Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Gundecharus Eichstetensis1057-1073
Liber pontificalis Eichstetensis
Eich 1.61
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10139 Lipoei
1.1
Liber pontificalis Eichstetensis
1.1
Gundecar peccator, sanctae Aureatensis ecclesiae non suis meritis, sed divina ordinante clementia octavus decimus episcopus, hunc ordinem satis utiliter colligere et ex propriis impensis conscribere fecit, et conscriptum ad altare sancti Willibaldi Christi confessoris scilicet in eodem loco corporaliter quiescentis, et ad servitium sancti Salvatoris tradidit pro se ipso et pro omnium debitorum suorum remedio, maxime autem pro antecessorum suorum episcoporum refrigerio, pro quorum sacra reverentia et condigna memoria imagines eorum et nomina et tempus quod in ordine episcopali vivebant, diesque discessionis eorumdem hic annotare curavit, ut et ipsi apud Deum assiduis precibus illum adjuvare dignentur. Laudat in excelsis te sanctum spiritus omnis; Te Cherubin laudat, Seraphin te semper adorat; Et prece continua Sanctus clamant et Osanna. Mortificat Jesus mortem, quam contulit esus, Et super astra vehit victor, quae victa redemit. Discipulum matri Dominus dat sub vice nati, Et matrem nato propriam dat huic sibi caro. Constituit vitae Deus hos exemplar utrique, De quibus hoc mundo sonuit vox ore rotundo. Sparsa fides verbis in eis nec mansit inermis. Gundekar antistes vix tali nomine dignus Me precibus sacris rogo de viciis reparetis. Willibalde tuis fer opem per dona salutis. Esse Bonifaci fac nos bonitate capaci. Wunnebalde tuos rege cum cunctis Svalaveldos. Nos Waltburga Deo conterminet anglica virgo. Vite puer fortis, penae nos subtrahe mortis. Tu prece condigna Gunthildis adesto benigna. Sit de Dietkero plebi spes, gratia clero. Fac solem vitae nobiscum, Sola, manere. Ulcera peccati fofeat medicina Kadoldi. Nobis, Anno, datos fac annos esse beatos. Deothardi votis veniat protectio nobis. Crimine polluto veniam prece conferat Uto.
1.2
Isti sunt viri sancti, quos elegit Dominus in caritate non ficta, et dedit illis gloriam sempiternam; quorum doctrina fulget aecclesia ut sol et luna:
1.3
Willibalde, tuos primus regis Aureatenses.
1.4
Sedit a. 36. Anno inc. Domini 781. Non. Jul. obiit.
1.5
Gerhoch inde pius pascebat ovile secundus.
1.6
Tercius est Aganus coelesti dogmate plenus.
1.7
Laudibus eximius Adalunc micat ordine quartus.
1.8
Altine quos pastor sequitur virtutis amator.
1.9
Post hos Otkerus succedebat vice sextus.
1.10
Isti quinque episcopi, Gerhoch, Aganus, Adalunc, Altune, Otker, 100 annos vivendo compleverunt.
1.11
Isti sunt triumphatores et amici Dei, qui contempnentes jussa principum, meruerunt praemia aeterna; modo coronantur et accipiunt palmam: Septimus ecclesiam Gotescale procurat eandem.
1.12
Sedit a. 3. 882º anno 2. Id. Nov. ob. Est Erchaanboldus octavus in ordine magnus.
1.13
Sedit a. 21. 902º anno 13. Kal. Oct. ob. Inde potestatem capit Oudalfridus eandem.
1.14
Sedit a. 31. 933º anno Kal. Jan. ob. Exin Starchandus regit ecclesiam venerandus.
1.15
Sedit a. 32. 965º anno 3. Id Febr. ob.. Musicus inde locum Regenoldus rexit eundem.
1.16
Sedit a 24. 989º anno 2. Non. Apr. ob. Hinc malus ipse malis Megengoz, largus egenis.
1.17
Sedit a. 24. 1014. anno 4. Kal. Maii ob. Hinc Gundcharus virtutum germine clarus.
1.18
S. a. 5. 1019º a. 13. Kal. Jan. ob. Post hunc Waltherius colit aecclesiam venerandus.
1.19
S. a. 2. 1021º a. 13. Kal. Jan. ob. Hinc Heribreht, flentem qui nullum sprevit egentem.
1.20
S. a. 22. 1042º a. 9. Kal. Aug. ob. Gezmannus paucis presul fuit inde diebus.
1.21
S. menses 2. 1042º a. 16. Kal. Nov. ob. Et post hunc Gebehart, Romam qui deinde regebat.
1.22
S. in episc. 13, in papatu 2 a. 1057º a. 5. Kal. Aug. ob.. Gundekar ecclesiam presens modo dirigit ipsam.
1.23
Anno Dominicae incarnationis 1019º Gundechar peccator in festo sancti Laurentii martyris natus est, anno autem 1057º episcopus electus est, anno autem 1058º episcopus ordinatus est, aetate quippe 38 annorum. In designatione vero ejusdem episcopi Gundekari aderant 4 episcopi, in susceptione virgae pastoralis 14, in ordinatione vero 14. In 13. Kal. Sept. erat designatio, 3. Non. Oct. virgae pastoralis susceptio, 16. Kal. Nov. intronizatio, 6. Kal. Jan. episcopalis consecratio. De sessione vero Christo notum esse credo.
1.24
Gundechar peccator sanctae Aureatensis aecclesiae 18u s episcopus tradidit hunc librum ex propriis impensis conscriptum ad altare sancti Willibaldi Christi confessoris scilicet in eodem loco corporaliter quiescentis, et ad servitium sancti Salvatoris.
1.25
Hec sunt nomina episcoporum sanctae Aureatensis aecclesiae in honore sancti Salvatoris constructae.
1.26
Anno ab incarnatione Domini 781. sanctus Willibaldus Non. Jul. consortium conscendit angelorum, aetate quippe 77 annorum; sedit annos 36.
1.27
Gerhoch obiit 4. Non. Febr.
1.28
Aganus obiit 8. Idus Nov.
1.29
Adalunc obiit 8. Kal. Aug.
1.30
Altune obiit 8. Kal. Mart.
1.31
Otker obiit 880 anno 2. Non. Jul. Isti quinque episcopi omni illorum directionis numero diligenter in unum collecto centum annos compleverunt.
1.32
Gotescalch obiit 882º anno, 2. Id. Nov.; sedit annos 3.
1.33
Erchanbold obiit 992º anno, 13. Kal. Oct.; sedit annos 20.
1.34
Oudalfrid obiit 933º anno, Kal. Jan.; sedit annos 31.
1.35
Starchand obiit 965º anno, 3. Id. Febr.; sedit annos 32.
1.36
Reginold obiit 989º anno, 2. Non. Apr.; sedit annos 24.
1.37
Megengoz obiit 1014º anno, 4. Kal. Maii; sedit annos 24.
1.38
Gundechar obiit 1019º anno, 13. Kal. Jan.; sedit annos 5.
1.39
Walthere obiit 1021º anno, 13. Kal. Jan.; sedit annos 2.
1.40
Heribertus obiit 1042º anno, 9. Kal. Aug.; sedit annos 20.
1.41
Gezeman obiit 1042º anno, 16. Kal. Nov.; sedit 2 menses.
1.42
Gebehardus obiit 1057º anno, 5. Kal. Aug.; sedit in episcopatu 13 annos, in papatu 2, et Victor vocatus est.
1.43
Post istos autem ejusdem sanctae Aureatensis ecclesiae Gundechar fratrum ultimus, sed tamen tunc temporis dominae imperatricis Agnetis capellanus, in hanc eandem sedem 13 Kal. Sept.( 1057), his subnotatis episcopis presentibus, Luitboldo Magontiacensi archiepiscopo, Widone Mediolanensi archiepiscopo, Guntherio Babenbergensi episcopo, Anshelmo Lucensi episcopo, Triburie est annulo investitus; et in 3 Non. Octobris, istis autem subnotatis episcopis presentibus, Luitboldo Mogontino archiepiscopo, Annone Coloniensi archiepiscopo, Eberhardo Trevirensi archiepiscopo, Widone Mediolanensi archiepiscopo, Gebehardo Ratisponensi episcopo, Adalberone Wirceburgensi episcopo, Arnoldo Wormaciensi episcopo, Chuonrado Spirensi, Hecilone Strazburgensi, Rumaldo Constantiensi, Dietinaro Curiensi, Dieterico Wirtunensi, Ermenfrido Situnensi, Oudalrico Papiensi, exceptis abbatibus et alio multo clero, virga pastorali, sui ipsius cleri militiaeque et etiam familiae communi laude et voto, Spire est honoratus et in 16 Kal. Nov. in sedem episcopalem Dei gratia inthronizatus. In die autem sancti Joannis apostoli plus caeteris Deo dilecti, in loco qui dicitur Pfolede ad summum gradum provectus est sacerdotis. Interfuit etiam suae consecrationi dominus ejus quartus Heinricus rex et ejus mater dilecta Agnes imperatrix augusta, cuncta ad ejus ordinationem necessaria disponens pro capellano, quasi deberet pro filio. Interfuit etiam eidem consecrationi dominus Hiltebrandus, sanctae Romanae et apostolicae sedis cardinalis subdiaconus, tunc temporis in has partes ad regem Heinricum apostolica legatione functus. Insuper etiam affuere jam praefati episcopi confratres, fraternum et benignum in ordinando prebentes auxilium, Luitboldus Mogontinus archiepiscopus, Engilhardus Magdeburgensis archiepiscopus, Adalbertus Premensis archiepiscopus, Rumaldus Constantiensis episcopus, Chounradus Spirensis, Guntheri Babenbergensis, Hecil Hiltenesheimensis, Immeto Podelbrunnensis, Sizo Verdunensis, Brun Misenensis, Woffo Merseburgensis, Anshelm Lucensis, Ermenfridus Situnensis, et unus de regione quae dicitur Bolani.
1.44
Hanc descriptionem Gundechar peccator sanctae Aureatensis ecclesiae 18u s episcopus fieri precepit, ut quisquis eam videat, has subnotatas ecclesias simul et altaria ab illo consecrata esse cognoscat.
1.45
Inprimis super principale altare sancti Salvatoris. Anno ab incarnatione Domini 1060, anno autem constitutionis hujus episcopii 317 indictione 13. regnante quarto Heinrico rege, constructum et consecratum est hoc altare, simul et aecclesia consecrata est 5. Kal. Nov. a Gundecharo II. hujus sanctae sedis 18º episcopo, ordinationis vero suae anno 3. in honore et nomine sancti Salvatoris et ejus sacratissimae nativitatis.... His igitur omnibus in unum collectis proportionibus fiunt 156.
1.46
Super altare sancti Willibaldi, quod est in medio choro. Anno ab incarnatione Domini 1060, anno autem constitutionis hujus episcopii 317. indictione 13. regnante quarto Heinrico rege, consecratum est hoc altare in medio choro a Gundecharo hujus sedis sanctae Dei gratia venerabili 18º episcopo 11. Kal. Aug.... His igitur collectis portionibus fiunt 74.
1.47
Super altare sancti Oudalrici confessoris Christi et sanctae Gunthildis virginis. Anno ab incarnatione Domini 1060, anno autem constitutionis hujus episcopii 317. indictione 13. regnante quarto Heinrico rege, constructum et consecratum est hoc altare Nonis Nov. a Gundecharo II. hujus sanctae sedis 18º episcopo, ordinationis vero suae anno 3. in honore et nomine.... Quibus collectis fiunt 88.
1.48
Super altare quod est in capella sanctae Mariae et sanctae Joannis evangelistae. Anno ab incarnatione Domini 1062, anno autem constitutionis hujus episcopii 319. indictione 15. regnante quarto Heinrico rege, constructum et consecratum est hoc altare, simul et aecclesia consecrata est 16. Kal. Nov. a venerabili Gundecharo hujus sanctissimae sedis 18º episcopo, ordinationis vero suae anno 5, in qua etiam die ipse primum sedem intravit episcopalem, adjuvante et cooperante domno Mantuano episcopo Heliseo, in honore.... Preter istas reliquias imposuit domnus episcopus in ipsum altare crucem suam argenteam, quam solitus erat in collo suo pendentem habere ad missam; in qua cruce subnotatae reliquiae sunt collocatae.... His portionibus in unum collectis fiunt 172.
1.49
Super altare ad sanctos apostolos Petrum et Paulum et reliquos. Anno ab incarnatione Domini 1064, anno autem constitutionis hujus episcopii 321. indictione 2. regnante quarto Heinrico rege, consecratum est hoc altare Kal. Aug. a venerabili Gundecharo hujus sanctae sedis 18º episcopo, ordinationis suae anno 6. in nomine.... His portionibus collectis fiunt 54.
1.50
Super altare ad sanctam Crucem. Anno ab incarnatione Domini 1664, anno autem constitutionis hujus episcopii 321, indicti ne 2. regnante quarto Heinrico rege, regni vero ejus anno 8. consecratum est hoc altare 18. Kal. Oct. a Gundecharo II. hujus sanctae sedis 18. episcopo, ordinationis vero suae anno 6. in honore............ His portionibus in unum collectis fiunt 40.
1.51
Super altare sancti Bonifacii martyris in cripta. Anno ab incarnatione Domini 1064. indictione 2. regnante quarto Heinrico rege, translatum est hoc altare de loco tenebroso ad lucidum, et consecratum est Non. Jun. a venerabili Gundecharo hujus sanctae sedis 18º episcopo, in nomine...... His portionibus in unum collectis fiunt 26.
1.52
Super altare sancti Viti martyris in cripta. Anno ab incarnatione Domini 1064. indictione 2. regnante quarto Heinrico rege, translatum est hoc altare de loco tenebroso ad lucidum, et consecratum est.. His portionibus in unum collectis fiunt 24.
1.53
Anno ab incarnatione Domini 1071, indictione 9. anno autem constitutionis Eichstatensis episcopii 328. regnante quarto Heinrico rege, consecratum est principale altare Haserensis aecclesiae, simul et aecclesia Kal. Oct. a Gundecharo II. sanctae Eichstatensis aecclesiae 18º episcopo, ordinationis vero suae anno 14, adjuvante et cooperante sanctae Augustensis sedis venerabili episcopo Embrichone, in honore.................
1.54
His omnibus in unum collectis portionibus fiunt 49.
1.55
Istas quas hic cernitis subnotatas aecclesias consecravit Gundechar sanctae Aureatensis aecclesiae 18u s episcopus: Solzchirichun. Outinhoven. Geimpfingen. Idsteten. Wizenchirichen. Pemminveld. Ruite. Tegeningen, Gouliubesê. Hagenesberc. Denchendorf. Mageresheim. Stéten Wizenburc. Ellingen. Stepfenheim. Wetelesheim. Moresbach. Tanne. Truhemuotingen. Suaningun. Lanteresheim. Arenburen. Eschelebach. Suináhe. Owenhûsen. Hacburg. Eschinebach. Ezziliwangen. Mecchenhusen. Slawanishusen. Bergile. Eginhusen. Vache. Lerenburen. Mouenheim. Wemedingun. Wattenhoven. Troumveld. Altheim. Rote. Alderesheim. In episcopatu Mogontiacensi tres. Et in 5 Kal. Nov. consecravit ipsam sedem suam Eichstete, domum scilicet propriam sancti Willibaldi. Radispone. Reite. Lóchheim. Pappenheim. Puôch. Weistheim. Hachelingun. Et unam in Eistete ad sanctum Nicolaum. Gerungesberch. Sconenberc. Otenessâzze. Meningen. Liubenstat. Capellam sanctae Mariae et sancti Johannis evangelistae in Eihstete. Biricchingen. Affolterpach. Berohoven. Routmundeshoven. Wachenhoven. Neuselingun. Bergen. Holenstein. Bônlenten. Rébedorf. Tollenstein. Langenrich. Puoch. Otingun. Domum sanctae Mariae Spirae. Domum Sanctae Mariae Augustae. Abbatesberc. Steinberc. Wizzenloch. Foigelstal. Solenhóven. Blûmvelt. Muntelingun. Susenhoven. Salehach. Wimirisheim. Wizenburg. Ebenruith. Ab domum Richardi. Stirne. Oberendorf. Lantbirgehoven. Rochingun. Saldericheshusen. Heingi. Sitenbach. Bfrundorf. Domum sanctae Afrae et sancti Oudalrici Auguste. Domum sancti Viti Haserieth. Lellenvelt. Vinuistat. Ottingun. Schammach. Chebenhule. Tuigingen. Hagenhusen. Alefeld. Owenhusen. Antenberch. Widenewanch. Tanhusun. Hégeberch. Abinberch. Capellam sanctae Mariae. Capellam sancti Michahelis in turribus constitutas. Witeneshaim. Anesvelt. Ouzzingun. Haimenesvurt. Giseleshaim. Tetenhaim. Egiwile. Ureniheim. Onningun. Zennehusen. Ruteschirchen.
1.56
Super sancti Michahelis altare in turre australi. Anno ab incarnatione Domini 1072. indictione 10. constructa est haec capella a Gundekaro hujus sanctae Aureatensis eccle. 18º episcopo, consecrata vero 6. Id. Jul. a Sigehardo sanctae Aquileiensis aecclesiae divina dispensante providentia venerabili patriarcha, astante et cooperante prenominato episcopo Gundekaro, in honore...........
1.57
Super altare sanctae Dei genitricis Mariae perpetuae Virginis et sancti Johannis Baptistae et sancti Johannis evangelistae et sanctae Mariae Magdalenae et sanctae Mariae Egyptiacae in turre. Anno ab incarnatione Domini 1072. indictione 10. constructa est hec capella a Gundekaro hujus sanctae Aureatensis aecclesiae 18º episcopo, consecrata vero 6. Idus Julii a Gebehardo, Dei ordinante clementia sanctae Salzburgensis aecclesiae archiepiscopo, asstante et cooperante prenominato episcopo Gundekaro, in honore..............
1.58
Super altare sancti Willibaldi in cripta. Anno Dominicae incarnationis 1074. indictione 12. regnante quarto Heinrico rege haec cripta et hoc altare consecratum est 17. Kal. Jul. ab Embrichone Augustensi et a Gundekaro, hujus sanctae sedis 18º episcopo, in honore..............
1.59
Super altare sancti Kiliani martyris in cripta. Anno Dominicae incarnationis 1074. indictione 12. regnante quarto Heinrico rege hoc altare constructum et consecratum est 8. Idus Jul. a Gundekaro, hujus sanctae sedis 18º episcopo in honore. Oudalfridus episcopus obiit Eichstatensis. Dedicatio aecclesiae S. Nicolai. Reginoldus episcopus Eihstatensis obiit. Starchandus episcopus Eihstatensis obiit. Perangerus obiit. Gerhoch episcopus Eihstatensis obiit. Gepa obiit.. Gisela imperatrix obiit( 1043). Altuni episcopus Eihstatensis obiit. Reginoldus archidiaconus obiit. Adalheid obiit. Gebehardus episcopus Ratisponensis obiit.. Elevatio corporis sancti Willibaldi confessoris et episcopi. Leo nonus papa sanctae memoriae in Christo obiit.. Megingaudus episcopus Eihstatensis obiit. Meginwardus peregrinus et exul propter Deum in reditu de Jerosolimis felici et optato bonis omnibus transitu migravit ab Dominum. Mathild obiit. Gebeno de Pouloch sanctae conversationis vir migravit ad Dominum. Aaron obiit. Otker episcopus Eistatensis obiit. Dedicatio capellae sancti Michaelis Erchanbertus episcopus obiit. Volcmar juvenis obiit. Erchanbold episcopus obiit. Sancti Villibaldi confessoris et episcopi. Irmingart obiit mater episcopi G. Ordinatio sancti Villibaldi. Heribertus episcopus Eihstatensis obiit. Adalunc episcopus Eihstatensis obiit. Obitus Victoris papae. Dedicatio basilicae sanctae Mariae... Heinricus imperator obiit. Gundechar episcopus virgam suscepit. 1056.) Eihstetensis. Dedicatio aecclesiae sanctae Waltpurgae virginis. Eodem die dedicatio capellae superioris ad sanctum Laurentium. Dedicatio capellae sancti Johannis evangelistae( 1062) in qua domnus episcopus Gundechar secundus sepulturam suam preordinavit. Gezmannus episcopus obiit( 1042). Gundechar episcopus sedem episcopalem primum intravit( 1062). Dedicatio aecclesiae sancti Quirini martiris. Reginheri obiit, pater Gundechari episcopi. Touta soror episcopi Gundechari obiit. Gotescalc episcopus Eihstatensis obiit. Hatto laicus obiit. Dedicatio Aureatensis aecclesiae( 1060). Dedicatio altaris sanctae Gunthildis( 1060). Aganus episcopus Eihstatensis obiit. Dedicatio basilicae sancti Martini.. Abraham presbiter obiit.. Dedicatio aecclesiae juxta ripam fluminis in Eihstete. Dedicatio capellae domini episcopi. Gundekarus et Walterus episcopi Eihstatenses obierunt. Kal. Ian. Ordinatio Gundekari episcopi( 1057).
1.60
Haec sunt nomina episcoporum semper in Christo sanctae ac felicis memoriae post nostram ordinationem defunctorum. Stephanus papa. Nicolaus papa. Luitpoldus Mogontinus. Arnoli Wormaciensis. Chouno Spirensis. Hezil Starzburgensis. Heinricus Augustensis. Purchart Halberstatensis. Sizo Verdunensis. Guntheri Babenbergensis. Severus Pragensis. Peldinc Juvavensis. Gebehart Ratisponensis. Egilbertus Pataviensis. Engilhart Magdaburgensis. Woffo Merspurgensis. Winitheri Merseburgensis. Ruotpertus Monasteriensis. Tancwart Brandenburgensis. Brun Misenensis. Appulin Friteslariensis. Hatto Tredendinus. Dietbolt Veronensis, Gotebolt Aquileiensis. Pernhart Padnensis. Wolfram Bellunensis. Waltoff Paduensis. Megingoz de Pola. Roitcher Tarvisiensis. Adalbero Regiensis. Adalman Prixiensis. Arnolt Retiensis. Penno Cumanus. Pernhart Fercellensis. Ambrosius Pergamensis. Penzo Adrianus. Eberhart Treverensis. Reginheri Misenensis. Huc Vesuntinus episcopus. Oudalricus Papiensis. Einhart Spirensis. Rabenger Aquileiensis. Perenger Osneburgensis. Roumalt Constantiensis. Adalbero Wormaciensis. Uto Tullensis. Wolfram Tarvisiensis. Tietmar Curiensis. Adalbero Veronensis. Petrus Asculensis. Wido Mediolanensis. Heinricus Ravennensis. Kadelhohc Parmensis. Adalbertus Premensis. Berngerus Basileensis. Bonifacius Albanensis. Petrus Damianus cardinalis tituli ad S. Rufinam. Adalbero Metensis. Oudalger Tergestensis. Perthold Abrutensis. Hademar Polensis. Ratolfus Sleswigensis. Liudegerus Vicentiensis. Alexander papa. Huswart Veronensis. Oudalricus Prixiensis........... 66.
1.61
Haec sunt nomina fratrum canonicorum, qui ex congregatione Eistatensi nostrae recordationis tempore effecti sunt episcopi. Leobardus Radburgensis. Gebehardus Ravennensis. Goteboldus Aquileiensis. Gebehardus qui et Victor papa. Burchardus Paduensis. Erchanbertus Firmensis. Richolfus Tergestensis. Helyseus Mantuanus. Woffo Merseburgensis. Perengerus Osenbruggensis. Gundechar Eistetensis. Purchardus Basiliensis. Heribertus Tergestensis. Pero Vincentiensis.
1.62
Haec sunt nomina fratrum canonicorum nostrae recordationis tempore ex Eistetensi congregatione defunctorum. Adalo camerarius. Penno prepositus, Tiemo prepositus. Reginolt magister scolarum. Purcman cellerarius. Egilolf archipresbyter. Eceman Firmensis episcopus. Wichart presbyter. Roitger presbyter. Oudalhart cellararius. Gundolt parrochianus. Gunderam magister scolarum. Wicpoto presbyter. Rouzo custos aecclesiae. Heripreti diaconus. Hecil subdiaconus. Babo presbyter junior. Woffo decanus. Wichart camerarius. Reginolt camerarius. Tiemo prepositus. Witelo presbyter. Sizo subdiaconus. Abel subdiaconus. Woffo subdiaconus. Eberolf. Eceman presbyter de S. Waldburga. Gotescalch presbyter. Chouno presbyter. Adalbertus presbyter. Chounradus imperator. Gisila imperatrix. Poulo inclusus. Richiza conversa. Hicela conversa. Acela conversa. Leobardus episcopus Gebehardus archiepiscopus. Woffo episcopus. Perengerus episcopus. Puchardus episcopus. Dietericus propositus. Reginolt decanus. Wolfdrigi presbyter. Ilesunc archidiaconus. Macelin prepositus. Meginbolt presbyter. Egilolf presbyter. Engilman presbyter. Wiso cellararius. Meginwart diaconus. Luitfridus subdiaconus. Ilesunc decanus. Gunzo presbyter. Hartwic subdiaconus. Abraham archipresbyter. Marcwart diaconus. Meginwart presbyter. Babo prepositus. Goteboldus patriarcha. Luithere presbyter. Eppo subdiaconus. Marcwart subdiaconus. Mereboto archidiaconus. Reginolt medicus presbyter. Gundolt diaconus. Heribertus subdiaconus. Purcman presbyter. Lanzo presbyter. Giselbertus cellararius. Wiceman diaconus.

Intertext edge

Open linked passage

Note