Haymo Halberstatensis-853
Expositio in Apocalypsin
Apoc 2
Choose a text
More by Haymo Halberstatensis
—
9078 Exinap2
2.1.1
LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM.
2.1.1
Apocalypsis Jesu Christi. Planior esset sensus, si dixisset adjuncto verbo: Haec est Apocalypsis; sed hunc modum locutionis, qui cum diminutione verbi fit, frequenter invenimus in divinis Scripturis. Unde nec Salomon ait: Hae sunt parabolae Salomonis, aut: Haec sunt verba Ecclesiastis, sed tantum: Parabolae Salomonis, et: Verba Ecclesiastis regis Jerusalem. Sic etiam Isaias dicit: Visio Isaiae, absque ullo adminiculo verbi. Sic et reliqui. Taliter autem loquentes, subauditiones necessarias tales sententias habere docuerunt. Verbi gratia, cum legimus: Apocalysis Jesu Christi, subaudiendum est: Haec est. Est autem Apocalypsis Graecus sermo, et Latine dicitur revelatio sive manifestatio, eo quod in ea status praesentis et futurae Ecclesiae beato Joanni, et in illo, Ecclesiae sit manifestatus. Quam dedit illi Deus palam facere servis suis. Et hic apertius esset, si dixisset, Qua; sed et hic modus locutionis saepe fit in Scripturis. Unde est: Bonum certamen certavi, pro eo quod est: Bono certamine certavi. Haec autem revelatio ipsius Domini Jesu Christi, quam a Deo accepit, ut sua revelatione manifesta faciat servis suis, quae oportet fieri cito, sed in his verbis utraque ejus natura designatur: divina scilicet, per hoc quod ipse cum Patre et Spiritu sancto cuncta revelat mysteria: humana autem in hoc quod non solum a Patre et Spiritu sancto, sed etiam a seipso accepit, ut sua revelatione manifestaret servis suis quae oportet fieri cito. Deus enim in hoc loco tota Trinitas intelligitur, a qua accepit ipse homo assumptus a Verbo Dei, ut ista mysteria suis revelaret servis, ubi etiam ipsa forma servi, domina praedicatur servorum. Servis suis ea manifestavit, id est praecepta sua sequentibus, quibus alibi dicit: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus. Non enim servis Mosaicae legis, id est Judaeis, non mundanae sapientiae philosophis deditis, sed gratiae divinae subjectis, revelatio coelestis aperitur. Hinc Dominus in Evangelio dicit: Confiteor tibi, Domine Pater, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Quae oportet fieri cito. In his verbis duo comprehenduntur, ut ea scilicet quae finienda sunt cito accipiant terminum: et ea quae inchoanda sunt, cito sumant initium. Ista tamen nequaquam finem acceptura sunt. Unde nec metuenda sunt tormenta quae transeunt, sed ea metuenda sunt quae in aeternum perseverant. Nec gaudia fugitiva sunt appetenda, sed jugi statu permanentia. Cito, id est in praesenti tempore. Omne enim tempus praesentis vitae comparatum aeternitati, quasi unius horae parvissimum est momentum. Unde et idem Joannes in epistola sua dicit de hoc longissimo tempore: Filioli, novissima hora est. Revelat ergo Christus Joanni, id est Ecclesiae suae, et ea quae cito transeunt et ea quae cito adveniunt, ut dum se temporaliter cernit affligi vel prosperari, cogitet brevitatem istius temporis, et quam velociter transeant gaudia et tribulationes cum tempore, et quam velociter appropinquent eadem sine fine mansura, ac per hoc nequaquam malorum prosperitatibus invideat, sed potius in suis adversitatibus gaudeat. Et significavit. Hoc loco, significavit, non ab ostensione, sed a signo positum intelligere debemus, et hoc esse dictum significavit, quod est, sigillavit; signum enim dicitur sigillum. Quo in loco quaestio oritur: quare hoc dicatur cum in sequentibus inveniamus dictum Joanni ab angelo: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus; sed sciendum est quia sacra Scriptura impiis signo clauditur, fidelibus aperitur. Non enim propter fideles servos, sed propter fures et latrones divitiae sub signaculo clauduntur. Sed dicendo ergo, significavit et infidelibus claudi, et fidelibus spiritali exercitio docuit aperiri. Unde et Danieli dicitur: Vade, quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempus praefinitum. Mittens per angelum suum servo suo Joanni. Iste angelus in figura Christi apparuit beato Joanni, quia enim cum Patre et Spiritu sancto Filius unus est Deus, omnia revelans, utique et angelum illum replevit; atque in illis corde habitans, per eum locutus est Joanni. Ipse autem Joannes figuram Ecclesiae tenet, sicut in sequentibus videbimus. Cui Christus( sicut dictum est) non in sua natura, sed per angelum apparuit, sicut olim fecit patribus. Expleto enim ministerio propter quod venerat, visus est etiam ab hominibus quandiu oportuit, donec quadragesimo die ascendit in coelum; non deinceps per eam substantiam quam sumpsit a nobis apparere voluit. Unde non corporalem ejus praesentiam debemus requirere, sed potius credere eum esse ubique in divina majestate. Totus itaque Filius Dei per divinitatem erat in angelo, totus cum Patre et Spiritu sancto consistebat in coelo quod nulli alii posse tribuitur, nisi illi incorporeae et simplici naturae, quae tota in coelis reperitur, tota in terris, tota sine loco in loco, tota sine parte in partibus. Quid est autem mirum, si post ejus incarnationem angelus apparens, similis filio hominis dicitur, sicut in consequentibus invenimus, cum etiam angeli qui multo ante ejus adventum sanctis patribus apparuerunt, viri vocantur? Quo in loco dicit beatus Ansbertus Ambrosius: Credi etiam potest beato Paulo apostolo Dominum, post suam ascensionem, non in sua natura apparuisse, sed potius per angelum tantum in ea forma, in qua recognosci ab hominibus solet. Quod hinc etiam probari potest, quia si beatus Paulus nuper conversus, in sua eum substantia vidisset, consequens esset, ut prae omnibus dilecto discipulo, sibique ab adolescentia dicato, non per angelum, sed per semetipsum appareret. Quod dicit: Mittens per angelum suum servo suo Joanni, morem sanctorum Patrum tenet, qui in suis dictis sic de se quasi de alio loquuntur. Unde est: Vir erat in terra Hus nomine Job, etc., usque, recedens a malo. Et: Erat Moyses vir mitissimus super omnes qui morabantur in terra, et idem Joannes saepe in Evangelio suo: Hic est discipulus ille quem diligebat Jesus.
2.1.2
Qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi. Perhibuit testimonium verbo Dei Joannes, cum dixit: In principio erat verbum; et: Omnia per ipsum facta sunt; et: Erat lux vera quae illuminat omnem, etc., quae in eodem loco de divinitate verbi sequuntur. Perhibuit testimonium Jesu Christi, cum dixit: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Non tamen dividimus personas cum ista dicimus, sed utramque ostendimus naturam. Quod vero ait in his quaecunque vidit, subintelligendum est quaecunque de incarnato Dei Verbo, sive in divinitate, sive in humanitate cognovit. Aliud vero vidit oculis corporeis, atque aliud oculis mentis: oculis mentis vidit divinitatem, oculis corporeis humanitatem. Vidit eum ante omnia saecula a Patre genitum, cum Patre omnia fecisse. Vidit in fine temporum natum ex matre pro nostra salute, deinde passum, a justo homine sepultum, a mortuis resuscitatum, atque in dextera Patris sublevatum, deinde ad judicium venturum. Vidit itaque haec omnia, et testimonium perhibuit, et scimus quia verum est testimonium ejus. Sed quod fecit Joannes, hoc etiam facit quotidie Ecclesia, cujus membrum ille fuit, et in cujus figura hanc Apocalypsin vidit, a cujus ore testimonium illius non recedit, quia indesinenter doctrinis illius resistit.
2.1.3
Beatus qui legit et audit verba prophetiae hujus, et servat ea quae in ea scripta sunt. Tempus enim prope est. In his verbis duorum personae comprehenduntur: doctorum videlicet, qui legunt et aliis exponunt, et auditorum, qui audiunt et retinent, et opere perficiunt ea quae in ea scripta sunt. Licet enim hic liber multa habeat in se profunda mysteria, tamen multa sunt ibi, quae etiam ad litteram custodita, magnam utilitatem et salutem praestant suis observatoribus. Servant autem ea quae in ea scripta sunt, qui fidem Christi et Ecclesiae non violant, qui cavent prohibita, et implent jussa, metuunt minata supplicia, amant promissa coelestia. Hinc autem liquido colligitur, quantae sit auctoritatis, quantaeque excellentiae, cum inter omnes libros Novi Testamenti hic solummodo prophetia nominatur, quam qui observaverit beatus esse perhibetur. Ad quod et subjungitur: Tempus enim prope est, judicii scilicet, quando redditurus est unicuique juxta opera sua. Ac si diceret: Felix qui fidei sacramentis imbutus, et quae in his jubentur custodit, et quae probibentur non praesumit, quia et observationis tempus non longas moras innectit, et retributionis dies quodammodo in januis consistit.
2.1.4
Joannes septem ecclesiis quae sunt in Asia. Asiae duae sunt, major scilicet et minor, quae minor in sortem venit beato Joanni, in qua sunt septem civitates metropolitanae quarum caput est Ephesus; sed cum major minori jungitur, pene medietatem mundi occupant. Huic tantae regioni Deus omnipotens per suam misericordiam praeposuit praedicatorem beatum Joannem, et ideo ille specialiter ecclesiis Asiae suam dirigit prophetiam. Verbum quod loquitur septem ecclesiis Asiae, utique omni Ecclesiae dicit. Quae cum una sit, septenario numero comprehenditur, quo saepe solet universitas designari, juxta illud: Septies in die laudem dixi tibi, vel propter innumera dona quae percipit a Spiritu sancto, qui cum unus sit Spiritus replens orbem terrarum, id est universam Ecclesiam; dicitur etiam septiformis a propheta super Dominum requievisse propter septem, id est multiplicia dona sua, quae praestat fidelibus. Una est itaque Ecclesia, sicut unus est Spiritus; unde et catholica Graece dicitur, id est universalis, et septiformis Spiritus munere est repleta. Unde et in Zacharia legimus, candelabrum totum aureum, habens super se septem infusoria et septem lucernas; quam etiam septiformem Ecclesiam Christo conjungi Isaias commemorat, dicens: Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, etc. Vir iste unus Christus est quem septiformis Ecclesia complectitur, dicens: Panem nostrum comedemus, corpus scilicet tuum nobis a Deo datum manducabimus, vestimentis virtutum ornabimur, tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum, ut sis vir noster, ne improperando dicant nobis Judaei quod non habeamus virum. Unde et Salomon dicit, quia sapientia excidit sibi columnas septem, columnas septem excidit, et domum fecit, quia ab amore praesentis saeculi dura corda gentilium septiformi spiritu implenda separavit, atque ad fortitudinem coelestis aedificii erexit. Recte etiam hoc numero septenario, qui constat ex tribus et quatuor, Ecclesia comprehenditur, quae in quatuor mundi partes diffusa inconcussa mente et fide observat sanctae Trinitatis fidem. Cujus numeri mysterium etiam unusquisque homo in se continet, qui utique membrum est hujus Ecclesiae, dum ex quatuor constat humoribus, quatuor pollet virtutibus, et diligit Deum ex toto corde suo, et ex tota anima sua, et ex tota voluntate sua. Nam tribus spiritaliter, et quatuor corporaliter viget. In dilectione enim Dei, tribus qualitatibus spiritaliter excitatur. Ipse vero corporaliter ex materia calida et frigida, humida et sicca componitur. Asia, interpretatur elatio. Elatio autem et in bonam et in malam ponitur partem, nec semper pro vitio ponitur, sed aliquando culmina virtutum designat. In bono ponitur, ut illud Isaiae: Ponam te in superbiam saeculorum. Sustollam te super altitudinem terrae. Altitudines terrae sunt divitiae, honores, dignitates. Super altitudines has Deus omnipotens posuit Petrum, Paulum, et caeteros qui primum fundamentum Ecclesiae jecerunt. Nam sicut cum montem quisquis conscendit, eo paulisper caetera subjacentia despicit, quo ad altiora plus gressus tendit, ita qui intentionem nititur figere in summis, eo amplius terrena despicit, quo amplius elevatur ad coelestia, et quod prius in imo positus super se credidit, post ascendendo proficiens, sub se esse cognoscit. In hac bona elatione consistit Ecclesia, quia terrena omnia calcans, mente coelos inhabitat, dicens cum Apostolo: Nostra conversatio in coelis est. Quod si etiam elationem in contrariam partem intelligere voluerimus, neque in hoc a sano intellectu recedimus, quia multi a sua superbia dejecti sunt per gratiam Christi atque humiliati; ad quos etiam, quia membra sunt Ecclesiae, haec pertinet revelatio. Impletum hoc cognoscimus in Paulo, qui prius fuit superbus Ecclesiae persecutor, deinde factus est piissimus praedicator. De superbis enim atque elatis quotidie Christus suam Ecclesiam per internam gratiam vocans, mitissimam reddit et humilem.
2.1.5
Gratia vobis. Gratia dicitur gratis data, non merces reddita, sed venia gratis collata, quae gratia specialiter in hoc est accipienda, quia sine merito hominum misit Deus Filium suum, qui nos suo sanguine redemit, et ad filiationem Dei perduxit. Unde et sequitur et pax, quia videlicet ipse per suam passionem genus humanum Deo Patri pacificavit. Et notandum quod non dicitur, pax et gratia, sed praemittitur gratia ac deinde subjungitur pax, quia nullus ad pacem reconciliationis venire poterit, nisi hunc gratia misericordiae praecesserit, quia ut ad pacem Dei venire possimus, a Dei gratia perventi sumus; generaliter autem omnia quae a Deo percipimus, sive in fide, sive in opere, in abstinentia, in jejunio et in caeteris, gratis a Deo nobis tribuuntur sola illius misericordia. Quaerendum est in hoc loco cur in dato gratiae, nominato Filio et Spiritu sancto, persona Patris reticetur? Nam cum dicit: Ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est, Filium in his verbis ostendit, quod maxime ex hoc probat, cum subjungit: Qui venturus est, ad judicium scilicet, ut reddat unicuique juxta opera sua. Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, qui solus cum Patre et Spiritu sancto habet esse, quia semper est immutabilis, unde Psalmista: Tu autem idem ipse es. Sunt etiam angeli, sed mutabilitatem passi sunt, quando unus eorum motus per superbiam cecidit. Sunt homines, sed mutabiles. sicut primus homo mutatus est, et ex justo factus est injustus, ex bono impius, ex immortali mortalis. Omnis enim creatura mutabilis comparata aeternitati, quasi non est, ideoque specialiter esse habere dicitur, qui semper idem est. Erat vero, quia antequam de beata Virgine nasceretur in tempore, cuncta cum Patre fecit tempora, juxta illud: In principio erat Verbum; et: Omnia per ipsum facta sunt. Venturus est ad judicium, juxta illud angelorum promissum: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Cum itaque haec non nisi soli Filio congruere videantur, et hanc gratiam Ecclesia justorum a Patre et Filio atque Spiritu sancto percipit, quia quorum inseparabilis est unitas, inseparabilis est etiam operatio, quod sibi vult hoc, quod solummodo mentio fit Filii vel Spiritus sancti? Sed sciendum quia mos est sacrae Scripturae ut ubi unius fit mentio personae de Trinitate, tota simul Trinitas intelligatur. Ergo ubi in persona Filii fidelibus gratiam tribuere legentes audivimus, simul in ipsa datione Patrem et Filium et Spiritum sanctum intelligere debemus. Iterum quaeritur, cum sit unus Spiritus qui replet orbem terrarum, cur Joannes in hac revelatione septem spiritus introducit? nimirum propter septenariam, id est multiplicem ejus operationem. Simplex itaque est proprietate naturae, multiplex vero gratiarum distributione. Hinc Salomon dicit eumdem spiritum unicum et multiplicem. Et a septem spiritibus, quae in conspectu throni ejus sunt. Thronus Dei sunt angeli sancti et homines justi, in quorum mentibus per fidem requiescit. Unde est: Anima justi sedes est sapientiae. In cujus throni conspectu Spiritus sanctus est, quia in sanctorum memoria( ut diximus) requiescit, et illos possidet, eorumque opera disponit, et ad Dei amorem et proximorum accendit dilectionem, ad quem etiam specialiter remissio pertinet peccatorum, quae fit in baptismate opere Spiritus sancti; unde Dominus dicit apostolis: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Quare septem spiritus dicantur, supradictum est.
2.1.6
Et a Jesu Christo, qui est testis fidelis. Quia de Christo erat plura locuturus, iterum repetit ejus personam, dicens: Et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, id est verax, quoniam Patri perhibet testimonium, dicens Judaeis: Pater in me manens, ipse facit opera; et: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te; et: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret; et: Ego a meipso non veni; et multa his similia. Sed sicut Filius est testis fidelis, ita etiam Pater, ita et Spiritus sanctus. Ait enim Pater de Filio, testimonium illi perhibens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Ipseque Filius de Spiritu perhibet testimonium cum dicit: Spiritus est qui vivificat; et: Spiritus ubi vult spirat; et: Paracletus ipse vos docebit omnia. Spiritus quoque sanctus de Filio testimonium dicit quod sit veritas, sicut scriptum est: Spiritus est qui testificatur, quoniam Christus est veritas; et ipse Filius dicit: Ille testimonium perhibebit de me. Unde sciendum est quia sicut hi tres unum sunt, sic eorum testimonium unicum est, quanquam alterius testimonio alter insinuetur. Specialiter autem Filius testis vocatur, quia pro testimonio veritatis usque ad mortem pervenit carnis, quia et cum omnis Ecclesia in praedicatoribus Christo testimonium perhibebat, illi specialiter testes vocantur, qui pro Christi nomine moriuntur. Primogenitus mortuorum. Primus homo ea conditione creatus est, ut nisi peccasset, immortalis mansisset; sed quia peccavit mortuus est, et rediit in matrem suam, hoc est in terram, de qua fuerat conditus, dicente sibi Domino: Terra es, et in terram reverteris, de qua assumptus es. Quia formatus ex limo terrae in animam viventem, quasi ex matris utero vivus processerat. Postquam autem factus est ille mortalis, genuit filios mortales et peccatores, qui omnes mortui in matrem suam revertuntur. Veniens Deus ergo in carne, eadem lege mortuus est, atque in utero matris sepultus. Sed quia tertia die a mortuis jam victurus in aeternum surrexit, et mors illi ultra non dominabitur, primogenitus mortuorum appellari debuit; licet enim surrexerint alii ante, sicut Lazarus, tamen non surrexerunt in aeternum victuri, quia terum mortui carnis debitum solverunt. Unde non surrexisse vel vixisse computandi sunt. Ille ergo primogenitus mortuorum recte vocatur, quia sic surrexit a mortuis, ut ultra non moreretur. Potest et aliter intelligi: omnes electi qui se mortificant, cum vitiis et peccatis, et voluptates carnis in se occidunt, mortui sunt peccato, et vivunt Deo quorum primogenitus digne vocatur Christus, quia peccatum non fecit, et mortificationem vitae carnalis ostendit. Et princeps regum terrae. Reges terrae appellantur omnes electi qui vitiorum tyrannidem in se consurgere non sinunt, sed eis jure damnantur. Possunt autem et reges terrae specialiter intelligi praedicatores, qui dum corda carnalium a pravitate restringunt, super terram ut reges imperant, caeterum bonis et spiritualibus viris in nullo se praeferunt. Hinc est quod Petrus Cornelio se coaequalem fatetur; Ananiae vero animam gladio verbi perimit.
2.1.7
Sciendum est autem quia praedicatores Ecclesiae etiam ipsis carnalibus ita dominari appetunt, quatenus et compassionem naturae, et vitiis rectitudinem exhibeant. Eorum itaque princeps est Christus, qui est rex regum, et Dominus dominantium, de quo adhuc sequitur: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Quo enim amore Filius Dei nos dilexerit, passiones illius ostendunt quas pro nobis pertulit. De hac dilectione ait Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea. Ad cujus etiam dilectionem imitandam hortatur fideles, dicens: Ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis; dilexit autem nos pulcher foedos, pius impios, sine peccato peccatores, nec quales eramus nos dilexit, sed quales ipsa dilectione nos fecit; unde et subditur: et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Iste et amor ineffabilis et incomprehensibilis, quia cum pro juxto vix aliquis moriatur, Christus secundum tempus mortuus est pro impiis, ut nos offerret Deo, justus utique pro injustis. Et cum essemus maculati delictis, lavit nos suo sanguine, ut exhiberet sibi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, vel aliquid hujusmodi. Qui etiam sanguinem suae passionis vertit nobis in mysterium ablutionis, ut in fide mortis ejus baptizati, ab omnibus mundemur peccatis. Hinc Apostolus dicit: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Est autem et secundum baptismum effusio lacrymarum, quo momentis singulis baptizantur publicani et peccatores, quomodo videlicet Maria post multas criminum lacrymas, et Petrus ablutus est post ternam Domini negationem.
2.1.8
Et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo Per hanc sententiam omnes electi, sacerdotes demonstrantur, qui supra reges fuerant appellati. Quia enim caput fidelium rex est et sacerdos, congruenter et membra capitis, reges et sacerdotes vocantur. Quibus per Petrum dicitur: Vos estis genus electum, regale sacerdotium. Ipsi enim sunt reges, ipsi et sacerdotes et sacrificium et altare, quia et tumultus carnalium voluptatum contra se insurgentes ut reges refrenant, et sacrificium laudis et mortificationis Deo immolant, corpusque suum a praesentis saeculi cupiditatibus mortificant, ut hostia viva fiant. Ipse itaque Unigenitus Patris, rex et sacerdos, fecit suos electos reges et sacerdotes, quos reges terrae constituit, et ipso opere sacerdotes monstravit. Quod autem dicitur, Deo et Patri, non duae naturae, nec duae personae, sed una ostenditur; ubi etiam Spiritus sanctus juxta regulam praemissae intelligentiae pariter intelligitur. Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. Filio scilicet, qui nos fecit, et qui nos sacerdotes fieri voluit, ubi etiam amborum accipimus charitatem, quae est Spiritus sanctus.
2.1.9
Ecce venit cum nubibus. In nube venturus est Dominus ad judicium, quia in nube ascendit in coelum. Sic enim dixerunt angeli apostolis: Quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Nubium autem saepe fit mentio in sacro eloquio, unde legimus in Exodo, quod omnipotens Deus in nube filios Israel eduxit de Aegypto. Tabernaculum quoque Moysi et templum Salomonis nubes implevit, et in Domini transfiguratione Moysen et Eliam nubes obumbravit. In nubibus etiam sancti venturi sunt ad judicium, juxta illud Apostoli, quia rapiemur obviam Christo in nubibus. Illa autem nubes quae filios Israel illuminabat, et Aegyptios tenebris circumdabat, Domini significat clementiam, quae illuminat perfectos, et obcaecat reprobos. Ita quippe veniens Dominus ad judicium, apparebit blandus justis quos etiam illuminabit, dum ad contuendam suam majestatem eos perduxerit; et terribilis reprobis, quos in tenebroso carceris loco constituet. De quo in Evangelio dicitur: Inutilem servum projicite in tenebras exteriores; illis enim dicet: Venite, benedicti Patris mei; istis autem: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo. Nam et hoc quod Aegyptii et filii Israel ad se non poterant accedere, hoc significat quod Abraham diviti respondit: Inter nos et vos chaos magnum firmatum est. Aliquando etiam nubes corpus Christi significat, ut illud: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum. Super nubem quippe levem ascendit, et in Aegyptum venit, quando carnem humanitatis nostrae assumens, sine gravedine peccati in mundo apparuit. Nubes autem pluraliter, sanctos significant praedicatores, qui pluunt verbis, et coruscant miraculis; de quibus per prophetam dicitur: Et nubibus mandabo ne pluant super eam, hoc est, super vineam imbrem. Cum his nubibus, hoc est, cum multitudine sanctorum venturus est Dominus ad judicium, quia in eorum cordibus habitabit; unde est: Dominus veniet ad judicium cum senioribus populi sui. Et videbit eum omnis oculus. Omnem oculum usitato more locutionum, pro omni homine positum hic accipiamus. Omnis itaque oculus, id est omnis homo, qui tunc resurrexerit, videbit eum corporaliter, sive ad vitam, sive ad mortem; non autem animalium quorum vis in sanguine est, et cum moriuntur esse desinunt, oculus enim videbit, sed potius oculus hominum. Alia translatio dicit: Videbit eum omnis oculus talem, qualem scilicet despexerunt, et qualem credere noluerunt, et tunc implebitur: Videbit omnis caro salutare Dei. Et qui eum pupugerunt, subaudis videbunt eum, Judaei scilicet, qui crucifixerunt eum lingua, sicut Marcus dicit: Erat autem hora tertia, et crucifixerunt illum, clamantes: Reus est mortis; et milites Pilati videbunt eum quem illudentes crucifixerunt; videbunt autem non ut jam contemnant, sicut prius irridebant, insultent, ac laetentur, sed ut paveant, gemant, lugeant et tristentur, unde et subditur, et tunc plangent se super eum omnes tribus terrae, id est, omnes reprobi terrena desiderantes, et per desiderium terram inhabitantes, honoribus semetipsos extollentes, in luxuriis degentes, quibus Dominus dicit: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram. Praecipue autem hi plangent se super eum, qui eum pupugerunt. Magis autem dolebunt miseri quia talem perdent Dominum quam quod atrocissimum inciderunt tormentum. Etiam: Amen. Quod est apud Latinos etiam, hoc apud Hebraeos amen; utrumque autem est adverbium affirmantis. Dicit ergo: Etiam, amen, ac si diceret ingeminando: Verum est, verum est, et mutari non potest, quia plangent se super eum omnes tribus terrae. Cognoscite eum pro certo futurum, quod tali sententia firmat.
2.1.10
Ego sum alpha et omega, principium et finis. Hic jam manifeste ostenditur, quia angelus qui haec Joanni nuntiavit, personam Dei in se habebat, cum dicit: Ego sum alpha et omega, principium et finis. Similiter et ipse Joannes qui haec dicit nobis, tale est et quod Paulus dicit: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? et David: Attendite, popule meus, legem meam. Alpha apud Graecos, Latinos, et Hebraeos, principium est elementorum; quod enim apud nos A, hoc est apud Graecos alpha, apud Hebraeos aleph. Porro omega finalis est elementorum apud Graecos. Quid autem sit alpha et omega, manifestat, cum subjungit: Principium et finis; principium scilicet, ante quem nullus, finis vero, post quem nullus; vel principium, a quo omnia sumunt initium, finis vero, in quem cuncta terminantur; vel principium, quia in principio erat Verbum, finis, quia Verbum caro factum est, unde et ipse per Isaiam dicit: Ante me non est formatus Deus, et post me non erit. Nam et quod Joannes, imo angelus ex persona Dei hoc dicat, manifestat cum subjungit: Dicit Dominus Deus, qui erat, et qui est, et qui venturus est omnipotens. Quod jam supra expositum est.
2.1.11
Ego Joannes frater vester. Hucusque praefatio sequentis libri, exhinc historia incipit. Loquitur autem ecclesiis Asiae, quibus et se aequalem ostendens, humilitatis causa dicit: Ego Joannes frater vester in fide, et particeps in tribulatione et regno, et patientia in Christo Jesu. Quo in loco duo sunt simul conjungenda, tribulatio scilicet et patientia. Tribulatio enim et patientia pertinent ad caput et ad membra, regnum autem solummodo ad caput. Particeps Christi fuit Joannes in tribulatione et patientia, quia sicut Christus passus est opprobria, irrisiones, colaphos, et verbera, ita et beatus Joannes qui flagellatus legitur in Actibus apostolorum, et a Domitiano in fluentis olei dolium missus, ad ultimum ab hominibus separatus est. Particeps quoque fuit in patientia, quia sicut Christus patienter sustinuit passionem, et suos crucifixores diligebat, pro quibus orabat, dicens: Pater, ne statuas illis hoc peccatum: ita et beatus Joannes diligebat eos qui ei mala inferebant, et pro illis orabat. Regnum autem proprie ad caput pertinet, qui est regnum perpetuum sanctorum suorum. Neque enim aliud regnum est suis daturus electis quam seipsum, quibus dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, quasi dicat: Venite, membra, regnate post tribulationem in capite, quia ego regnum vestrum; de hoc regno ipse dicit Judaeis: Regnum Dei intra vos est. Considerandum denique quia in tribus participem se dicit Joannes, in tribulatione scilicet, et regno et patientia; sed media horum est regnum, nec potest possideri, nisi et hinc tribulatio exercuerit, et illinc patientia defenderit. Tenet enim in hoc loco personam omnium fidelium.
2.1.12
Fui in insula quae vocatur Pathmos propter Verbum Dei et testimonium Jesu Christi. Quatuor rebus hic suam confirmat narrationem: persona, cum dicit: Ego Joannes; loco, cum se in Pathmos insulam relegatum ostendit; causa, quare haec passus sit, propter Verbum scilicet Dei, et tempore, id est die Dominica. Fui in insula quae vocatur Pathmos; historia nota est, beatum Joannem scilicet in Pathmos insulam relegatum propter Verbum Dei, cui testimonium perhibebat, dicens: In principio erat Verbum; et propter testimonium Jesu Christi, quod ei perhibebat, quod scilicet esset verus Deus et verus homo; et cui negabatur terra apertum est coelum. Interpretatur autem Pathmos fretum; ibi quippe amplius fervet mare, quod fretum dicitur, ubi angustius est: et ideo non inconvenienter per nomen istius insulae angustia passionis exprimitur, quam patiebatur beatus Joannes, sicut caeteri quorum personam gerebat. Quanto magis enim sancti in praesenti vita affliguntur, eo amplius illis secreta coelestia manifestantur. Unde Paulus in carcere positus dicebat: Nostra autem conversatio in coelis est. Sustinent quoque et ipsi mali poenas, quia homicidae interficiuntur, in carceribus recluduntur; sed non poena facit sanctos, sed justitia. Sustinet plerumque justus similia, sed justus propter justitiam coronatur, injustus vero propter iniquitatem damnatur. Hinc Psalmista dicit: Judica me, Deus, et discerne causam meam. Unde bene propter Verbum Dei et testimonium Christi se dicit relegatum, non propter homicidium aut caetera crimina. Ex illis quippe erat unus quibus dicit Dominus: Beati eritis cum vos oderint homines, et separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tanquam malum propter me, et alibi: Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in coelo. Omnis enim qui idcirco patitur passionem, quia divinitatem et humanitatem Filii Dei praedicat, beatus erit, et talibus secreta coelestia revelabuntur, cum ad visionem sui pervenerint Creatoris.
2.1.13
Fui in spiritu in die Dominica. Hic jam aperte demonstratur, beatum Joannem hanc visionem non corporaliter, sed in spiritu vidisse. Non tamen in somnis, sed in exstasi raptus est, sicut et Ezechiel, qui cum sederet in domo sua, et senes Juda sederent coram illo, ductus est mente in Jerusalem. Itaque sicut dictum est, nihil per corpus vidit vel audivit, vel sensit, vel intellexit, vel ipsam carnem funditus deseruit, quando hanc revelationem vidit, sed docendus ejus spiritus, a Spiritu docente assumptus est, ut alta et mystica posset intueri. Notandum autem quod se non in die sabbati, aut sexta feria, sed in die Dominica raptum fuisse dicit. Solet enim qualitas rerum ostendi pro qualitate temporum. Hinc est quod Abraham in fervore fidei suae angelos meridie vidit, et Loth in perditione Sodomorum vesperi, Adam post meridiem; Salomon quoque sapientiam non servaturus in nocte percepit. Ita ergo in hoc loco per diem Dominicam aperte fides intelligitur, quae jam manifesta erat in toto mundo, quando ista videbat beatus Joannes. Jam enim Apostoli profecti praedicaverunt ubique, et jam corporalis illius vacatio sabbati in spiritualem transierat. Ecclesia quoque quam beatus Joannes significabat, jam facta carnis mortificans, in lucem Spiritus assurgebat; et omnes electi in die Dominica sunt, quia ad gaudia futurae resurrectionis hilarescunt.
2.1.14
Et audivi post me vocem magnam tanquam tubae, dicentis mihi: Quod vides scribe in libro. Sicut in spiritu positus spiritualia vidit, sic ea quae audivit vox spiritualis fuit; scilicet, qui extra corpus per contemplationem eductus fuerat, quemadmodum dorsum habebatur. Non enim per corpus ista vidit, ut post dorsum corporis aliquid videret; sed facies illius intelligitur ipsa vis contemplationis, quae extendebatur ad ea quae videbat, dorsum vero oblivio de praesentibus, ex quibus eductus per spiritum jam videbat. Idcirco itaque coelestibus intentus, vocem in his quae oblitus fuerat audivit, ut faciem mentis ad ea converteret, et ea quae videbat auditoribus profutura scriberet, ita et sancti post se omnia praesentis vitae gaudia habent, et in ante se extendunt, pro nihilo ducentes omnia temporalia, dum considerant futurae vitae gaudia, juxta illud Apostoli: Unum quod retro est obliviscens, in anterioribus me extendo, sequens bravium aeternae vocationis. Sic autem dicitur ei: Quod vides scribe in libro, ac si diceretur: Quod visurus es. Necdum enim aliquid viderat, sed tantum ad videndum elevatus fuerat. Librum autem memoriam ejus appellat, id est: ea quae vides reconde in mente tua, et aliis etiam manifesta, nam quod libri significent corda hominum et conscientiam, testatur Daniel qui dicit: Antiquus dierum sedit, et libri aperti sunt, et alius liber qui est vitae. Sic etiam fidelibus dicitur, ut quod vident, id est quod intelligunt, et ipsi in cordibus suis recordant, et aliis etiam manifestare studeant. Vox autem haec sive in Joanne, sive in Ecclesia, recte magna vocatur, quia non de mediocribus, sed de summis loquitur. Quae etiam quasi tuba dicitur, quia per ora praedicatorum sonat, quibus per Isaiam dicitur: Quasi tuba exalta vocem tuam. Nam et bene vox quam audivit Joannes, et in illo Ecclesia, tanquam vox dicitur tubae, quae ab interioribus sine strepitu sonum accipit quem profert exterius, quia videlicet ille sine sono vocis audivit prius in corde, quod postmodum sonuit exterius in voce, quia aliter ad prophetas divina vox sonuit, atque aliter ipsi postea locuti sunt. Deus enim locutus ad illos in corde sine sono vocis, ipsi autem postea locuti sunt, operantes verba cum lingua carnis.
2.1.15
Et mitte septem ecclesiis, id est generali Ecclesiae; quia sicut supra dictum est, in septenario numero universitas exprimitur fidelium. Nam et quod uni illarum loquitur, utique omnibus ecclesiis loquitur. Unde et in sequentibus dicit: Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
2.1.16
Epheso. Ephesus interpretatur voluntas sive consilium meum. Quo nomine generaliter omnis Ecclesia comprehenditur, in qua est Dei voluntas per fidem, spem et charitatem, caeteraque bona opera. Unde et ipsa non suam, sed Dei potius voluntatem in se fieri optans, dicit quotidie in oratione, ut non sua, sed Dei in ea fiat voluntas. Cui etiam a Domino per prophetam dicitur: Non vocaberis ultra derelicta, et terra tua desolata, sed vocaberis voluntas mea in ea. Quae etiam bene consilium meum dicitur, quia videlicet non suum, sed Dei sui sequitur consilium, audiens illud Salomonis: Audi consilium, et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis; et iterum: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis; quod reprobis contradicitur: Despexistis omne consilium meum; et alibi: Non est voluntas mea in vobis, ait Dominus. Sciendum autem quia voluntas pertinet ad charitatem, qua sancta Ecclesia non timore cogente Domino servit, sed sponte Creatori se subdit, dicens cum Psalmista: Voluntarie sacrificabo tibi. Consilium autem ad correctionem, quia quamvis quidam in suis permanere sceleribus omnimodis velint, fit ad eos tamen per Dei misericordiam sermo correctionis, ut rejecto errore consilium salutis percipiant. Sic enim correctus est Saulus, cui erat consilium ut nomen Christi deleret de terra, et ex lupo factus est agnus. Consilium autem Christi sancta Ecclesia accipit, quia et a peccatis se custodit, et ut perfectionem consequatur, sequitur ejus consilium, quo ait cuidam: Si vis esse perfectus, vende omnia quae habes et da pauperibus, et veni sequere me, et habebis thesaurum in coelo.
2.1.17
Smyrnae. Smyrna dicitur canticum eorum: quorum canticum nisi electorum? Idem est canticum, de quo Psalmista dicit: Cantate Domino canticum novum. Verum haec verba non uni tantum ecclesiae dicuntur, sed tantum generaliter Ecclesiae universali conveniunt. Ad cujus membra pertinebant apostoli, quibus Dominus dicebat: Mandatum novum do vobis. Ipsa enim diligendo Deum et proximum, canticum novum cantat, qui adimplet hoc mandatum. Cantat etiam canticum novum, quando mysterium incarnationis, passionis, ac resurrectionis ejus concelebrat. Perfectius autem in futuro cantabit, quando videbit in re quod nunc videt in spe, et implebitur illud: Beati qui habitant in domo tua, Domine. Unde Ezechiel dicit se vidisse librum, in quo erat scriptum carmen et lamentationes et vae. Qui enim ibi voluerit cantare carmen, hoc est canticum novum, necesse est ut in praesenti vita habeat lamentationem deflendo sua et aliena peccata. Qui vero in praesenti contempserit habere lamentationem, vae illi sine dubio in futuro erit, ut illis sine fine habentibus vae, isti sine termino Alleluia decantent victuri.
2.1.18
Pergamo. Pergamus interpretatur divisio cornuum. Cornua significant regna, ut habes in libro Danielis et in Zacharia; cornua ergo Christi intelliguntur sancti ad regnum illius venturi: sed sicut Christi cornua ejus membra sunt quibus regnum daturus est perpetuum, ita sunt cornua diaboli ejus membra quae cum eo damnabuntur. Inter haec itaque cornua, id est inter justos et reprobos, et inter regnum Christi et diaboli, sancta Ecclesia facit divisionem, quia segregat bonos a malis, superbos ab humilibus judicio sententiae, dicens: Omnis qui se exaltat, humiliabitur. De his cornibus et Psalmista dicit: Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi. Hinc enim discernitur Christi regnum et diaboli, humilitate scilicet regnum Christi elevatur, superbia vero regnum diaboli dejicitur.
2.1.19
Thyatirae. Thyatira dicitur illuminata; quo nomine generaliter Ecclesia designatur, quae illuminata est ab eo qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, cui Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, de qua et Isaias: Populus qui ambulabat in tenebris.
2.1.20
Sardibus. Sardis sonat in lingua latina principi pulchritudinis, apta subauditur et ornata. Cui scilicet, nisi illi de quo Psalmista dicit: Speciosus forma prae filiis hominum, et in Canticis canticorum: Ecce tu pulcher es, dilecte mi. Huic itaque principi pulchritudinis est apta et praeparata Ecclesia per ornamenta virtutum; unde et per Psalmistam dicitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato; et in Canticis canticorum: Murenulas aureas faciemus tibi.
2.1.21
Philadephiae. Philadelphia dicitur salvans haereditatem Dei. Ipsa enim Ecclesia haereditas dicitur, de qua Pater ad Filium: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et de qua coloni mali videntes haeredem, dixerunt: Hic est haeres, venite occidamus eum, et nostra erit haereditas. Ipsa est ager Dei, ipsa et vinea, quae per praedicatores suos ita salvare satagit semetipsam, ut fide et opere Deo placeat, et ab illius voluntate nunquam recedat.
2.1.22
Laodiciae. Laodicia vertitur in nostra lingua tribus amabilis Domino, sive fuerunt in vomitu. Tribus nomine sacra Scriptura saepe utitur; unde est: Illuc enim ascenderunt tribus Domini. A tribus scilicet ordinibus, qui forsitan erant in populo Judaeorum, sicut fuerunt apud Romanos, in senatoribus scilicet, militibus, et agricolis, ita et Ecclesia eisdem tribus modis partitur, in sacerdotibus, militibus, et agricultoribus, quae tribus amabilis dicitur, juxta quod Apostolus dicit: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris. Et ipse Dominus: Sic dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Porro quod dicitur fuerunt in vomitu, ad reprobos pertinet, qui simul permixti sunt bonis, sicut in area grana cum paleis. Qui etiam sua praesentia gravant sanctos, veluti noxii cibi. Unde et necesse est ut ejiciantur de corpore Christi. Tales utique fuerunt haeretici, qui ejecti sunt ab Ecclesia, de quibus Joannes dicit: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; et Psalmista: Expelle eos quoniam irritaverunt te, Domine. In quorum etiam persona in sequentibus hujus prophetiae verbis dicitur: Quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.
2.1.23
Et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum. Hic liquido claret, non corporalem, sed spiritalem vocem Joannem audisse, quia non ut audiret, sed ut videre dicit se conversum. Quod utique juxta corporis sensus impossibile esse cognoscitur, non enim vox unquam videri potest. Sed ille raptus spiritu ad summa contemplanda, nihil aliud audivit quam vidit, quia hoc est illic audire quod videre, hoc videre quod audire. Ecclesia quoque quae in Joanne figuratur, post se videt vocem, quia mysteria quae in se videt completa, in lege et prophetis considerat praenuntiata; sic enim scriptum est in Genesi: Erunt duo in carne una, Christus scilicet et Ecclesia. Unde Paulus: Ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
2.1.24
Et conversus vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis. Septem candelabra aurea hoc ipsum significant quod septem ecclesiae, id est universalem Ecclesiam, dum verba eorum lumen scientiae simul et amoris incendium praebent, donis septiformis Spiritus refertam. Sed non incongrue in septem candelabris aureis figuratur; habet enim Ecclesia aureum colorem, quia refulget divina sapientia, de qua scriptum est: Thesauris desiderabilis requiescit in ore sapientis. Habet lucernam, quia lucet verbo et exemplo, juxta quod Paulus dicit: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes. Habet quoque et longitudinem in longanimitate spei et perseverantiam, dicente Domino: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Quia etiam candelabrum tundendo producitur, satis convenit Ecclesiae, quae diversis afficitur in hoc saeculo pressuris, inter quas consolationem adhibet illi Dominus dicens: Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te; et per Prophetam: Convertam manum meam ad te, et excoquam ad purum scoriam tuam. Et bene in medio septem candelabrorum aureorum videt Joannes similem Filio hominis, quia Christus qui Ecclesiae suae praesidet, et praesidendo eam protegit, in medio electorum suorum est, secundum illud: Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum; et alibi: Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui sanctus Israel. Intuendum est autem quia non absolute dicit se vidisse Filium hominis, sed similem Filio hominis. Ille enim angelus( ut saepe dictum est) personam Christi gerebat, qui idcirco non jam Filius hominis, sed similis Filio hominis appellatur, quia devicta morte jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur; vel certe similis Filio hominis vocatur, quia etsi carnem nostram accepit, tamen non fecit peccatum, sed apparuit in similitudine carnis peccati. Proprium enim est hominum peccato non carere, unde et quia ipse peccatum non fecit, per Psalmistam dicitur: Ego autem sum vermis et non homo. Vestitum podere. Poderis vestis est talaris, quia et Graeci podas pedes dicunt. Per poderem itaque carnem Christi debemus intelligere, quam ipse verus sacerdos obtulit, quando se crucis patibulo Patri pro nobis obtulit hostiam viventem, sanctam in odorem suavitatis. Quae videlicet vestis usque ad talos pertingit, quia ipse suos usque ad mortem dilexit, dicente Joanne: Cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Sive per poderem possumus intelligere generalem Ecclesiam, quae vestis est Domini, juxta quod ei paterna voce per Prophetam dicitur: Vivo ego, dicit Dominus, quia his omnibus velut ornamento vestieris; et Paulus fidelibus dicit: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Quae vestis usque ad pedes tendit, quia usque ad novissima membra fidelium in fine saeculi nascitura est. Et praecinctum ad mamillas zona aurea. In Veteri Testamento legimus Danieli Dominum praecinctum apparuisse in renibus, ipso attestante qui ait: Lavavi oculos meos, et vidi, et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti. Hic autem Joanni angelus non jam in renibus, sed ad mamillas praecinctus ostenditur. Praecinctio renum cohibitionem significat luxuriae; unde est: Sint lumbi vestri praecincti. Angelus itaque Danieli apparens, jure in renibus cinctus fuisse refertur, quia Scriptura Veteris Testamenti ipsum opus luxuriae damnat. Joanni vero bene in pectore, quia Novum Testamentum etiam cogitationes nefarias culpat, dicens: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. In pectore enim cogitationes versantur. Nam et quod fidelibus dicitur: Sint lumbi vestri praecincti, sciendum nobis est quia quisquis adhuc fornicationem carnis non refrenat, ad vitae veteris hominem pertinet. Possumus et hoc aliter intelligere: per duas mamillas designantur duo Testamenta; per zonam vero auream electorum figuratur Ecclesia, quae bene per mamillas jungitur angelo, quia per observationem utriusque Testamenti Ecclesia copulatur Christo in vinculo charitatis, hoc est in dilectione Dei et proximi. Vel certe in mamillis angelus zona cingitur, quia ex duobus populis una electorum Ecclesia per charitatis compagem Christo unitur.
2.1.25
Caput autem ejus et capilli erant candidi tanquam lana alba et tanquam nix. Legimus in Danielis volumine quod Antiquus dierum sedit, cujus vestimentum erat quasi nix candidum, et capilli ejus tanquam lana munda. Ibi itaque his verbis designatur aeternitas Patris, quod in sequentibus ostenditur, cum deinde persona Filii commemoratur, dicente eodem Daniele: Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum aubibus coeli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit, id est usque ad Deum Patrem; hic autem in candore capitis et capillorum angeli, candor innocentiae Filii Dei designatur. Et bene ipse candor per lanam exprimitur: lana quippe ovium est vestis, ipse quippe est ovis, de quo Isaias: Tanquam ovis ad occisionem ducetur; quia secundum quod ait Apostolus: Cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non cominabatur. Et per caput intelligimus ipsum Christum, de quo Paulus dicit: Caput viri Christus est; et iterum: Ipse est caput omnium ecclesiarum. Per capillos autem, perfectiores qui capiti suo arctius adhaerent; qui etiam candorem lanae habent, quia imitantur simplicitatem et innocentiam capitis sui dicentis: Discite a me quia mitis sum et humilis corde; et quibus ipse dicit: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Per nivem vero, novitas designatur resurrectionis. Unde Dominus claritatem futurae resurrectionis niveo candore expressit tribus discipulis, quando resplenduit facies ejus tanquam sol, et vestimenta ejus tanquam nix. Hinc est quod testis resurrectionis ejus angelus mulieribus apparens, vestimenta alba tanquam nix figuraliter exhibuit. Et oculi ejus sicut flamma ignis. Oculi Domini dona significant Spiritus sancti, de quibus in Zacharia dicitur: Super lapidem unum septem oculi sunt; et in sequentibus dicitur quod viderit Joannes agnum tanquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram. Et bene flammae dicuntur, quia accendunt nos ad amorem Dei, et illuminant cognitione divina; de hoc igne Dominus in Evangelio: Ignem veni mittere in terram; possunt et per oculos angeli intelligi eminentiores et spiritales viri in Ecclesia, apostoli scilicet, quibus Dominus dicit: Vos estis lux mundi, qui non solum lucent, sed etiam ardent, dum verba eorum lumen scientiae simul et amoris incendium praebent. Possunt etiam per oculos eloquia divina intelligi, de quibus scriptum est: Lucerna pedibus meis verbum tuum; et de Joseph: Eloquium Domini inflammavit eum.
2.1.26
Et pedes ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti. Pedes Domini aliquando significant stabilitatem aeternitatis; aliquando vero humanitatem, per quam ad nos venit cognitio divinitatis; aliquando praedicatores, de quibus scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem; aliquando vestigia imitationis ejus, aliquando vero novissima membra. In hoc autem loco proprie membra ejus significant, quae tempore Antichristi igne tribulationis probabuntur; nam sicut aurichalcum multis medicaminibus ex aere perducitur ad colorem auri, ita et illi tribulatione novissimi temporis exurentur, ut probentur velut mundissimum aurum. Et sicut Antichristus crudelior erit omnibus persecutoribus, ita et illi fortiores erunt omnibus retro ante martyribus, nam ipse caminus validissimam tribulationem significat, de qua Dominus dicit: Erit tunc tribulatio talis, qualis non fuit, neque fiet. Quod autem alia translatio auricalchum Libani posuit, pro eo quod mons ipse in Judaea esse perhibetur, liquido manifestavit novissima corporis Christi membra in illis tunc regionibus vehementius esse vexanda camino tribulationis, ubi et Dominus eorum crucifixus est ab impiis Judaeis. Et vox ejus tanquam vox aquarum multarum. Superius legimus quod audierit vocem angeli tanquam tubae, nunc autem tanquam vocem aquarum multarum, quia videlicet prius per paucos praedicatores sonuit, de quibus Dominus dicit: Messis quidem multa, operarii autem pauci; et postea populorum multorum officio resultavit. Aquae enim multae populi sunt, sicut in sequentibus legimus, quod enim primum pauci praedicatores, hoc postea totus mundus clamavit. Potest et vox similis aquarum multarum charitas intelligi, quae est fons et origo omnium donorum spiritualium, sicut ipse Dominus manifestat, cum dicit: In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae; unde et ipse in die magno festivitatis stans clamabat, dicens: Qui sitit, veniat et bibat; et de ventre ejus fluent aquae vivae. Ac si diceret: Qui intelligentiam Scripturarum sitienter cupit, ad me veniat, veniens Spiritum charitatis bibat, Deus enim charitas est. Bene itaque vox singularis Christi tanquam vox aquarum multarum dicitur, quia cum una sit charitas, si mentem repleverit, hanc ad innumera virtutum opera multiformiter accendit.
2.1.27
Et habebat in dextera sua septem stellas. Quid sint septem stellae, ipse angelus aperit in sequentibus, dicens: Septem( inquit) stellae angeli sunt septem Ecclesiarum. Hoc ipsum etiam et superius comprehendit in candelabris septem, id est universalem Ecclesiam, sive omnes doctores. Quod enim singulis angelis dicitur ad universos utique refertur. Hoc quippe Dominus manifestat, qui cum de singulis angelis dicat: Angelo illius Ecclesiae scribe, in fine ita concludit: Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Stellae enim in nocte lucent, similiter et candelabra; atque ideo non inconvenienter persona Ecclesiae in his verbis exprimitur, maxime vero doctorum, qui in nocte hujus saeculi lucent verbo et opere, aliisque exemplum sanctitatis et luminis ostendunt, quibus utique Dominus dicit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videntes opera vestra bona, glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Dextera autem Christi, in hoc loco intelligitur summa beatitudo et prosperitas futurae vitae, quae nunc manet in spe, tunc autem erit in re. In hac dextera jam sancti consistunt, quia in Dei praedestinatione jam certum manet, qui sint in dextera collocandi, quando agni separabuntur ab haedis, nequaquam pars sinistra erit, quia infelicitas vel adversitas nulla eos nocebit, quibus et dicturus est: Venite, benedicti Patris mei et caetera. De hac dextera Dominus per Prophetam Ecclesiae dicit: Ne timeas, quoniam auxiliatus sum tui, et suscipiet te dextera Justi mei. Et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat. Gladius utrinque acutus, Scriptura Veteris ac Novi Testamenti intelligitur; hinc Paulus dicit: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Qui gladius de ore ejus procedit, juxta quod ipse Dominus dicit: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Utraque autem parte acutus dicitur, quia videlicet hinc culpas operis, illinc resecat peccata cogitationis; Vetus enim Testamentum dicit: Non occides; non furaberis: Novum vero: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio; et: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam maechatus est eam in corde suo. Vocatur etiam sermo Dei gladius utraque parte acutus, quia dividit bonos a malis. Unde ipse Dominus dicit: Non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare patrem adversus filium, et filiam adversus matrem suam, et caetera. Vel certe ideo gladius bis acutus vocatur, quia et imperfectos secundum litteram exterius informat, et perfectos juxta mysticum intellectum interius erudit. Audit enim simplex quisque ibi: Non adulterabis; non occides, et caetera, et ponit in animo suo haec custodire; dum autem haec facit, abscidit se per Dei verbum a carnalibus delectationibus, ut haec divini verbi custodiendo praecepta possit salvus fieri. Sapientior quoque considerat altiora mysteria, cum audit: In principio erat Verbum, et caetera. Quibus sublevatus, nihil in hoc mundo ambit, quia desiderat jam frui ejus praesentia, cujus tanta in divino eloquio praedicatur magnificentia.
2.1.28
Et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. Quia Christus et Ecclesia una est persona, caput videlicet et membra, per faciem ejus possumus intelligere sanctos, non tamen tales quales nunc sunt, sed quales postmodum futuri, cum ad sui Creatoris visionem pervenerint. Unde et Dominus in Evangelio dicit: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui. Quod videlicet non de isto sole visibili intelligere debemus, cum et ipse multo tunc majus lumen habiturus sit, juxta illud propheticum: Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis sicut lux septem dierum, sed potius de illo de quo scriptum est: Vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae. Si autem sancti majus lumen habebunt quam sol iste visibilis, quantum putamus excellentiorem et sublimiorem esse capitis claritatem, a quo membra illuminabuntur! Unde et cum de sole hic loqueretur Joannes, addidit: Sicut sol lucet in virtute sua, quando scilicet meridiano tempore in centro coeli ita resplendet, ut nullatenus humanus aspectus ferre valeat claritatem luminis ejus. Hanc claritatem ostendit in monte coram tribus discipulis, quando facta est facies ejus sicut sol. Centies enim tantum( sicut dicit beatus Hilarius) fulsit, sed non habuit Evangelista creaturam splendidiorem cui comparare posset eamdem claritatem, idcirco dicit sicut solem resplenduisse faciem ejus. Et qualis tunc apparuit Dominus, talis utique venturus est ad judicium. Quo in loco quaeri potest: si Dominus ad generalem resurrectionem cum tanta claritate venturus est, quare non in eadem claritate post suam resurrectionem apparuit discipulis? Ad quod dicendum est, ideo post suam resurrectionem claritatem sui vultus discipulis abscondisse, ut eum vel suffere quivissent vel cognoscere; quod si non fecisset, mortalium oculi videre eum non possent. Si enim, cum adhuc mortale corpus gestaret, ferre non potuerunt claritatem vultus ejus, quando transfiguratus est in monte, quanto minus hoc possent, si post suam resurrectionem ipse, non ut sol, sed septempliciter sole fulgente suam manifestaret claritatem. Quid autem ista de Domino dicimus, cum etiam nos, miseri atque mortales, claritatem sanctarum animarum cum aeterno sole fulgentium sustinere non valemus? Porro quod dicitur, solem sive lunam majorem luminis claritatem habere post diem judicii, utique ad lapsum et reparationem primi hominis pertinet. Postquam enim homo Dei mandatum transgrediendo peccavit, tenebras incurrit, et idcirco etiam ipse sol, qui ad obsequium hominis fuerat conditus, claritatem sui luminis maxima ex parte perdidit. Sed cum reparatus fuerit homo, atque post generalem resurrectionem renovatus, tunc et ipse sol renovabitur, et septempliciter, id est multo clarius quae modo lucebit. Unde etiam nec postea occasum patietur, sicut Isidorus testatur, ne impii claritate luminis ejus perfruantur. Aliter: Sol habet ortum et occasum, ideoque congrue comparatur Christo, qui habuit ortum nascendo temporaliter ex matre, et occasum per mortem. Porro facies illius, manifesta in carne praesentia intelligitur, quae abscondita est quando in cruce occubuit, sed iterum resurgens a mortuis, coepit lucere in virtute sua, in multitudine scilicet miraculorum, et praedicatione doctorum. Nam et de occasu Psalmista dicit: Iter facite ei qui ascendit super occasum. Super occasum namque ascendit, quia unde occubuit, inde surrexit. Et quando ista dicebat Joannes, jam ortus, jam ad occasum versus, jam surgens iterum lucebat in virtute sua; id est jam in carne natus, passus, et suscitatus, ipsaque ejus nativitas, passio, et resurrectio totum claruerat per orbem; et idcirco facies angeli non simpliciter, sed sicut sol lucet, in virtute sua splendebat.
2.1.29
Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tanquam mortuus. Joannes in hoc loco significat omnem electorum multitudinem, angelus autem solius capitis personam gerit. Non autem hic pedes Domini, sicut superius aeternitatem divinitatis ejus, non praedicatores, non denique caetera membra, sed tantum indicia passionis ejus et humilitatis significant, qui se humiliavit usque ad mortem. Ad pedes ergo angeli Joannes cadit, dum sancta Ecclesia vestigia passionis ipsius imitatur, juxta illud Petri: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, et hoc mortificando se cum vitiis et concupiscentiis. Ad pedes ejus cadit, quia dum considerat Redemptorem suum mortuum, mox mundo moriens, ad imitanda ejus vestigia semetipsum humiliter prosternit. Bene autem Joannes non mortuus, sed tanquam mortuus cecidisse dicitur ad pedes angeli, quia electi imitantes vestigia passionis Christi, etsi moriuntur mundo, vivunt tamen Deo. Hinc Apostolus dicit: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus; et iterum: Obsecro vos ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, et caetera. Hostia quippe immolatur, et viva est, quia sancti etsi se mortificant cum vitiis et concupiscentiis, non tamen penitus a corpore recedunt. Vel certe tanquam mortui fiunt, cum se mortificant, quia in spe futurae resurrectionis jam vivunt, juxta illud Apostoli: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo, et cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Et posuit dexteram suam super me, dicens: Noli timere. Non semper in sacro eloquio unus sermo pro uno accipitur sensu. Legimus quippe superius dexteram significare summam beatitudinem futurae vitae et prosperitatem, in qua sancti jam consistunt Dei praedestinatione. Non ergo hic taliter accipienda est dextera, sicut in superiori versu: pedes non priora in se continent mysteria, sed tantum exempla imitationis Christi et passionis significant. Itaque in hoc loco per dexteram angeli debemus intelligere sanctos praedicatores. Unde per Moysen dicitur: In dextera ejus ignea lex; ac si diceretur: In sanctis praedicatoribus doctrina Spiritus sancti. Notandum autem quia non dicit Joannes quid angelus fecerit, ponens dexteram suam super illum, utrum videlicet levaverit eum a terra, an detraxerit illum ad terram; sed ex Danielis volumine discimus quod a terra eum levaverit, qui dicit quod angelus qui erat accinctus auro obryzo, et corpus ejus quasi chrysolithus, posuit dexteram suam super eum, et erexit eum super genua sua. Ponit itaque angelus manum super Joannem jacentem ad pedes suos tanquam mortuum, et erigit illum, quando Christus Ecclesiae suae, quae se mortificat, auxilium consolationis porrigit per suos praedicatores. Quasi enim dextera Christi super fidelium corda pressuris et angustiis pressa, Paulus apostolus positus erat ut eos sublevaret, cum eis consolationem adhibebat, dicens: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Non autem Ecclesia ita erigitur a terra, ut penitus ab omnibus angustiis submoveatur; sed cum talia et his similia audit pro illatis passionibus, cor ad gaudia coelestis patriae sublevat. Tale quippe est illud Evangelii: Nolite timere eos qui occidunt corpus; et alibi: Gaudete, quod nomina vestra scripta sunt in coelo. Bene autem illic additur: Nolite timere, ac si electorum Ecclesiae diceretur: Erige mentis auditum in passionis certamine ad futura praemia, et accepta desuper fiducia, humanum timorem audacter longe propulsa.
2.1.30
Ego sum primus, et novissimus, et vivus; et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum. Hic manifestissime apparet, quia angelus qui beato Joanni apparuit, figuram Christi tenuit. Non enim alii quam Christo nato, passo, ac sepulto, et resuscitato haec verba conveniunt. Ipse est primus, in quo facta sunt omnia; ipse novissimus, per quem restaurata sunt universa: ipse est primus qui ante saecula natus: in principio erat Verbum; ipse novissimus, quia in fine temporum natus: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Et vivus fui, ait, vel ante omnia saecula in divinitatis essentia, vel ante mortem in carne. Et mortuus, subaudis post nativitatem carnis. Et ecce sum vivens in saecula saeculorum, post resurrectionem, sicut Apostolus dicit: Christus resurgens a mortuis, jam non moritur; mors illi ultra non dominabitur. Quo in loco magna consolatio intelligenda est adhibita beato Joanni, cui jacenti tanquam mortuo dicitur: Vivus fui et mortuus, et sum vivens in saecula saeculorum. Nihil enim hac affectione congruentius quam quod sibi similem in morte Dominum audiret, qui tanquam mortuus jacebat. Ac si diceret Christus tam sibi quam omnibus fidelibus: Nolite timere pro me pati, qui estis membra, cum ego qui sum caput, pro vobis mori non dubitaverim, quia sicut ego post mortem vivo, ita et vos vivetis resuscitati a capite. Attendite ergo quia post mortem vivit vita vestra, quae constat in capite, exemplum vobis ostendens quandoque in gloriam resurgendi, si modo vano timore non recesseritis de corpore. Et habeo claves mortis et inferni. Per claves potestas aeterna et judiciaria designatur. Unde Petro dictum est: Tibi dabo claves regni coelorum. Neque enim pueriliter intelligere debemus claves esse in coelo, quemadmodum sunt in ostio, sed per claves potestas intelligitur ligandi atque solvendi. Ita ergo et hic clavium nomine potestas aeterna ostenditur. Unde et alibi dicitur: Qui aperit et nemo claudit; claudit et nemo aperit. Porro mors diabolus intelligitur, quia invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum; infernus autem, membra illius ad poenas inferni ventura. Habet itaque Filius Dei claves mortis et inferni, quia sua occulta reseratione dat potestatem diabolo, vel ejus membris, ut saeviant in persecutionem sanctorum, et iterum cum vult, facit omnem conquiescere eorum tentationem. His clavibus conclusus erat diabolus, cum dicente Domino: Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit similis ei in terra, vir simplex et rectus, tentando eum appetiit, dicens: Nunquid Job frustra timet Deum? Nonne tu vallasti eum ac domum ejus? et caetera usque: Mitte manum tuam, nisi in facie benedixerit tibi. Reseravit ei Dominus clavem, cum potestatem tentandi dedit ei, dicens: Ecce in manu tua est. Et ille, accepta potestate, egressus, percussit Job ulcere pessimo. Sed postea cohibitus est et sub clavi reclusus, quando ipsa tentatio profuit beato Job ad gloriam, et restaurata sunt ei omnia duplicia, ipsique tentatori eadem tentatio crevit ad cumulum damnationis suae. His clavibus fuerat dimissus, quando Petrum timore concutiens, compulit negare Deum: reclusus est iterum, quando Dominus respexit Petrum, et ille flevit amare, ac maculas ternae negationis lavit amarissimis lacrymis. His etiam lacrymis fuerat laxatus, quando Mariam multis criminibus sibi devinxerat; sed clausus est quando dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum. His quoque clavibus apertis fuerat dimissus, quando tentabat Paulum, cui, ne magnitudo revelationum eum extolleret, datus est stimulus carnis. His divini judicii clavibus quotidie reseratur, cum electos tentationibus fatigare permittitur; iterumque restringitur, cum non supra modum, sed ad mensuram ipsas tentationes exaggerare permittitur, juxta illud: Fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.
2.1.31
Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec. Hic Joannes typum tenet ordinis praedicatorum, cui dicitur: Scribe quae vidisti, id est quae intellexisti, in lege scilicet et prophetis de me, ut ea in corde teneas, et aliis profutura pandas. Vel etiam, si specialiter haec verba referimus ad apostolos, dicitur illis ut miracula Christi quae viderunt scribant, et aliis annuntient, et per haec ad fidem Christi alios trahant; quae etiam nunc impleta sunt in me, et quae oportet fieri post haec in membris meis. Quod autem superius jam dictum est ei, ut scribere debeat ea quae vidit, et nunc iterata voce ad scribendum compellitur in repetitione verbi, negligentia torporis removetur a studio praedicatorum, ut quae saepius admonentur, sine tarditate impleantur. Sequitur:
2.1.32
Sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem: septem ecclesiae sunt. Sacramentum mysterium est, ubi aliud videtur, et aliud intelligitur, sicut( verbi gratia) in Christi corpore, ubi cum videatur panis, vera est caro. Unde ipsi sacerdotes dicunt: Sacramenta quae sumpsimus, Domine, proficiant nobis ad salutem corporis et animae. Ita ergo et hic sacramentum erat, quia in septem stellis vel septem candelabris, universalis Ecclesia exprimebatur. Quod enim significatur per septem stellas, id ipsum significatur et per septem candelabra, id est omnis Ecclesia, vel specialiter sancti doctores, qui nimirum recte per stellas designantur et per angelos, quia et in hujus saeculi nocte lucent per munditiam vitae, et aliis coelestia ministrando, angeli veritatis existunt. Quibus Paulus dicit: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in firmamento coeli. Hoc etiam sciendum, quia hoc est unus angelus quod septem, hoc septem quod unus, quia quod uni loquitur ad omnes pertinet; et item quod omnibus dicit ad singulos refertur. Quod autem idem angelus qui beato Joanni apparuit quaedam exposuit, quaedam vero signata reliquit, nimirum idcirco hoc egit, ne nobis lectio illius vilesceret, et ut haberemus etiam ubi sensum nostrum exercitare possemus. Exposuit quaedam, quia si ex toto nobis clausus esset liber, taederet nos eum legere, ad cujus mysteria intima non possemus pervenire. Iterum, si per omnia eum aperiret, facilis nobis esset ad intelligendum, et idcirco etiam minus studiose eum legeremus. Angeli autem quibus scripsit, sicut in consequentibus inveniemus, non coelestes intelliguntur spiritus, quia absurdum est credere aliquid esse in coelestibus spiritibus dignum reprehensione, sed potius fideles in Ecclesia consistentes, de quibus scriptum est: Angeli pacis amare flebunt; et Malachias: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus; quia angelus Domini exercituum est. Sanctos Ecclesiae doctores angelos vocari, quia ut praemissum est, stellae et candelabra in hujus saeculi nocte lucent et aliis ministrando coelestia, angeli veritatis existunt, quos Paulus dicit, sicut luminaria in firmamento coeli in medio nationis pravae et perversae, per munditiam sincerae vitae lucere. Sequitur:
2.2.1
LIBER PRIMUS. CAPUT II.
2.2.1
Et angelo Ephesi Ecclesiae scribe: Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum. Ephesus interpretatur voluntas vel consiliam meum; quod et ipsi Ecclesiae convenit specialiter, in qua erat Dei voluntas, sicut inveniemus in sequentibus, eodem angelo dicente: Scio opera tua; et consilium correctionis in hoc quod subjungit: Habeo adversum te pauca, quod charitatem tuam primam reliquisti, et omni Ecclesiae generaliter. Quod enim dicitur angelo, id est sacerdoti ipsius Ecclesiae, in illo omni Ecclesiae dicitur; et in Ecclesia Ephesiorum, universae Ecclesiae fidelium. Nam et per septem stellas quas tenebat in dextera sua, omnes sancti intelliguntur, qui in praedestinatione aeternae beatitudinis jam tenentur in Dei praesentia. Ipsi quoque designantur et per septem candelabra, in quorum medio ambulat Christus, quia dona gratiae suae eis particulatim diffundit. Alii scilicet sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii genera linguarum, alii interpretationem sermonum, alii hospitalitatem, alii abstinentiam, contemplationem, et caetera his similia, quae operatur unus atque idem Spiritus. Qui cum ubique praesens sit, dum donorum gratiam eis largitur, quasi in medio candelabrorum quotidie ambulat. Vel certe per manum possumus intelligere clementiam divinitatis ejus, quam nullus potest evadere, quia in manu ejus sunt omnes fines terrae. In hac dextera sunt boni et mali: boni quidem comprimuntur, ne vel ultra mensuram acceptae virtutis per inanem gloriam transeant, vel ad vitiorum illecebras ruant; mali autem, ne quantum volunt, nocere possint, hac virtutis dextera retinentur, sed tanquam servi sub potestate Domini, ad mensuram filios verbere caedant. Sunt ergo quidam ad quos Dominus venit per fidem quam habent, et aliquando per bonam voluntatem: sed quia iterum reprobis moribus eum ejiciunt, et ad vitia labuntur, non potest ibi manere, idcirco ambulat, et ad electos transitum facit, apud quos diu manet, et in eorum cordibus moratur. Facit quippe adventus sui praesentiam sentire reprobos: sed quia fidem illorum opera non sequuntur, nequaquam apud eos manet, sed ad electorum corda ab eis transit, in quibus per opera virtutum inhabitet. Hoc enim indicat columba ex arca dimissa, quae super aquas diluvii volitans, cum non inveniret ubi requiesceret pes ejus, ad arcam reversa est. Hinc in Evangelio dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. In quibus verbis ostendit quia ad eos venit in quibus mansionem non invenit. Bene itaque dicitur: Qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum. Ac si aperte diceretur: Tandiu inter electos et reprobos exhortationis verbo discurrit, quousque inveniat apud quem per opera virtutum mansionem faciat. Vel certe dum quemlibet electorum intimo discretionis examine probandum ad tempus, in tentatione deserit: atque ut alium a tentatione eripiat, pio favore prosequitur, tanquam in medio septem candelabrorum aureorum discurrere videtur.
2.2.2
Scio opera tua et laborem et patientiam tuam. Hoc autem non specialiter, sed generaliter omnibus electis congruit, quorum opera, labor, et patientia Deo sunt cognita. Scire autem Dei, eligere est. Unde in libris Moysi frequenter populo dicitur: Vos scit Deus ex omnibus gentibus; id est: Vos elegit; et ipsi Moysi: Novi te ex no mine, id est: Te eligo specialiter prae caeteris. Aliquando autem scire dicitur scientes reddere; unde est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum an non, id est ut scire vos faciat; et Abrahae: Nunc cognovi quod timeas Dominum, id est cognoscere te feci. Dicitur quoque scire Deus, et ipsa scientia vis divinae subtilitatis accipitur, cui nuda et aperta sunt omnia, juxta illud: Tu cognovisti omnia novissima et antiqua. In istis itaque locutionibus Ecclesiae, pro locorum qualitatibus scire Dei debemus accipere. Dicitur ergo Ecclesiae a Christo: Scio opera tua, id est approbo et eligo, vel scio opera, id est scire te facio mercedem operum tuorum et laborem. Quia homo operans laborat, idcirco post opera virtutum recte etiam subjungitur et labor, quia sancta Ecclesia sicut magna est in operibus, ita magna est et in labore. Cujus etiam patientia specialiter praedicatur, quae cunctos tolerat labores patienter, et eos quos male agentes portat, sinceriter amat, et usque ad finem vitae in hoc perseverat, juxta illud: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Opera enim et labores communia sunt bonis et malis: patientia autem vera, singulare munus collatum est in coelestibus; quae si desit, multa opera, multique labores subito ad nihilum rediguntur. Patientia autem vera est quae et mala proximorum aequanimiter tolerat, et eos quos prave agentes portat, sinceriter amat. Et non potes sustinere malos, subaudis libenter; et hic jungendum est scio, sicut supra. In hac enim vita simul misti sunt boni et mali. Ideoque necesse est, quia aliter esse non potest, ut ipsi mali tolerentur a bonis. Debent enim in illis odio habere quod mali sunt, et debent eos diligere per hoc quod homines sunt. Hinc David ait: Iniquos odio habui. Non quia naturam iniquorum, sed opera iniquitatis odio habuerit. Nonnunquam itaque infirmi quique, malorum pravitates atque eorum consortia gressibus corporis conantur effugere, ignorantes quam impium sit propter pravorum perversitatem relinquere sanctorum unanimitatem, qui si patientiae studerent, quia alibi locus deest, in semetipsis invenirent ubi eos evadere possent. Et tentasti eos qui se dicunt apostolos esse, et non sunt. Tempore beati Joannis surrexerunt falsi apostoli, id est haeretici. Marcion, Ebion, et Cherinthus in Asia volentes corrumpere rectam fidem, et praedicantes Christum minorem Patre, qui utique falsi apostoli erant, juxta illud, apostolus interpretatur missus. Sed isti non erant missi a Christo, sed diabolo, transfigurantes se in apostolos Christi, a quo et se missos dicebant, cum non veritatis, sed falsorum dogmatum essent. De talibus Dominus per Prophetam dicit: Ipsi veniebant, cum ego non miserim eos. Dicit ergo: Tentasti eos qui se dicunt apostolos esse, et non sunt, id est probasti fidem illorum et doctrinam. Et invenisti eos mendaces. Tentationes enim duae sunt, sed hic tentatio ad probationem pertinet, sicut et ibi: Tentat nos diebus decem. Sic et sancta Ecclesia quotidie tentat, id est probat corda singulorum, ut qui fidem rectam non tenent, aut corrigantur, aut ab Ecclesiae societate pellantur, sicut ejecti sunt haeretici. Isti enim, id est Ebion et caeteri, antequam examinarentur, occulti erant, sed probati sunt tam a beato Joanne quam ab angelo illius Ecclesiae. Et quia perversi doctores reperti sunt, damnati sub anathemate, ejecti sunt ab Ecclesia. Similiter Sabellius, Photinus, et caetori latrones, qui non per ostium intra sinum Ecclesiae intraverant, latebant quousque ab Ecclesiae pastoribus probarentur.
2.2.3
Et patientiam habes tolerando patienter illorum perversitatem, qui tibi mala ingerunt. Et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti. Ac si electorum omnium Ecclesiae diceretur: Quia in omnibus patientiam habuisti, idcirco utique ea quae tibi ab impiis sunt illata tormenta sustinuisti, quia nisi patientiam habuisses, in tot adversis defecisses. Et ideo patientiam habens non succumbis, quia non pro terrena gloria, sed propter nomen meum haec sustines.
2.2.4
Sed habeo adversus te quod charitatem tuam primam reliquisti. Superius locutus est sanctis, nunc autem loquitur reprobis, quia( sicut supradictum est) sicut sunt misti boni et mali in praesenti vita, ita communiter eos alloquitur divinus sermo: Habeo( inquit) adversus te, id est adversum reprobos qui in te sunt, quia primam charitatem reliquisti, id est fidem Dei et dilectionem; et subdidisti te delectationibus saecularibus et terrenis, sicut mulier deserit primum viri amorem, et jungit se adultero. Dum enim a quibusdam charitas inchoata repellitur, protinus cupiditas saeculi introducitur, fitque modo miserabili, ut nec ad memoriam illa redeat, cum haec mentem plene possederit. Memor esto itaque unde excideris, id est a qua gratia separatus sis, qui prius mihi conjunctus splendore sanctitatis fulgebas. Et age poenitentiam, pro eo quod me dereliquisti, et terrenum amorem tanquam mulier adulterum suscepisti, et prima opera fac, id est redi in amorem prioris viri.; sin autem, venio tibi, et praesentiam irae meae tibi ostendam, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris, id est movebo te de loco virtutis tuae, et de societate fidelium. Notandum autem hoc quod non dicit: Ejiciam candelabrum de loco suo, sed tantum movebo; quia videlicet, licet quis peccet, tamen si poenitentiam egerit perfectam, non amittet pristinam dignitatem suam aut gradum. Unde Petrus licet negaverit Christum, non perdidit apostolicum gradum. Sed dicamus hoc sub exemplo: si enim quilibet hominum grave peccatum admittit in conspectu hominum, de loco suo movetur, at tamen si cito per poenitentiam surrexerit, non est motus in conspectu Dei, quia licet per peccatum in conspectu hominum motus esse videretur, tamen quia in Dei praesentia resurrecturus erat, non est motus, quia nequaquam minoris sanctitatis locum habebit, si perfectam poenitentiam egerit. Dicatur itaque impoenitenti et ad Deum redire nolenti: Movebo candelabrum tuum de loco suo nisi poenitentiam egeris, ac si diceretur: Munus sanctitatis post lapsum criminum a me nequaquam recipies, nisi cor ad poenitentiam emollire curaveris.
2.2.5
Sed hoc habes, bonum subaudis, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi. Iterum in hoc loco vertit sermonem ad personam fidelium, dicens: Odisti facta Nicolaitarum. Nicolaus unus fuit ex septem diaconibus qui electi et ordinati sunt ab apostolis, sed caeteris permanentibus in ministerio suo, ille recessit ab eorum fide et doctrina. Qui cum culparetur eo quod haberet pulcherrimam mulierem, et nimium zelaretur eam, ut se excusaret ab hac suspicione, respondit: Non est mihi curae quid faciat; qui vult, utatur illa. Unde et transiit in communem usum; quod factum coeperunt etiam multi sectatores ejus imitari, qui etiam idolothyta comedebant, et cibos suos cibis gentilium commiscebant. Dicebant quoque hunc mundum non a Deo, sed a quibusdam principibus factum, contra quod in Genesi dicitur: In principio creavit Deus coelum et terram. Et haec facta Nicolaitarum a bonis repudiantur, et veluti stercora detestantur. Videamus autem quos isti spiritu aliter significent. Interpretatur autem Nicolaus populus stultus; quo nomine gentiles figurantur, qui stulti sunt, quoniam veram sapientiam, id est Christum, credere nolunt, unde dicit Apostolus: Nos praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Nam hi communiter utuntur uxoribus, et idolothyta comedunt, atque hujus saeculi conditores homines esse affirmant, id est: Jovem, Saturnum, et reliquos, qui licet ab illis dii putentur, homines tamen fuerunt, et in hac terra, licet turpiter vitam ducentes, regnaverunt. Significat quoque Nicolaus haereticos, qui cum de sapientia Dei Patris, quae est Filius, vera non sentiunt, licet secundum saeculum sapientes videantur, tamen secundum Deum stulti sunt. Dum enim Arius vel sectatores Christum creaturam esse affirmant, fatui atque stulti sunt: quia dum Trinitatis substantiam confundunt, Christum esse Deum contradicunt. De quibus Psalmista dicit: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Quorum facta duo specialiter notantur, quia et idolorum cultores et fornicarii saepe vocantur. Quia enim rectam fidem non habent, suus ipse error quem sequuntur, pro cultura idolorum ipsis imputatur. Fornicarii quoque sunt, qui immunditiae carnis serviunt, et ob hoc maxime pereunt. Judaei quoque sunt stulti, quia in Christum qui est sapientia Patris, nolunt credere, frustraque jactant se habere Patrem, cujus Filium odiis insequuntur: quoniam qui non habet Filium, nec Patrem habet. Sed et( si diligenter inspicimus) intra sanctam Ecclesiam Nicolaitas invenimus, eos videlicet, quos in terreno amore thesaurizare videmus; quid enim stultius esse potest, quam eo loco tota mentis intentione pecunias recondere, quo non licet in perpetuum sustinere? Unde Dominus discipulos hortatur, dicens: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra. In hoc autem stultorum numero computatur ille, qui cum diceret: Destruam horrea mea, et majora faciam, quia non habeo quo fructus meos congregem, audivit a Domino: Stulte, hac nocte animam tuam repetam a te; quae autem congregasti cujus erunt? Quae scilicet lucra hominum insipientium, solummodo terrena quaerentium, pariunt in illis genimina omnium vitiorum, quia et secundum Apostolum: Radix est omnium malorum cupiditas; quia videlicet per hanc alius ad rapinam, alius ad falsum testimonium, alius rapitur ad perjurium, atque ad caetera crimina: Quae etiam Judam ad hoc perduxit, ut ipsum Dominum morti traderet. Nam et per hanc homo cupidus animam suam venalem facit, et idololatra efficitur, plus amando creaturam quam Creatorem. Quod enim dicit Apostolus de gulosis, quorum Deus venter est, potest intelligi de cupidis similiter, quorum Deus nummus est auri vel argenti. Haec sunt facta Nicolaitarum, id est stultorum hominum, paganorum scilicet, caeterorumque infidelium et falsorum Christianorum, quae Dominus et quae ex parte illius sunt, odire probantur. Notandum autem, quia non naturam, sed opera hominum Dominus se odio habere dicit. Unde non dicit: Odisti Nicolaitas, quos ego odi; sed: Odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi. Homo enim diligendus est, opus autem illius malum odio habendum.
2.2.6
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Cum in principio locutionis hujus uni angelo, unique Ephesi ecclesiae scribere Dominus jusserit, hic autem non unum angelum vel unam ecclesiam ad audienda dicta spiritus invitet; patet profecto, quia quod uni dicit, omnibus dicit, et in uno angelo unaque Ephesiorum ecclesia, unitatem Ecclesiae depingit. Verum quoties haec admonitiuncula ponitur sive in hoc libro, sive in Evangelio, quod sequitur vel praecedit, spiritualiter est intelligendum; quia non corporis hic auris requiritur, sed cordis, quam videlicet aurem nisi quis habuerit, eloquia spiritus capere non poterit. Sic Dominus loquens turbis in parabolis, cum illic omnes qui aderant aures haberent, monet apostolos dicens: Vobis dico qui auditis; ac si dicat: Verba coelestium sacramentorum illis aperio, quos eadem interna cordis aure percipere cognosco. Carnis itaque auris ad auditum transit, cordis vero auditu simul et intellectu viget. Intuendum quoque est, quia cum angelus in principio harum locutionum ex persona Filii Dei, imo certe per angelum Filius Dei loquatur, non dicitur hic: Qui habet aurem, audiat quid Filius Dei dicat; sed, quid Spiritus; quia videlicet verba Filii, verba sunt Spiritus sancti. Quo nomine etiam tota Trinitas intelligitur, de qua dicitur: Spiritus est Deus. Ideoque dum Christus loquitur, in eo pariter loquitur Pater et Spiritus sanctus: quia sicut sunt inseparabiles unitate, sic inseparabiliter loquuntur, et docent sanctorum unitatem. Sciendum vero, quia in hac revelatione sicut in sequentibus, aperte monstratur: aliquando loquitur Filius ex persona sua, quod illi solummodo convenit: aliquando vero ex persona Trinitatis. Ideoque singulae locutiones considerandae sunt, quae scilicet referendae sint solummodo ad humanitatem Filii Dei, quae autem ad totam Trinitatem. Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. Lignum vitae, sapientia est Dei Patris, Salomone attestante, qui ait: Lignum vitae his qui apprehenderint eam; et qui tenuerit eam, beatus( Prov. III). Quia utique Apostolus Christum esse testatur, dicens Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Quae recte lignum vitae dicitur, quia fidelibus suis vitam aeternam tribuit, quos in praesenti satiat suo corpore, in futuro satiabit sua contemplatione. Unde Psalmista dicit: Satiabor dum manifestabitur gloria tua. Bene lignum vitae vocatur, quia et in praesenti vita electos suos ab aestu vitiorum umbra protectionis defendit, et in futura beatitudine cibum aeternae contemplationis desiderantibus praebet. Dicatur itaque: Vincenti incentiva carnis suae, tentationes daemonum, adversitates pravorum hominum, dabo edere de ligno vitae, id est, meipsum dabo illi in remunerationem, cum eum perduxero ad meam contemplationem. Paradisus autem vel praesens intelligitur Ecclesia, in qua quotidie comedunt fideles ejus corpus et sanguinem bibunt: vel vita aeterna, quae ipse Christus est, sicut ipse Dominus dicit: Haec est enim vita aeterna, ut cognoscant te, et quem misisti Jesum Christum. Quod autem Deum se habere dicit, in cujus paradiso hoc esse lignum asserit, secundum humanitatem loquitur, quam assumpsit pro nobis. Quae ergo vincunt oblectamenta peccati in hoc paradiso Ecclesiae, illa ad accipienda corporis et sanguinis sacramenta digne pertingunt, et ad Dei contemplationem pervenient, ipsumque lignum vitae in remunerationem accipient, quia et ipse est lignum vitae quod dat, et ipse de ligno vitae vincentibus dat, et ipse fructus ligni est quod dat.
2.2.7
Et angelo Smyrnae ecclesiae scribe. Smyrna interpretatur canticum eorum, canticum ad laetitiam pertinet, quod aperte congruit fidelibus, quibus in persona istius ecclesiae loquitur Dominus. Non enim haec verba uni tantum dicuntur, sed magis unitati sanctorum.
2.2.8
Haec dicit primus et novissimus. Primus, scincet ante quem nullus: novissimus, per quem restaurata sunt omnia. Qui fuit mortuus et vivit. Quia etsi mortuus fuit ex infirmitate, ut Apostolus dicit, vivit ex virtute Dei. Hoc enim est primus et novissimus, quia qui semper vivit in sua substantia, primus existendo, mortuus in humanitate nostra in fine temporum, ut homo nascendo.
2.2.9
Scio tribulationem tuam. Scio, id est approbo et eligo. Licet vero hic tribulatio singulariter ponatur, tamen omnifaria et multiplex intelligitur. Unde Psalmista dicit: Multae tribulationes justorum. Sancta Ecclesia, in cujus persona hic loquitur sermo divinus Ecclesiae Smyrnae, multas tribulationes sustinet exterius, cum ab adversariis probra, vincula, carceres, caeteraque hujusmodi tormenta excipit, aut cum etiam a daemonibus interius invisibiliter cruciatur: cum etiam a seipsa, jejuniis, orationibus et vigiliis, lassata, pene succumbit. Affligitur quoque et tribulatur a seipsa, cum caro resistit spiritui. Has omnes tribulationes scit Dominus et approbat, de quibus omnibus in futuro liberabit eos, quando auferet omnem lacrymam ab oculis eorum. Et paupertatem tuam, subauditur scio et approbo.
2.2.10
Sed dives es in Deum, juxta illud: Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Mirum autem est quomodo electi, pauperes et divites sint; quod duobus modis intelligi potest: fuerunt sancti multi divites in hoc saeculo, sicut Abraham, David et alii multi; sed quasi nihil habentes erant, quia terrenas divitias contemnentes, se peregrinos cognoscebant, coelestes divitias jam mente tenentes. Expleta quippe sua suorumque necessitate ex his quae habebant, reliqua in usus pauperum consumebant. Vel certe pauperes re, sicut sunt apostoli sancti; divites autem in fide, per spem jam coelum possidentes, quibus Dominus dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Dicatur itaque: Scio paupertatem tuam, sed dives es, ac si diceretur: Unde te per humilitatem spiritus pauperem existimas, inde per omnia dives comprobaris. Unus enim idemque electus et pauper et dives est: pauper scilicet adhuc peregrinus, dives autem quandoque civis futurus: pauper terrena commoratione, dives beata praedestinatione. Et blasphemaris ab his qui se dicunt esse Judaeos, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. Hoc non solummodo ad unam pertinet Smyrnaeorum ecclesiam, sed generaliter ad omnem ecclesiam, quae est in universo mundo, quae et in singulis locis et in toto orbe blasphematur ab impiis, qui se dicunt esse Judaeos, et non sunt, quia Judaeus interpretatur confitens, sed sunt congregatio Satanae. Qui enim vere confitetur Christum, ipse est Judaeus. De talibus Dominus dicit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, Judaeorum ergo nominis expressio mediatoris nostri est confessio: ac per hoc quicunque Christianitatis nomine censentur, spiritualiter Judaei appellantur. Quod nomen utique Judaei tunc generaliter perdiderunt, quando Christum negaverunt, dicentes: Hunc nescimus unde sit. Quique modo aperte, modo occulte, semper autem corde Ecclesiam Dei blasphemant. Ad quorum societatem pertinent etiam falsi Christiani, qui Christianum nomen quidem habent, sed opera Christianitatis non habent. De quibus per Paulum dicitur: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Blasphematur itaque Ecclesia a Judaeis falsis, quia electorum verba a reprobis dijudicantur, quia semper eloquia et facta justorum contraria sunt cogitationibus reproborum. Qui licet intra sinum Ecclesiae consistant, vita tamen et moribus in multas Satanae synagogas seipsos dividunt: quia quot vitiis serviunt, tot de se partes reddunt. Tales itaque falso Judaeorum sibi nomen usurpant, quique vehementius zeli flammis succensi, gravius Ecclesiam blasphemare consueverunt quam hi qui nunquam ad ejus consortia injuriarum accesserunt. Sed usquequo zizania novissime separentur a tritico, nullus horum deserendus est, sed omnes admonendi sunt, omnes tolerandi, in exemplum Redemptoris nostri, qui sacrilegum impiumque proditorem usque ad passionem mortis Judam toleravit. Ad quorum mala perferenda exhortatur Ecclesiam, et quasi armis potentibus adjungit, cum subdit:
2.2.11
Nihil horum timeas quae passurus es. Id est quidquid a Judaeis falsis, quidquid a falsis fratribus vel paganis injuriarum laesionumque pertuleris, pro eo quod transeunt ne formides. Hoc est quod in Evangelio dicit fidelibus: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Hinc liquido jam claret diversas in uno angelo personas alloqui. Praemisit enim divina vox quasi ad unum loquens: Nihil horum timeas quae passurus es: nunc vero adjungit tanquam ad multos: Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem, et caetera. Carceris autem nomine omnis tribulatio intelligitur passionum, quam sancti sunt perpessi a diabolo, qui per membra sua diverso modo eos cruciat, recludens in carceribus, et diversis ac variis tribulationibus afficiens. Quod autem non ait: Missurus est diabolus vos in carcerem, sed ex vobis, non ad omne corpus angeli pertinet, quod constat ex sanctis et reprobis, sed illos vult intelligi, qui ex illatis tribulationibus victores exsistunt: qui ideo tribulantur ut probentur, ideo probantur ut coronentur. Dicatur itaque: Ecce, id est in praesenti tempore, missurus est diabolus per membra sua, sicut fuit Nero, Domitianus et caeteri: ex vobis in carcerem, id est in diversas afflictiones: ut tentemini, ut post tentationem victores effecti coronemini, juxta illud: Beatus vir qui suffert tentationem: et habebitis tribulationem diebus decem. Per decem dies quibus Ecclesia tribulatur, omne praesens tempus intelligitur, in quo Decalogi mandata sunt necessaria. Sicuti enim( verbi gratia) mittens quilibet imperator milites contra hostes, omni genere armorum munit, sic Deus omnipotens mittens electos suos ad bellum in hunc mundum, contra daemones vel perversos homines Decalogi mandatis eos instruit, quibus muniti eis resistere possint. Et quandiu Decalogum habent, necessario in procinctu sunt positi, recte dicitur: Habebitis tribulationem diebus decem. Acsi dicatur: Nolite quaerere in bello vitae praesentis requiem, quandiu contra tentamenta inimici sive aperta, sive occulta, decem praeceptis tanquam milites armamini. Neque enim gaudii locus est, ubi vita hominis tota tentatio est. Quidam dicunt( ut beatus Beda) decem tentationes ad decem persecutiones gentilium referri, et putant a Nerone Caesare usque ad Diocletianum. Quod quomodo sit, ipsi viderint qui hoc dicunt. Potest autem et hic denarius numerus aliter intelligi. Cunctis autem legentibus liquet tribus tentationibus principaliter primum hominem a serpente in paradiso tentatum ac superatum; quibus etiam tribus modis post secundo homini tentato succubuit, id est avaritia, vana gloria, et cupiditate; contra quas, scilicet principales tentationes, quotidie Ecclesia dimicat. Septenarius autem numerus ad praesens tempus refertur, quod septem diebus volvitur. Quia ergo in omni hujus vitae termino trina ista tentatio non potest deesse, in quibus caetera vitia potissimum obtinent principatum, et haec ipsa mortalis vita per septem dierum curricula evolvitur, recte decem dierum numero principalis Ecclesiae tribulatio exprimitur. Hac enim trina tentatione septem diebus applicita, denarius numerus adimpletur; dicatur itaque de electis: Habebitis tribulationem diebus decem, acsi diceret: Usquequo praesens vita finiatur, quae per septem dies volvitur, contra diversas tentationes, quae in tribus suum maxime obtinent principatum, certamen habebitis. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Hic jam ostendit aperte ad quos decem dies pertingunt, id est ad omne tempus quandiu fidem servare electi debent. Hoc autem et generaliter omni Ecclesiae, et specialiter dicitur unicuique fideli animae. Hinc est quod in Evangelio Dominus dicit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Esto itaque fidelis usque ad mortem, et inter multas pressuras, inter innumeras clades, semper victoriae triumphum attende. Quia enim hoc dicturus erat, praemisit superius: Haec dicit, qui fuit mortuus, et vivit. Acsi diceretur: Noli fidem regis amittere, quia si mecum toto belli tempore dimicaveris, post mortem mecum coronaberis; sed et regnandi sortem accipies. Nunc enim est tempus decertandi, tunc autem coronandi. Unde et in sequentibus dicitur: Qui vicerit, faciam eum sedere in throno meo, sicut et ego vici, et sedeo cum Patre meo in throno ejus.
2.2.12
Qui habet aurem cordis et intelligentiam mentis, audiat et intelligat ad se pertinere quod dictum est, et quid Spiritus dicat Ecclesiis: Qui vicerit tentamenta diabolica, incentiva carnis suae, non laedetur a morte secunda, id est a damnatione perpetua. In sacra enim Scriptura tres mortes saepe ponuntur: una scilicet peccati, altera carnis, tertia vero supplicium aeternae damnationis. Quae mors hic secunda, non tertia nominatur, quia videlicet de his tantummodo agitur sermo, quae nocent, de morte scilicet peccati et morte aeterni supplicii. Ad quarum comparationem ista quae communis est, mors non est dicenda. Unde et Apostolus carnaliter mortuos dormientes vocat, dicens: Nolumus vos ignorare de dormientibus. Mors itaque prima, quae laedit, peccatum est. Huic itaque quae laedere possit, nulla alia nisi aeterna damnatio succedit. Ideoque praetermissa media quae non laedit, alia debuit vocari secunda, quae post peccatum laedit. Dicatur itaque: Qui vicerit, non laedetur a morte secunda, id est qui mortem peccati in hoc tempore animas necantem superaverit, ad laesionem ejus quae post hanc et corpora et animas sine fine cruciat, non perveniet. Quae mors semper occidit, et nunquam ad integrum exstinguit. In laesionis autem verbo, miseriarum debet intelligi corruptio. Laedi enim non potest, nisi quod corruptioni subjacet.
2.2.13
Et angelo Pergami Ecclesiae scribe. Pergamus interpretatur divisio cornuum. Quod aperte Ecclesiae congruit, in qua sunt simul boni et mali, et quae judicando facit distantiam inter bonos et malos, ut confringantur cornua peccatorum, et exaltentur cornua justi. Haec dicit qui habet rhomphaeam ex utraque parte acutam. Rhomphaea est gladius utrinque acutus. Gladii autem nomine, Scriptura sacra intelligitur, dicente Apostolo: Et gladium Spiritus quod est verbum Dei. Qui gladius Veteris et Novi Testamenti bene utraque parte acutus dicitur, quia videlicet hinc peccata operis, illinc resecat peccata cogitationis. Vetus quippe Testamentum dicit: Si quis adulterium fecerit, morte moriatur: Novum vero: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam maechatus est eam in corde suo, et multa his similia. Vel certe utraque parte ideo acutus dicitur, quia sicut gladius biceps carnem dividit, et membra a membris separat, ita gladius verbi Dei separat bonos a malis. Unde Dominus dicit: Non veni pacem mittere, sed gladium, et caetera. Sive etiam idcirco dicitur utraque parte acutus, quia et simplices per historiam, et perfectos instruit per allegoriam.
2.2.14
Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae. Et hoc generaliter universali Ecclesiae dicitur, quae mixta cum reprobis, ubique per orbem Satanae tentationibus scit se exercere. Sicut enim sedes Dei sunt electi omnes, ita sunt sedes diaboli cuncti reprobi, in quorum medio habitat Ecclesia, juxta quod Apostolus dicit: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes; et in Canticis canticorum dicitur: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, et inde laus electorum amplius crescit, et ubique diffunditur, quoniam in medio malorum innocentiae servant opera. Hinc est quod Loth sacra Scriptura teste laudatur, quod esset visu et auditu justus, habitans apud eos qui quotidie affligebant ejus animam injustis operibus. Hinc etiam Ecclesia dicit electorum: Circumdederunt me sicut apes. Apis quippe in ore mel portat, in cauda venenum occultat. Sic nimirum hi qui fraudes moliuntur, dulcia praeponunt, ut amaris inficiant. Et tenes nomen meum, id est nomen Christianitatis integra fide colis, etiam in tempore tribulationis. Et non negasti fidem meam, afflictionibus perfidorum pressa. Et in diebus illis Antiphas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos. Cujus Latinitatis sit haec locutio, non facile patet, nisi forte per subauditiones intelligatur. Si enim dixisset: Non negasti fidem meam in diebus Antiphae testis mei, qui occisus est apud vos, planus esset sensus, et facile intelligeretur; at cum dicitur: Non negasti fidem meam, et in diebus Antiphas testis meus, et caetera, obscura est sententia. Ideoque necessariae sunt subauditiones, ut ita hanc sententiam pronuntiemus: Et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam; et in diebus illis, in quibus exstitit Antiphas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, non negasti fidem meam. Tale est et illud in Psalmo: Nolite extollere in altum cornu vestrum, nolite loqui adversus Deum in iniquitatem. Si subjungeret statim, quoniam Deus judex est, aperta sententia videretur: sed cum in medio interponit: Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus: et deinde subjungit: Quoniam Deus judex est, obscura sententia redditur. Aut ergo vitio scriptorum ista talis facta est locutio, aut certe more Scripturarum, ut dictum est, necessarias habet quasdam orationum particulas. Sed nunc sensum videamus: fuit enim quidam martyr, qui occisus est in ecclesia Pergami, per quem utique omnes martyres intelliguntur, quicunque in hoc mundo, sive aperto, sive occulto martyrio patiuntur: quia sicut in una Ecclesia omnes, ita in uno martyre omnes Christi martyres reperiuntur praeconio laudis attolli. Quod autem apud sanctos suum testem interfectum esse commemorat, sic intelligendum est, non quod ab illis, sed quod inter illos fuerit interemptus, ab his videlicet in quibus Satanas habitat, id est a reprobis, qui sedes sunt Satanae. In quorum persona statim subjungit.
2.2.15
Sed habeo adversus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere, et fornicari. Haec enim verba non ad eum pertinent cui superius dictum est: Tenes nomen meum, et caetera, sed ad eos qui simul misti erant cum reprobis, quos angelus Pergami, id est episcopus ipsius civitatis, prava docere permittebat. Historia patet, qualiter scilicet Balaam a Balac ad maledicendum filiis Israel fuerat evocatus, quem maledicere noluit, cui se etiam similem fieri in morte optavit. Sed postea muneribus victus, in ejusdem populi mortem consilium dedit. Praevidit enim animos filiorum Israel ad fornicationem promptos; ideoque consilium dedit Balac ut pulcherrimas mulieres coram eis poneret, quarum speciebus illecti, ad illicitos amplexus ruerent, illarumque blanditiis illiniti, de sacrificiis Phegor manducarent, per quod videlicet factum derelicti a Deo, caderent coram illis. Completumque est hoc consilium de filiis Israel, et facile decepti sunt. Egressa itaque ira a Domino, percussit ex illis viginti tria millia, donec Phinees, zelo Dei actus, vindictam exercuit in adulteros. Haec tunc facta sunt docente impio divino et mago, et hoc specialiter in Pergami ecclesia, generaliter autem fit in toto mundo. Balaam itaque interpretatur populus vanus, Balac elidens, Israel vir videns Deum. Balaam itaque significat haereticos, qui pondus virtutum et fidei in se non habent, ideoque vani sunt. Balac autem, qui elidens dicitur, hujus saeculi significat principes. Quibus nimirum bene congruit hoc quod Balach elidens dicitur, quia procul dubio dum hujus terrae principes semper aliis superiores existere quaerunt, si quem ad dignitatis suae culmen ascendere nitentem conspiciunt, pro viribus ad terram elidunt, videlicet ad humilia deponunt. Qui plerumque suadentibus haereticis, contra Israelitas( hoc est viros videntes Deum) pugnant, ut de idolothytis edant, et fornicentur a Deo, illorum prava dogmata sequendo. Dum enim suasoria quaedam et dulcia praeponunt in suis falsis dogmatibus, quasi per pulchras mulieres eos seducere cupiunt, ut comedant idolothyta, id est ut sequantur idolorum doctrinam plenam omni spurcitia: ibique fornicentur, id est, ut, relicta veritatis doctrina, ardentissimo libidinis incendio, mendaciis perversorum doctorum inhaereant. Aliter: Balaam, qui( ut diximus) interpretatur populus vanus, et significat daemones per inania discurrentes; Balac autem, qui elidens dicitur, carnem nostram, quae plerumque animam elidit ad perversa trahendo opera, quae debuerat Deum videre tota mente. Et hoc per mulieres, id est per hujus saeculi delectationes et voluptates, quarum amore plerumque anima daemonum insidiis illecta, ad consensum utendi illicitis trahitur. Israel enim significat animam Deum contemplantem. Docente ergo Balaam, misit Balac voluptatum amatrices coram filiis Israel, quarum suasionibus edant de immolatis, et fornicentur cum eis, quia videlicet spirituum immundorum suasionibus caro delectata, ad aspectum mentis ipsarum cupiditatum illecebras deducit, quarum amore( ut dictum est) ad consensum rapitur.
2.2.16
Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. De factis Nicolaitarum, vel quos significaverint suis actionibus, satis supra dictum est. Ita habes, inquit, et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, id est sicut sunt in te qui sequuntur doctrinam Balaam, ita sunt qui sequuntur doctrinam Nicolaitarum. Quod utique illis dicitur, qui hujus erant imitatores, qui et ad poenitentiam hortantur, cum dicitur:
2.2.17
Similiter poenitentiam age a factis scilicet Nicolaitarum, sicut a factis et doctrina Balaam. Sin autem venio tibi, et pugnabo cum illis in gladio oris mei. Hortatus jam fuerat in superioribus angelum ut poenitentiam ageret eo quod permitteret quosdam tenere doctrinam Balaam vel Nicolaitarum. Unde cum dicit: Sin autem venio tibi; et deinde subjungit: Pugnabo cum illis, ita accipiendum est, tanquam diceret, pugnabo tecum, quia videlicet haec verba et ad eos pertinent, qui praedictam doctrinam sequebantur, et ad eos etiam qui eos non corrigebant. Pari enim reatu astringitur et ille qui prava docet, et ille qui prava doceri tacens permittit. Talibus itaque dicit Dominus: Venio tibi, id est adventum irae meae et vindictam te sentire faciam, et pugnabo cum illis in gladio oris mei, id est acutis eloquiorum meorum sententiis illos damnabo. Gladius enim oris Dei sermonem illius valida praecepta significat, Paulo attestante, qui dicit: Et gladium spiritus quod est verbum Dei.
2.2.18
Qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Qui utique quod uni illarum dicit. omnes Ecclesias cupit audire.
2.2.19
Vincenti desideria propria et daemonum tentamenta, dabo ei manna absconditum, id est meipsum tribuam illi qui sum panis vivus de coelo descendens, quique ideo factus sum homo, ut panem angelorum manducaret homo. Hunc significabat panem olim illud manna, quod filiis Israel datum est in eremo. Quod qui spiritualiter manducaverunt, sicut Moyses, Aaron, et Josue, et si mortui sunt corpore, immortales fuerunt mente. Qui autem nihil aliud praeter quod videbant ibi intelligebant, mortui sunt morte aeterna. De quibus Dominus dicit Judaeis: Patres vestri manducaverunt manna, et mortui sunt. Sicut et nunc qui digne corpus et sanguinem Domini accipiunt, vitam ibi sumunt: qui hoc indigne manducant, judicium sibi manducant et bibunt. Istud autem manna quod hic promittitur fidelibus, modo quidem in sacramento accipiunt per fidem, quandoque hoc in veritate per spiritualem sumetur: et quod nunc manet absconditum, tunc erit manifestum. Qui itaque vicerit, dabo illi manna absconditum, id est, meam post finitos hujus vitae labores contemplationem illi concedam. Unde Psalmista dicit: Satiabor dum manifestabitur gloria tua. Manna etenim interpretatur: Quid est hoc? Nos autem nequaquam dicimus: Quid est hoc, nisi de re quam ante non vidimus. Istud enim manna nunc manet absconditum, juxta quod Apostolus ait: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.
2.2.20
Et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit nisi qui accipit. Calculus lapis est pretiosus, qui et carbunculus appellatur, eo quod in tenebris constitutus, sicut carbo succensus fulgere perhibetur. Per hunc autem lapidem ipse intelligitur Christus, qui inter hujus saeculi tenebras refulsit, quando Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Unde et bene candidus dicitur, quia sine ulla peccati offuscatione mundus apparuit inter homines, et divinitatis suae luce tenebras nostrae mortalitatis illustravit. Dicit itaque: Dabo vincenti calculum aureum, id est dabo ei meipsum, qui de mundo atque auctore mortis triumphat, ut sit scilicet meus frater et particeps regni in gloria. Unde Joannes dicit: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, ut sicut est Filius Dei ipse per naturam, ita sint isti per gratiam. In qua videlicet adoptionis gratia, nomen etiam novum datur, id est nomen Christianum prius inauditum. A Christo enim fideles Christiani vocantur, sicut ab Israel Israelitae, et a Juda Judaei. De hoc nomine per prophetam Isaiam Ecclesiae suae ipse Dominus ante dixit: Vocabitur tibi novum nomen, quod os Domini nominavit. In calculo itaque habet hoc nomen, quia ab ipso cepit exordium, a quo omnes Christiani nominantur. Et hoc nomen solis datur victoribus, id est omnibus ad vitam aeternam praedestinatis, qui hujus nominis dignitatem operibus exornant. Unde subjungitur: Quod nemo scit, subauditur digne, nisi qui accipit. Scire enim positum est hic pro eo quod est, nisi virtutem hujus nominis expertus fuerit. Tali modo dicuntur mulieres nondum cognovisse viros, id est quae nondum fuerunt expertae viri thorum. Nemo ergo scit hoc nomen, nisi qui accipit, id est nemo virtutem hujus nominis et dignitatem moribus et vita defendit, nisi qui ante fuerit praedestinatus a Deo, ut filius Dei non solum nominetur, sed etiam sit. Nosse etenim Christi nomen, ad custodiam mandatorum pertinet. Quo contra Joannes de quolibet reprobo dicit: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et veritas in eo non est. Nemo itaque scit hoc nomen, nisi qui accipit, id est qui ad hoc praedestinatus est a Deo, ut jure Christianus vocetur et sit. Potest et per hunc lapidem ignitum charitas intelligi, quae candorem habet, per hoc quod vestis est operiens nigredinem peccatorum: per ignem autem, amor quo diligitur Deus et homo. Datur ergo vincentibus calculus candidus, ut diligant Deum et proximum. Datur in calculo nomen, ut ipsam dilectionem adimpleant in mandato novo. Scriptum quippe est: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Cujus nominis virtutem solus scit qui accipit, id est qui in novo mandato illud custodit, quod discipulis est collatum.
2.2.21
Et angelo Thyatirae Ecclesiae scribe. Thyatira, sicut supra dictum est, illuminata dicitur, significans universam Ecclesiam, quae illuminata est per Christum, qui est lux vera illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum. Ideoque quod uni specialiter Ecclesiae dicere sermo divinus videtur, generaliter ad omnem Ecclesiam pertinet.
2.2.22
Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos ut flammam ignis. Hic jam aperte ostenditur, cujus typum angelus gerebat, qui haec ostendebat beato Joanni, cum sua verba, Filii Dei verba, profitetur, dicens: Haec, dicit Filius Dei, cujus oculi velut flamma ignis exsistentes, sunt dona Spiritus sancti, quae totum corpus Ecclesiae illuminant. Vel certe divina eloquia, de quibus scriptum est: Lucerna pedibus meis verbum tuum; et iterum: Ignitum eloquium tuum vehementer. Vel etiam, oculi Domini intelliguntur doctores, qui nos sua doctrina et exemplo illuminant, et lumen scientiae praebent.
2.2.23
Et pedes ejus similes aurichalco. Pedes Domini sunt vel sancti praedicatores per quos mundum circuit, tribulationis igne probati, vel certe ultima ac novissima illius membra, extrema persecutione cadentia.
2.2.24
Novi opera tua, id est tua bene gesta approbo, ut pote qui ut eadem ageres gratuite contuli. In hoc autem loco generalis Ecclesiae persona introducitur.
2.2.25
Et charitatem tuam et fidem, subaudis novi eo modo quo et opera tua. Charitatem, scilicet qua Deum ex toto corde et proximum diligis sicut teipsum; et fidem, qua credis Deum trinum in personis, unum in majestate. Est autem hic praeposterus ordo: dum prius ponuntur opera, postea charitas, dehinc fides, cum prius sit utique credere, deinde quod quisque credit amare, inde etiam quod credulitas et amor docuerit, operari. Subjungitur autem ad haec in laudibus Ecclesiae et dicitur: Et ministerium et patientiam tuam. Ministerium illud intelligitur quo ministrabant Ecclesiae illis qui erant in Hierusalem nihil habentibus de suis facultatibus, misericordiae opera illis exhibentes, Apostolo monente, ut essent memores fratrum. Patientia vero in hoc intelligitur, quia omnia hujus saeculi adversa libenter pro Christo sustinebant, ut perseverantes usque in finem salvi essent. Et opera tua novissima plura prioribus. Quantum ad Ecclesiae faciem pertinet, bene opera illius plura prioribus commemorantur, quia videlicet Ecclesia prius facilioribus et levioribus praeceptis solidata est. Unde et apostoli tantum quatuor capitula illis qui credebant imposuerunt, videlicet ut abstinerent se ab immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. Deinde vero cum multitudo Ecclesiae crevisset, ad hoc usque perventum est ut omnia relinquerent pro Christo, et ad culmen perfectionis tenderent, habita pauperibus tribuerent, fratres, sorores, patres et matres uxoresque relinquerent. Abhinc etiam exordium sumpsit religio monachorum. Vel certe potest hoc referri ad diem judicii, quando immanissima crebrescente temporibus Antichristi persecutione, amplior in ea virtus enitebit operationis, dum Judaei et gentiles pariter in fide Christi fundati, duplo quam nunc laborabunt.
2.2.26
Sed habeo adversus te pauca, quia permittis mulierem Jezabel quae se dicit prophetas docere, et seducit servos meos, et docet fornicari, et manducare de idolothytis. Nulla ratio permittit ut haec verba ad eos pertineant quos superius tanta laude fuerat prosecutus, sed a generali corpore electorum vertit sermonem ad partem reproborum, quae in doctoribus intelligitur, qui sua negligentia fornicationem et idololatriam in Ecclesia esse sinunt sub nomine Christiano. Sed jam nunc videamus sensum: fuit Jezabel uxor Achab regis Israel, idololatra simul et fornicaria, quae etiam Dei servos insecuta est. Verum haec mulier non vixit usque ad adventum Domini: nam et in ungulis equorum legimus illam conculcatam. Sed quia erant in eadem Ecclesia qui opera illius mala imitabantur, idcirco in eis mater ipsa fornicationum Jezabel notatur. Sicut enim omnes electi unam vitam ducentes, unum corpus Christi faciunt, sic omnes reprobi unum corpus diaboli dese reddunt, sicque fit, ut praecedentia membra sequentibus, et sequentia praecedentibus inveniantur conjuncta. Unde scriptum est: Vae illis qui in via Cain abierunt; et Joannes dicit: Nunc antichristi multi facti sunt. Potest etiam fieri ut tunc temporis sicut et quidam affirmant, et alia translatio demonstrat. Fuit haec mulier in eadem Ecclesia, uxor scilicet ipsius angeli, quae docebat Dei servos edere de idolothytis et fornicari. Ex cujus specie speciali ad generalem totius orbis Jezabel sermo figurate transfertur. Fornicatio vero istius Jezabelis quadriformis intelligitur: primum videlicet in animo, de qua scriptum est: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo; deinde etiam cum animi voluntas ad effectum perducitur; hinc Paulus dicit: Fugite fornicationem. Omne enim peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat; tertium genus fornicationis est, quando simulacra pro Deo colimus. De qua Dominus per Prophetam contra Jerusalem loquitur, dicens: Moechata est cum ligno et lapide. Quartum vero genus est, quando terrenae divitiae immoderate concupiscuntur, et creatura plus quam Creator diligitur. De qua etiam Paulus dicit: Et avaritia quae est idolorum servitus. Hujus fornicationis tria genera nunc in Ecclesia hujus mundi vigent: id est in appetitu luxuriae corporalis, et in effectu ipsius obscoenae commixtionis, atque in avaritia terrenae felicitatis. Sed nec quartum genus ad plenum exstinctum est, quod constat in simulacrorum culturis. Notandum vero quod Jezabel prophetam se dicit, et idcirco servos Dei seducit. Hoc quippe factum multi imitantur qui divitiis deservientes, ne soli sint, hortantur alios ut cupitis fruantur delectationibus, dicentes quia si hoc fieri Deus voluisset, masculum et feminam non fecisset, nec corporis membra tali usui apta formasset. Stultum est ergo abstinere ab hujusmodi delectatione, qua fruuntur non solum aliae pecudes aut volucres, sed etiam muscae. Dumque hoc dicunt, fit aliquando ut carnem delectari compellant, et ad consensum libidinis pertrahant, sicque perveniant ad opus malum, intantum ut in processu temporis nullam reverentiam habentes pudoris, quod turpiter gesserunt, coram aliis laudibus efferunt. Unde bene Jezabel sanguinis fluxus, aut fluens, vel sterquilinium dicitur. Mulieres quippe per singulos menses( sicut dicit beatus Hieronymus in libris prophetarum) fluxum sanguinis sustinent, quia cum menstruum tempus advenerit, superabundans sanguis egeritur. Sanguinis autem nomine peccata designantur; unde David dicit: Libera me de sanguinibus, Deus, id est a peccato adulterii et homicidii. Dicitur itaque Jezabel sanguinis fluxus, quia videlicet reprobi malam voluntatem, quam prius concipiunt, mox ut tempus venerit perpetrandae iniquitatis, ad effectum perducunt operationis. Dumque opus desideratae voluptatis ad effectum perducitur, fit mens vehementius anxia quam fuerat, et auget in corde flammas libidinis, totamque se in voluptate corporis dejicit, sicque, ut ita dixerim, totus humor pariter liquescit. Et hic est quod Jezabel fluens dicitur. Quia vero opus malum in consuetudinem peccandi vertunt, unde et absque ulla reverentia opinionem de se emittunt. Bene eadem Jezabel sterquilinium dicitur, quia videlicet ex ipsis perpetratae luxuriae inquinamentis longe lateque malae opinionis foetorem de se reddunt, unde per Prophetam dicitur: Computruerunt jumenta in stercore suo. Jumenta ergo in stercore putrescere est, ut dicit beatus Gregorius, luxuriosum quemlibet in coeno libidinis vitam finire. Talibus quippe congruit illud Psalmistae: Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Tertio quoque fornicationis genere, multi haec sectantes solent fideles decipere, dum eos invitant pro quibusdam aegritudinibus, pro quibusdam rerum eventibus ad arbores, ad fontes, caeteraque hujusmodi, dicentes quia hoc agendo tale et tale evasi periculum, talemque consecutus sum prosperitatem, dumque haec agunt, quasi ad spiritualem fornicationem Dei servos invitant. Sed et in alia fornicationis specie reprobi multos decipiunt, dum perversis suasionibus quosdam ab amore Dei retrahunt, et desideriis terrenis servire compellunt, ideoque vae illis qui toties fornicantur, quoties plus terrena quam coelestia appetunt, plus creaturam quam Creatorem diligunt.
2.2.27
Et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, et non vult poenitere a fornicatione sua. De talibus Job dicit: Dedit illi Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam. Quisquis enim delinquit, et vivit. Ideo hunc divina pietas iniqua agentem tolerat, ut ab iniquitate resipiscat. Unde et talis quo amplius exspectatur, et non vult poenitere, eo arctius reatus sui vinculis astringetur, et justo judicio punietur. Unde est: Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. Sed quaerendum nobis est, cum in praecedenti versiculo negligenti praedicatori atque ab exhortatione torpenti dictum sit: Habeo adversus te quod permittis mulierem Jezabel, quae se dicit prophetas docere, et seducit servos meos, cur non subjungitur, dedi tibi et illi, aut certe sub uno, dedi vobis ut poenitentiam ageretis? Ad quod dicendum est quia in angelo omne corpus Ecclesiae comprehenditur, et quando ipse increpatur, ad eos increpatio pertinet, qui rei sunt. Ideoque a specie praedicatorum qui superius fuerant reprehensi, redit sermo ad generalitatem populi, et in eo partem speciei reprobam, quasi ex occulto impoenitentem redarguit, quam supra aperte increpaverat. Hoc autem idcirco ne pars speciei, quae prius in sanctis praedicatoribus constat, illi quae in reprobis est, videretur conjuncta. In perversis itaque doctoribus unus idemque angelus, et pro reatu taciturnitatis aperte corripitur in specie, et pro mentis obduratione occulte redarguitur in genere. In sanctis vero nec aperte corripitur in specie, nec increpatur occulte in genere. In eo enim quod divina vox ait: Habeo adversus te quod permittis Jezabel quae se dicit prophetas docere, et seducit servos meos, torpentium ab exhortatione praedicatorum innotescit silentium. In eo vero quod subjungit: et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, et non vult poenitere a fornicatione sua, a specie ad genus transiens, et speciem et genus simul sub uno comprehendit.
2.2.28
Ecce pono eam in lecto, et qui maechantur cum eo in tribulatione maxima erunt, nisi poenitentiam egerint ab operibus suis, et filios ejus interficiam in mortem. Quod est Jezabel, hoc sunt qui moechantur cum ea, hoc etiam filii ejus ex fornicatione procreati, id est unum corpus Satanae. Sed quia reprobi reprobis succedunt, dividitur genus in species, ut ostendatur quibus successibus totum corpus diaboli proficiat, quibus incrementis coalescat. Perfectum autem quo Jezabel cum suis omnibus ponitur, intelligitur audacia et securitas peccandi. Ponitur autem in lecto ista universalis meretrix, non ut quiescat, sed ut febre languescat, ut phrenesim sustineat, quatenus ea jam dicat, vel agat, quae alii audire erubescant. Saepe enim justo Dei judicio propter peccata praeterita homines ad majora ruunt facinora, dumque sine timore audacter peccant, quasi in lecto, id est, in peccandi securitate quiescunt. In qua securitate Deus eos ponere dicitur, quia justo judicio permittitur ut ibi ponantur; tale est et illud: Induravit Dominus cor Pharaonis, id est non emollivit. Sic et hic dicitur: Pono eam in lecto, id est non retraham illam, sed permittam, propter transacta peccata, libere et sine timore peccare, et qui moechantur cum ea, id est cum seipsis, quia supradictum est quod est meretrix. Hoc sunt illi qui cum ea fornicantur, in tribulatione maxima erunt, hoc est in augmentum peccatorum, per quod venturi sunt ad maximam tribulationem gehennae. Quasi enim quaedam sunt peccatorum supplicia, ipsa vitiorum incrementa, et hoc fiet nisi poenitentiam egerint ab operibus suis. Dum enim peccatores quidam de perpetratis criminibus nolunt agere poenitentiam, fit ut ad alia ruant etiam crimina graviora. Unde Paulus de quibusdam Deum cognoscentibus et non glorificantibus dicit: Propter quod tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt. Et filios ejus imitatores illius interficiam in mortem. Non enim istam communem hic mortem debemus accipere, qua moriuntur et justi, sed illam quae post mortem corporis sequitur animam, id est damnationem perpetuam. Nam et per lectum quo Jezabel mitti comminatur, aeterna poena potest intelligi, qua miseri et reprobi cruciandi tradentur. Et qui moechantur cum ea, hoc est qui fornicationem illius quocunque modo imitantur, erunt in tribulatione maxima post mortem carnis, ubi vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur; et hoc ideo quia poenitentiam agere negligunt, donec eis repentinus superveniat interitus. Porro filii secundum praecedentem sententiam, vel imitatores malorum intelliguntur, vel opera illorum perversa quae tunc dabuntur in mortem, quando post laetitiam temporalem pro his miseri peccatores perpetuis tormentis tradentur cruciandi, dum per impunitatem scelerum ad mortem pervenerint animarum. Quo contra electi affliguntur hic, ut postmodum laetentur. Quibus per Prophetam dicitur: Israel, jam non irascar tibi, quia zelus meus recessit a te; et in hac Apocalypsi: Ego quos amo, arguo et castigo. Prosperantur siquidem ad tempus iniqui aeterna morte plectendi: affliguntur ad modicum electi, perennibus bonis vegetandi. Dicit ergo, quos amo, arguo et castigo, per flagella scilicet corporis, per damna temporalium rerum, per varias et diversas afflictiones corporum et animarum. Etiam quos despicio in lecto, id est securitate peccandi manere permitto. Agit vero hoc omnipotens Deus more patris duos filios habentis, quorum alterum quidem suae potestatis esse permittit, sinens eum libere dormire, manducare, bibere, caeteraque quae sibi videntur facere, quia vult eum haereditate privare. At contra, alterum excommunicat, verberibus afficit, aliquando tota nocte vigilare facit, et vinctis pedibus stare, quia vult eum sibi haeredem substituere. Tali itaque modo Deus suos electos, quibus daturus est haereditatem coelestis patriae, arguit et castigat, ut post finitos hujus vitae labores, ad aeternam perveniant possessionem. Reprobis autem permittit suae voluntatis esse, et in lecto securitatis quiescere, quo postea damnentur omnes cum suis patribus iniquis, ibi erit tribulatio magna, quam nulla carnis explicat lingua, ubi et deficiens quisque non defecit, et moriens semper vivit.
2.2.29
Et scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutans corda et renes. In renibus delectatio signatur concupiscentiae carnalis, quia humanae conceptionis semen de lumbis egreditur. In corde vero cogitationes exprimuntur, quae de corde prodeunt. Juxta quod Dominus dicit: De corde exeunt cogitationes malae, adulteria, fornicationes, furta, etc. Quia enim praecedenti versiculo dixerat omnipotens non aperte, sed occulte, idololatras et adulteros morte damnandos, nunc fidem Ecclesiae demonstrat, quae etiam non visa credit. Novit enim fidelium Ecclesia Deum scire omnia, qui licet reprobos tolerare videatur, tamen occulte in sua praescientia jam eos damnat. Ait ergo: Scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, id est, facta et cogitationes singulorum intueor. Hominibus quippe opera nostra et dicta possunt esse nota, Deo autem etiam cogitationes manifestabantur, quoniam ipse videt quod quisque cogitet, vel quod delectet, unde ille sapientissimus orator dicit: Tu solus nosti corda omnium filiorum hominum. Nam et veniens ad judicium non solum opera, sed etiam ipsas damnabit tenuissimas cogitationes cordis. Juxta quod per Prophetam dicit: Ecce ego venio, ut opera et cogitationes singulorum congregem. Potest et hoc quod in Ecclesia in reproborum ultione Deum scrutatorem esse renum et cordium perhibetur, non incongrue ita intelligi, ut quod nunc fide retinet certa, in futurum cernat rerum experientia, unde Psalmista: Cognoscetur Dominus judicia faciens, non quod ante per fidem non sit cognitus, cum occulte judicaret, sed quod tunc judiciorum experientia cognoscatur. Et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Hic aperte demonstratur, quia nomine fornicationis superius omnia comprehendit, quia non per hanc sententiam unius operis, sed multorum futura damnatio praedicitur; punientur enim manifesta crimina, punientur et occulta, atque ideo fornicationem quam supra quadriformem intelleximus, hic omnifariam cogimur confiteri, unde Psalmista: Perdes omnes qui fornicantur abs te. Dicatur itaque: Et dabo unicuique vestrum secundum opera sua, justis scilicet praemium laboris, impiis vero supplicium aeternae damnationis, ubi quod amplius exponi debeat, non est, sed quod magis timeri. Nam et per prophetiam hic dicitur, quod Noe, Daniel et Job, ipsi soli animas suas salvabunt, filium autem et filiam non liberabunt. Vobis. autem dico et caeteris qui Thyatirae estis: Qui non habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt altitudinem Satanae. Superius increpaverat reprobos, nunc autem ad electos verbum vertit. Ideoque bene dicit: Vobis dico et caeteris, id est justis qui supra non estis comprehensi in numero reproborum. Qui non habent doctrinam hanc, id est, quos prava persuasio Jezabelis non inclinat ad malam operationem, ut malos videlicet imitentur. Qui non cognoverunt altitudinem Satanae, id est superbiam illius non sunt imitati. Sic enim dicuntur altitudinem Satanae ignorare, sicut sacra Scriptura dicit mulieres non cognovisse viros, quae necdum sunt expertae viri thorum, vel sicut nos quotidiana locutione dicimus hominem veracem ignorare mentiri. Altitudo autem Satanae superbia intelligitur, quia tumens contra Deum voluit similis fieri Altissimo; pro qua ruens ad terram, multas angelorum legiones sibi consentientes secum dejecit. Cujus altitudinem tunc homo cognovit, cum hanc imitando Deo similis fieri concupivit. Juxta promissionem scilicet deceptoris dicentis: In quacunque die comederitis, eritis sicut dii. Hanc quoque altitudinem illi cognoverunt, qui turrim usque ad coelum erigere gestiebant. Sed electi notitiam altitudinis Satanae non habent, quia in cunctis semetipsos humiliant, vestigia Redemptoris sequentes, qui dicit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Attendunt enim quod Dominus dicit: Quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Hinc ergo rationis accepto consilio, humilitatis semitam arripiunt, per quam ad celsitudinis culmen ascendant, quemadmodum dicunt, quidam: Non ponam super vos aliud pondus, tamen id quod habetis, tenete donec veniam. De illis hoc dicitur, qui inflati contra Dei Filium, altitudinem Satanae cognoscentes, nitebantur eos qui crediderant in Christum ex gentibus ad veteris legis caeremonias trahere, de quibus Lucas dicit: Quia quidam descendentes a Judaea, docebant fratres, quia nisi circumcidamini secundum legem Moysi, non potestis salvi fieri. Propter quod etiam miserunt Barnabam et Paulum ad apostolos in Hierusalem, a quibus et didicerunt posse sufficere gentibus, ut abstinerent se ab immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. Cumque quidam eis de gentibus dicerent: Nisi circumcidamini secundum legem Moysi, non potestis salvi fieri, ait Petrus: Quid tentatis imponere jugum cervicibus discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus? De illis itaque haec dicentibus, hic Dominus Ecclesiae dicit: Non ponam super vos aliud pondus, hoc est observantiam veteris legis, quemadmodum dicunt illi qui sunt synagogae Satanae, sed sub levi sarcina vos permittam manere, ideoque id quod habetis tenete, id est onus leve ad quod vocati estis, nolite abjicere. De hoc onere, id est, gratia Redemptoris nostri, Petrus dicit: Quia per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari. Ad hoc onus ipse fideles suos invitat, dicens: Tollite jugum meum super vos, et caetera. Atque post pauca: Jugum enim meum suave est, etc. Ab onere ergo ad onus vocat, sed a gravi ad leve, id est a lege ad gratiam, per quam non solum impletur lex, verum etiam transcenditur. Sed dum hoc dicimus, quaestionem nobis ipsi ligamus: si enim, secundum praedictam beati Petri sententiam, lex importabilis est, quomodo transcendi potest? Sed sciendum nobis est quia in observatione carnalium praeceptorum eadem lex importabilis est, in custodia vero spiritualium mandatorum, quae in decem constat verbis duarum tabularum, adimpletur. In actione autem quam illae victimae futuram praesignabant transcenditur, quia comparatione illarum quae nunc in veritate aguntur, vilissima apparent, quae sola littera exterius prolata ab auditoribus impleri nequeunt. alia enim fuerunt in Veteri Testamento praecepta vitae figurandae, id est carnalium victimarum oblationes: alia vero vitae peragendae, quod in decem legis verbis impletur lex a credentibus. In mandatis autem vitae figurandae, juxta litteram quidem importabilis est, sed juxta spiritum transcenditur lex. Quod autem Dominus, hac expleta sententia, ita concludit, ut dicat donec veniam, nimirum ostendit usque ad instaurationis tempora Ecclesiam sub gratia permanere, ac nequaquam juxta mendacium Judaeorum ultra onus legis credentium humeris aggregari.
2.2.30
Et qui vicerit desideria carnis et daemonum tentamenta, et qui custodierit usque in finem opera mea, id est, in fide mea perseveraverit usque ad terminum vitae, dabo illi potestatem super gentes, et reget illas in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringentur, sicut et ego accepi a Patre meo. Filius Dei potestatem hanc non per divinitatem, quia aequalis est Patri, super gentes accepisse credendus est, sed per humanitatis formam, qua minoratus est etiam ab angelis. Secundum quam in Evangelio dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra; secundum quam etiam paterna ad eum dicitur voce: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Caeterum de potestate quam cum Patre habet ante tempora, Daniel testatur dicens: Potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur. Illam igitur potestatem quam in tempore Christus homo factus accepit a Patre, electis suis se dare promittit, sed in se a quo totum regitur corpus, et cui totum Ecclesiae adhaeret corpus. Cum enim ipse sit caput electorum, electi vero membra illius, quod ipsum caput habet, hoc membra illius haereditario jure possidere videntur. Dicatur itaque: Vincenti dabo potestatem super gentes, et reget eas in virga ferrea. Hanc potestatem ipsi apostoli primum, deinde sequaces illorum acceperunt, quibus data est potestas ligandi atque solvendi. Sciendum autem quia cum praedicatores potestatem super alios accipiunt, sibimetipsis prius dominantur, qui sic se ab illicitis compescunt, sicut subditos compescere satagunt. Nam et illorum regimen per virgam ferream exprimitur, quae rectitudinem habet, mollitiem non habet, quia videlicet sancti praedicatores nec sibi nec aliis contra justitiam parcere noverunt, qui et in se et in aliis tantum justitiae tramitem dirigere student, unde capiti eorum dicitur: Virga recta est virga regni tui. Quod protinus quod sit, aperitur cum dicitur: Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem. Quo contra mollis et distorta est virga quorumdam in Ecclesia praepositorum, ipsa justitiae permutatio. Dum enim aequaliter grex pastorque peccat, et tamen qui prius est molliter delinquens se palpat, subditos vero temporali poenitentia graviter exaggerat, mollem procul dubio et flexibilem virgam portat. Econtra Dominus admonet dicens: Nolite judicare, et non judicabimini, quia videlicet aequaliter quisque praelatus sibi et gregi subjecto parcere, atque aequaliter se subjectumque gregem debet corrigere. Bene autem gentes in Christum credentes, vasis comparantur fictilibus, quia in fragilitate carnis thesaurum a saeculis absconditum habent reconditum. Hinc Paulus dicit: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Quod autem vasa tactu virgae confringi dicuntur, dupliciter potest intelligi, quia quidam dissipantur, ut in melioris vitae studium commutentur: quidam vero ut aeternaliter pereant, atque ideo una eademque virga regit ad vitam praeordinatos, destruit et confringit ad mortem praescitos. Hinc est quod Jeremiam Dominus ad domum figuli ire jubet, ibique vas dissipatum atque a figulo in melius reformatum ostendens dicit: Nunquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel? dicit Dominus. Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea. Hinc etiam alibi ipsi figulo humani generis dicitur: Verte impios et non erunt, id est, post eversionem non impii, sed pii permanebunt. Quo contra alibi dicitur: Destrues illos, et non aedificabis eos.
2.2.31
Et dabo illi stellam matutinam. Qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Stellam matutinam quantum ad litteram, appellat luciferum, qui oriens suo ortu vicinum solis demonstrat adventum. Spiritualis stella matutina Christus intelligitur, qui surgens a mortuis tenebras hujus saeculi fugavit, et luce fidei totum replevit mundum, et fulgore sui luminis illuminavit tenebras nostrae mortalitatis. De hac stella Petrus fidelibus dicit: Donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris. Nam in Scriptura sacra cum singulari numero stella matutina ponitur, per hanc homo Christus figuratur. Cum vero pluraliter astra matutina interseruntur, angelicae creaturae designantur. Unde est: Cum me laudarent simul astra matutina. Sed et cum simpliciter ac sine additamento stellae ponuntur, doctores Ecclesiae nonnunquam exprimuntur; unde est: Qui docti fuerint fulgebunt sicut stellae firmamenti. Christus itaque apparens vivus post mortem matutina nobis stella factus est, quia dum in semetipso exemplum nobis resurrectionis praebuit, quae lux sequeretur indicavit. Stellam ergo matutinam vincentibus se dare profitetur, id est semetipsum et gloriam futurae resurrectionis. Quod tunc implebitur, quando qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei, et configuratum corpori claritatis suae, corpus humilitatis nostrae reformabit. Mortalitatis etenim tenebris resurrectione fulgente depressis, quasi quidam lucifer apparebit, quae perfectum aeternitatis diemde monstrabit.
2.3.1
LIBER PRIMUS. CAPUT III.
2.3.1
Et angelo Sardis Ecclesiae scribe. Sardis, ut supra dictum est, interpretatur principi pulchritudinis, apta subaudis atque ornata. Et hic quoque dicendum, quia sicut superius ex abundanti disseruimus, quod uni ecclesiae dicitur, utique omnibus convenit.
2.3.2
Haec dicit, qui habet septem spiritus Dei et septem stellas. Filius Dei septem habet spiritus, videlicet septiformem spiritum aequalem sibi in natura unitatis; unde Isaias: Requiescit, inquit, super humilem spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus. Habet quoque septem stellas, id est septiformem Spiritum sanctum, tanquam ancillam in ditione potestatis. Et bene cum unius sit substantiae Filius Dei cum Patre et Spiritus sancto, habere dicitur septiformem Spiritum, quia omnis gratia ejusdem Spiritus per Christum credentibus tribuitur.
2.3.3
Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, sed mortuus es. Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant. Ex parte hunc jam mortuum, ex parte vero adhuc vivum esse demonstrat, id est, ex parte criminibus mortuum, ex parte autem vivum bonis operibus ostendit. Dicatur ergo: Nomen habes quod vivas, sed mortuus es. Acsi diceretur: Ideo te vivere putas, quia in quibusdam bonis operibus exercitium habes. Sed attende, quia vivere non vales, si vitia praevaluerint virtutibus, quibus vivere videberis. Sunt enim nonnulli, qui eleemosynis insistunt, pauperum curam gerunt, sed ipsi a rapina manus non coercent. Nonnulli autem eleemosynarum largitati inserviunt, et a rapina manus coercent, atque ab adulterii perpetratione se cohibent, sed irae atque invidiae stimulis agitati, quorumdam vitam exstinguere quaerunt. Sic quoque in similibus, dum se in quibusdam bonis operibus vivere putant, unoquolibet facinore multi moriuntur. De quibus per Jacobum dicitur: Quicunque servaverit totam legem, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Ad quorum personam, videlicet benigna exhortatio dirigitur, qua dicitur: Esto vigilans et confirma caetera quae moritura erant, acsi diceretur: Si vis ut in illis quae bene gessisti vivas, ab iis quae male gessisti per poenitentiam evigila, quia si in illis mortuus permanes, in istis nullatenus vives. Hinc Psalmista admonet dicens: Declina a malo et fac bonum. Nam et in hoc quod dicitur, confirma caetera quae moritura erant, ostenditur quia si a peccati somno per poenitentiae lamentum perfecte quis evigilat, nec illa quae etiam mortuus bene gessit, post vivens opera amittit, atque ideo illa vivificat, quod ipse a peccati somno evigilat. Sic enim dicitur: Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant, tanquam diceretur: Si ex ea parte qua mortuus es, reviviscis, caetera quae adhuc in te vigent, ne moriantur confirma. Possunt et haec aliter intelligi. Sunt enim multi qui vitam ab omni crimine custodiunt, virtutibus etiam serviunt, sed tamen humanam laudem requirunt. Ideoque quia intentio recta non praecedit in cogitatione, pravum est omne opus quod sequitur in ostensione. Per hoc ergo quod exterius procedit in publicum, vivi apud homines arbitrantur. Ideoque nomen habent quod vivant. Per hoc autem quod latet interius, apud Deum mortui deputantur. Unde pia admonitio subinfertur, qua dicitur: Esto vigilans et confirma caetera quae moritura erant, acsi diceretur: Si vis vivere, cave ne laudem ab hominibus requiras, ne intentionem operis elatio vitiet favoris. Hinc in Evangelio dicitur. Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. Illius opera plena non sunt coram Deo, qui virtutes sibi a Domino datas vitiis commaculat, vel qui de bonis quae operatur exterius humanam gloriam per elationem quaerit. Hinc in Evangelio dicitur: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. Cuncta autem haec quae sub duplici intellectu discussimus, possunt de his intelligi, qui sine charitate virtutes reliquas habere se jactant. Notandum vero quod unigenitus Dei Filius unus scilicet cum Patre Deus et Spiritu sancto, Deum se habere dicit per humanitatem, quam ex nobis atque pro nobis assumpsit, secundum quam etiam clamabat in cruce: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti?
2.3.4
In mente ergo habe qualiter acceperis et audieris. Haec sententia singulis superioris intelligentiae congruit sensibus: et illis enim potest aptari, qui reliquis virtutibus vigent, sed uno facinore tabescunt, et illis qui vitam ab omni crimine custodiunt, sed gloriam humanam inde requirunt. Sed et illis qui sine matre virtutum, quae est charitas, licet operationis genimina pareant, non tamen ad perfectionem perducant. Dicatur ergo: In mente habe qualiter acceperis a sanctis praedicatoribus, et qualiter audieris, quia si quis totam legem servaverit, offenderit autem in uno, factus est omnium reus; vel in mente habe, ut prava intentio non praecedat virtutum opera, scilicet ut gloriam requiras humanam, si vis ut ad mercedem retributionis ipsa opera perveniant, vel in mente habe qualiter acceperis et audieris, quia si omnibus virtutibus abundaveris, charitatem autem non habueris, nihil es. Unde est illud Apostoli: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum sicut aes sonans aut cymbalum tinniens. Et serva. Qualiter accepisti, et audisti a sanctis praedicatoribus. Et poenitentiam age. Ut et ea quae male sensisti, lacrymarum gemitibus diluas, et quae a praedicatoribus accepisti, operum exsecutione adimpleas.
2.3.5
Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tanquam fur, et nescies quando veniam. Vigilat qui, ad aspectum luminis divini, oculos mentis apertos tenet. Vigilat qui servat operando quod credit. Vigilat qui a se torporis negligentias repellit. Vigilat qui et bona desiderabiliter providet, et mala solerter cavet. Vigilat qui ex iis quae gerit non humanam laudem, sed Dei gloriam requirit. Si ergo non vigilaveris, ut solo conditoris amore cuncta peragas, si negligentiarum torpores a te non excusseris, atque adventum superni judicis praestolari non studueris, veniam ad te tanquam fur, id est subito et insperato. Unde sequitur: Et nescies quando veniam. Sicut enim fur improviso adveniens, dormientes jugulat, et bona illorum depraedatur: sic coelestis judex vel quotidie specialiter quibusdam reprobis insperatus occurrit, eosque a felicitate praesentis saeculi impoenitentes animadversionis sententia perimit: vel generaliter in die judicii hoc facturus est, quando repente veniens ad judicium, omnes reprobos damnabit, eorumque facta velut fortissimus praedo disperdet, secundum quod in Evangelio ipse loquitur, dicens: Si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Et admonendo subjunxit: Ideoque et vos estote parati, quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est.
2.3.6
Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua, et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. Per nomina ipsos homines intelligere debemus. Ideo autem nomina ponit, ut ostendat se non solum numerum, sed etiam nomina scire electorum suorum, qui Moysen novit ex nomine, et suorum scribit in coelo nomina sanctorum, ut ipse eis dicit: Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in coelo. Habes pauca nomina, id est paucos homines comparatione caeterorum, criminibus et immunditiae carnis deservientium, qui non inquinaverunt vestimenta sua, hoc est vestem baptismatis, vestem scilicet immortalitatis atque innocentiae. Ista sunt nimirum vestimenta, quibus diabolus in paradiso primum hominem exspoliavit, cum sibi hunc per peccati consensum stravit. Quibus vestimentis tunc homo ornatus exstitit, cum per immolationem vituli saginati, junior filius patri reconciliatus, prima stola rursus indui meruit. Hinc Paulus dicit: Exuentes veterem hominem cum actibus suis, et induite eum qui renovatur in agnitionem Dei. Ille autem vestimenta sua sordibus non intingit, qui post baptismatis sacramentum mortale crimen non admittit. Sed quia pauci sunt qui a cognitione criminis se post baptismum immaculatos custodiant, idcirco praemittitur: Habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua. De quibus adhuc subditur: Et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. Et illi ambulabunt cum eo in albis, qui innocentiam et sanctitatem illius, quantum eis est possibile, imitantur. Praecedit quippe Christus exempla dando, sequuntur electi exempla ejus imitando. Unde Petrus: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus. Quod autem sequitur, quia digni sunt, subauditur, quia mundi, vel quia in ea dignitate condigni. Sed nunquid illi desperandi sunt, qui post baptismum maculis criminum vitam coinquinant? Non utique, quia et illi si poenitentiam egerint, lacrymarum fletibus prioris vitae maculas detergunt, quod est secundum baptismi genus. Sicut enim sunt duo martyrii genera, sic sunt duo baptismata. Haec itaque vestimenta in aliis immaculata servantur, in aliis post maculas candidantur, quia et alii, ut dictum est, post lavacri undam nullum crimen admittunt, et alii admissum poenitentiae fletibus abstergunt. Unde admonendi sunt illi, ut ne post baptismum maculas criminis easdem semper inducant; exhortandi sunt isti, quibus hoc contingit, ut sine tarditate easdem maculas lacrymarum undis diluant. Unde in hac eadem Apocalypsi dicitur: Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet.
2.3.7
Qui vicerit sic vestietur vestibus albis. Acsi aliis verbis diceretur: Qui pro recipiendis vestibus cum inimico fortiter dimicaverit, dimicans vicerit, ita rursus eisdem indutus splendebit, ut illi qui eas aut immaculatas servaverunt, aut post maculas abluerunt. Potest etiam haec exhortationis sententia et illis aptari, qui adhuc diabolicae dominationis jugo detenti, fide necdum fuerunt vestiti, hortantur autem ut vincant, id est ut credant in Christum, quia haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra, quatenus in abrenuntiatione antiqui hostis per lavacrum regenerationis coelestis vitae munditiam ab ipso in quem crediderunt percipiant. Et non delebo nomen ejus de libro vitae. Hoc est, scribam nomen ejus in libro vitae. Sic enim dicitur: Non delebo, tanquam diceretur, scribam. Quo contra de reprobis qui non vincunt, dicitur: Deleantur de libro viventium. Quod exponens subjungit: Et cum justis non scribantur. Librum autem vitae, quo scribuntur electi, praedestinationem omnipotentis Dei debemus intelligere, quia praesciti et praedestinati sunt omnes sancti ante omnia saecula ad vitam praeordinati, sicut scriptum est: Cognovit Dominus qui sunt ejus. De hoc ergo libro vitae, reproborum nomina deleri dicuntur, pro eo quod est per meritum reprobationis nequaquam scribi, sicut et Pharaonis cor a Domino indurari dicitur, pro eo quod est duritiam cordis ejus per gratiam non emolliri. Dicatur ergo de victore: Non delebo nomen ejus de libro vitae; quod tale est, quale si diceretur: Quem victorem futurum scio, nomen ejus scriptum in coelis teneo. Et confitebor nomen ejus coram Patre meo et coram angelis ejus. Illius nomen coram Patre suo Christus confitebitur in futuro, cujus approbat opera in praesenti. Quae confessio tunc coram Patre et angelis ejus implebitur, cum ad dexteram positis dixerit justis: Venite, benedicti Patris mei. Quae tunc ab eo laudabilis in publicum proferetur, cum in Evangelio idem Dominus dicit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in coelis est, et coram angelis ejus.
2.3.8
Et angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe. Philadelphia, juxta quod Beda exponit, interpretatur dilectio fraterna. Quo nomine universalis Ecclesia designatur, quae in dilectione Dei et proximi versatur, quaeque a Domino diligi probatur, quae dicit: Narrabo nomen tuum fratribus meis, etc. Vel, secundum Ansbertum Ambrosium, Philadelphia interpretatur salvans haereditatem Domini. Quo nomine ipsa quoque Ecclesia exprimitur, quae semetipsam salvat cum in fide et opere bono proficit, et a voluntate sui Creatoris nunquam recedit. Ipsa est enim Domini haereditas, de qua per Psalmistam paterna ad Filium voce dicitur: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Haec dicit Sanctus et verus, qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit. Scio opera tua, id est, eligo opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere. Idcirco principaliter ac singulariter sanctum et verum Dominum seipsum appellat, quia et si quosdam inter homines sanctos dicimus et veraces, ad comparationem tamen illius nullus est sanctus et verus, quia ipse est sanctitas et veritas. Unde scriptum est: Ecce inter sanctos nemo immutabilis. Itemque Apostolus: Omnis homo mendax solus autem Deus verax., Clavem David debemus intelligere incarnationem Christi. De stirpe enim David secundum carnem descendit. Ostium autem quod eadem clavis aperit vel claudit, ipsum intelligimus Dei et hominum mediatorem, per quem ad vitam aeternam, quae ipse est, intramus, ipso docente, qui ait: Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur, etc. Sic enim ipse clavis et ostium dicitur, sicut pastor ostiarius simul et ostium vocatur. Quare cum clavis David ostium aperit, seipsum aperit utique, qui est secundum carnem natus, passus, ac tertia die suscitatus. Quod ostium prius clausum omnibus fuit, exceptis prophetis et sanctis Patribus, qui per Spiritum sanctum cognoscebant ejus adventum, modo autem omnibus in Christum credentibus patefactum est, clausum vero infidelibus manet. Istud ostium nemo potest claudere cui ipse Christus illud vult aperire. Unde legimus in Actibus apostolorum, quia cum caesis discipulis denuntiarent Judaei, ne loquerentur in nomine Jesu, protinus illo os aperiente, nemo poterat claudere. Unde responderunt: Non possumus quae vidimus et audivimus non loqui. Hoc Asianis clausum aperire tentaverant apostoli, sed quia, eo claudente, nemo aperit, prohibuit eos spiritus Jesu, ne in Asia loquerentur verbum Dei. Sive istud ostium possumus intelligere sacram Scripturam, quam ipse Christus aperit fidelibus in se credentibus, et nemo claudit. Claudit Judaeis in infidelitate permanentibus, et nemo aperit. Hoc ostium ipse Redemptor noster tunc primum aperuit, quando post resurrectionem suam duobus in via ambulantibus, ut intelligerent Scripturas, sensum aperuit, atque in se adimpleta quae scripta erant in lege Moysi et prophetis et psalmis edocuit. Quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum inter angustias et perturbationes hujus saeculi. Causam ostendit quod ideo haec dona promereatur Ecclesia, quia non in suis viribus, sed in regis aeterni gratia confidit. Et servasti verbum meum, id est verbum fidei, et non negasti nomen meum inter angustias et perturbationes hujus saeculi. Idcirco autem sancti inter perturbationes hujus saeculi insuperabiles et invicti, modicam virtutem habere dicuntur, cum multa sit, quia multa per Christum, parva autem per se posse praesumunt, unde et dicunt: In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. Unde et apostolus Paulus cum dixisset se plus omnibus laborasse apostolis, custos suae humilitatis statim subnexuit, dicens: Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Et alibi: Omnia, inquit, possum in eo qui me confortat. Sic itaque dicitur: Modicam habes virtutem, tanquam diceretur: Parvam te putas habere virtutem, sed in hoc magnam habes, quia me largiente tenes verbum fidei meae, et non negasti nomen meum, et ideo per me multa potuisti, quia in collatis virtutibus non timuisti. Vel certe modicam virtutem habet sancta Ecclesia in praesenti comparatione illius virtutis, quam habitura est in futuro quando nulla tristitia, nullo labore affligetur.
2.3.9
Ecce davo de Synagoga Satanae, qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur. Hoc ex parte quidem jam completum est in illis, qui per Christi gratiam illuminati sunt ex Judaeis, et dati sunt universali Ecclesiae, id est in unitatem fidei illius collecti. Generaliter autem in fine saeculi complebitur, quando sicut Apostolus ait: Cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit. Modo autem in Synagoga Satanae, hoc est, congregatione diaboli dicunt se Judaeos esse, hoc est confitentes, sed mentiuntur, quia quotidie Christum blasphemant in Synagogis. Judaeus namque interpretatur confitens, et ideo Judaeorum nominis expressio, Christi est confessio. Dicunt itaque Judaeos se esse, sed mentiuntur, quia sicut Apostolus dicit: Non qui in manifesto Judaeus, non quae in carne circumcisio, sed qui in abscondito Judaeus, et circumcisio non carnis sed spiritus. Hujus nominis dignitatem tunc perdiderunt, quando Christum negantes dixerunt: Hunc nescimus unde sit. Ecce faciam illos ut veniant gressibus fidei et adorent ante pedes tuos. Id est, ut venerentur opera tua, et venerantes imitentur, qui modo, quia non credunt, et Ecclesiae opera non solum non venerantur, sed etiam despiciunt. Et scient quia ego dilexi te. Tunc scient quod Christus diligat Ecclesiam suam, quando ipsi cum ea una fuerint effecti Ecclesia. Unde per prophetam ad Jerusalem dicitur: Venient ad te curri filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi, et vocabunt te in civitatem Domini, Sion sancti Israel.
2.3.10
Quoniam servasti verbum patientiae meae, et ego servabo te ab hora tentationis, quae ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra. Verbum patientiae est quod ipse Dominus monstravit exemplo, cum positus in cruce pro persecutoribus exoravit. Quod videlicet verbum patientiae in omni pressura et angustiis sibi proponit sponsa Christi, propter quod principaliter quoque hanc ab hora tentationis se servaturum esse promittit. Hora autem tentationis intelligitur omne praesens tempus, in quo, etsi Ecclesia variis tentationibus exercetur, tamen non superatur. De qua tentatione precamur quotidie liberari, dicentes: Ne nos inducas in tentationem, id est in lapsum deceptionis, quo tentantur inhabitantes terram, id est, terrena diligentes, mundi desideriis aestuantes, et vincuntur. Electi autem quorum conversatio in coelis est, ad hoc tentantur, ut probati coronentur, non ut seducti damnentur. Possumus et hanc horam quae non jam venisse aut in praesenti esse, sed futura esse praedicitur, referre melius ad tempora Antichristi. Tunc enim veniet illa tentatio, quae non partes, sed totum simul mundum examinabit, et hinc tormenta saevient, illinc miracula suadebunt. Unde merito de illo tempore a Domino dicitur: Erit tunc tribulatio qualis non fuit, sed nec fiet. A qua tentatione liberabuntur electi, id est non decipientur, propterea utique quia electi sunt.
2.3.11
Venio cito, ne electi, cum viderint se tribulatione tentationis atteri, succumbant, cito se Dominus ad remunerandum venire promittit. Cito enim fit omne quod transit, et ideo omne praesens tempus inde ad finem citius tendit, unde quasi crescere videtur, indeque defectum patitur, unde augmentum percipere videtur. Tene quod habes. Id est, coelestis vitae conversationem et fidem, per quam regni percipias decorem. Ut nemo accipiat coronam tuam. In hac sententia ostenditur, quantum remuneratio quae superbientibus aliquibus justo Dei judicio aufertur, aliis misericorditer tribuitur. Cum enim certus sit Deo numerus electorum suorum, dum alii remunerationem sibi promissam, ob sui perdunt negligentiam, ne illorum locus vacuus remaneat, alii in locum eorum subrogantur, sicut, verbi gratia, gentes Judaeis in infidelitate permanentibus in locum illorum substitutae sunt. Ideo videndum est unicuique qui stat, ne, vel superbiendo vel alio quolibet modo, cadat, ne videlicet alius coronam ejus accipiat. Qui autem aliquo lapsu cecidit, surgat, ut ad repromissam coronam perveniat.
2.3.12
Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius. Templum Dei electorum esse Ecclesiam nullus ambigit. Juxta illud apostoli: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Et beatus Petrus apostolus loquitur fidelibus: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domos spiritales. Columnae autem hujus templi non solum sunt quique perfectiores, juxta quod Paulus dicit: Petrus et Jacobus et Joannes qui videbantur columnae esse, etc., verum etiam auditores illorum, de antiquo hoste triumphantes, atque operationis firmitate pollentes. Unde et ipsa Ecclesia generaliter ab Apostolo columna et firmamentum veritatis appellatur. Dicit ergo Dominus: Qui vicerit, subaudis tentamenta diabolica, et concupiscentias mundanas, et delectationes carnis, faciam illum columnam in templo Dei mei, id est faciam eum fortem in opere bono, ut nullam timeat jacturam, sed insuper robore fortitudinis suae, id est exemplo et doctrina Ecclesiam sustineat. Quod autem dicitur: Et foras non egredietur amplius, aperte cognoscitur, quia jamdudum in praecedentibus humani generis membris exierat, in illo scilicet juniori fratre qui, relicta domo paterna, abiit in regionem longinquam, ibique substantiam suam vivendo luxuriose cum meretricibus dissipavit. Ab unitate siquidem fidei atque operationis Ecclesia recesserat in aedificationem turris; sed occisione illius vituli saginati revocata, foras ultra non exiet, id est a gratia Christi non separabitur. Possumus et hoc de utroque modo intelligere populo. Primus enim homo ad imaginem Dei conditus, in paradisi deliciis est positus, quasi quaedam columna felicitatis, sed audiens diaboli vocem a paradisi felicitate ad aerumnam saeculi, et a quiete ad laborem exiit Quo scilicet ruente, nos quoque pariter ruimus, quo exeunte, nos quoque simul exivimus. Unde est Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Jericho. Cujus miseriam intuens auctor humani generis, ad hoc unde exierat effusione sui sanguinis, hominem cum sua progenie reduxit. Quae videlicet introductio non solum in his intelligenda est, qui jam exuti corporibus in specie laetantur in coelis, verum etiam de his qui adhuc commorantes in carne per fidem ambulant, spe gaudentes in terris. Ab hoc gaudio spei non egredientur amplius, quia in superna sanctorum gloria solidantur, qui in primo Adam amisisse ac foras exisse probantur. Unde Dominus in Evangelio dicit: Et eum qui venit ad me non ejiciam foras. Et Psalmista: Ipse Deus meus et salutaris meus, non movebor amplius. Dicatur ergo: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei; acsi diceretur: Electorum numerum quem victorem esse praenosco, mandatorum meorum praeceptis astringens in coelestis patriae aedificio, quod utique ex ipsis constat electis inflexibili amore solidabo. Et foras non egredietur, subaudis, nullis inimici suasionibus vel terroribus ab illa coelestis patriae communi felicitate avelletur. Quod autem Filius Dei Deum se habere dicit, sicut in praecedentibus jam diximus, secundum humanitatis formam accipiendum est, in qua etiam non solum Patre, sed etiam seipso minor esse probatur. Et scribam super illum nomen Dei mei, et nomen civitatis novae Jerusalem, quae descendit de coelo a Deo meo. Calamus quo nomen istud inscribitur, gratia Spiritus sancti intelligitur, per quam Filii Dei efficimur. Hoc est enim quod dicit, scribam super illum nomen Dei mei, id est, faciam illum esse filium Dei mei; ut, sicut ego sum filius per naturam, ita et ille sit per gratiam. Quod autem hoc per Spiritum sanctum fiat, Paulus manifestat dicens: Misit Deus spiritum Filii sui in corda vestra clamantem, Abba Pater. Et ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Quod autem dicit: Et nomen civitatis novae Jerusalem, subaudis scribam super eum qui vicerit, ita est intelligendum, quia in numero sanctorum per donum Spiritus sancti consortium Dei merebitur. Jerusalem autem, quae visio pacis interpretatur, de coelo a Deo descendere perhibetur, in capite scilicet suo, cui unita est per fidem, secundum quod alibi dicitur: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, etc. Vel certe in eo de coelo descendit, quia quidquid habet in fide, in operibus bonis, coelitus a Deo percepit; juxta illud apostoli Jacobi: Omne datum optimum, etc. Bene autem nova vocatur, quia videlicet per lavacrum regenerationis simul et spiritum dilectionis vetustate terreni hominis exspoliatur, et coelesti novitate vestitur. Hinc Paulus dicit: Exuentes veterem hominem cum actibus suis, induite novum, qui renovatur in agnitionem Dei. Et alibi: Vetera transierunt, ecce facta sunt nova omnia. Et nomen meum novum, subaudis, super eum qui vicerit scribam, ut scilicet a me qui Christus vocor, ex tempore vocetur ipse Christianus, id est gratia Spiritus sancti unctus. Quod nomen novum non secundum divinitatem, quam aequalis Patri semper et Spiritui sancto mansit, sed secundum formam servi accepit, quam in tempore gratia unxit Spiritus sancti, et a suo nomine nobis hoc privilegium dedit, ut ab ipso Christiani appellemur, de quo nomine Isaias propheta dicit: Et servos suos vocabit nomine alio, id est Christiano. Hinc certe dignitas nobis, hinc celsitudo provenit, hinc reges, hinc sacerdotes, hinc Christiani vocamur. Ubi autem potius nomen salutis sonat, ibi tandem hic liber debitum finem accipiat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).