Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Halitgarius Cameracensis817-831
De vitiis et virtutibus
Virt 3.17.4
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8838 Devietv2
3.17.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XVII. De remedio luxuriae.
3.17.1
Paulus apostolus terribiliter admonet dicens: Qui habent uxores, tanquam non habentes sint, etc.
3.17.2
( Gregorius). Uxorem quippe quasi non habendo habet, qui sic per illam carnali consolatione utitur, ut tamen nunquam ad prava opera a melioris intentionis rectitudine, ejus amore flectatur. Uxorem quippe quasi non habendo habet, qui transitoria cuncta conspiciens esse, curam carnis ex necessitate tolerat, sed aeterna gaudia spiritus ex desiderio exspectat. Unde iterum dicit: De quibus scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere. Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat: et unaquaeque suum virum habeat. Hoc autem dico, secundum indulgentiam, non secundum imperium. Culpa quippe esse innuitur, quod indulgere perhibetur: sed quae tanto citius relaxetur, quanto non post hanc illicitum quid agatur, sed hoc quod est licitum moderamine non tenetur. Quod bene Loth in semet ipso exprimit, qui ardentem Sodomam fugit; sed tamen Segor veniens, nequaquam mox montana conscendit. Ardentem quippe Sodomam fugere, est illicita carnis incendia declinare. Altitudo vero est montium, munditia continentium. In monte stare, est carnaliter non adhaerere.
3.17.3
At contra admonendi sunt qui ligati conjugiis non sunt, ut praeceptis coelestibus eo rectius serviant, quo eos ad curas mundi nequaquam jugum copulae carnalis inclinat.
3.17.4
Admonendi sunt caelibes, ne sine damnatione misceri se feminis vacantibus putent. Cum enim Paulus fornicationem vitium tot criminibus exsecrandis inseruit, cujus sit reatus indicavit, dicens: Neque fornicatores, neque idolis servientes, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et rursus: Fornicatores et adulteros judicabit Deus. At contra admonendi sunt peccata carnis ignorantes, ut tanto sollicitius praecipitem ruinam metuant, quanto altius stant. Quibus per Joannem dicitur: Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati. Hi sequuntur Agnum, quocunque ierit. Quapropter cum coeperit animus ad delectationem carnis inclinare, oportet timorem judicii ad mentem reducere, poenasque infernalium, ubi nemo, nisi obnoxii retruduntur, sollicite cogitare: quaenam poena injustis sit reddenda aeternis suppliciis. Unde scriptum est: Mitte eos in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium: ubi vermis eorum non moritur, et ignis eorum non exstinguetur.
3.17.5
Quid excusationis obtendere poterimus, quid faciamus sub tanti judicis majestate in illa die? qua nos defensionis arte purgabimus? quae nobis subventura est poenitentia, quam in hac carne contempsimus? Haec multa et his similia cogitare nihil est aliud, quam vitiis omnibus repudium dare, et omnia blandimenta carnalia refrenare.
3.17.6
Sed quia de octo principalibus vitiis eorumque remediis, prout largitor omnium bonorum dedit, ex sanctorum Patrum sententiis stylus nostrae descriptionis colligendo perstrinxit: libellus finem excipiat, ut in sequenti opere, de virtutibus, unde hic pauca tetigimus, donante Domino, plenius disputemus.

Intertext edge

Open linked passage

Note