Haymo Halberstatensis-853
Enarratio in duodecim prophetas minores
Mino 10.3
Choose a text
More by Haymo Halberstatensis-853
—
9077 Enindup
10.3.1
IN SOPHONIAM PROPHETAM. CAPUT III.
10.3.1
« Vae provocatrix et redempta civitas, columba non audivit vocem, et non suscepit disciplinam. In Domino non est confisa, ad Deum suum non appropiavit.» Post praedictam diversarum gentium captivitatem, revertitur propheta ad Judaeos, et omnis ejus sermo contra Hierusalem est. Vae( inquit), o civitas, quondam columba, per legem ad servandam innocentiam generata, saepe peccans, captivata et rursum redempta. Vae, civitas provocatrix, id est ad amaritudinem suis sceleribus perducens Deum, sive provocatrix, quia post acceptam pietatis notitiam ad impietatem conversa est. Provocare enim Deum est sciendo peccare, Non audivit praeceptum Domini, et correpta noluit recipere disciplinam, neque, cum malis premeretur, confisa est in Domino. Et cum Dominus dicat:« Ego sum Deus appropinquans, et non Deus de longe,» ipsa tamen noluit ei appropinquare.
10.3.2
« Principes ejus, in medio ejus quasi leones rugientes.» Describit propheta quales principes et judices sive sacerdotes habuerint. Principes( inquit) ejus quasi leones semper versabantur in praedam, et proni erant ad effundendum sanguinem subjectorum.« Judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane,» non dimittentes aliis quod rapere possint.
10.3.3
Prophetae ejus vesani,» id est insanientes.« Viri infideles,» quia loquebantur quasi ex ore Domini, sed omnia fatua et falsa proferebant:« sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem» committentes sacrilegium in loco sanctuarii, dicentes secundum legem facere, cum omnia agerent contra legem. Quia ergo illi egerunt injuste
10.3.4
« Dominus justus in medio ejus, non faciet iniquitatem,» sed restituet illi quod meretur.« Mane, mane», id est manifeste,« judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur. Nescivit autem iniquus confusionem.» Et haec fecit ut correpta civitas converteretur ad melius, sed Israel nescivit confusionem.
10.3.5
« Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum. Desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat. Desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore. Dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam, et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam. Verumtamen diluculo surgentes, corruperunt omnes cogitationes suas.» Quia( inquit) per plagas non potui illos corrigere, volui saltem ut per beneficia converterentur, et agerent poenitentiam. Disperdidi ergo gentes tibi, o Juda, contrarias, desolavi civitates propter te, et vias earum feci invias, ut nullus per eas transiret. Et post haec misi prophetas qui monerent, et ad poenitentiam te provocarent. Feci haec omnia ut timeres me et susciperes disciplinam. Quod si fecisses, non periret habitaculum tuum, id est templum propter scelera quae gesseras. Haec Domino faciente, illi quasi de industria et ex contentione mane surrexerunt, ut implerent cogitationes suas, qui festinare debuerant ut redirent ad Deum, e contra festinaverunt ut malum quod mente conceperant, opere agerent. Possunt haec tropologice referri ad Ecclesiam, quae recte vocatur columba, quia simplices et sine malitia habet fideles. Sed quia intra eam sunt, qui confitentur nosse se Deum, factis autem negant, quales sunt haeretici et mali Christiani, ideo dicitur:« Haec non audivit vocem Domini.» Cujus mali principes et judices, hoc est doctores et magistri, assimilantur leonibus et lupis vespertinis. Horum vias, id est pravas actiones dissipat Dominus, et urbes, id est confidentiam quam in pravis dogmatibus habent, destruet. Dabit etiam judicium suum in lucem, finita nocte hujus saeculi. Et non abscondetur cum exigere coeperit a servis commissam pecuniam, et tunc dissipabuntur anguli eorum, id est pravae voluptates, a recto itinere declinantes. Sed licet haec faciant, tamen non recedit Dominus ab ea, sed admonet ut timeant eum et suscipiant disciplinam. Verum quia justus est, non parcit peccantibus, sed restituit quod merentur.
10.3.6
« Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum, quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna.» Judaei et nostri judaizantes ad tempora Antichristi hoc referunt. Putant enim ab illo coadunanda esse omnia mundi regna, sed uno ejus imperio, et tunc una, id est Hebraea lingua omnes homines locuturos, sicut ante diluvium fuit. Nos vero, beatum Hieronymum sequentes, ad tempora ista referamus Ecclesiae.« Exspecta me( inquit) in die resurrectionis meae,» id est praepara te ad tempus resurrectionis meae. Cum enim post peccata et vitia, quae sunt mors animae, ad bonam vitam praeparamur, resurgit in nobis Christus. Quia enim ipse caput, et omnes electi membra ejus sunt, recte et commori et conresurgere dicitur membris suis, sicut et consedere ei in throno ejus, juxta quod in Apocalypsi promisit:« Qui vicerit, faciam illum sedere in throno meo.» Et Apostolus:« Convivificavit et consedere nos fecit in coelestibus.» Potest et sic accipi.« Exspecta me in die resurrectionis meae,» hoc est, in tempore novissimi judicii, quando omnes resurgent, et ego cum membris meis resurgentibus resurgam, et tunc congregabuntur gentes, et colligentur regna, id est potestates saeculi, vel magistri perversorum dogma tum.
10.3.7
« Et effundam super eas indignationem meam, et omnem iram furoris mei.» Super eos qui minus peccaverunt, effunditur indignatio Domini, qui designantur per gentes. Qui vero potentes sunt in malo et haeresiarchae, super eos effunditur omnis ira furoris Domini.« In igne enim zeli mei devorabitur omnis terra,» id est quidquid terrenum est, et ad carnis opera pertinet. Ergo quod superius minatus est, non est crudelitatis, sed misericordiae, cum ad hoc indignatio et furor effunditur, ut terra, id est peccatorum rubigo exuratur.
10.3.8
« Quia tunc reddam populis labium electum, ut vocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno.» Tum, inquit, id est cum deposuerint errores suos, reddam illis labium electum, id est antiquum confessionis meae eloquium. Hoc autem erit, cum secundum Apostolum in nomine Jesu omne genu flectetur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus est in gloria Dei Patris: hoc est enim:« Serviant ei humero uno,» id est pari devotione jugum dominationis ejus suave, et onus ejus leve suscipientes.
10.3.9
« Ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei, filii dispersorum meorum deferent munus mihi.» Ordo verborum est: O filia dispersorum meorum, ultra flumina Aethiopiae deferent munus. Filiam dispersorum vocat Synagogam, quondam filiam, quam jam pene in toto orbe disperserat. Est autem sensus: O Israel, o Synagoga quondam filia, nunc dispersa et captivata, licet aemulatione crucieris, et invideas saluti gentium, tamen te nolente de Aethiopia( hoc est, de gentilitate peccatis nigra et infidelitate tenebrosa) deferent mihi munera. Et nunc regina Saba, id est gentium Ecclesia, veniet audire sapientiam veri Salomonis. Hinc et Psalmista:« Aethiopia praeveniet manus ejus Deo.» Flumina Aethiopiae juxta litteram Nilum dicit, qui in septem flumina deducitur. Spiritualiter flumina Aethiopiae populi sunt gentium, qui Domino victimas gratiarum et sacrificia fidei ac devoti pectoris detulerunt.
10.3.10
« In die», inquit,« illa,» id est in tempore, cum gentium crediderit multitudo,« non confunderis» tu, o filia dispersorum meorum.« Super cunctis adinventionibus tuis, quibus praevaricata es in me,» eligendo Barabbam, et Dei Filium crucifigendo:« Quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae,» id est Pharisaeos et scribas, sive sacerdotes, magna contra Dominum loquentes.« Et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo,» id est in Ecclesia fidelium, jactando te de generis nobilitate et electione patrum. Hoc autem factum est quando post resurrectionem Domini praedicantibus apostolis una die crediderunt tria millia, alia die quinque millia, et deinceps multa millia, multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
10.3.11
« Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum, et sperabunt in nomine Domini reliquiae Israel.» Cum abstulerit Dominus magniloquos superbiae de manu populi sui, derelinquentur pauperes et egeni, apostoli videlicet illitterati homines, et nullis mundi opibus fulti, et ipsi sperabunt in nomine Domini. Ipsi enim sunt reliquiae Israel, de quibus Isaias:« Reliquiae salvae fient:» Hae reliquiae« non facient iniquitatem, nec loquentur» contra Dominum« mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa,» ut aliud verbis promant, aliud corde machinentur:« quoniam ipsi pascentur» divini verbi pabulo, et poterunt dicere cum Psalmista:« Dominus pascit me, et nihil mihi deerit.»« Et accubabunt» secure, requiescent in pascuis Ecclesiae:« et non erit quae exterreat»: fide credentium superante omnem persecutorum saevitiam. Possunt haec et ad secundum referri Domini adventum, cum jam evacuaverit omnem principatum et potestatem, et cum novissime destructa fuerit inimica mors, quando electi liberi ab omni corruptione et metu mortis, accubabunt securi in pascuis beatae visionis Dei.
10.3.12
« Lauda, filia Sion, jubila» tu,« Israel. Laetare et exsulta in omni corde, filia Hierusalem:» Filia Sion, sancta est electorum Ecclesia, quae in specula, hoc est, in contemplatione Domini consistit. Hanc alloquitur Spiritus sanctus, ut laudet et gratias agat regi Israel Christo Domino, qui eam redemit, quique factus est ei a Deo justitia et sanctificatio et redemptio. Ipsa etiam est filia Hierusalem, quae videt veram pacem, quia Hierusalem visio pacis interpretatur. Et praesens Ecclesia filia est illius, quae sursum est Hierusalem, quae est mater nostra. Monet ergo eam ut exsultet, non qualicunque exsultatione, sed in omni corde. Et causa subditur quare laetari debeat et exsultare:
10.3.13
« Abstulit Dominus judicium tuum, avertit inimicos tuos rex Israel.» Hoc est damnationem, quando remisit iniquitatem plebis suae, cum eam redemit pretioso sanguine suo. Plenius vero ablaturus est in saeculi consummatione judicium ejus, cum eam redimet de interitu, et corroborabit in misericordia. Avertet quoque inimicos, id est omnes persecutores, sive etiam turbas daemonum, omniaque paci aeternae quietis contraria.« Dominus in medio tui, non timebis malum ultra.» Ipse enim dixit.« Inhabitabo in illis, et inter illos ambulabo.» Et ipse Filius promittit, dicens: Veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Illo ergo nobiscum et in medio nostrum habitante, non timebimus malum ultra.
10.3.14
« In die illa dicetur Hierusalem: Noli timere.» In die illa, hoc est in fine saeculi, dicetur ad Hierusalem liberam sanctorum matrem, vel ab angelis vel a Spiritu sancto,» Noli timere.» Dicetur et ad« Sion,» id est ipsam Ecclesiam, Deum feliciter speculantem:« Non dissolvantur manus tuae.» quia nequaquam operaberis ultra quod te fecisse poeniteat. Et unde ei tanta securitas, ostendit subdens:
10.3.15
« Dominus Deus tuus in medio tui, fortis ipse salvabit» te.« Gaudebit super te in laetitia,» et« silebit» non reputans tibi peccata tua.« In dilectione tua,» id est, in charitate, qua te gratis dilexit.« Et exsultabit super te in laude,» vel qua te laude dignam fecit, vel qua tu eum exsultando laudabis.
10.3.16
« Nugas qui a lege recesserant congregabo,» hoc est, inutiles et leves, qui legem praevaricando a sinu tuo recesserant, congregabo.« Quia ex te erant, ut ultra non habeas super eis opprobrium,» et secundum Apostolum non repulit Deus plebem suam quam praescivit. Hos ergo congregabo et reducam ad te, liberans eos de potestate daemonum, ut non amplius de eorum perditione sustineas opprobrium. Sciendum nugas Hebraeum esse verbum, apud Latinos usitatum. Unde scire possumus Hebraeam linguam matrem esse omnium linguarum.
10.3.17
« Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo, et salvabo claudicantem, et eam quae ejecta fuerat, congregabo.» Aperta Spiritus sancti consolatio ad Ecclesiam generaliter, vel specialiter ad unam quamque fidelem animam. Multi enim sunt qui vel totam Ecclesiam, vel sanctam quamque animam improperantes et irridentes, cum vident aliquem virum sanctum quae mundi sunt spernere et coelestia appetere. Solent enim dicere: Insanus est, non sic vivit ut nos, conventus hominum fugit, delicias mundi spernit, et caetera hujusmodi. Qui vero infideles sunt, exprobrant illi crucem Christi, et si in aliqua eum viderint tentatione, dicitur quod et Tobiae sancto propinqui dicebant:« Ubi sunt justitiae et eleemosynae quas faciebas?» Pollicetur ergo Dominus de talibus se facturum vindictam:« Ecce, inquiens, interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo, et salvabo claudicantem,» sive afflictam Ecclesiam, vel fidelem animam, quae in praesenti vita, diaboli vel membrorum ejus persecutione pressa, nutat inter procellas saeculi, cum tamen fixo gradu et solido gressu fidei ambulet. Hanc ergo claudicantem et afflictam salvabit, et abjectam congregabit. Abjecta quippe est Ecclesia, abjecta omnis fidelis anima apud saeculi amatores, ut saepissime in psalmis sancti queruntur et dicunt: Nunc autem repulisti et confudisti nos. Nec mirum, cum ipse quoque Dei Filius ex parte humanitatis dicat Patri: Tu vero repulisti et despexisti, distulisti Christum tuum.« Et ponam eos in laudem, et in nomen in omni terra confusionis eorum, in tempore illo quo adducam vos, et in tempore quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus.» Quos ponet in laudem et nomen, nisi filios abjectae et claudicantis: Petrum videlicet, Paulum, et reliquos sanctos, quorum nomina cum gloria magnificantur per ecclesias toto orbe diffusas. Hoc autem fiet, cum ad ducet et suscipiet filios afflictae, cum fuerint positi in gloriam, et cum de eorum victoria et triumphis fuerit gloriatus Dominus, sicut et de patientia Job gloriabatur contra diabolum. Tunc videbunt esse felices, quos in praesenti putabant miseros. Tunc cernent captivitatem eorum reduci in coelestem Hierusalem in gloriam aeternam, se autem resurgere in confusionem aeternam.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).