Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Haymo Halberstatensis-853
Enarratio in duodecim prophetas minores
Mino 5.1.16
Choose a text More by Haymo Halberstatensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9077 Enindup
5.1
IN ABDIAM PROPHETAM.
5.1
Abdiam prophetam esse aiunt Hebraei, qui sub rege Samariae Achab et impiissima regina Jezabel, pavit centum prophetas in specubus, qui non curvaverunt genua Baal, et de septem millibus erant quos Elias arguitur ignorasse, sepulcrumque ejus usque hodie cum mausoleo Elisei prophetae et Joannis Baptistae in Sebaste, quae olim Samaria dicebatur, cum magna veneratione habetur. Legitur quia centum prophetas paverat, accepit spiritum prophetiae, et de duce exercitus fit dux Ecclesiae, et impletum est in illo quod Dominus ait:« Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet.» Tunc in Samaria parvum gregem paverat, nunc in toto orbe Christi pascit Ecclesiam.
5.1.1
IN ABDIAM PROPHETAM. CAPUT PRIMUM.
5.1.1
« Visio Abdiae.» Potest quaeri cur dicatur visio Abdiae, cum non legamus in sequentibus quod aliquid viderit, sed audierit. Sciendum autem visionem hic pro intellectu poni, quia quod audivit, vidit, hoc est intellexit more prophetarum. Sunt autem tria genera visionum: una est corporalis, sicut in lapidibus; spiritualis, sicut in somnis videmus equos currere, homines bellare; intellectualis, qua locuti sunt sancti prophetae. Intelligebant enim spiritualiter quidquid loquebantur.« Haec dicit Dominus Deus ad Edom.» Edom ipse est Esau et Seir, similiter regio illius tribus nominibus nuncupatur. Dictus est enim Esau, ab esu lentis, quia propter rufum lenticulae cibum vendidit primogenita. Nam Edom, rufus interpretatur. Dicitur et Seir, id est pilosus, quia hispidus erat. Regio quoque illius dicta est Idumaea, et Seir, et Teman. Hinc per Amos dicitur,« Super tribus sceleribus filiorum Edom, et super quatuor non convertam eum;» et per Isaiam,« Ad me clamat Seir, custos quid de nocte?» et per Jeremiam,« Nunquid non est ultra sapientia in Teman,» et reliqua usque in finem prophetiae. Contra filios itaque Edom inimici erant filii Israel, sicut olim fuerat pater illorum fratri suo Jacob. Loquitur Propheta:« Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit» Jungit se caeteris prophetis, qui spiritualiter divinam sententiam enuntiant contra Idumaeam. Hebraice enim Edom, Graece Idumaea dicitur. Auditum, inquit, audivimus a Domino, ego scilicet et caeteri prophetae similes mei, qui contra Edom scripserant. Et legatum ad gentes missum, id est Filium suum, qui utique est Verbum Patris Dei, direxit ad Nabuchodonosor et exercitum ejus, ut venirent adversum Idumaeos, et disperderet eos. De hoc legato Dominus per Aggaeum loquitur,« Movebo omnes gentes, et veniet Desideratus cunctis gentibus.»« Surgite, et consurgamus adversus eum in praelium.» Legatus qui ad gentes missus est, haec loquitur: Surgite( inquit) qui dormitis, et nolite gravem atque insolitam aestimare pugnam. Me enim habebitis primum in acie. Et ego princeps vester, qui Jesu Filio Nave gladium tenens apparui, ideoque consurgamus adversus eum in praelium, quia facilis erit victoria. Similiter et Jeremias in visione contra Edom loquitur,« Auditum( inquit) audivi a Domino, et legatus missus est ad gentes,» etc.
5.1.2
« Ecce parvulum dedi te in gentibus contemptibilis tu es valde.» Similiter et Jeremias,« Ecce parvulum dedi te, contemptibilem inter homines.» Comparatione enim caeterarum gentium in circuitu suo habitantium parvulus erat, sed in superbiam elevabatur, cum esset contemptibilis, id est valde despicabilis. O Edom, inquit, cum minimus sis inter omnes in circuitu nationes, et ad comparationem gentium caeterarum parvus in numero, ultra vires erigeris in superbiam. Unde sequ tur:
5.1.3
« Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrae, exaltantem solium tuum: qui dicis in corde tuo.» Terra Idumaeorum in australi parte erat sita, ideoque ob nimium solis calorem, in cavernis terrae aut petrae habitabant. Et est sensus: Cum habites in speluncis, aut in cavernis petrarum humilis atque pauperrimus, et excelsa aedificiorum tecta non possides, ob nimiam cordis duritiam, vel superbiam, solium tuum vel regnum tuum, quasi omnipotens sis, exaltare niteris, et dicis in corde tuo:« Quis detrahet me in terram?» id est nullus. Quis enim aliquando pro raro, aliquando pro nullo ponitur, sicut hic, et sicut in psalmo:« Deus, quis similis erit tibi?»
5.1.4
« Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera ponis nidum tuum: inde detraham te, dicit Dominus.» Tu( inquit) superbia intumescis, et ut aquila, quae sublimius caeteris avibus volat in altum, sustolleris, ita ut etiam ultra naturam possis altitudinem penetrare, et ut etiam( plus dicam) inter sidera posueris nidum tuum, id est habitaculum, inde te ad terram detraham, ut illa se subito saepe in fundum maris dejicit de magna nubium altitudine. Aquilam enim cunctis avibus altius volare, etiam hi qui de natura avium disputant, memoriae prodiderunt, tantique intuitus esse dicitur, ut cum super maria immobili penna feratur, nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos videat natare, et cum juxta littus fuerint, tormenti instar descendere, raptamque praedam pennis ad littus detrahere. Haec quae adversus Edom proferuntur, spiritualiter ad haereticos referri possunt, qui, cum sint parvuli et contemptibiles, in superbiam contra Ecclesiam extolluntur, confidentes in mysteriorum secretis, quibus Dominus minatur, quia si exaltati fuerint elatione mentis ad coelum, inde detrahat eos.
5.1.5
« Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses?» Quod dicit, hoc est: Si fures et latrones, qui de nocte domos suffodere consueverunt, et rapere quae in domibus sunt, introissent ad te, et absconditi tenebris circuissent domus tuae angulos, quomodo tunc conticuisses, sic subauditur tacebis, cum venerit Nabuchodonosor cum Chaldaeis, et Assyriis, et reliquis gentibus, non audens illis resistere. Comparatio est dissimilium rerum.« Nonne furati essent sufficientiam sibi?» id est nonne abstulissent quidquid putabant sibi posse sufficere?« Si vindemiatores introissent ad te, nunquid saltem racemum reliquissent tibi?» id est, si vindemiatores introissent vineam tuam, et eam hostiliter vastare cuperent, nunquid saltem racemum reliquissent tibi? Quasi diceret: Procul dubio facerent, quia quamvis diligens eorum fuisset operatio, tamen racemos vitibus foliisque celatos inter palmites reliquissent. Isti autem vindemiatores Babylonii intelliguntur cum duce suo, qui, Domino jubente, eamdem plebem vindemiantes interfecerunt, et spoliaverunt, nihilque fuit absconditum, quod eos latere potuisset.
5.1.6
Unde et admirando propheta subjungit:« Quomodo scrutati sunt Esau, investigaverunt abscondita ejus?» Universa enim secreta illius et cavernas ac foramina speluncarum in quibus habitabant, Chaldaei lustraverunt, nihilque eis abscondere potuerunt. Quod mirum valde est, cum omnis australis illa regio Idumaeorum in specubus habitatiunculas habeat, et propter nimios calores solis, quia meridiana provincia est, subterraneis tuguriis utatur.
5.1.7
« Usque ad terminum emiserunt te.» Id est non aliqua solummodo pars regionis tuae captivata est adveniente Nabuchodonosor, sed usque ad terminos regni tui pervenientes, ejecerunt te extra solium tuum.« Omnes viri foederis tui illuserunt tibi: invaluerunt adversum te viri pacis tuae.» De Moabitis ac Madianitis, caeterisque ejus vicinis loquitur, qui ante erant cum eodem foederati, sed postea cum Assyriis juncti illuserunt eos, quibus quondam fuerant foederati, et invaluerunt adversus eos, in captivitatem ducentes, quibus olim fuerant pacifici in praesidio urbium suarum.« Qui comedunt tecum, ponent insidias super te.» Id est qui nunc tecum tanta potiuntur pace et amicitia ut tecum panem comedant, advenientibus hostibus copulati, ponent super te insidias, custodientes ne quis eorum qui ad te pertinet, possit effugere.« Non est prudentia in eo.» Talis scilicet qualis esse debuerat, dum sperat in his qui adversarii ejus futuri sunt. In hoc enim nullam Edom inesse dixit prudentiam, quia nescivit illos hostes sibi praevidere futuros, cum quibus pacem habebat.
5.1.8
« Nunquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumaea, et prudentiam de monte Esau?» Id est, cum hostes fines tuos possidebunt, et omnes viri foederis tui illuserint tibi, et praevaluerint contra te, perdam sapientes philosophos de Idumaea. Edom enim Hebraice, Graece Idumaea appellatur. Prudentiam quoque de monte Esau auferam, ut calliditas stultitiae ejus demonstretur, possintque nullum invenire consilium, quo superveniens possint effugere malum. Bene autem de monte prudentiam se tunc dicit ablaturum, vel quia urbs Idumaea in monte sita est, vel quia omnis illa regio ad austrum vergens praeruptis montibus edita sit.
5.1.9
« Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau.» Alia translatio habet,« pavebunt pugnatores tui de Teman.» Teman enim meridies interpretatur. Quomodo Esau tribus nominibus legimus appellatum, ita et plaga regionis illius, quae ad austrum vergit, tribus nominibus dicitur vocata, Darom, Teman, Negeb. Quae nomina( juxta Ezechielem) austrum, africum, meridiemque significant. Et est sensus: Postquam supervenientes audire coeperis hostes, et coeperint tibi illudere, in quorum nunc pace confidis, pavebunt fortes regni tui, qui habitant in meridie, ut intereat vir de monte Esau, qui et pugnare pro civitate, et prudenter consilium dare ante consueverat.
5.1.10
« Propter interfectionem et iniquitatem in fratrem tuum Jacob.» Causam exponit, quare sapientes sint perituri de Idumaea, et prudentes de monte Esau, propter interfectionem scilicet et impietatem, quia interfecit, et inique egit contra fratrem suum Jacob, quando, Babyloniis vastantibus Hierusalem, ipse socius eorum erat. Odium enim quod tenuit Esau contra Jacob propter benedictionem, quam subripuit ei, tenuerunt et isti cum filiis suis in sempiternum. Dolebant enim se perdidisse bona quae Judaei perceperant. Quam ob causam, quando Nabuchodonosor primum venit in Hierusalem, Chaldaeis Babyloniisque eam vastantibus, junxerunt se illis, et cum eis pariter interfecerunt Judaeos: propter quod peccatum loquitur ad eos Dominus, dicens:« Operiet te confusio, et peribis in aeternum.» Confusi quippe sunt postea quam capti sunt ab hostibus, et perierunt in aeternum, quia perpetua sunt captivitate damnati.
5.1.11
« In die cum stares adversus eum.» Id est manifesta captivitate, quando Joachim captus est et Daniel, caeterique pueri in captivitatem ducti sunt, primo scilicet adventu Nabuchodonosor in Hierusalem, cum stares adversus germanum tuum.« Quando capiebant alieni» a Deo et a progenie Judaeorum,« exercitum ejus, et extranei ingrediebantur portas ejus,» id est civitatis Hierusalem.« Et super Hierusalem,» id est super praedam illius,« miserunt sortem» ut ejus spolia sibi dividerent, quaerentes quid quis caperet?« Tu quoque eras quasi unus ex eis.» Ideoque ista tibi evenient; quoniam, qui debueras esse tutor eorum atque auxiliator, factus es interfector.
5.1.12
« Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus: et non laetaberis super filios Juda in die perditionis eorum.» Minatur jam aperte sermo propheticus Edom, quia cum interierit vir de monte Esau, et operuerit eum aeterna confusio, propter interfectionem et impietatem fratris ejus, nequaquam faciet quae fecit ante contra germanum suum, ac si diceret. Cum venerit secunda et tertia captivitas Judaeorum, non despicies eos, neque laetaberis in die perditionis eorum, ut hactenus, quia jam teneris captivus ab hostibus. Primum enim( sicut dictum est) venit Nabuchodonosor in Hierusalem sub Joachim, quando Ezechiel cum eodem rege ductus est Babylonem; tertio sub Sedecia, quem erutis oculis in caveam captivum duxit: in secunda ergo vel tertia captivitate Israelitarum non sunt laetati Idumaei, quia jam tenebantur captivi. Unde sequitur:« et non magnificabis os tuum in die angustiae.» Dicens:« Exinanite, exinanite, usque ad fundamentum in ea,» sicut primum fecisti. Unde Psalmista imprecantis voce loquitur, dicens:« Memor esto, Domine, filiorum Edom in die Hierusalem.» Duabus enim tribubus, quae regnabant in Hierusalem, et appellabantur Juda, a Chaldaeis secunda vel tertia vice captis, non magnificaverunt Idumaei os suum, quasi socii essent victorum in fratris angustia.
5.1.13
« Neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum: neque despicies et tu in malis ejus in die vastitatis illius.» Id est nequaquam per portam Hierusalem gloriabundus incedes in die vastitatis et ruinae populi mei, quia tu, manibus eorum traditus, similia patieris.« Et non emitteris adversus exercitum ejus in die vastitatis illius,» ut olim exercitum adversus eum misisti.
5.1.14
« Neque stabis in exitibus,» id est in viis,« ut interficias eos qui fugerint: et non concludes reliquos ejus» in carcerem, ac tradas eos dominis suis,« in die tribulationis,» id est cum coeperint fugere per notas sibi vias et diverticula ad solitudinem, non stabis in bivio, nec venientes exspectabis in compitis, ut interficias eos qui fuerint liberati, aliosque comprehensos reducas, et vel ipse capias, vel captivitati hostium serves.
5.1.15
« Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes,» id est dies vindictae Domini super omnes gentes veniet, et est sensus: Cum omnes gentes vindictam irae Dei senserint, et calicem ejus furoris biberint, nunquid tu quasi innocens relinqueris? Quasi diceret: Non eris innocens, sed multo magis bibes ex hac vindicta omnium gentium; et Jeremias loquitur sub metaphora calicis cunctis gentibus propinati:« Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnes gentes.» Universas quippe gentes, Herodoto teste, usque ad Propontidem, Scythicumque mare et Ionicum vel Aegaeum, Assyrii Babyloniique sibi subjugaverunt.« Sicut fecisti, fiet tibi.» Id est sicut interfecisti Judaeos hostis factus, sic et tu interficieris ab hostibus. Unde subditur:« retributionem tuam convertet in caput tuum.» Qualia fecisti, talia recipies. Sub hoc sensu et contra Babylonem Propheta imprecatur:« Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis.»
5.1.16
« Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum Sion, bibent omnes gentes jugiter,» id est quomodo cum Assyriis et Babyloniis laetatus es super montem sanctum meum, ubi erat templum meum et altare holocaustorum, sic bibent, id est laetabuntur omnes gentes super te, quas tecum habes Babyloniis in praesidio:« et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint.» Id est non solum laetabuntur in tua perditione, sed etiam ita te interficiendo absorbebunt, ut sint Idumaei quasi non sint. Vel certe quod dicit, erunt quasi non sint, ad omnes gentes refertur, de quibus supradictum est, Dies Domini super omnes gentes. Quicunque ei non adhaerent, qui est, Ego sum, sic sunt, quasi non sint. Unde et in Esther legimus:« Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his qui non sunt.» Vel certe ideo omnes gentes nihil esse dicit, quia ab invicem vastate sunt atque absorptae. Tali enim circulo vindicta processit, quoniam sicut Idumaei interfecerunt Judaeos, ita ipsi interfecti sunt ab Assyriis et Chaldaeis, ipsi a Medis et Persis, Perses ipsi a Macedonibus, Macedones a Romanis, quorum regnum destructum est imperio Christi.
5.1.17
« In monte autem Sion erit salvatio, et erit sanctus.» Completa sunt verba prophetiae hujus, quando post septuaginta annos sub Zorobabel, et Esdra, atque Nehemia, quae tribus reversae sunt in Judaeam, fuitque illis salvatio libertatis, et mons templi Domini fuit sanctus propter sacerdotes, sacrificia, oblationes, et reliqua, quibus populus Dei cultu sanctificabatur.« Et possedit domus Jacob eos qui se possederant,» Idumaea subversa, et ab inimicis gentibus( cum quibus foedus contra Jacob prius inierat) devorata, in monte Sione erit salvatio, et erunt reliquiae, et domus Jacob reversa de captivitate, possidebit eos qui se haereditate possederant. Illis enim revertentibus, multi ex Medis et Persis eos sunt secuti, quos possederant in religione et fidei societate.
5.1.18
« Et erit domus Jacob,» id est duae tribus cum tribu Levitica,« ignis, et domus Joseph,» id est decem tribus,« flamma, et domus Esau stipula:» sensus est, sicut ignis et flamma devorat stipulam, sic duo regna duarum et decem videlicet tribuum, in unius sibi virgae juxta Ezechiel copulam foederatae, vastabunt Idumaeam, et devorabunt eam. Nam per Joseph decem tribus designantur, propter Josue et Hieroboam. Cum duabus enim tribubus multi quoque decem tribuum sunt reversi, qui pari certamine dimicarent contra Idumaeos. Unde subditur:« et succendentur in eis, et devorabunt eos: et non erunt reliquiae domus Esau.» Nec unus solummodo de populo remanebit, qui adversariorum eversionem vicinis gentibus possit nuntiare. Unde et Septuaginta dicunt. Non erit frumentarius domus Esau. Eos enim quos nunc veredarios appellant, veteres frumentarios dixerunt. Quare autem haec omnia fierent, manifestatur, cum subditur:« quia Dominus locutus est,» cujus dixisse, fecisse est, appositum ad exercitum Babylonium. Cuncta autem haec quae diximus, et quae dicturi sumus, Judaei falsa sibi somniantes, ad tempora referunt Antichristi: et quidquid contra Idumaeam interpretati sumus, illi adversus Romanum imperium somniant; quod tamen nos dicimus aut juxta historiam sub Zorobabel esse factum, aut certe quotidie in Ecclesia mystice impleri. Quando autem factum vel faciendum sit, ipse novit, qui per prophetas haec mandavit.
5.1.19
« Et haereditabunt hi qui ad austrum sunt, montem Esau: et qui in campestribus, Philisthiim.» Reverso in regnum suum Juda, hi qui ad austrum sunt, id est duae tribus quae in australi parte terrae repromissionis habitabant juxta divisionem Jesu filii Nave, haereditabunt montem Esau, ut non arceantur etiam angustis terminis, sed etiam montana possideant, quae Edom ante possederat: et qui in campestribus ex ipsis duabus tribubus habitabant, in Liade videlicet et monte Diospoli, atque Nicopoli possidebunt quinque urbes Philisthiim, Gazam videlicet, Ascalonam, Azotum, Accaron, et Geth, et omnem illam plagam quae, juxta Actus apostolorum, Saronas vocatur, ut scilicet usque ad maritima perveniant, et Philisthiim suo imperio subjugent, quos prius non habuerant subjugatos.« Et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariae.» Quia intantum dilatabitur terminus filiorum Israel, ut usque ad Ephraim perveniatur, non solum regnum aliarum gentium, sed etiam regnum decem tribuum, cujus caput Samaria, possideant hostes eorum.
5.1.20
« Et Benjamin possidebit Galaad.» Galaad civitas erat, vel mons in tribu Gad. Per hanc autem civitatem, vel montem, tota designatur Arabia, quae prius vocabatur Galaad, et nunc Jerasa nuncupatur, quam totam possedit Benjamin, cujus statim ab Hierusalem contra septentrionem termini dilatantur, hoc utrum factum sit, Deus viderit. Potest enim ex parte per annos quingentos usque ad adventum Christi esse completum, quod quotidie in Ecclesia completur et confirmatur, dum hi qui habitant in vero lumine, campestria atque humilia inhabitent, discipuli videlicet ejus qui dicit:« Discite a me quia mitis sum et humilis corde.» Possident montem Esau et Philisthiim, per quos possumus gentium philosophos accipere, propter altitudinem eloquentiae; regionem quoque Ephraim et Samariae possidebunt, per quem( ut in Osee saepe legimus) haeretici figurantur. Porro Benjamin, id est filius dexterae, populus videlicet Christianus, possidebit Galaad, qui interpretatur acervus testimonii id est Judaeos credentes, a quibus testimonia legis accepimus et prophetarum.
5.1.21
« Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israel, omnia Chananaeorum usque ad Sareptam,» id est illi qui reversi fuerint ex decem tribubus de captivitate, omnia, subaudis loca, Chananaeorum possidebunt usque ad Sareptam, id est, non solummodo possidebunt quae ad meridiem sunt, et ad occidentem, et ad septentrionem, Idumaeos Ciliciae, et Palaestinos, et montem Esau, et Samariam, sed etiam contra orientem cunctis quae terrae Chananaeorum sunt, imperabunt usque ad Sareptam Sidoniorum, ubi quondam Eliam pavit vidua.« Et transmigratio Hierusalem, quae in Bosphoro est, possidebit civitates austri.» In Bosphoro autem dicit, in terminis vel in finibus. Unde et Septuaginta Sapharad ponunt, quod terminus vel locus interpretatur, et est sensus: Hi qui de ipsa Hierosolymorum metropoli civitate translati, in Saphara habitabant, id est in finibus Babyloniorum, reversi possidebunt civitates austri, quae sunt in tribu Juda. Habitantes enim in urbe sua, ea quae urbi vicina sunt obtinebunt.
5.1.22
« Et ascendent salvatores in montem Sion.» Sicut fuit Zorobabel et caeteri, ut quondam fuit Othoniel, et caeteri liberatores, quos misit Dominus, usque ad Saul, indeque usque ad Sedeciam,« judicare montem Esau.» Ascendent enim de captivitate, ut judicent atque discernant, quasi subjectum et servientem sibi montem Esau, id est Idumaeos pariter cum terra sua:« et erit Domino regnum,» subjugatis, scilicet omnibus, Domino erit regnum, quia ipse suos faciet regnare in diversis locis.

Intertext edge

Open linked passage

Note