Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Haymo Halberstatensis-853
Commentaria in Isaiam
Isai 5.28.7
Choose a text More by Haymo Halberstatensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9072 Coinis2
5.28.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXIII.
5.28.1
« Vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? Et qui spernis, nonne et ipse sperneris?» Contra Senacherib modo loquitur. Nam ipse omnes provincias et regiones quae in circuitu suo erant depraedatus est, et insuper decem tribus, ad ultimum omnes civitates Judae et Benjamin praeter Hierusalem: atque ob hujuscemodi causam elatus in superbiam gloriabatur sua virtute et potentia omnia haec fecisse, non recolens quod propter peccata eorum tradidisset eos Dominus in conculcatione: ideoque dirigitur contra eum sermo divinus: O Sennacherib superbissime, tu qui praedaris alios, utique praedaberis ab aliis. Et qui spernis, hoc est despicis omnes gentes, sperneris et contemneris.« Cum consummaveris depraedationem» Aegypti, vel Judaeae, etiam partem Hierusalem quam Sobna tradidit.« Depraedaberis, cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.» Et hoc adimpletum est, sicut hic praedicitur. Siquidem cum veniret fatigatus de Aegypto ob taedium multorum super Hierusalem et contra regem Ezechiam, egressus angelus Domini( ut sequentia docent) interfecit in castris illius centum octoginta quinque millia hominum. Potest etiam et hoc referri ad omnes qui impie agunt, et depraedantur domos pauperum et pupillorum, et ad ipsum insuper diabolum. Qui enim rapinam semper exercent et superbiam sectantur, aliisque malis implicati sunt, si fructus dignos poenitentiae non fecerint, licet in praesenti temporaliter non puniantur, tamen post finitum hujus vitae cursum, humiliabuntur sententia, et judicii poenas exsolvent.
5.28.2
« Domine, miserere nostri, te exspectavimus: esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.» Loquitur modo Isaias propheta ex persona populi Hierusalem, qui obsidebatur ab exercitu Sennacherib, et exorat Dominum, dicens: Domine, miserere nostri, et libera nos de manibus Assyriorum, et civitatem istam protege: quia te exspectavimus in fide ut nos liberes. Non quaesivimus idola et sculptilia, quia non possunt nobis prodesse, sed te qui es solus potens. Esto brachium eorum in mane. Aliqui codices habent brachium nostrum. Sed si dixerimus, secundum beatum Hieronymum: esto brachium eorum, erit sensus: Esto brachium, id est expugnatio eorum et repulsio. Si autem dixerimus nostrum, erit sensus: Esto brachium nostrum, hoc est fortitudo et defensio nostra, et defende nos tua virtute et potentia. Non est autem praetermittendum, quare dicat in mane. Cum interfectus est exercitus Assyriorum eo modo quo superius dictum est, illi qui remanserant ex Sennacherib non cognoverunt quod factum erat in castris eorum, quousque mane surgerent, et viderent omnia corpora combusta. Tunc nimio timore perculsi fugerunt in terram suam. Et ideo quia illi mane cognoverunt quod erat gestum, et mane fugam petierunt, dicit propheta: Esto brachium eorum in mane, hoc est expugnatio et repulsio, et salus nostra in tempore tribulationis.
5.28.3
« A voce angeli fugerunt populi, ab exaltatione tua dispersae sunt gentes.» Nonnulli angelum Michaelem autumant fuisse, qui constitutus est princeps Judaici populi, sicut in volumine Danielis habetur: Nemo est, inquit, adjutor meus in omnibus nis, nisi Michael princeps vester. Quidam vero dicunt Gabrielem fuisse, qui Dei fortitudo interpretatur, eo quod ipse praesit populis. Idipsum et doctores Judaeorum affirmant, quod ipse percusserit illa tot millia Assyriorum, et illorum corda quae remanserunt terrore nimio impleverit. Et hoc est quod dicit, a voce angeli, id est a terrore Gabrielis fugerunt populi, id est decem duces qui remanserant, qui etiam cum ipso Sennacherib venerant. Ideo autem dicit: Ab exaltatione tua, Domine, dispersae sunt gentes: quia omnipotens Deus tunc exaltatus est et magnus praedicatus, ab omnibus qui audierunt quod sua virtute tot millia hominum contra se superbientium, per unum angelum suum straverit. Tunc omnipotens Deus aliquando exaltari dicitur, cum se ulciscitur de hostibus suis: quia qui noluerunt illum cognoscere tempore tranquillitatis, cognoscent tempore tribulationis.
5.28.4
« Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossae plenae fuerint de eo.» In quibusdam codicibus reperitur spolia nostra. Si dixerimus spolia vestra, erit sensus: O miseri et superbissimi Assyrii., cum veneritis contra Hierusalem, congregabuntur spolia vestra a Judaeis, et implebuntur eorum domus spoliis: sicut impletur fossa ex multitudine bruchorum. Si autem legerimus spolia nostra, erit sensus: O Judaei qui habitatis in Hierusalem, nolite timere a facie Assyriorum: quia omnia spolia et omnes divitiae illorum jam nostrae sunt, et colligentur a nobis sicut colligitur bruchus. Ex locusta nascitur bruchus, qui ita vocatur quousque alas habeat. Sed cum coeperint ei jam alae succrescere ac nisus fuerit volitare, vocatur athelech. Cum vero plenissime poterit volare, efficitur iterum locusta. Et est multo gravior bruchus quam locusta et athelech, quia desunt ei alae nec potest cito ambulare: ideoque ubicunque venerit, penitus comedit fruges. Solent autem homines illarum regionum ad quas locustae veniunt, eas congregare in fossas, et operire humo: ut si hoc venerit quatenus a vento projiciantur in mare, et ab undis projiciantur in terram, et foetibus illarum oriantur bruchi. Sic enim saepe fit ut ex ovis nascantur, quae adhuc in ventre matris erant.
5.28.5
« Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso.» Magnificatus est, id est magnus praedicatus et laudatus ab Ezechia, et ab illis qui victoriam Domini viderunt de hostibus suis. In excelso autem habitabit, vel in templo gloriae suae, in Hierusalem. Vel etiam in excerso coelorum, vel in cordibus electorum, qui ad coelestia anhelant.« Implevit Sion judicio et justitia:» quia Ezechias rex juste judicavit populum habitantem in Sion, hoc est in Hierusalem, revocans illum ad cultum Dei ab idololatria. Et hoc per internam inspirationem actum est, ut ipse juste viveret, et plebem Domini juste judicaret. Quod autem addit propheta:
5.28.6
« Et erit fides in temporibus tuis,» duplici modo intelligi potest. Quidam enim codices habent in temporibus suis. Sed si dixerimus tuis, erit sensus, ut alloquatur propheta Ezechiam: O Ezechia, cum percusserit Deus inimicos tuos, erit fides, hoc est, probabitur in temporibus suis. Si autem legerimus suis, erit sensus: Cum liberaverit Deus omnipotens populum suum a timore hostium, probabitur fides obsessi populi in temporibus suis. In hoc enim probata est, quia relinquentes idola servierunt Domino cum devotione mentis.« Divitiae salutis» Judicia populi« sapientia et scientia» fuit. Inter sapientiam et scientiam beatus Augustinus hanc discretionem facit, quod sapientia divinarum rerum est intelligentia, scientia autem humanarum. Et ille populus sapientiam habuit, quia conversus est de iniquitate ad justitiam, de idololatria ad cultum et servitutem Dei. Scientiam habuit, quia non tradidit se Assyrio cum multa mala ei minatus esset.« Timor Domini ipse thesaurus ejus,» id est salutis. Sine timore enim Domini, neque sapientia, neque scientia aliquid proderit, neque salus adipisci potest. Initium quippe sapientiae timor Domini. Et Tobias ad filium: Habebis( inquit) multa bona, si timueris Deum.
5.28.7
« Ecce videntes clamabunt foris: angeli pacis amare flebunt.» Revertitur sermo divinus ad ultimam captivitatem. Isti sunt videntes de quibus superius dixit: Beati qui seminatis super omnes aquas. Et de quibus Dominus dixit: Beati oculi qui vident quae vos videtis. Et ad Judaeos: Ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas. Ipsi enim fuerunt angeli pacis, hoc est nuntii qui nuntiaverunt verba Christi, qui est pax vera, et qui dixit eis:« Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.» Et qui nos pacificavit Deo Patri et sanctis angelis. Apostoli ergo, post ascensionem Domini, imminente tempore captivitatis, jam non clamabant in Hierusalem annuntiantes verbum Evangelii, sed foris, hoc est gentibus quibus cum ipsi sprevissent eos, dixerunt apostoli: Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Domini; sed quia repulistis illud, ecce convertimur ad gentes. Angeli autem pacis, hoc est apostoli nuntii pacis et Evangelii amare fleverunt, propter incredulitatem Judaeorum, de quorum stirpe descenderant, condolentes perditioni illorum et malitiae. De quorum numero unus dicit: Tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo pro fratribus meis qui sunt Israelitae. Optabam ego anathema esse pro eis, hoc est interfici pro salute illorum.
5.28.8
« Dissipatae sunt viae Hierusalem, cessavit transiens per eam.» Hoc factum est post vastationem Romanorum; ideo dissipatae sunt viae, quia defuit qui veniret ad templum tempore solennitatis, sicut dicit Hieremias: Viae Sion lugent, eo quod non sit qui veniat ad solennitatem.« Irritum factum est pactum» quod pepigit Deus cum Abraham et patribus eorum, dicens:« Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli..» Et per quemdam prophetam: Habitatis in loco isto amodo et usque in saeculum. Et ad Salomonem: Erit nomen meum ibi usque in sempiternum.« Projecit civitates» illorum,« non reputavit» eos esse« homines.» Ideo reputati sunt a Domino ad instar jumentorum, quia illi non cognoscentes se homines esse, bestiarum more vixerunt luxuriose viventes, omnique immunditia pullulantes.« Luxit et elanguit terra.» Luxit, id est defecit. Tabefacta est non terra, sed habitantes in ea.« Confusus est Libanus, et obsurduit:» non dubium quin per Libanum significetur templum. De quo legimus in Zacharia:« Aperi, Libane, portas tuas, et devoret ignis cedros tuas;» et in Ezechiele:« Aquila magnarum alarum venit ad Libanum, et tulit medullam cedri.» Illud ergo templum, in quo antea exaudiebantur preces postulantium, in surditatem redactum est tempore ultimae captivitatis propter peccata populi, quia licet orarent Dominum ut misereretur eorum, non meruerunt exaudiri propter necem Filii Dei et apostolorum ejus.« Et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan et Carmelus.» Saronas appellatur omnis provincia inter Joppen et Liddam, in qua latissimi campi fertilesque tenduntur. Basan quoque regio est trans Jordanem quae fuit Og regis, quam tradidit Moses duabus tribubus ac dimidiae ad possidendum, et interpretatur uberrima vel pinguis. Carmelus autem mons est terrae repromissionis fertilissimus; et per Basan et Saronas ac Carmelum, debemus intelligere omnem fertilitatem terrae Judaeorum, quae omnia amiserunt, quia Dominum cum suis discipulis spreverunt.
5.28.9
« Nunc consurgam, dicit Dominus» de nimia pace mea ad percutiendum et interficiendum Judaicum populum.« Nunc exsultabor,» hoc est glorificabor a gentibus, cum viderint me hoc fecisse,« et sublevabor,» id est magnus praedicabor: Potest et hoc referri ad resurrectionem ascensionemque Domini. Nunc consurgam, inquit Dominus, ab inferis devicto mortis imperio. Et exaltabor et sublevabor ascendendo ad Patrem.
5.28.10
« Concipietis ardorem,» O miseri Judaei, cum ego ascendero ad coelos, concipietis ardorem, hoc est fervore invidiae replebimini, audientes nomen meum praedicari ab apostolis meis. Sic enim in Actibus apostolorum legimus: Quia videntes turbas, Judaei repleti sunt zelo invidiae.« Parietis stipulam,» id est verba blasphemiae, quae pro nihilo ita ducentur, ut stipula. Legimus enim, quia contradicebant his quae a Paulo dicebantur, blasphemantes. Dicamus et aliter: Concipietis ardorem, hoc est angustiam et malam voluntatem, et parietis verba inania vel operationem iniquam. Tamen et conceptum et partum, hoc est cogitationem et operationem, devorabit utrumque, vel ignis Romanorum adventus, vel ignis gehennae tribulationis in die judicii.« Spiritus vester,» id est mala vestra voluptas,« ut ignis vorabit vos, et erunt populi quasi de incendio cinis.» Sicut ex multitudine lignorum post incendium ad indicium pauci remanent cineres, ita ex multitudine Judaeorum post finitam captivitatem pauci remanserunt Judaei.« Spinae congregatae,» hoc est peccata Judaeorum coadunata igni perpetuo comburentur. Peccata enim, cum consummata fuerint, generant mortem. Quod spinae significent punctiones peccatorum, demonstratur illo in loco, ubi dicitur:« Terra tua,» hoc est caro tua,« spinas germinabit tibi.»
5.28.11
« Audite,» o gentiles« qui longe estis» ab hac terra, vel a Deo« quae fecerim, et cognoscite vicini,» Moabitae et aliae gentes, quae fecerim ego; quomodo ultus sum me de inimicis meis Judaeis. Vastatione Judaeorum peracta, convertit se sermo divinus ad gentes.
5.28.12
« Contriti sunt,» id est, deleti« in Sion,» hoc est in Hierusalem« peccatores:» qui Dominum suum interfecerunt.« Possedit timor hypocritas,» scribas scilibet et Pharisaeos, propter adventum Romanorum.
5.28.13
Quibus et dixit:« Vae vobis, scribae et Pharisaei, hypocritae.»« Quis poterit habitare» hoc est esse« de vobis» fidelibus« cum igne devorante?» Alloquitur sermo propheticus vel justos gentiles post Dei magnalia narrata. Ignem appellat Deum omnipotentem, de quo dicit Moses: Deus ignis consumens est. Et ipse Dominus in Evangelio:« Ignem veni mittere in terram.» Ipse enim est ignis, quia igne tribulationis contrivit Judaeos, et in die judicii omnes reprobos damnabit igne suae sententiae.« Aut quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?» Ardor Deus omnipotens est, quia ipse facit ardere corda electorum ad amorem suum, et ipse consumet peccata poenitentium igne sancti Spiritus.
5.28.14
« Qui ambulat in justitiis,» hoc est, qui proficit in virtutibus,« et loquitur veritatem,» subaudis ille poterit habitare cum Deo. Justitia est fides, spes, charitas, caeteraeque virtutes quae in justitia consistunt. Loqui veritatem est, non cum dolo et fraude, sed cum fide recta.« Qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere.» Avaritiam appellat cupiditatem malam. Calumnia est aliquando accusatio falsa. Sed isto in loco pro damno ponitur. Qui ergo non habet cupiditatem malam ex damno alterius, et excutit manus suas ab omni munere, subaudis ille poterit habitare cum Deo. Ideo autem dicit ab omni munere, quia est munus a manu et munus ab ore. Munus a manu, est a dando et accipiendo; munus ab ore laus humana et favor nihil proficiens.« Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem,» id est ne consentiat peccatum et non faciat,« et claudit oculos suos ne videat malum,» hoc est qui avertit oculos a concupiscentia: ille talis poterit habitare cum Deo.
5.28.15
« Et habitabit in excelsis,» id est in aeterna felicitate cum Christo. Felix namque conscientia, quae nec consentit, nec facit.« Munimenta saxorum sublimitas ejus.» Saxa vocantur sancti propter soliditatem fidei in Christo fundata, quorum exemplis et dictis instruimur, ut coelestia et sublimia petamus.« Panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt.» Propter merita sua datus est panis et aqua, hoc est doctrina divinarum Scripturarum, quae in obscuris locis est panis, et aqua in apertioribus. Aquae autem ejus fideles sunt, quia doctrina divina vera est.
5.28.16
« Regem» scilicet Dominum omnipotentem,« in decore,» hoc est in splendore divinitatis suae« videbunt oculi ejus,» id est, oculi omnium sanctorum post diem judicii.« Cernent terram oculi ejus,» hoc est soliditatem aeternae quietis nunc in spe, tunc autem in re. De hac terra dicit Psalmista: Credo videre bona Domini in terra viventium.
5.28.17
« Cor tuum,» id est mens tua, o juste« meditabitur timorem.» Difficile sanctitas sine timore custoditur; unde dicitur: Sapientia est timere Deum. Et Simeon justus legitur fuisse et timoratus.« Ubi est litteratus, ubi est verba legis ponderans, ubi doctor parvulorum?» Interrogat sermo divinus justum, ubi sit litteratus, id est grammaticus Judaeorum, vel gentium philosophi humanae sapientiae, et ubi sit legis verba ponderans scriba et Pharisaeus, qui sua interpretatione falsa legem onerabant et ponderabant, et ubi sit modo doctor parvulorum, id est, scriba insipientium Judaeorum.
5.28.18
« Populum impudentem non videbis,» o juste, in coelesti Hierusalem, neque populum alti et profundi sermonis videbis ibi, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae ejus.« In quo» subauditur philosopho vel gentili« non est sapientia vera.» Populum impudentem vocat Platonem, Aristotelem, caeterosque gentium philosophos, qui inverecundose miscuerunt falsa veris. Similiter populum altitudinis habentem disertitudinem linguae appellat philosophos humanae sapientiae, qui diserte et polite loquuntur, aliqui secundum Tullium, aliqui secundum Aristotelem, qui tantummodo pompam habent verborum, non scientiam divinorum mysteriorum.
5.28.19
« Respice Sion civitatem solemnitatis nostrae.» Alloquitur Isaias propheta justum de quo supra locutus est, et jungit se numero electorum, loquens de Hierusalem coelesti: O juste, cui supradictum est, cor tuum meditabitur timorem, et populum impudentem non videbis: respice coelestem Sion civitatem solemnitatis et laetitiae perpetuae.« Oculi tui videbunt,» o juste,« Hierusalem opulentam.» Ac si diceret aliis verbis: Qui modo contemplaris eam mente, tunc videbis illam in veritate opulentam, hoc est opibus plenam de visione omnipotentis Dei.« Tabernaculum quod nequaquam transferri poterit, nec auferentur clavi ejus in sempiternum.» Nunc de praesenti Ecclesia loquitur, quam praefigurabat tabernaculum vetus: quae ideo transferri non poterit, neque moveri, ita ut corruat, quia solidata est supra firmam petram, de qua dicit Apostolus:« Petra autem erat Christus.» Habuerunt Judaei tabernaculum, sed portatum est de loco ad locum: de cremo videlicet in Silo, de Silo in Nobe, de Nobe in Hierusalem, et de Hierusalem( sicut in libro Machabaeorum legitur) delatum ad sepulcrum Mosi ab Hieremia. Istud vero tabernaculum, hoc est praesens Ecclesia, non transferetur de loco ad locum, id est non mutabitur de bono ad malum, quia sessionem habet Christum et est fixa super eum. Quod autem dicit, non auferentur clavi ejus, per metaphoram loquitur. Sicuti tabernaculum vel tentorium sive papilio firmatur clavis, extenditur funiculis: sic sancta Ecclesia solidatur clavis, id est doctoribus sanctis, quorum miraculis eruditur: et extenditur funiculis, hoc est, divinorum eloquiorum fundatis.
5.28.20
« Quia ibi» hoc est, in cordibus electorum suorum,« magnificus est Dominus Deus noster:» et non in conventiculis haereticorum, neque in synagogis Judaeorum,« locus fluviorum,» subaudis est ibi et« rivi altissimi et patentes.» Fluvios appellat prophetas et apostolos, qui a vero fonte sumpserunt quae nobis protulerunt. Rivos autem patentes, expositores sanctarum Scripturarum, qui nobis ea quae a prophetis et apostolis obscure prolata sunt, ipsi patenter fecerunt, ut Hieronymus, Augustinus, et Gregorius.« Non transibit per eum,» subaudis tabernaculum, quod est congregatio electorum,« navis remigium,» id est, diabolus,« neque trieris magna transgreditur eum,» subaudis populum sanctum Dei. Trieris navis est tres ordines remorum habens. Significat diabolum in isto loco propter superbiam, qui tres partes istius orbis, Asiam, Europam, Africamque ante adventum Domini suo sub imperio subjugatas habebat.
5.28.21
« Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos,» subaudis a diabolo. Vox electorum in poenitenti Ecclesia adhuc commorantium. Judex noster Deus omnipotens est, quia ipse est discretor judicii, et ipse judicabit orbem universum in aequitate. Legifer etiam noster est, quia ipse dedit nobis legem naturalem, quae est: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Et legem per Mosen. Ad extremum vero legem evangelicae veritatis.
5.28.22
« Laxati sunt funiculi tui, sed non praevalebunt.» Hactenus locutus est de Hierusalem coelesti, et de Ecclesia praesentis saeculi. Nunc vero revertitur ad terrenam Hierusalem, loquens de ea sub specie navis. Laxati sunt funiculi tui, pro eo quod est omnis fortitudo populi tui laxabitur, et extendetur, nitens pugnare contra Romanos: sed non praevalebit, quia Dominus adducet eos ad tui internecionem.« Sic erit malus tuus,» hoc est templum inclytum tuum, in quo quondam pendebant vela pretiosissima.« Ut dilatare signum non queas,» id est, ut non appareat in quo loco primitus constructum fuit, quia non relinquetur ex eo lapis super lapidem.« Tunc,» id est, cum Hierusalem fuerit succensa et templum,« dividentur spolia praedarum multarum» a Romanis, hoc est omnes divitiae et cuncta bona Judaeorum.« Claudi diripient praedam, nec dicet vicinus, Elangui,» id est, non dicet Romanus Romano, Infirmus sum: quia Christus ministrabit eis vires, ut possint delere gentem inimicando. Claudi appellantur Romani, non quod claudi essent, sed hoc quod contra Judaeos egerunt non suis viribus illud adimpleverunt, sed Dei potentia.« Populus,» subaudis Romanus,« qui habitat in ea» terra, hoc est qui sub sua potestate tenet eam redactam.« Auferetur ab eo iniquitas.» Et est sensus: Si populus Romanus dignus esset et aliquod peccatum exinde haberet, quod Judaeos interfecit et eorum terram incoluit, auferetur ab eo iniquitas ejus ex hoc facto, quia Domini vindictam exercuit.

Intertext edge

Open linked passage

Note