Haymo Halberstatensis-853
Commentaria in Isaiam
Isai 6.13.3
Choose a text
More by Haymo Halberstatensis
—
9072 Coinis2
6.13.1
LIBER TERTIUS. CAPUT LXVI.
6.13.1
« Haec dicit Dominus: Coelum sedes mea est, terra autem scabellum pedum meorum.» Haec etiam Judaei carnaliter intelligunt. Sed quare Deus omnipotens qui ubique totus est sedere se dicat in coelo, paulo superius, Domino adjuvante, pleniter tractavimus. Quapropter modo breviter succincteque est tangendum, et illud ponendum quod per Jeremiam dicitur:« Coelum et terram ego impleo;» et alibi:« Qui tenet coelum palmo, et terram pugillo» Per hoc siquidem ostenditur Deus et forinsecus et extrinsecus, et infusus et circumfusus: non solum coeli et terrae, sed et invisibilium creator angelorum, omniumque virtutum coelestium.« Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.» Et:« In mundo erat, et mundus per ipsum factus est.» Idcirco autem dicitur in coelo sedere, quia coelum omnibus elementis et omnibus locis elegantius est et magis nobile. Sive debemus per coelum intelligere angelicam naturam, quae in coelestibus commoratur, et homines sanctos coelestem angelicamque vitam ducentes in quibus ipse habitat. Per terram autem quae dicitur esse scabellum pedum ejus, debemus intelligere terrenos homines, qui terrene vivunt, et amatores mundi existunt, et angelos qui de coelestibus ad terram et in caliginem istius aeris lapsi sunt, quos ipse suo judicio et potestate calcat; ideoque dicit coelum, hoc est angeli et homines justi, sedes mea. Terra vero, id est terreni homines, scabellum pedum meorum: qui eos mea potestate atque recto judicio comprimo et calco.« Quae est ista domus, quam aedificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meae?»
6.13.2
« Omnia haec,» subauditur quae facta sunt,« manus mea,» sive potentia mea« fecit, et facta sunt universa ista,» subauditur a me,« dicit Dominus.» Judaei putabant et dicebant quod Deus omnipotens nullo in loco esset super terram, nisi in templo, quod erat Hierosolymis factum a Salomone, aestimantes illum localem esse: non recordantes quod Salomon dixerat die Dedicationis ejusdem templi:« Si enim coeli coelorum non possunt te capere.» Quapropter dicit Dominus omnipotens ad illos qui talia cogitabant:« Quae est ista domus tam magna, tam speciosa, quam aedificabitis mihi, ut ibi in uno loco concludar? nonne haec omnia manus mea fecit?» Certe omnia quae facta sunt a me facta sunt. Sed ut ostenderet ubi esset locus ejus, subjunxit inquiens:« Ad quem autem respiciam, nisi ad pauperem, et contritum spiritu, et trementem sermones meos?» Ecce locus ejus: pauperem et contritum spiritu, atque trementem sermones suos appellat humilem quemlibet, qui contritum habet spiritum condolendo et proximorum infirmitati, et sua peccata plangendo; et qui timens ire in supplicium aeternae damnationis cessat a pravis operibus, iste est pauper atque humilis: de quo loquitur in Evangelio Salvator:« Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.» Et alibi:« Beatus qui intelligit super egenum et pauperem.» In istis ergo pauperibus et timentibus sermones Dei habitat Deus per fidem et bonam voluntatem, ipsique sunt templum Dei, sicut Apostolus dicit:« Templum Dei sanctum est, quod estis vos.»
6.13.3
« Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum: qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem.» Omnia sacrificia Judaeorum( quae ne idolis immolarent eis concessa erant, vel propter figuram veri sacrificii) ita annihilata habentur post Domini praedicationem, veraeque illius immolationis sacrificium, corporisque, ac sanguinis ejus consecrationem: ut qui immolaverit bovem, sic placeat ei quasi qui interficiat virum; qui mactaverit pecus, quasi qui excerebret canem, de quo per Moysen scriptum est:« Non offeres in domo Domini tui mercedem meretricis, neque pretium canis.» Pulchre canis et meretrix copulantur, quia utrumque animal pronum est ad libidinem.« Qui offert oblationem,» subauditur legalem,« quasi qui offerat sanguinem suillum» contra legis praeceptum:« qui recordatur thuris,» subauditur, ad hoc ut offerat,« quasi qui benedicat idolo,» id est venerando laudet. Tales sunt caeremoniae Judaeorum. Et ita habentur accepta eorum sacrificia, postquam veritas Evangelii per Christum data est:« Haec omnia,» subauditur quae superius dicta sunt de immolatione« elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est.» Et elegerunt( inquit) suo arbitrio non mea voluntate, post verum sacrificium offerre adhuc figurativa, et in abominationibus suis, id est in his quae abominari debuerant, anima eorum delectata est.
6.13.4
« Unde et ego eligam illusiones eorum, et quae timebant adducam eis.» Illusiones posuit pro eo quod est illusores. Tale quod et Apostolus dicit:« Dabit eis operationem iniquitatis,» id est diabolum et Antichristum. Illusores vero duobus modis possumus intelligere, vel pessimos principes et doctores, ut fuerunt scribae et Pharisaei, et mali sacerdotes, ut fuerunt filii Heli qui a Domino electi sunt, quia permissi sunt ab illo dominari in populo illo. Vel ut alii dicunt, illusores hic appellat daemones et Romanos, quibus illi traditi sunt. Et est sensus: Quia ergo haec omnia delegerunt in pravis actionibus, et ego quoque permittam eis habere et dominari multos principes sacerdotesque non rectos, quales merentur. Et mala quae timent, sive famis, sive mortalitatis, seu captivitatis adducam eis: vel tradam eos daemonibus Romanisque. Et quae timebant, dicentes:« Sed dimittimus eum sic, omnes credent in eum.» Et forte venient Romani et tollent nostrum locum et gentem: adducam eis, et perdent locum templi et nomen regni. Causamque reddit quare talia eis intulerit.« Quia vocavi» dicens:« Poenitentiam agite;» et:« Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam,»« et non erat qui responderet.» Sequendo et obediendo« locutus sum et non audierunt,» id est non fuerunt obedientes.« Feceruntque malum in oculis meis,» hoc est in praesentia mea,« et quae nolui legerunt, id est errorem falsum.
6.13.5
« Audite verbum Domini qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra: ipsi autem confundentur.» Vox prophetae hortantis apostolos: Audite, populi, verbum Domini, qui tremitis, id est qui reverentiam habetis ad sermonem ejus. Dixerunt fratres vestri Judaei odientes vos, et abjicientes vos eo quod in me creditis, et propter nomen meum quod habetis, quia a me Christo Christiani vocamini Jam enim conspiraverunt Judaei ut si quis confiteretur eum Christum extra Synagogam fieret. Fratres autem vocantur secundum carnem, non fide, neque operatione: ut ipsi apostoli suos persecutores et eos qui se abominantur in locum fratrum habeant. Unde Petrus dixit:« Viri fratres, audite,» et Paulus:« Tristitia est mihi magna pro fratribus meis qui sunt Israelitae» Dicebant ergo Judaei ad apostolos: glorificetur Dominus, id est appareat sublimis et gloriosus in majestate et habitu regnantis. Et videbimus illum in laetitia nostra, id est hoc erit nostra laetitia et gaudium, cum videbimus eum gloriosum. Modo vero nolite nobis humilem et despectum praedicare; sed audiamus quid sequitur. Ipsi autem Judaei fratres vestri qui talia dicunt confundentur, et erubescent de sua incredulitate, cum Christus sublimis et gloriosus apparuerit omnibus hominibus in die judicii. Vel etiam quia talia dixerunt confundentur et peribunt in praesenti, sicut sequentia manifestant. Nam subditur:
6.13.6
« Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis.» Adveniente Romano exercitu et circumdante civitatem( sicut Josephus historiographus scribit), versi sunt qui erant intra civitatem in seditionem in tres partes, contendentes de principatu. Una pars eligens istum, alia alium, tertiaque tertium. Et ita factum est, ut una pars populi et sacerdotum tenerent templum, pars principum et populi arcem domumque regiam, et tertia pars reliquam partem civitatis, maxime tamen vulgus. Pugnabant ergo forinsecus contra hostes, intrinsecus contra cives. Sed Romanis capientibus urbem, vox populi plangentis audita est in Romanis exsultantibus, qui ejus voluntate venerunt, reddentes retributionem inimicis suis Judaeis. Et quare audita est vox sacerdotum de templo, principum et vulgi de civitate? quia omnes sunt aut gladio necati, aut igne cremati, aut aliis gentibus pretio distracti, vel venundati, aut etiam in captivitatem ducti: praeter illos qui diversis miseriis afflicti, intra civitatem tunc mortui. Tunc ergo completa est comminatio Domini dicentis:« Relinquetur vobis domus vestra deserta.»
6.13.7
« Antequam parturiret, peperit: antequam veniret partus ejus, peperit masculum.» Hoc dupliciter potest intelligi: antequam parturiret virgo Maria, et antequam veniret partus ejus, genuit Deus Pater masculum, Verbum scilicet et Filium suum fortissimum, per quem fecit et gubernat omnia. Aliter: antequam parturiret Sion, hoc est primitiva Ecclesia, et antequam veniret partus ejus, id est in velocitate temporis, peperit masculum fortem, videlicet populum, quando una die crediderunt quatuor millia, altera die quinque millia, ac deinceps multa millia: ex quorum numero fuit beatissimus Stephanus, aliique quamplurimi filii apostolorum, qui antea potuerunt occidi quam a fide Christi separari. Non autem de carnali parturitione et procreatione hoc dicitur, sed de spirituali: quia spiritualiter eos genuerunt, fidem Christi in eorum cordibus infundendo. Omnes namque carnales generationes parturiuntur et pariunt, spirituales autem dolore et usu carent.
6.13.8
« Quis audivit unquam tale? et quis vidit huic simile?» Subauditur ut esset quis natus antequam parturiret mulier: aut in tam brevi tempore tot millia hominum quis vidit spiritualiter generatos?« Nunquid parturiet terra in die una,» id est nunquid generabit omnia semina die una.« Aut parturietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos.» Hoc est apostoli et apostolici viri multitudinem credentium. Ille populus qui modo gens appellatur in die una est et creatus simul, quia in Christo, qui est lux et dies, spiritualiter creati sunt simul in unitate fidei. Apostoli enim, generando fidem in cordibus auditorum, matres fuerunt.
6.13.9
« Nunquid ego qui alios parere facio,» subauditur carnaliter« ipse non pariam,» subauditur spiritualiter,« dicit Dominus?» Deus Pater, qui alios parere facit carnaliter, non est absque Filio: quia ante omnia saecula genuit Verbum suum coaequale sibi. Habet etiam multos filios quos ipse peperit gratia sua, de quibus dicit Joannes in Evangelio:« Quotquot crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.»« Si ego, qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus?» subauditur, non ero. Hoc ad Sion dicit, id est, primitivam Ecclesiam. Et est sensus: Ego qui omnes homines creavi ex nihilo, faciam mihi ex omnibus gentibus unam pariter in me credentem Ecclesiam.
6.13.10
« Laetamini cum Hierusalem, et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam, gaudete cum ea gaudio universi, qui lugebatis super eam, ut sugatis, et repleamini ab uberibus consolationis ejus, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus.» Angeli sicut de nostro profectu modo gaudent, ita tristabantur olim de nostro defectu» et servitute qua serviebamus diabolo. Apostoli etiam videntes populum Judaeorum in infidelitate manere, et praevidentes civitatem Hierusalem destruendam a Romanis( sicut Dominus praedixerat), et populum subvertendum, condolebant et tristabantur. Sed tota consolatio illorum in hoc fuit, quia videbant gentes paratas esse ad credendum, ex quibus aedificanda erat Hierusalem, id est praesens Ecclesia, vel coelestis: ideoque dicitur, tam angelis quam apostolis, qui lugebant super Hierusalem, id est super populum ejus, ut laetentur et exsultent cum Hierusalem coelesti, vel praesenti ex omnibus gentibus collecta, et in ea, hoc est in fide illorum. Per lac autem, quod praecipitur ut sugant ipsi apostoli, et mulgeant, debemus intelligere fidem simplicem credentium et bona opera illorum, in quibus delectati sunt apostoli. Per duo autem ubera duo Testamenta intelliguntur, ex quibus trahitur lac, hoc est simplex et dulcis doctrina Spiritus sancti, quae convenire possit simplicibus. Gaudete( inquit) cum ea ut satiemini fide et bonis illorum operibus; et repleamini ab uberibus consolationis ejus, id est duum Testamentorum; et plenitudine Spiritus sancti repleamini in eis, ut mulgeatis et deliciis affluatis, hoc est ut assumatis eorum simplicem fidem, et perfectione eorum abundetis. Et hoc ab omnimoda gloria ejus, id est a scientia divinitatis et humanitatis Christi. Sancta enim Ecclesia, licet una sit, tamen habet in se qui habent lac, id est simplicem fidem et intellectum; et habet qui abundant divitiis spiritualibus, et scientia humanitatis atque divinitatis, ex quibus omnibus sumunt doctores, quod unusquisque habet delectando in illis.
6.13.11
« Quia hic dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam,» id est infundam super Ecclesiam« quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem,» subauditur infundam,« gloriam gentium quam sugetis.» Iste est fluvius pacis quem infundit super Ecclesiam, de quo dicitur:« Fluminis impetus laetificat civitatem Dei;»« Et flumina de ventre ejus fluent aquae vivae,» dona videlicet Spiritus sancti quae accipimus in baptismo et in confirmatione manus episcopi, et per quae pacificamur Deo Patri, vel etiam doctrinam Evangelii. Gloria autem gentium quasi torrentem inundantem, fidem illarum appellat quam glorificavit Spiritus sanctus qui inundans dicitur propter velocitatem. Velociter enim ad fidem venerunt.« Ad ubera portabimini,» subauditur ab Apostolo et praedicatore, id est ad dona Spiritus sancti, vel etiam ad doctrinam Veteris et Novi Testamenti portabimini, quia quod praedicabunt hoc primum ipsi operibus adimplebunt, ut illorum exemplis ducatum accipiatis.« Et super genua blandientur vobis,» subauditur apostoli, id est in secretis, et sustentationibus, atque blandimentis fovebunt vos, ut facilius in fide solidemini. Unde Apostolus:« Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhiheatis corpora vestra hostiam sanctam;» et,« Obsecro vos tanquam advenas et peregrinos.» Hoc ad illos dictum est qui credituri erant ex gentibus per praedicationem Apostoli. Sequitur:
6.13.12
« Quomodo sicut mater consolatur, ita et ego consolabor vos, et in Hierusalem consolabimini.» Miserator et misericors Dominus comparat se aquilae, gallinae et matri, volens nos suis blandimentis ad voluntatem suam trahere, sicut mater filium suum. Adhuc etiam majorem misericordiam nobis impendit quam mater filio; quia si illa obliviscitur illius, ipse tamen non obliviscitur nostri, sicut supra per Prophetam dicitur ad Hierusalem:« Et si( inquit) mater potest oblivisci filii sui, ego tamen non obliviscar tui.« Et sicut aquilae custodiunt pullos suos, quorum natura est( ut physici dicunt) in excelsis et inaccessis locis nidos collocare, ne coluber fetus violet, qua propter et ponit in medio illorum lapidem aeti tem, quo omnia venena fugantur: ita Deus omnipotens omni custodia nos servat, ne serpens antiquus, diabolus, veneno sui livoris commaculet. Et ponit lapidem in medio nostri, id est fidem suam in cordibus nostris, qui verus lapis est, abscisus de monte sine manibus.« Sicut ergo mater blanditur filio suo, ita ego consolabor vos in praesenti Ecclesia:» juxta quod vobis promisi:« Ecce ego( inquiens) vobiscum sum;» et in Hierusalem coelesti consolabimini mea praesentia.
6.13.13
« Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt.» Hoc dupliciter potest intelligi. Videbitis, o apostoli et praedicatores, multitudinem credentium venientem ad fidem, et gaudebit cor vestrum de salute eorum, et ossa vestra, id est virtutes vestrae germinabunt in aliorum cordibus fructus bonae voluntatis et operationis. Recte enim per ossa intelliguntur virtutes, quia sicut corpus consistit et sustentatur ossibus, ita anima virtutibus subsistit. Aliter: Videbitis, o omnes fideles, in aeterna beatitudine Deum sicuti est, juxta illud:« Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt;» et« Gaudebit cor vestrum sine fine, quia gaudium vestrum nemo tollet a vobis.» Et adveniente die judicii, ossa vestra, id est corpora vestra, recepta immortalitate, germinabunt, sive resurgent. Sicut ergo herbae quae siccatae fuerant, tempore veris germinant, recepta viriditate, ita corpus in die judicii recepto vigore viridescet: ut sicut corpore et anima Deo servierunt in praesenti saeculo, ita in corpore et anima exsultent in aeterna beatitudine.« Et congnoscetur manus Domini super servos ejus, et indignabitur inimicis suis.» Haec verba proprie ad diem judicii pertinere videntur. Manus enim Domini Filius est, quia per ipsum omnia fecit Deus Pater, qui cognoscetur in die judicii a suis fidelibus benignus et suavis: impiis vero erit durus et punitor eorum. Vel manum Domini possumus intelligere operationem et potentiam illius, juxta quod per Moysen dicitur ad Pharaonem:« Ecce manus Domini,» id est potentia Domini,« super te et super populum tuum.» Cognoscetur Dominus ergo in die judicii super servos suos, quibus dicet«: Venite, benedicti Patris mei.» Et indignabitur inimicis suis daemonibus et reprobis, quibus dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum.
6.13.14
« Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadriga ejus, reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis.» Ad diem judicii pertinent ista. De hoc igne dicit Psalmista:« Ignis ante ipsum praecedet.» Iste ignis transitorius erit electis, qui habuerint fenum et stipulam: quia purgabuntur ibi et transibunt ad regnum vitae; aeternus erit reprobis, quos involvet, et ducet ad supplicia aeterna. Et quasi turbo sive tempestas currus ejus. Per currum illius debemus intelligere angelicas potestates, quae Dominum comitabuntur ad judicium. Non quod Deus curru portetur ista narrantur, sed quomodo in solio sedere dicitur, quando assumit habitum judicantis: sic quando ad vindictam venturus est ut debellet adversarios suos, in habitu victoris et triumphantis ostendetur. Reddet in indignatione furorem suum reprobis, dicens:« Ite in ignem aeternum,» et increpationem suam in flamma ignis, dum dixerit exprobrando: Esurivi, et non dedistis mihi manducare, et caetera. Sententia enim terribilis, quasi ignis, devorabit eos.
6.13.15
« Quia in igne Dominus dijudicabitur, et in gladio suo ad omnem carnem.» In igne, id est, in judicio discernetur a senioribus populi sui, justo suo judicio damnare reprobos, non potentia. Gladius Dei est verbum et sententia illius, de quo loquitur Amos propheta. Gladio, id est sententia Dei peribunt omnes peccatores. Quidquid ergo punit, quidquid affligit, quidquid percutit, quidquid cruciat, gladius potest appellari. In gladio quippe suo dijudicabitur ad omnes homines: quia dum dederit singulis quod merentur, omnes cognoscent illum justum judicem esse, et laudabunt judicium ejus.« Et multiplicabuntur interfecti a Domino.» Judaei, haeretici, pagani, et reprobi universi damnati, plures invenientur. Interfectio enim hic nihil appellat aliud nisi damnationem, et perditionem reproborum.
6.13.16
« Qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus.» Judaei, inter caeteros errores quos adimplebant, habebant in suis hortis fontes et baptisteria, in quibus saepius se abluentes, putabant se mundari etiam a peccatis. Et colebant ibi idola, et luxuriabantur ante idola et aras deorum, cum masculis et feminis, more canum, quod est turpius dicere. Et hoc est quod dicit post unam intrinsecus, id est retro in ipso earum corpore.« Qui comedebant carnem suillam,» subauditur contra legem,« et abominationem,» id est immolatitium, ut quidam gentes adhuc faciunt.« Simul consumuntur, dicit Dominus. Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus.» Vox Domini omnipotentis de die judicii. Idcirco( inquit) venio ad judicium cum omnibus gentibus et linguis, ut congregem omnia opera eorum et cogitationes eorum, et reddam eis qualia merentur. Quod omnes gentes ad judicium venturae sint, Dominus manifestat dicens:« Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, et coeperit judicare, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes.» Omnes enim gentes et linguae cum cogitationibus suis pariter adducentur in medium, et dijudicabuntur. Id ipsum autem intelligitur per linguas quod et per gentes.« Et venient et videbunt gloriam meam.» In libris propheticis subito mutantur tempora, sicut et personae. Unde in praesenti loco ea quae praemissa sunt, ad diem judicii pertinent: ista vero quae modo subsequuntur, ad primum Domini adventum pertinent, et ad gentium fidem. Venient( inquit), ex omnibus gentibus fideles in Ecclesiam, et videbunt, hoc est intelligent mente gloriam divinitatis meae, et gloriam humanitatis: quomodo homo cum sim, exaltatus sum super omnes ordines angelorum, quia homo sum pariter et Deus.
6.13.17
« Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes.» Ponam( inquit) in eis qui crediderint signum crucis, signum Christianitatis et salutis. Emittam ad gentes ex eis, subauditur, Judaeis, qui salvati fuerint, apostolos videlicet de quibus dicit Isaias:« Nisi Dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus.» Ad quas gentes miseri eos manifestat, subnectens« in mare, in Africam, in Lydiam tendentes sagittam, in Italiam et Graeciam, et in insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam.» Per mare debemus intelligere hunc mundum generaliter, quia sicut mare semper in motu est, nunc ascendentibus procellis, nunc descendentibus: ita mundus nunc in pace, nunc in bellis, nunc in fame, nunc in abundantia consistit; nunc nascuntur homines, nunc moriuntur. Per Africam, omnem plagam meridianam in qua Africa posita est. Quod vero ait, mittam in Lydiam tendentes sagittas, tale est ac si diceret: Mittam ad Lydios, qui sunt peritissimi sagittarii. In Italiam, id est in occidentem, ad insulas omnes, et ad eos qui non audierunt me, neque per angelum neque per prophetam. De istis dicit propheta: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus subauditur, illi qui salvati fuerint ex Judaeis.
6.13.18
« Et adducent» apostoli« omnes fratres vestros,» o Judaei credentes,« de cunctis gentibus, donum Domino, in equis et quadrigis, et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem, dicit Dominus,» hoc est ad Ecclesiam praesentem et ab ista praesenti ad coelestem. Sicut per ea locorum nomina quae superius commemoravit Propheta, significatae sunt omnes gentes, et omnia loca ad quae rumor praedicationis apostolicae decucurrit: ita per haec animalia significantur diversitates gentium et hominum ad fidem venientium. In equis deportati venerunt ad Ecclesiam, qui citissime crediderunt. In quadrigis venerunt, qui in doctrina philosophica et honestate morum fulgebant. inter alios, ut Augustinus; et per illam sapientiam mundanam pervenerunt ad doctrinam veram, quatuor virtutibus principalibus, ad coelestia mente sublevati. In lecticis, qui auxilio aliorum portati et adjuti venerunt. Lectica autem est lectus desuper tectus, idem est et feretrum. Mulos autem in scriptis sacris dupliciter accipimus, hoc est aut in bonam, aut in malam partem. In malam partem, quia proni sunt ad scortum, de quibus dicitur:« Nolite fieri sicut equus et mulus.» In bonam, ut physici dicunt, steriles sunt a fetibus quamvis luxuriae sint dediti: quilibet sedit David et Salomon, quorum alter interpretatur fortis manu, alter pacificus. In mulis ergo venerunt, qui steriles fuerunt a malitia. Verum David et Salomon in cordibus suis sessorem habuerunt, qui propria fortitudine Goliath, id est, diabolum debellavit, et nos per sanguinem passionis suae Deo Patri pacificavit. In carrucis venerunt, qui aliorum auxilio adjuti in Ecclesiam per praedicationem apostolorum, donum Domino Christo fuerunt: sicut ei Pater dicit:« Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam.» Et ipse Filius: Ego( inquit) constitutus sum rex ab eo super Sion, id est super Ecclesiam. Sequitur:« Quod si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini.» Praeceperat Deus omnipotens in lege, ut ter per annum venirent omnes ad templum Domini, hoc est in festivitate Paschae, Pentecostes et Tabernaculorum, et offerrent omnes munus in domo Domini. Sic namque praecipiebat lex: Cave«( inquit) ne appareas in conspectu Domini vacuus.» Et est sensus: Sicut( inquit) solebant filii Israel, dum eorum adhuc staret religio et templum, omnibus sanctius venire cum gaudio et psalmis in Hierusalem, offerentes munera sacrificiorum Domino: sic adducent fratres vestros apostoli de universis nationibus cum gaudio, in equis et mulis et diversis vehiculis, et offerent munus Domino in vase mundo. Munus istud quod quotidie offerunt Domino filii Israel, id est illi qui Deum mente vident, hostiae sunt spirituales, fides videlicet, charitas, castitas, oratio munda, caeteraeque virtutes. Vasa vero munda sancta sunt corpora et immaculata, et nulla contagione violata.
6.13.19
« Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.» Hoc dupliciter potest intelligi, ut referatur tam ad Judaeos quam ad gentiles. Assumam, inquit, ex eis, id est, ex Judaeis credentibus, et erunt mihi in sacerdotes et Levitas. De quibus unus sic loquebatur:« Sic nos existimet homo ut ministros Christi.» Sacerdotes enim erant, quia sacra responsa dabant populis, et semetipsos offerebant Deo, et altos quos ei sua praedicatione acquirebant: ut Paulus Timotheum. Levitae erant, id est assumpti, quia a Domino fuerunt electi, et assumpti ad officium praedicationis. Aliter: Assumam, inquit, ex eis, subaudis gentibus qui crediderint, et erunt mihi in sacerdotes et Levitas, reprobato sacerdotio Judaeorum. Unde dicit Apostolus:« Translato( inquit) sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat.» Quod probari potest ex hoc, quia modo ex Judaeis aut rarus aut nullus invenitur sacerdos in sancta Ecclesia, aut aliquis minister. Et in singulis Ecclesiis sacerdotes et ministros mysteriorum Christi ex gentibus cernimus, qui quotidie corpus et sanguinem Christi pro redemptione generis humani offerunt in commemorationem passionis ejus. Et sicut apostoli semetipsos offerebant Deo, et alios quoscunque poterant: ita et sacerdotes gentium. Verbi gratia, sicut fecit beatus Hilarius, qui beatum Martinum Deo obtulit. Levitae sunt, quia ad hoc ministerium assumuntur.
6.13.20
« Quia sicut coeli novi et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit Dominus: sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.» Ista quae sequuntur usque ad finem libri, ad diem extremum judicii pertinent. Coelum in hoc loco neque aethereum per quod septem planetae discurrunt, neque sidereum ubi sunt reliqua sidera, quod et firmamentum appellatur, debemus intelligere: sed coelum istud aereum, ubi sunt nubes et grando nubiumque concursus. Coelum ergo istud aereum et terra, ab hac specie quam nunc habent innovabuntur per meliorationem: quia crassitudine sua privabitur, et in subtilitatem aetheris transibit, et sicut Joannes dicit,« Postmodum erit semper coelum novum et terra nova.» Et est sensus: Sicut ista duo elementa coelum et terra, postquam innovata fuerint, aeternaliter in sua novitate manebunt, ut nequaquam postmodum dicatur coelum et terra transibunt: sic semen vestrum, o apostoli, stabit et permanebit aeternaliter coram me, innovatum ab omni corruptione mortalitatis et peccati. Et non solum semen, sed etiam nomen vestrum, id est, nomen Christianitatis et filiationis Dei: ut amplius non succedat illis alia gens, sicut fecit Judaeis, sed aeternaliter maneant in aeterna felicitate. Semen autem apostolorum debemus intelligere omnes, qui exemplo et praedicatione illorum salvantur quotidie eorum fidem habentes et opera imitantes. Sequitur:
6.13.21
« Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato.» Mene Graece dicitur luna, a quo nomine componitur neomenia, id est exordium novae lunae. Et a mene, quae dicitur luna, vocatur mensis apud illos qui initium Kalendarum non juxta solis cursum et diversa mensium spatia, sed juxta circuitum lunae incipiunt et terminant: ut Hebraei faciunt. Per mensem ergo vult intelligi lunam. Et haec est luna, id est sancta Ecclesia, de qua in psalmis dicitur:« Permanebis cum sole et ante lunam, in generationes et generationem.» Et in Canticis canticorum:« Quae est ista quae ascendit sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol?» Quod ergo dicit, Erit mensis ex mense, tale est ac si diceret: Erit Ecclesia futura ex praesenti Ecclesia, quia ex praesenti Ecclesia construetur, et complebitur illa quae jam regnat cum Christo, et quae cum illo veniet ad judicium. Aiunt physici, et quorum cura est de coelestibus disputare, lunam non habere proprium lumen, sed solis radiis illustrari. Ab ea enim semper orbis parte completur et fulget, a qua soli vicinior est. Quapropter Ecclesia bene comparatur lunae, quia sicut luna quidquid splendoris habet a sole accipit, ita Ecclesia quidquid boni habet, a Christo accipit, qui est verus sol, de quo propheta ait: Timentibus nomen meum orietur sol justitiae. Et sicut luna nunc crescit in lumine, nunc decrescit, ita sancta Ecclesia nunc in pace crescit, nunc in persecutionibus decrescit. Quodque sequitur, et erit sabbatum ex sabbato, similiter ad requiem electorum pertinet. Sabbatum enim interpretatur requies. Erit ergo sabbatum ex sabbato, id est qui hic requieverit a pravo opere, illic requiescet in aeterna beatitudine.« Veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus.» Hoc specialiter potest referri ad electos, et generaliter ad omne genus humanum. Veniet( inquit) omnis caro, id est omnis electus in die judicii, ut adoret coram facie mea, id est in praesentia mea semper: vel in ipso judicio, et boni et mali timore inenarrabili perterriti, adorabunt omnipotentis Dei potentiam, secundum illud:« Videbit omnis caro salutare Dei, id est omnis homo.»
6.13.22
« Et egredientur et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me.» Illi qui egredientur, electi solummodo intelliguntur. Egredientur( inquit) electi non loco, sed intelligent, vel visione manifesta, ut in laudes Dei magis accendantur. Et videbunt cadavera virorum non solummodo Judaeorum de quibus dicitur:« Filios genui et exaltavi, ipsi vero spreverunt me,» sed cadavera omnium reproborum qui praevaricati sunt in Deum, mandata legis naturalis vel scriptae transgredientes. Nec mirum si electi jam immortales videbunt reprobos damnatos, cum prophetae adhuc mortales haec omnia per intelligentiam videre meruerint.« Quia vero ex viro sumpta est mulier, corpus viri est:» idcirco in nomine virorum comprehenduntur et mulieres. Cadavera autem appellantur, quia in aeternam cadent damnationem. Unde et ipsi daemones cadavera dici possunt, qui similiter in poenas gehennae cadent. Unde et a Domino appellantur homines.« Inimicus, inquit, homo haec fecit.»« Vermes eorum non morientur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.» Vermis et ignis in hoc loco potest intelligi conscientia peccatorum, quae torquet omnes in suppliciis constitutos, quare in praesenti saeculo vitiis servientes, caruerint bono pro quo remunerarentur. Unde quodam loco dicitur sic: Tinea comedit vestimentum, et vermis corrodit lignum, et ignis devorat ligna: sic moeror et tristitia excruciat cor viri. Iste ignis non exstinguetur, et vermis non morietur, quia illi aeternaliter in poenis manebunt, et semper propria conscientia torquebuntur. Potest et ita intelligi, ut credatur in inferno ignis esse materialis, et vermis similiter, qui comedunt et devorant illorum corpora: licet quidam falso dixerint corpus aereum esse post generalem resurrectionem, et in tenues auras dissolvendum. Idcirco autem vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur, quia esca illorum erunt omnes reprobi, et ex ipsis reprobis erit materies ignis et vermis, qui tandiu vivunt quandiu habent materiam qua pascantur. Quod autem sequitur, erunt omnes reprobi usque ad satietatem visionis omni carni, id est omni electo, tripliciter intelligi potest: vel quia in hoc satiabitur visio electorum quod viderint eos a se justo judicio Dei separatos, et potentiam amissam quam tenuerant super innocentes; vel quia ita damnabuntur ut justi amplius nolint, nec exposcent amplius vindictam, sicut modo faciunt, dicentes:« Usquequo, Domine, non vindicas sanguinem nostrum?» Vel in hoc erit illorum satietas, quia non gaudebunt de reproborum damnatione, sed de sua liberatione. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).