Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Haymo Halberstatensis-853
Commentaria in Cantica
Cant 6.8
Choose a text More by Haymo Halberstatensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9071 Coinca2
6.1
CANTICUM MOYSI.
6.1
Audite, coeli. Praedixerat Dominus Moysen moriturum esse, et post mortem suam Israel in terram promissionis inducendum, et ibi peccaturum, ut et alienos deos adoraret, quare mirabiliter Deus eos affligeret: quare ne videretur ex impotentia Dei esse, qui prius protexerat eos, praecepit Dominus scribi, illud contingere propter peccata sua, non propter Dei impotentiam, qui peccantes affligit, et ab inimicis permittit conculcari; et ideo scribi voluit, ut etiam de sequentibus idem crederetur, quod quando puniuntur, et a Deo deseruntur, pro peccatis est eorum: neque debet Deo imputari, qui si non peccarent, custodiret eos. Enumerat autem hic Moyses bona quae Deus fecit eis, et e contra mala quae ipsi reddiderunt ei, etiam postquam tot periculis ereptos induxit in terram promissionis, unde meruerunt graviter puniri, et ab hostibus conculcari. In prima parte ostendit haec quae hic docet, valde esse utilia, unde tam majorum quam minorum invocat testimonium; et hoc est.
6.2
Audite, coeli, quae loquar, audiat terra verba oris mei: quasi diceret: Omnes audiant, et cognoscentes verum esse approbent, et posteris annuntient.
6.3
Concrescat in pluviam doctrina mea. Ecce quod utile est, corda auditorum sterilia concrescere facit et fecundari, sicut aqua terram; fluat ut ros eloquium meum ad utilitatem iterum terrenorum, qui de judiciis Dei male sentiunt.
6.4
Quasi imber super herbam, et quasi stillae super gramina, quia nomen Domini invocabo; quasi diceret: Omnes audire debetis, quia invocabo testimonium eorum quae dico, nomen Domini.
6.5
Date. Hic incipit narrare, quae bona fecit illis, unde prius invitat eos ad bene operandum; et hoc est: Date magnificentiam Deo nostro, id est extollite quantum ad vos, eum qui in se magnus est, quod debetis, quia omnia opera Dei perfecta sunt, in omnibus quae fecit est perfectio, et omnes viae ejus quibus venit ad homines sunt judicia recte disposita, etsi quaedam occulta.
6.6
Deus fidelis, et absque ulla iniquitate: commendat eum, justus etiam est Deus, et rectus hoc est, viae ejus.
6.7
Vel si justus et rectus, peccaverunt ei quia etiam illi qui justi videntur, peccatores sunt comparatione: et non, id est, nunquid etiam Filii ejus sunt in sordibus? Sunt utique, etiam illi qui videntur filii. Vel sic: Justus est, rectus est Dominus, et non filii peccaverunt ei, et illi non filii ejus sunt in sordibus.
6.8
Generatio prava et perversa. Increpatio: quasi diceret: Illi non filii sunt prava generatio, haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? Mala scilicet et perversa.
6.9
Nunquid non ipse est Pater tuus? Quasi diceret: Non deberes haec reddere, quia Pater tuus multa fecit tibi; et hoc est: qui possedit te regendo, et fecit et creavit te. Praeposterus ordo.
6.10
Memento dierum antiquorum in quibus bona exhibuit, cogita generationes singulas quibus singulis bene fecit.
6.11
Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi majores tuos post Abraham, Isaac, deinde Jacob, et sic per singula, et dicent tibi bona quae fecit antiquis.
6.12
Quando dividebat. Subdit quae fecit, scilicet quando Altissimus dividebat gentes: non ante constitutionem turris legitur facta divisio gentium, sed tunc coepit: et quot fuerunt capita et principes in gigantibus illis, tot divisiones linguarum factae sunt in eis- In Hebraeo, et in suis remansit lingua Hebraea, quia non consensit aliis. Postea adeo imminutus est ille numerus colentium unum Deum, ut tempore Abrahae vix invenirentur duodecim. Ipsi etiam dictum est. Exi de terra tua, et de cognatione tua; et hoc est: quando Altissimus dividebat gentes, id est, quando separabat filios Adam per linguarum varietatem facta est separatio illa: et quando constituit terminos populorum. Suspensive usque illuc: Pars autem Domini, etc., secundum linguas terminantur populi, per quas est principalis divisio, quod post ea sub eadem lingua divisi sunt populi: sub divisione juxta numerum angelorum Dei ponunt alii, quia singulis populis delegati angeli ad custodiam, et juxta numerum illorum angelorum est numerus populorum majorum; et etiam infidelibus populis delegantur angeli ad custodiendum primam naturam in illis, quae bona est creatura Dei. An unusquisque homo habeat angelum, non est certum nobis, is est sensus, juxta numerum filiorum Israel ut angeli vocentur filii Israel. Vel, juxta numerum filiorum Israel, quia tot animas induxit Israel, id est Jacob, in terram Aegypti, scilicet septuaginta, id est, tot sunt varietates linguarum, et secundum linguas populorum.
6.13
Pars autem Domini. Quasi diceret: Alios sub angelis constituit, sed populus Domini est pars ejus, quia eum spiritualiter quasi in manu sua custodivit, cui tamen familiarem suum Michaelem delegavit, et Jacob. Hic est ille populus funiculus haereditatis ejus quem sibi inhabitandum elegit.
6.14
Invenit. Subdit adhuc bona quae fecit populo illi, invenit eum in terra deserta Abraham Huz Chaldaeorum populum suum in Aegypto, in loco horroris, scilicet deserto, et vastae solitudinis circumduxit eum et docuit, et custodivit quasi pupillam oculi sui. Sicut aquila, provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans ne vel calor, vel ventus noceat eis, sic Deus facit suis, expandit longe alas suas, protectiones, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.
6.15
Dominus solus ejus fuit; quasi diceret: Ipse totum fecit, et non erat cum eo populo Deus alienus. Postquam enim venit ad deos alienos, destructus est.
6.16
Constituit eum super excelsam terram Hierusalem, quae in vertice est, vel Ecclesiam, ut ibi comederet fructus agrorum tam corporales quam spirituales.
6.17
Et ut sugeret mel de petra, et si ad litteram sit lapidosa terra illa, tamen abundat ibi mel, et invenitur in arundinibus: de significato patet, oleumque de saxo quia inter saxa oleae crescunt.
6.18
Butyrum corrupte, quasi bovis caseum, de armento butyrum doctrina majorum et lac de ovibus doctrina in minoribus, cum adipe interiori devotione, agnorum et arietum majorum et minorum filiorum Basan. Terra Basan pascuosa est, et est ultra Jordanem, in quibus tribus duae habitaverunt.
6.19
Et hircos per quos poenitentes significantur, cum medulla tritici, et sanguinem uvae biberent, ad litteram sunt rubicundae: mysticum patet.
6.20
Incrassatus cum sic abundaret, superbivit in diis alienis, id est idolis a Deo diversis.
6.21
Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. Increpatio interposita.
6.22
Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est, quia provocaverunt eum filii et filiae.
6.23
Narrationem repetit. Vidit mala quae faciebant, et ait: Abscondam faciem eam ab eis; prius illuminabat, dum facies sua ad eos erat conversa; sed faciem abscondit, dum auxilium subtrahit; et considerabo novissima eorum, quia praecipitantur in gravissima mala.
6.24
Et merito, quia generatio perversa est, et infideles filii.
6.25
In eo qui non est Deus, id est, colendo idolum pro Deo quod non est Deus: in eo qui non est populus, id est, recipiendo gentes qui non est populus meus.
6.26
Hic prophetat conversionem gentium, in gente stulta, id est, gentilibus qui stulti erant prius, dum sine cultu Dei vivebant, irritabo ut invideant illis receptis ad fidem, et ardebit usque ad infernin ovissima. In praesenti enim incipit poena malorum duratura in aeternum; neque punit Deus bis.
6.27
Propter hoc in idipsum devorabit terram, id est terrenos.
6.28
Congregabo: multiplicabo.
6.29
Fame. Illi in deserto corporali significato per illos spirituali, aves materiales devoraverunt eorum prostratorum in deserto. Daemones sunt aves, qui devorant spiritualiter.
6.30
Trahentium super terram atque serpentium, hoc est, qui sunt serpentes in terrenis et voluptuosis, foris vastabit eos gladius et intus pavor, ita ad litteram factum est in illis: idem spiritualiter fit, quia exterius affliguntur, interius torquebuntur: juvenem, nec sexui nec aetati pepercit.
6.31
Et dixi. Cum haec mala fierent, eis dixi, id est videntes hoc dicere feci: ubinam sunt? illi qui prius a Deo potentes fuerunt; cessare faciam verba Dei.
6.32
Hoc fiet in futuro, sed interim propter iram inimicorum distuli, id est propter gentiles qui hoc sibi imputarent.
6.33
Gens absque verba Moysi, totum de illis.
6.34
Quomodo persequebatur unus mille. Hoc prius faciebant, sed converso modo fit in eis.
6.35
Et hoc ideo, quia Deus qui prius suus, vendidit eos, id est a se alienavit, et Dominus conclusit eos inter hostes, ita ut non possint liberari.
6.36
Et inimici etiam nostri sunt judices et testes de hoc, quia nunquam audebant eos invadere, nisi quando sciebant Deum eis iratum propter peccata.
6.37
De vinea Sodomorum, est vinea eorum, quia de mala radice eorum sunt progeniti, et similes illis; et botrus, femininum est, de illis quae apud Graecos in os desinunt, et apud nos feminini sunt generis, ut synodus, etc.
6.38
Nonne haec condita sunt? Verba Dei, quasi diceret: Haec quae fecerunt, non sunt abscondita mihi in thesauris meis, id est in secretis dispositionibus.
6.39
Tempore convenienter a me disposito ut labatur pes eorum, peccent in praesenti.
6.40
Juxta est dies, id est prope est, et tempora quibus punientur festinant adesse, id est appropinquant.
6.41
Videbit, id est, videri faciet, quod infirmata sit manus, id est operatio, vel ad defendendum contra hostes, et clausi inter muros, ut defenderent se, scilicet, fortiores residui minores et debiliores; et dicent haec videntes:
6.42
Levabo ad coelum manum, hoc de Christo ascendente, vel de suis quos ascendere facit.
6.43
Vivo ego in aeternum. Ecce juramentum Dei, et supponit quid jurat sic.
6.44
Si acuero, quod vere erit.
6.45
De cruore occisorum, scilicet, inebriabo sagittas, et de captivitate capitis, id est, qui est caput inimicorum: capitis dico nudati tunc omni potestate sua privati. Verba tracta sunt de hoc quod captivi tondebantur et vendebantur.
6.46
Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur. Et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terrae populi sui. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note