Haymo Halberstatensis-853
Commentaria in Cantica
Cant 5.13
Choose a text
More by Haymo Halberstatensis-853
—
9071 Coinca2
5.1
ORATIO HABACUC PROPHETAE
5.1
Pro ignorantiis.
5.2
Domine, audivi. Habacuc inter caetera prophetiae suae verba etiam Christi nativitatem prophetat, de qua, quoniam magnam utilitatem proventuram intellexit, hoc canticum exsultationis Deo cecinit, in quo materiam habet ipsam Christi incarnationem et passionem. Modus est, quod enumerat et determinat bona, quae per ipsam nativitatem hominibus sunt impensa. Intentio est, hortari ad laudem Dei pro incarnatione Filii.
5.3
Domine, audivi per internam locutionem auditionem tuam, id est, illud quod de te audiri facis ab aliis, scilicet, incarnationem Filii, et timui quia rem contra naturam intellexi.
5.4
Domine. Quasi diceret: Res quidem mirabilis est, sed jam ulterius inde mirabor, quia intelligo te potentem, ut facias contra naturam: hoc dicit: Opus tuum, Domine, est istud, id est, tuae omnipotentiae congruum: et hoc opus tuum, Domine, vivifica, id est, vividum et potens ostende, et efficax, et pluribus notum; quod quidem tempore meae sterilitatis non continget, sed in medio annorum in plenitudine temporum, quando erit quasi cor annorum.
5.5
In medio annorum. Quasi diceret: Et sicut ego oro, ita tu facies notum illud opus, id est, illam incarnationem, recordaberis in operis adimpletione, misericordiae primo homini positae, sed propter peccatum subtractae, et quasi oblivioni datae, cum prius iratus fueris homini ipsi.
5.6
Deus. Quia occulte locutus erat in aenigmate, ideo aperte determinat quod opus, et quam auditionem intellexerat. Deus ab austro, id est, ab Aegypto, unde auster flat, veniet ad terram Israel defuncto Herode. Unde dicitur: Ex Aegypto vocavi Filium meum, et ipse idem sanctus veniet de monte Pharan. Pharan locus est in Aegypto, qui Pharos dicitur, turris in ora maris: unde reges terrae illius Pharaones dicuntur. Deus, ex natura Patris: sanctus, ex humanitate.
5.7
Operuit coelos. Et ille cum Deus et sanctus sit, gloria ejus operuit coelos, id est, illos qui majores sunt, obtenebrat sua claritate: et etiam illuminat minorem lucem illorum, majori lumine suffundens, et terra tota plena est laudis ejus, id est, terreni laudant eum, vel per eum laudabiles fiunt.
5.8
Splendor ejus. Ecce de passione: et postquam splendor ejus per totum mundum ut lux erit, tunc cornua crucis erunt in manibus ejus.
5.9
Et quamvis ita magnus, tamen poterit crucifigi, quia ibi, id est, in tempore passionis, abscondita est fortitudo ejus, quando se totum tradidit in potestatem crucifigentium: et ex hac crucifixione magna utilitas proveniet, quia illo resurgente ante faciem, id est praesentiam ejus, ibit mors et destruetur, quia per eum facultas resurgendi omnibus datur.
5.10
Et per ejus resurrectionem egredietur diabolus fortis armatus de domo quam prius possederat ante pedes ejus, ubicunque ipse per inspirationem incesserit: et diabolus perdens jus suum, stetit, et erectus in immortalitatem et impassibilitatem, mensu est terram, id est, per mensuram, quos voluit, de terra accepit: quos noluit, reprobavit.
5.11
Et aspexit, id est, merita singulorum pensavit, et dissolvit gentes a frigore infidelitatis, et montes saeculi, id est, potentiores et superbiores in hoc mundo, sunt contriti, id est, recognoscendo peccata, humiliati et valde compuncti.
5.12
Et etiam colles mundi, id est, saecularii potentes, sunt incurvati ad poenitentiam, ab itineribus aeternitatis ejus per itinera, quae facit aeternitas in mundo, praedicando per ipsam humanitatem Christi, et per ejus apostolos.
5.13
Vidi etiam, id est, prophetico spiritu intellexi, quod tentoria Aethiopiae, hoc est illi qui nigri sunt in vitiis, et in tentoriis morantur assidue, in illis militantes, turbabuntur per poenitentiam pro iniquitate sua praeterita: et etiam turbabuntur per poenitentiam pelles, id est, militantes in tentoriis, quae fiebant de pellibus: pelles dico terrae, id est possessae a terrenis, qui sunt Madian, id est declinantes judicium, id est non credentes se puniri propter peccata. Madian est populus qui obstitit Israeli ingredienti terram promissionis, et significant qui, illos sanctis tendentibus ad beatitudinem, impedimenta parant.
5.14
Nunquid. Determinat per quid ista conversio fiat, scilicet, per doctrinam et baptismum, quod sic dicit: Domine, qui prius vindictam tuam in aquis diluvii exercuisti, et aquas Aegypti in sanguinem convertisti, et aquas maris super Aegyptios invertisti, nunquid adhuc iratus es in fluminibus Scripturarum, ut convertas eas in sanguinem, id est, in falsum intellectum litteralem, ut potatos occidant; quasi diceret: Non est amplius iratus, sed jam est verus et salubris intellectus: aut nunquid est adhuc furor tuus, id est continuatio irae tuae, sicut prius exercuisti iram tuam, ita modo exerceas continue in fluminibus iram tuam; quasi diceret: Non, sed sicut prius continue iram tuam exercuisti per aquas, ita modo continue per doctrinas Scripturarum misereris: vel est adhuc in mari indignatio tua? Non est, sed sicut in mari Pharaonem et suos occidisti, ita ex opposito homines in baptismo modo salvos facis.
5.15
Qui ascendis. Ecce quomodo facis scripturas salubres; quasi ita dico: quia ascendis super equos tuos, id est super apostolos tuos, qui te per mundum ferunt, et quadrigae tuae salvatio, scilicet, quatuor Evangelia, sunt salvatio populi tui. Evangelia quadrigae dicuntur propter quatuor de Christo praedicata, nativitatem, passionem, resurrectionem et ascensionem.
5.16
Et per eos equos suscitans suscitabis continue arcum tuum, id est veterem legem, quae prius erat inutilis ad litteram intellecta: modo per legem novam intendisti, et quasi chordam in arcu posuisti, et ad notitiam multorum direxisti: et etiam suscitabis juramenta, id est firmas promissiones, quae locutus es non uni tantum, sed multis tribubus, sicut Isaac et Jacob, et aliis, dicendo: In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae, vel omnes gentes.
5.17
Fluvios scindes. Et per illam doctrinam legis suscitatam scindes, id est falsificabis, fluvios terrae, id est abundantes doctrinas terrenorum, qui volunt negare partum virginis, et alia hujusmodi; et cum ita scindes, viderunt te aquae, id est in multisona sapientia affluentes; et ipsi quidem dicti montes prae superbia, doluerunt pro falsificata mortificata sapientia; et illis infirmatis, gurges aquarum transiit, id est, abundantia impetus tuae doctrinae per omnes illorum cavillationes inviolata transiit, usque ad terminos mundi.
5.18
Et in illo transitu abyssus in saeculari scientia profundissimi, ad detinendum dedit vocem suam, id est falsam disputationem; et cum per fallaces disputationes non posset vincere altitudo, id est superbi et potentes, levavit manus suas percutiendo.
5.19
Sed tamen sol, id est ipse Christus, et luna, id est Ecclesia, contra illos impugnantes firmiter steterunt in habitaculo suo in soliditate mentis suae; et per hoc quod ita steterunt, ibunt gentes ad fidem in luce sagittarum tuarum, id est apostolorum, et maxime ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae, id est per praedicationem Christi, qui fuit quasi fulgurans hasta ad comparationem sagittarum.
5.20
Et hoc mitibus et pacificis verbis illi noluerunt converti, tu vero conculcabis et convincendo convertes terram, id est illos terrenos, in fremitu, id est in fremente et violenta praedicatione, et obstupefacies, id est stupidas et immobiles quantum ad priora opera reddes illas gentes gentilitati deditas in furore, id est, in furenti et comminanti praedicatione, quando comminaberis infernales poenas.
5.21
Et tum bene poteris facere, quia cum tu prius esses in occulto, paucis cognitus, modo per incarnationem Filii egressus es in salutem multorum, valens in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo, quasi diceret, per Christum dabis illam salutem.
5.22
Populo tuo es in salutem, sed caput, id est diabolum, percussisti de domo impii, id est de cordibus malorum; et ipsum fundamentum ejus, id est illos in quibus fortiter erat fundatus, denudasti ab illo diabolo usque ad collum ipsius diaboli vinciendum et puniendum aeternaliter: per simile loquitur, sicut aliquis captivus, qui ad poenam ducitur per collum ligatus.
5.23
Et interim tamen dum non dimittis ita aeternaliter maledixisti sceptris ejus, id est minuisti potestatem ejus, quam prius exercebant in omnes; et maledixisti capiti bellatorum ejus, id est illis principibus, qui inter bellatores et persecutores sunt capita et majores: capiti dico et sceptris venientibus ad dispergendum me ut turbo mare concutit.
5.24
Ipsi veniunt ad dispergendum, sed nihil lucrabuntur: quia si occidunt corpus, animam occidere non possunt; hoc dicit: Exsultatio eorum persequentium me, sicut exsultatio ipsius, qui devorat pauperem in abscondito loco; et cum ille prius credidisset illum esse divitem, et per mortem illius se habiturum divitias, illo interfecto, recognoscit pauperem esse, et ideo nihil esse lucratum.
5.25
Viam. Vere exsultatio eorum inanis est, quia per medium eorum persecutorum fecisti equis tuis, id est sanctis te ferentibus, viam et transitum in mari, id est in mundo, scilicet, in luto aquarum multarum, in loco ubi sunt aquae multae, carnales concupiscentiae, quae generant lutum, in quo pedes affectionum infiguntur, sed sancti bonarum planta affectionum lutum hujusmodi egrediuntur.
5.26
Audivi. Quasi diceret, sancti transeunt, sed tamen in hac via tribulantur graviter; hoc dicit: audivi quid in hac via contra transeuntes machinentur, et venter meus, id est infirmitas carnis meae, conturbatus est ex fragilitate carnis meae, et labia mea contremuerunt, id est in timore carnis annuntiaverunt verbum Dei a voce illorum audita, id est intellectis quas illi praeparabant.
5.27
Ingrediatur. Caro timuit, sed tamen non ideo cessabo, potius ingrediatur putredo etiam subter me corruptio in ossibus meis usque etiam ad ossa; et ipsa putredo etiam subter me scateat, hoc est, ante permitterem me ita affligi, ut vermes de corpore meo effluerent.
5.28
Ideo patior, ut in die tribulationis quando illi persecutores torquebuntur in inferno, requiescam et ascendam in coelum ad populum accinctum nostrum ad consortium illorum, qui fuerunt populus noster, id est nobis in fide et operibus similes, qui fuerunt in hac vita bene succincti et praeparati.
5.29
Ficus. Et vere tribulantur, omnia enim bona quae in hoc mundo amaverunt, ibi perdent: quod exsequitur per partes terrenorum: Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis.
5.30
Mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum.
5.31
Abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in praesepibus.
5.32
Ego autem. Illi suis bonis perditis contristantur, ego autem adepta beatitudine gaudebo in Domino, et exsultabo in Deo Jesu meo.
5.33
Et idem Deus Dominus est fortitudo mea in hoc praesenti, et ponet in hac vita pedes meos quasi cervorum: ita cito ascendere faciet, sicut cervus cito ascendit, et deducet me victor in futuro super excelsa coeli in psalmis canentem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).