Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Halitgarius Cameracensis817-831
De vitiis et virtutibus
Virt 3.6.4
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8838 Devietv2
3.6.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VI. De vitio invidiae.
3.6.1
Invidia quoque devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: In quo illo, vel illo minor es? cur ergo eis vel aequalis, vel superior non es? quanta vales quae illi non valent? Non ergo tibi, aut superiores esse, aut etiam aequales debent. Apostolica adversus hoc clamat sententia: Invidia siquidem diaboli mors intravit in orbem terrarum.
3.6.2
Invidus certe, qui alienum bonum, suum facit invidendo supplicium: nulla videtur ad invidum concupiscentia provocari, sed tantum superbiae morbo vexari: quo sibi jugiter ingemiscit meliorem, cui invidet, anteferri. Ac per hoc sequitur divinum munus in homine, cum potius amari homo debeat pro sui meriti sanctitate. Tantos enim invidus habet justa poena tortores, quantos invidiosus habuerit laudatores. Nihil infelicius potest esse invidia, quae alienis torquetur bonis. Unde igitur bonus proficit, inde invidus contabescit. Invidia sensum mordet, pectus urit, mentem affligit. Qui autem invidet, diabolo similis est, qui per invidiam hominem de paradisi felicitate dejecit.
3.6.3
Quantum eis bonum corrumpat invidia miserabiliter est intuendum: cum quidquid boni fieri vel dici a sanctis audierint, vel omnino non credunt, aut res bene gestas in malum male interpretando convertunt. Omne malum quod de illis mendax fama jactaverit, statim tanquam si ipsi viderint, credunt.
3.6.4
Et dum livorem a corde non projiciunt, ad apertas operum nequitias devolvuntur: quia a se incipit omnis tractatus malus, et priusquam noceat alteri, ipse sibi parat exitium. Namque ex hoc vitio oriuntur homicidia. Nisi enim Cain invidisset acceptam fratris hostiam, minime pervenisset ad exstinguendam vitam.

Intertext edge

Open linked passage

Note