellige, sed crede. Ejus est curare quomodo id quod fieri vult, fiat; tuum est autem non discutere, sed humiliter credere, quia quidquid omnino fieri vult, fiat. Non enim intelligendum prius est, ut postmodum credas: sed prius credendum, ut postmodum intelligas. Nec propheta Isaias dixit: Nisi intellexeritis, non credetis; sed: Nisi credideritis, non intelligetis. Utamur igitur verbis sancti Augustini contra Felicianum dicentis:« Hoc fides credat, intelligentia non requirat; ne aut non inventum putet incredibile, aut repertum non credat singulare.» Idem in secunda epistola ad Volusianum:« Hic si ratio quaeritur, non erit mirabile: si exemplum poscitur, non erit singulare. Demus Deo aliquid posse, quod nos fateamur investigare non posse. In talibus rebus tota ratio facti est potentia facientis.» Non est, inquit beatus Hilarius, humano aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum. Unde beatus Ambrosius in libro de sacramentis de hac ipsa quaestione agens: Quid, ait, argumentis utimur? suis utamur exemplis, incarnationisque exemplo astruamus mysterii veritatem. Quid hic quaeri naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse Christus partus ex virgine? Quoniam ergo nos ad incarnationis seu virginalis partus invitat exemplum, operae pretium reor paulisper hanc elucidare similitudinem pauloque altius incipiendum. Quadrifariam namque in Scripturis sanctis hominum generationem accipimus. Una est singularis viri, neque de viro, neque de femina, sed de limo terrae, quae est Adae. Altera huic quodammodo contraria, de viro et femina, ex qua et viri et feminae; quae omnium fere solemnis est. Alia rursus absque exemplo, qua de virgine viro prodiit virgo femina; de Adam videlicet Eva. Quarta nihilominus singularis atque unica, pro reliquis omnibus facta, omnibusque melior, et utilior reliquis, contraria et ipsa quodammodo tertiae, qua vir de femina Virgine Virgo, de Maria utique Salvator omnium Christus nostro seculo natus illuxit. Ex his itaque generationibus illam qua de viro et femina viri nascuntur et feminae, quia quotidiano usu tenetur, nemo miratur, nemo incredibilem judicat. In qua tamen illud quod extra caeteras valde mirabile est; quod ex duobus corruptis nunquam nisi integrum, neque integrum unquam, nisi ex duobus non integris, tanquam ex contrario contrarium nasci possibile est. Illud vero penitus incomprehensibile scitu Salomon asserit, quomodo compingantur ossa in ventre praegnantis. Illam quoque qua de non homine homo, Adam videlicet de limo formatus quae et in hoc caeteris longe videtur mirabilior, et illam qua de virgine Adam virgo Eva producta est; vix unquam aliquis impugnavit, vix aliquis accusavit. Quando vero de virgine Maria virgo Christus praedicatus est natus, totus mundus innumeris contradictionibus contra infremuit, et vi et dolo, omnique genere malitiae, hanc generationem de medio prorsus auferre conatus est. Satis certe injuste, cum reliquis omnibus haec excellentior sit atque utilior, utpote reliquarum omnium non solum honor atque nobilitas, verum etiam medicina. Siquidem haec ab aliis nostri generis tantum naturam trahens, nihil autem honoris inde, imo vero infirmitatum ac tentationum plurimum sumens, ad perfectam undique felicitatem per virtutem divinam sibi ipsa sufficeret. Caeterae vero per hanc de sub pedibus infelicissimi omnium rerum diaboli, usque ad consortium Dei omnipotentis sublimatae, ut simus( ut ait beatissimus Petrus apostolus) divinae consortes naturae, nisi hujus ope atque medela uterentur, irrecuperabiliter omnes perditum irent. Tum etiam, perspecta diligenter inter tres singulares, usitatissimae generationis multo vicinior multoque similior, ideoque credibilior invenitur. Cui enim non satis elucet, communi generationi, quae de viro et femina est, similiorem fore hanc quae de horum est altero quam illam quae est de neutro? Item, si contemplemur illam qua de viro solo femina prodiit, valde a communi usu et illa remotior. Familiarius quippe et accommodatius communi naturae est ut femina marem( nam id quotidie fit) quam ut mas feminam pariat. Sed neque fortassis Evae generationem, partum quispiam dixerit; atque ideo etiam a communi usu longinquior est. Sed quid et illud, quod de viri latere dormientis, illa, imo costa de qua facta est illa, contra consuetum naturae cursum repente prorupit; hic vero sicut caeteri homines in matris alvo novem mensibus paulatim crevit, communique nascendi lege exivit, hoc excepto quod Mater in partu non doluit, et quod Matris ipse, ut talem decebat Filium, virginalia integerrima servans, singulari praerogativa decoravit! Neque enim fas erat ut, quia corrupta restauraturus atque inhonesta honoraturus veniebat, integra violaret, honesta dehonestaret, multoque decentius erat, si de viro virgine violatura mundum Eva processit, ut de Virgine femina restauraturus mundum Christus procederet. Addo etiam quod omnes aliae servorum sunt, haec Domini. Ex aliis homines, ex hac Deus. Alias omnes Deus fecit ex solo, ut ita dixerim, praecepto, hanc quasi ex magno studio faciens, et verbis et rebus gestis, et miraculorum novitate promittere ab initio et praefigurare non destitit. Unde tanquam de opere speciali scriptum est: Sapientia aedificavit sibi domum. Quibus omnibus aliisque permultis digne consideratis, satis haec credibilior chariorque quam primae duae debuit judicari. Sed quid attineant haec ad rem de qua loquimur dignum est intueri. Quatuor enim nihilominus rerum mutationes substantivas sive efficientias nobis Scriptura divina commendat. Unam de qua omnino nihil in id quod sunt, facta sunt omnia; alteram huic contrariam, quam tametsi experimento non ita scimus, ratione tamen colligimus, qua videlicet de eo quod sunt, quantum in ipsis est, redire in nihilum possunt. Nam si hoc solo quia vult Deus, omnia sunt; si voluntatem suam qua praestat ut sint, vel modice substrahat, illico in nihilum suum omnia remeabunt. Ita denique B. Augustinus contra Felicianum:« Creatura, inquit, ex nihilo prolata est: et propterea quantum ad se pertinet, ex eo quod est in id quod non est, id est in nihilum, nisi perpetua gratia fecerit, naturae suae qualitate vertenda est.» Quamvis de accidentibus singulis, quae supervenientibus aliis cedunt non appareat vere posse aliud dici quam quod omnino nihil fiunt. Nam si aliquid essent, in subjecto essent. Sed contrariis supervenientibus, nec in suo possunt remanere subjecto, nec ad alia transmeare. Omnino igitur nihil fiunt, nisi quis forte illa dicat in ea quae superveniunt transmutari. Quod si ita est, innumera nobis exempla occurrent earum rerum quae essentialiter in ea, quae similiter existunt, transmutantur. Age enim, verbi causa, atramento nigerrimo membrana albissima inficiatur: albedo nigredini continuo cedit. Si igitur albedo in nigredinem versa est, in id utique versa est quod jam erat. Neque enim dici potest tunc ibi augeri nigredinem in quam transferatur albedo, quandoquidem nec atramentum nigrius est quam prius erat, neque aliquid membranae praeter atramentum occupavit nigredo. Idem quoque in aliis saepenumero inveniri potest. Unde fit ut accidentia recedentia, sicut diximus, aut penitus nihil fiant, aut, si permutantur, in advenientia, quod nostrae causae non parum accederet, in ea utique multoties permutentur, quae jam erant. Tertiam autem mutationem solemniter cernimus, qua videlicet substantiae in eas quae non erant substantias vel naturali usu, vel per miracula transeunt; sicut nucleus in arborem, semen in herbam, esca et potus in carnem et sanguinem; vel sicut virga in serpentem, serpens in virgam, et caetera hujusmodi.
1.33
Quarta vero mutatio est, quia id quod est, transit in id quod nihilominus est, sicut panem et vinum virtute divina in corpus Christi proprium singulari quadam potentia credimus commutari. Et haec quidem tribus aliis longe melior, longeque utilior a credentibus facile judicatur. Melior quidem, quoniam in divinam carnem, quae rerum est omnium optima, id quod mutatur, transit. Utilior autem, quoniam hanc propter alias factam, singularem nobis medicinam Christus constituit. De nihilo quippe primo facta sunt elementa, e quibus non felices facti sumus. Sed et aliae duae mutationes nihil nobis profuerant, quin ad summas traduceremur miserias, nisi quarta medicinaliter superveniens, subveniret. Cui itaque caeteris omnibus haec honorabilior sit atque utilior, tum etiam illi quae usitatissima est, multo vicinior atque similior; ideo multo credibilior, quam duae reliquae, reperitur. Cum enim non luce clarius pateat, ei mutationi, quae usitatissime de aliquo in aliquid fit, eam quae etiam ipsa de aliquo fit in aliquid, licet aliquanto mirabilius, propinquiorem admodum ac similiorem esse: quam illam, quae de nihilo fit in aliquid, aut illa quae de aliquo fit in nihil? Illae enim duo aliqua habent; istae unum tantum: adeoque a capacitate intelligentiae nostrae remotae sunt, ut neque mutationes eas quis fortasse vocaverit: difficillimeque verbum reperiat, si tamen vel difficillime, quo eas aliquatenus proprie exprimere possit. Et caeterae quidem mutationes rerum subjectarum sunt, haec Domini; illae creaturarum caeterarum, hanc suo proprio corpori auctor ipse retinuit. Et caeteras quidem semel in principio jussit esse Deus, et factae sunt; hanc autem et propheticis oraculis, et rebus gestis, maximeque sacrificiis et miraculorum novitate promittere et praefigurare ab initio non cessavit: cum etiam magna insuper precum solemnitate et studio, per verba quae ad hoc ipsum propria Deus ipse ac Dominus noster Jesus Christus dictavit quotidie repetita praebet effectum. Quibus omnibus, aliisque permultis digne perspectis, valde credibilior haec, chariorque, quam illae duae potest et debet judicari. Si enim Deus id quod difficilius et ab intellectu nostro remotius est, quia voluit, fecit: quomodo non id quod videtur aliquo modo facilius et intelligibilius, si voluit, fecit? Atqui difficilius illud Deum fecisse nemo dubitat. Istud igitur facilius Deum facere, si vult, nemo dubitare debet. Aut quare hanc quartam mutationem non deberet addere Deus ob medelam hominum, qui quartam generationem( ut ostendimus) addidit ob reparationem salutis ipsorum: ut sicut ille summe bonus cuncta bona in creaturis, quae fore in eis decebat, sine invidia esse voluit; ita quoque mira varietatis pulchritudine nullus generationis modus decens deesset hominibus, nullus mutandi modus competens deesset rebus. Quoniam igitur satis de propositione, ut arbitror, constitit( scilicet quoniam mutationem hanc Deus, si voluit, fecit) probanda, tantum restat assumptio, scilicet quia voluit. Sed quoniam multa adhuc exhaurienda venena supersunt, opportunius id suo loco servamus. Nunc igitur, prioribus adversariorum calumniis discussis, hic, si placet, aliquantulum quiescamus: ut et quae dicta sunt diligentius recolas, et, dum novo initio in ea quae sequuntur assurgimus, animus tuus nova intentione reparetur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).