Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Haymo Halberstatensis-853
Expositio in Apocalypsin
Apoc 3.1
Choose a text More by Haymo Halberstatensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9078 Exinap2
3.1
LIBER SECUNDUS.
3.1
Et angelo Laodiciae Ecclesiae scribe. Laodicia interpretatur tribus amabilis Domino, sive fuerunt in vomitu. Quae utique interpretationes ambae Ecclesiae Laodicensium aptantur, in qua erant quidam spiritu ferventes, et Dei amore dediti, atque alii tepidi, ideoque ut noxii cibi evomendi. Haec autem verba quae Ecclesiae Laodicensium dicuntur generali Ecclesiae conveniunt, in qua simul sunt misti boni cum malis, quorum quidam a Deo diliguntur, quidam vero ab ore Dei repelluntur. Sed primum considerandum est quod dicitur Joanni: scribe, id est litteris manda ad utilitatem fidelium futurorum. Sive quod illi dicitur, omni ordini praedicatorum congruit, cui dicitur scribe, id est manda mente tua, vel in mentibus auditorum tuorum qui audiunt reconde. Libri enim et sanctos significant, et ipsum Dominum. Unde est: Libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui est vitae. Ideo dicitur scribe, in cordibus scilicet auditorum bonorum, quia ipsi sunt libri, diligenter exara, quae intelligis. Haec dicit, amen, testis et fidelis verus. Amen Graecus sermo est, Latine interpretatur verum, sive fideliter, quod verbum nemo interpretum in aliam linguam transtulit, sed eisdem litteris apud omnes gentes habetur, veritas autem ipse est Christus qui in Evangelio dicit: Ego sum veritas. Unde et ipse maxime in Evangelio hoc juramento suum sermonem firmat, acsi dicat, quia veritas sum incommutabilis, per hujus orationis particulam demonstro. Ipse enim singulariter amen, id est, sempiterna veritas, atque ideo ut incommutabilis ista veritas et aeterna ostendatur, etiam ipsum verbum a nullo commutatum est interprete. De quo etiam subditur, testis fidelis. Sed nunquid non fuerunt alii testes fideles, id est veri? Nam Jacob perhibuit testimonium Christo, dicens: Non deficiet princeps de Juda, etc. Moyses quoque ait: Prophetam vobis suscitabit Deus vester de fratribus vestris. Sic Isaias, Jeremias et caeteri, qui omnes utique testes fideles fuerunt, vel veri, quia verum testimonium de Christo protulerunt. Quare hoc Dominus specialiter de se dicit cum sint etiam multi testes veri atque fideles, quia videlicet ipse singulariter est testis verus, qui non mutatur aliquando. Sicut enim specialiter sanctus dicitur, cum et alii sancti multi sunt, qui videlicet comparatione illius, qui est sine peccato, homines injusti sunt. Licet enim isti sint sancti, tamen quia homines sunt puri, peccato carere non possunt, et aliquando mentiuntur. Christus autem essentialiter est sanctus, et verus, quia peccatum non fecit, id est mendacium nunquam ullum ab ore suo processit. Testis autem est Christus, qui sibi et Patri testimonium perhibuit, dicens: Ego et Pater unum sumus. Similiter et ipse Pater ait: Hic est Filius meus dilectus. Necnon etiam et Spiritus sanctus, de quo idem Dominus apostolis dicit: Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, ille testimonium perhibebit de me. Qui est principium creaturae Dei, id est de quo omnis creatura sumpsit initium. Omnia enim quae sunt in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis, per verbum Dei facta sunt. Cum ergo omnia per illum facta sunt, utique pater quia ipse est ante omnia. Neque enim Pater Filium praecessit tempore vel origine, sicut nec radius solis vel ignis suum praecedit calorem vel splendorem. Semper enim fuit Pater, semper cum eo Filius, qui utique a Patre non est creatus, sed genitus. Principium itaque omnis creaturae dicitur, quia ab illo cuncta exsistendi habent initium. Unde et ipse interrogantibus Judaeis quis esset respondit: Principium qui et loquor vobis. Unde et Paulus dicit: Qui est imago invisibilis Dei, primogenitus omnis creaturae. Quem etiam ne putemus creatum, statim subjunxit: In quo condita sunt universa. Primogenitus ergo est omnis creaturae, a quo et per quem omnis creatura exorta est. Ariani dicunt, quod Filius Dei creatura est in Divinitate, negantes eum ante Mariam fuisse, sed mentiuntur. Filius enim Dei ipse est sapientia, dicente Paulo, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Et Apostolus ad Deum Patrem: Omnia in sapientia fecisti. Cum ergo ipse sit sapientia Patris, et isti affirmant eum creatum in tempore, atque ideo dicunt quia erat tempus quando non erat. Propter hoc videlicet quod per Salomonem ipsa Dei sapientia dicit: Dominus possedit me, vel creavit, secundum quod alia translatio habet, in initio viarum. Si hoc verum est, utique quod nefas est cogitare, Deus Pater stultus erat, antequam sapientiam suam generaret. Certe ipsi negare non possunt quod ipse sit Dei sapientia, sicut Apostolus ait. Ideoque illis stultissimis hominibus et ratione carentibus dicendum est: Si Deus stultus erat, unde ergo tam sapienter omnia condidit? Et nos quemadmodum creavit, si ille antequam crearetur sine sapientia fuit, utpote insipiens et nesciens quid faceret? Non ergo ipsa sapientia creata est a Patre, sed antequam cuncta fierent, erat cum Patre, neque ex alia substantia Deus Pater genuit Filium, sed ex seipso, veluti consilium generatur in mente. Nam quod dicit Salomon ex persona Christi: Dominus possedit me in initio viarum suarum, id est, in principio actionum suarum; antequam quidquam faceret, taliter est intelligendum, quod Deus pater omnem creaturam tam humanam quam angelicam sua possideret sapientia, per quam et omnia condidit, sive in coelo sive in terra. Si autem, sicut in quibusdam codicibus et in alia translatione habetur legeremus, Dominus creavit me, ita est intelligendum, quia antequam quidquam faceret, suam praedestinavit sapientiam incarnandam, ut sua passione et morte genus humanum redimeret, et ad patriam revocaret. Tunc in principio utique suarum actionum in divinitate, suam sapientiam possedit vel creavit sibi aequalem, cum carnem postmodum suscipere voluit. Solet enim plerumque sacra Scriptura ea quae futura sunt, quasi jam facta narrare. Nam et de nobis dicit Apostolus, quod elegerit nos in ipso ante mundi constitutionem. Si ergo omnipotens Deus, secundum Apostoli sententiam, omnes electos ante mundi constitutionem elegit, quid mirum, si ipsum caput electorum in sua praedestinatione antequam quidquam faceret, ordinavit ut esset caput electorum? De ipso enim dicit Apostolus: Ut ipse sit in omnibus primatum tenens.
3.2
Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus; utinam frigidus esses aut calidus! Sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo. Manifestum est, quia ea quae sunt frigida, vel calida, comedere et bibere possumus, tepida vero corpus nostrum propter vomitum ferre non potest. Tali itaque modo accipiendum est, quod hic Dominus dicit: utinam frigidus esses, aut calidus; sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo. Frigidi itaque sunt Judaei vel pagani, ab eo scilicet glaciali rigore constricti, de quo dicitur: Ascendam super altitudinem nubium, ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo. Aquilo enim ventus frigidus diabolus est, cui in Canticis canticorum dicitur: Surge, aquilo, et veni, auster. Surge, aquilo, id est, recede, diabole. Veni, auster, veniat spiritus sanctus, qui suo adventu calefaciat et illuminet corda hominum, ut pariant opera virtutum. Calidi sunt qui in fervore spiritus in Dei et proximi dilectione consistunt. Tepidi, qui nec ex toto infideles sunt, nec avide ad Christum tendunt. Sunt autem et quidam, qui prius quidem fuerunt frigidi, et multis criminibus obnoxii, sed plerumque sanctus Spiritus talium corda tangit. Quo inflammati, ferventes efficiuntur: qui quanto se peccatores fuisse recordantur, eo amplius liberatorem suum diligere appetunt, cum recedente iniquitate, ignescit charitas eorum. De talibus in Evangelio Dominus dicit: Gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente. Sunt autem et quidam intra sanctam Ecclesiam constituti, qui vitam quidem ab omni crimine custodiunt, sed tamen in agendo quaelibet bona non assurgunt. Et hi tales nec frigidi, nec calidi sunt quia non sufficit mala cavere, nisi studeat quis et bona facere. Juxta illud Psalmistae: Declina a malo et fac bonum Tales quippe de suis operibus fisi, solent dicere: Ecce aliena non rapio, illicita nulla committo, non adulterium, non homicidium, non denique his similia mala facio, sufficit mihi mala non agere, ideoque et propriis fiducialiter utor. Dumque hoc dicit, indigentibus propria non tribuit. Et qui tenet rapinam, nec metuit tenere tenaciam, nec recordatur quia dives ille non ideo damnatus est quod aliena rapuit, sed quia propria non distribuit Sunt quoque et alii qui aliena non rapiunt, propria distribuunt, sed hoc non causa dilectionis Dei et proximi, sed propter inanem jactantiam, ut ab hominibus laudentur, sicut faciebant Scribae et Pharisaei, qui dantes eleemosynas ante se canebant tuba, et tales etiam nec calidi nec frigidi esse cognoscuntur, quia qui indigentiam pauperum sublevant, cum amore charitatis hoc facere debent. Audientes illud Apostoli: Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, et caetera. Sunt quoque et alii, qui opes terrenarum facultatum dimittunt, et ad monasterium venientes, habitum religionis sumunt, deinde torpentes, sibi haec posse ad salutem sufficere credunt, quod sua dimiserunt, quod varia crimina sub habitu religionis constituti, non admittunt, atque idcirco dormiunt, bibunt et secure vivunt Dumque hoc faciunt, tepidi exsistunt, meliusque fuerat illis morari in saeculo, ubi et peccata sua recognoscerent et aliquando per Dei misericordiam compuncti, bonis operibus studerent quam in monasterio manere, et ita a bonis operibus cessare. Alii quoque sunt, qui ab infantia sua in monasteriis consistunt, bonis operibus abundant in fervore spiritus manent, et circa ultimum tempus vitae suae torpescunt, et tepidi efficiuntur. Et talibus utique omnibus satius esset ut vel perfecti boni essent, vel ex toto mali, quam nec boni nec mali. Atque ideo subjungitur: Quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo. Nullus invenitur calidus qui prius non fuerit frigidus: quia nemo est bonus, qui non fuerit malus. Omnes enim peccaverunt et egent gratia Dei. Tepidus ex calido solet fieri et frigido, quia et alius ex frigore infidelitatis conversus ad perfectum justitiae fervorem non transit, et alius ab ipso justitiae calore, quod prius fervebat, animum actusque deflectit. Omnes enim, ut dictum est cognoscimus quia frigidum vel calidum facile in corpus trajicitur, tepidum autem cum magna nausea et vomitu ab ipso etiam ore projicitur Os Dei sunt praedicatores sancti, unde saepe prophetae dicebant: Os enim Domini locutum est hoc, quia sanctitas tanta erat in illis, ut in eorum cordibus Deus habitaret, et per eos loqueretur. Ora ergo Dei sunt evangelistae, et caeteri doctores, per quorum ministerium quotidie Deus in corpus suum, quod est Ecclesia, trajicit, et calidos, id est ferventes dum meliores adhuc efficiuntur per divinam praedicationem, et frigidos, id est infideles, quando quilibet vel Judaei vel pagani ad ejus fidem convertuntur, et numero sanctorum sociantur. De hoc esu et Petro dicitur: Occide et manduca. Tepidos autem non convertunt, quia eorum verba despiciunt, dum in sua securitate torpescunt Quos et exhortari, desistunt, et veluti infructuosam terram deserunt, quia ad meliorem vitam nequaquam posse reformari conspiciunt: facilius est enim quemlibet paganum ad fidem Christi adducere, quam talium quemlibet a suo torpore ad fervorem spiritus revocare.
3.3
Quia dicis quod dives sum. Multi sunt qui hoc dicunt, dives sum in fide, quia Dominus dicit: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit. Et locuplelatus sum. Quia et recte doceo, et malis operibus non servio. Alius dicit: Nullius egeo, quia recte credens non solum mala non perpetrat, sed etiam bona quaelibet, licet non propter Deum, facit; unde et adhuc subditur: nescis quia tu es miser, dum temetipsum decipis, quia putas te salvari per fidem solummodo cum scriptum sit: Fides si non habeat opera, mortua est in semetipsa. Et miserabilis. Quia nec illud intelligis quod semetipsum deludis; Pauper quia non habes opera quibus diteris in coelo, neque etiam rectam scientiam; Nudus, quia spoliatus es virtutibus; Caecus, quia non habes lumen scientiae. Verum quia Dominus misericors est, etiam tales ut ad fervorem redeant hortatur, cum subjungit:
3.4
Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatumque. Per aurum ignitum, id est igne probatum, debemus intelligere Dominum Jesum Christum, qui probatus est igne passionis, sputus, flagellatus, derisus, ad ultimum crucifixus et mortuus, tamen haec omnia patienter ferens orabat pro persecutoribus suis dicens: Pater, ne statuas illis hoc peccatum. Dicitur ergo cuilibet: Suadeo tibi emere. Eme aurum, id est, si vis virtutibus abundare, studeto imitari Christum, sive cum a Deo flagellaris, sive cum a proximis illata mala sustines, ut et ipse fias aurum incendio tribulationis decoctum, juxta illud Psalmistae: Probasti nos, inquit, Deus, igne nos examinasti sicut examinatur argentum. Et iterum: Transivimus per ignem et aquam. Ut locuples fias, id est, ut multis virtutibus abundes. Et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae. Vestimenta in hoc loco intelliguntur innocentia baptismatis et ornamenta virtutum, fidei scilicet et charitatis, caeterorumque bonorum operum, quibus operitur confusio nuditatis, id est tepor pristinae conversationis. Possumus quoque per aurum igne probatum intelligere charitatem, quam qui habuerit, locupletabitur, quia omnibus virtutibus abundabit. Ipsa est enim radix omnium bonorum quae igne probatur, quia per amorem spiritus veraciter accenditur, quam qui habuerit, vestimentis albis induetur, quia peccatorum nigredine purgatus, per eamdem charitatem quae operit multitudinem peccatorum, multis virtutibus decorabitur. Alba dicitur charitas, quia peccatorum maculam aut aliquam duplicitatem habere non novit. Et collyrio inunge oculos tuos, ut videas. Per collyrium, quod ex terra nascitur et pulverem terrae ab oculis aufert, debemus intelligere Dominum Jesum Christum, qui natus est de terra, hoc est de Maria virgine, juxta illud: Deus noster operatus est salutem in medio terrae. Collyrio inunge oculos tuos, id est imitare paupertatem Filii Dei, qui, cum dives esset, pauper pro nobis factus est, in tantum ut non haberet sicut vulpes ubi caput reclinaret. Unde in hospitio natus est, vilissimis pannis obvolutus et in praesepio positus, quia non erat ei locus in diversorio. Collyrio unge oculos tuos ut videas, id est quia oculos tuae mentis terrenae clauserant, et excaecaverant delectationes, Redemptoris tui egestatem considera, et sic evigila ad sanctorum futura praemia. Hinc ipse in Evangelio dicit: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Vel certe per collyrium quo illuminantur oculi, possumus intelligere divina eloquia, quibus mentis oculi illuminantur, juxta illud: Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos. Collyrio unge oculos tuos, id est adhibe praecepta divina mentis oculis, ut virtutum lucem, quarum pateris nuditatem videas, et videns per bona opera operire festines, ut postmodum Deum videas. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Cum enim quilibet superna aspiratione per singulas Scripturarum paginas, quod Dominus jusserit legendo, audiendo, ad mentem revocat, videt nimirum quantum ex virtutibus minus habet, vel certe si ex toto nihil habet: sicque quasi ex unctione collyrii reparatur ad videndum clarius, dum per Dei verbum illuminatur intrinsecus. Qui vero ad usus necessarios reservatur, jugo et loris domatur, stimulis pungitur, verberibus caeditur, et aegro cujus vita desperatur, quidquid animo concupierit, etiam saluti ejus contrarium a medico non negatur, imo conceditur. Cujus vero recuperanda salus aestimatur, quaeque sunt animo ejus desiderabilia salutique contraria omnino negantur.
3.5
Ego quos amo arguo et castigo. Multis modis Deus omnipotens, misericors et miserator arguit et castigat quos amat, ideoque libenter ejus toleranda sunt verba et verbera. Aliquando hoc agit per flagella, aliquando per occultam et divinam inspirationem, seu quibuscunque et variis tribulationum et angustiarum effectibus, hinc per Salomonem dicitur: Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit, facitque Dominus hoc, si humana comparanda sunt divinis, more piissimi patris duos filios habentis, quorum unum quem vult sibi substituere haeredem, diversis modis flagellat, aut cibo aut potu excommunicat, aliquando eiam vinctis pedibus tota nocte immobilem stare facit, incessantibus contumeliis afficit, et aliquando veluti extraneum alieno obsequio subdit. Alterum vero quem sibi haeredem non destinat futurum, suae voluntatis esse permittit, comedendi et bibendi licentiam tribuit, ad ambulandum quocunque voluerit liberos gressus concedit. Ita et omnipotens Deus facit, justos per innumera tormenta et varias tribulationes affligit, ut postmodum in coelo requiescant, et haereditatem aeternae beatitudinis consequantur. Econtra, reprobos in suis voluptatibus remanere permittit, juxta illud: Dimisit eos secundum desideria cordis eorum. Reprobos itaque qui nunc mundi desideriis et voluptatibus dediti sunt, aeterna exspectant supplicia: justi vero qui nunc flagellis temporalibus atteruntur, ab aeterno sunt verbere liberandi, quia et vitulus qui occisioni praeparatur, liberius pascuis saginari permittitur: licet autem hoc Dominus multis modis agat, cum quinque sunt modi specialiter, quibus a Domino flagellantur homines. Aliquando ad augmentanda merita, sicut Job et Tobias; aliquando ad custodiam virtutum, ut Paulus; aliquando ut peccata praeterita corrigantur, sicut paralyticus, cui dictum est: Ecce sanus factus es, vide ne pecces, ne deterius tibi aliquid contingat; aliquando non ut emendentur, sed ut duplici pereant perditione, ut Antiochus et Herodes, de quibus dicitur: Duplici contritione contere eos, Domine; aliquando ut Dei gloria per hoc ostendatur manifesta, sicut Lazarus et caecus natus. Sed electi quocunque modo flagellantur, meliores efficiuntur ex flagello, unde et exhortatio subinfertur, cum dicitur: Aemulare ergo et poenitentiam age. Aemulus studiosus, et aemulus invidus, et aemulus imitator dicitur, hic autem pro imitatione ponitur. Erant enim in eadem Laodicensium Ecclesia quos Christus flagellaverat: ideoque ut eos caeteri imitarentur hortatur, acsi eis diceretur: Dum quoslibet ex vobis flagellari conspicitis, eorum imitamini patientiam, sustinentes patienter flagella in praesenti, ut postea consortium mereamini. Et age poenitentiam propter hoc quod dixisti: dives sum et nullius egeo, etc.
3.6
Ecce sto ad ostium et pulso. Cum Deus omnipotens ubique per praesentiam suae divinitatis et coelum et terram impleat, quid hoc loco per ostium intelligere debemus, nisi intelligentiam cordis? Stat ergo Dominus ad ostium et pulsat, quando cor hominis, sive per internam inspirationem, sive per praedicatorum doctrinam illuminat. Pulsantem autem illum audit, quisquis illius monita opere custodit. Si quis ergo, inquit, audierit vocem meam, vel ipse divina eloquia legendo, vel ab aliis exponendo, et aperuerit mihi januam cordis sui, ut ea quae intelligit opere perficiat, intrabo ad illum, id est illuminabo secreta illius, et coenabo cum illo, et ipse mecum. De hoc in Evangelio loquitur, dicens: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Si autem quaerimus quid sit cibus Christi, quo eum reficimus, ipse utique manifestat qui dicit: Cibus meus est, ut faciam voluntatem Patris mei. Unde legimus in Evangelio: quia appropinquans passioni, dixit discipulis suis: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam, et quasi diceret aliquis: Cur ergo morieris, statim subjungit: Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic faciam, surgite, eamus. Voluntatem itaque Patris implevit, quando pro nobis ad mortis passionem pervenit. Coena dicitur communis refectio, quia κοίνον Graece dicitur commune. Item coenat itaque cum membris caput, et membra cum capite, quia et Christus mortuus est pro electis, et electi moriuntur cum illo, ut et ipsi perficiant voluntatem Patris. Pascit nos Christus, quia illuminat nos fide sua. Pascimus et nos vicissim Christum, quia laetificamus eum nos fide nostra et opere. Dicatur itaque: Si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et coenabo cum ipso, et ipse mecum, ac si diceretur: Qui operando et amando sermones meos fuerit exsecutus, et ad percipiendam meae divinitatis dulcedinem dilatatus, hunc per internam gratiam tangens, irradiabo et coenabo cum illo, et ille mecum, quia in faciendo voluntatem Patris, et ego illius, et ipse meis compassionibus concorporatus uterque delectabitur.
3.7
Qui vicerit, faciam illum sedere mecum in throno meo. Quia thronus est sedes judicis. Per thronum judiciaria designatur potestas, in qua venturi sunt sancti ad judicium cum capite suo; dicatur ergo: Qui vicerit tentamenta diabolica et desideria carnis suae, faciam illum sedere in throno meo, id est, faciam illum regnare et in judicio judicare. Sicut et ego vici diabolum, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Vicit ipse diabolum, quia sicut legimus in Evangelio, tentavit eum tribus modis, sed superatus est ab illo. Unde et angeli accedentes ministrabant ei. Vicit Judaeos, qui eum morti tradiderunt, quando post tres dies devicta morte resurrexit in aeternum victurus. Sedet et in throno Patris, id est, coaequalis illi et coaeternus manet in eadem potentia. Nec moveat quemque quod unus thronus judiciaria potestas intelligitur, cum in Evangelio legimus Domino dicente discipulis: Vos qui secuti estis me, etc. In sequentibus quoque libri hujus legimus viginti quatuor thronos, duodenarius enim bis ductus XXIV reddit. In quo numero comprehenduntur omnes patriarchae, et apostoli, omnesque perfecti, qui cum Domino venturi sunt ad judicium. Nam in duodecim patriarchis omnes Patres perfecti in Veteri Testamento comprehenduntur: per duodecim apostolos omnes in Novo, sicut per duodecim tribus Israel omnes gentes. Dicitur itaque unus thronus singulariter, propter unam potestatem judiciariam. Dicuntur duodecim propter perfectionem electorum qui judicaturi sunt. Dicuntur viginti quatuor, propter eos qui in utroque Testamento perfecti cum Domino ad judicium sunt venturi. Sed cum constet quia non omnes qui vincunt, in judicio cum Domino sessuri sunt, sed tantum perfectiores, merito quaeritur quare hic Dominus promittat, qui vicerit, faciam illum sedere in throno meo: et ut apertius hoc fiat, ponamus duos homines sub exemplo, quorum unus passus est pro Christo, alter autem tantum diabolum et incentiva carnis, mundanamque vicit conversationem, et sic ad aeternam pervenit beatitudinem, nunquid ergo aequales erunt in futuro, qui non aequaliter vicerunt in praesenti? Non utique quia stella a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum. Verumtamen sciendum est, quia quod illi tales et caeteri non habebunt in se, habebunt in praelatis suis. Qui ergo per se non judicabunt, judicabunt utique per suos praepositos. Tanta enim erit in illis charitas, ut quod quisque viderit in altero, suum deputet. Ideoque quod non habebit in se, habebit in altero, sicque omnes electi potestatem habebunt in praelatis, sicut etiam habet potestatem totum corpus hominis loqui per os, videre per oculos, audire per aures, odorari per nares, operari per manus, cum singula membra habeant officia sua, quia quod unumquodque membrum non habet in se, habet in altero. Sed ut ad hanc dignitatem perveniat Ecclesia, in hac interim peregrinatione humiliata gemit, nec quaerit celsitudinis culmen, ubi tota vita sanctorum humiliationis obtinet nomen.
3.8
Qui habet aurem, id est intelligentiam cordis, audiat, id est intelligat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Hic aperte monstratur, quia quod unicuique Ecclesiae dictum est, omnibus Ecclesiis generaliter convenit. Notandum autem quod non dicit angelus, audiat quid Filius dicat ecclesiis, cum specialiter in persona illius apparuit, sed quid spiritus dicat. In quo nomine trinitas tota intelligitur, quia quorum una est substantia, una operatio, una et locutio est. Quod enim nomine spiritus tota significetur trinitas, Dominus in Evangelio manifestat, dicens: Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Aliquando autem Filius Dei loquitur de sua divinitate specialiter. Unde est: Oportet Filium hominis pati, crucifigi, mori et sepelir, quod solummodo ad eum pertinet, quamvis et haec sine Spiritu dici non possint. Hic autem ex persona deitatis loquitur. Ideoque verba Filii verba sunt Patris et Spiritus sancti.
3.1.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV.
3.1.1
Post haec vidi. Mos est prophetarum antiquorum visionis suae tempora describere per reges, et numerum annorum, et mensium, et etiam dierum. Unde Ezechiel dicit: In anno quinto, transmigrationis Joachim, in mense quinto decima die mensis factum ad se verbum Domini. Similiter Daniel, anno tertio regni Nabuchodonosor, etc. Iste autem novus propheta tempus suae prophetiae nequaquam describit per tempora, id est per annos aut menses, sed tantum mentionem facit unius diei, cum dicit: Fui in spiritu in die Dominica, unde datur intelligi, quia omnem hanc prophetiam una die vidit. Ideoque quod dicitur, post haec vidi, non ad vicissitudinem temporum referendum est, sed ad ordinem visionum. Postea scilicet quam superius viderat, vidit et ista quae sequuntur. Vidit autem hoc non corporeo intuitu, sed mente, sicut post videbimus. Et ecce ostium apertum in coelo. Coelum in hoc loco Ecclesiam significat. Dicit enim Dominus per prophetam: Coelum mihi sedes est. Salomon quoque dicit: Anima justi sedes est sapientiae. Si ergo anima justi sedes est sapientiae, quae Christus est, juxta quod Paulus dicit, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, et coelum sedes est Dei, utique Ecclesia est coelum in quo ipse sedet. In hoc coelo, id est in Ecclesia est ostium hoc apertum, id est Christus, qui dicit: Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur, etc., usque pascua inveniet. Nemo enim venit ad Patrem, nisi per ipsum, per quem ingreditur ad fidem: Egreditur a fide ad speciem, et inveniuntur pascua aeternae refectionis. Hoc ostium prius erat clausum, quia ante adventum ipsius, ejus mysteria latebant omnibus, nisi tantummodo prophetis, qui per Spiritum sanctum illuminati, videbant ejus incarnationem, passionem, mortem et resurrectionem, quia eadem mysteria jam erant revelata per totum orbem, per praedicationem caeterorum apostolorum. Vidit autem Joannes hoc ostium dupliciter, vel oculis scilicet corporeis vidit haec omnia, utpote qui illi adhaerens, miracula illius vidit quando mortuos suscitavit, illuminavit caecos, et his similia praesente illo complevit. Ad novissimum quando mortuus est, et matrem ejus virginem in suam curam suscepit, vel oculis mentis, sicut in hac prophetia aperte ostenditur. Et vox prima quam audivi tanquam tubae loquentis mecum dicens: Vox prima quam audivit Joannes, Vetus Testamentum intelligitur, ubi mysteria Christi Ecclesiaeque sunt praedicta. Omnia enim quae in hac prophetia vel jam impleta, vel in proximo complenda cognovit, ante in lege et prophetis caeterisque Scripturis Veteris Testamenti sunt praenuntiata. Quae vox bene tanquam vox tubae fuisse dicitur, quia per ora praedicatorum sonuit, quibus dicitur: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam. Tubis quoque Judaei utebantur in praelio, et nos sacra Scriptura admonet in bello, dum pugnamus contra diaboli tentamenta et contra incentiva carnis nostrae. Sed videamus quid ipsa vox dixerit. Ascende huc, id est, ad ostium. Omnis enim Scriptura Veteris Testamenti ad mysteria Christi contuenda nos invitat. Unde est illud Micheae: In novissimis diebus erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium, et fluent ad eum omnes gentes. Mons iste Christus est, quem vidit Daniel praecisum sine manibus, qui crevit et implevit universam terram. Domus autem Jacob Ecclesia est fidelium. Hoc est itaque Joannem ad ostium apertum ascendere, quod Ecclesia ad montem, id est, ad Christum confluere. Dicatur itaque Joanni, et in illo omnium choro doctorum: Ascende huc, non gressibus corporis, sed gressibus mentis et fidei, et vide in Christo jam omnia completa, quae prius sunt per prophetas praenuntiata. Et ostendam tibi quae oportet fieri cito. Id est, in praesenti tempore, quod aeternitati comparatum, brevissimum horae momentum est. Sciendum vero, quia in eo quod dicitur: Ostendam tibi quae oportet fieri cito, non quod jam non essent denegatur, sed quoniam deinceps mansura essent declaratur. Dignitas enim Ecclesiae jam exaltata erat, quando Joannes ista cernebat, quae usque in finem saeculi, quo cum Domino ad judicandum ventura est, hac sententia perduranda monstratur.
3.1.2
Post haec statim fui in spiritu. Non est ita intelligendum, quod spiritus ejus a corpore fuerit ablatus, et sic viderit istam visionem, sed sicut jam superius dictum est, mente totum hoc vidit. Vis enim Spiritus sancti sublevavit mentem illius, ad contemplanda mysteria coelestia, nihilque per corpus vel vidit vel audivit, sed a Spiritu sancto in extasi raptus, id est ductus est ut ea videret et audiret, spiritualiter audiens retineret, possetque ea scribere et ad posteros mittere. Si vero ad electos referre volumus, spiritualis in hoc eorum conversatio declaratur, quibus per Paulum dicitur: Non estis in carne, sed in spiritu. Et alibi: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Et ecce sedes posita erat in coelo. Si sedes est Ecclesia, sicut supra dictum est, anima justi sedes sapientiae, et coelum etiam ipsa Ecclesia, videndum est quemadmodum sedes sit in coelo, quod ita simpliciter dicere possumus, quia Ecclesia quae est sedes Dei, licet in hac adhuc carne versetur, tamen jam mente coelum inhabitat. Juxta illud Apostoli: Nostra conversatio in coelis est. Et aliter praesens Ecclesia quae adhuc corpore peregrinatur a Christo, in coelo est mente, quae jam regnat cum illo. Sed melius est ut subtilius haec verba perscrutemur, quod exemplo Veteris Testamenti melius videbimus, in quo legimus octo animas in arca diluvii tempore salvatas. Quo in loco octo animae multitudinem significant fidelium, arca quoque universalem Ecclesiam. Sicut itaque ibi, quod est arca, hoc sunt octo animae, et quod octo animae, hoc est arca, id est, generalis Ecclesia, ita et hic, quod est sedes, hoc est coelum, et quod coelum, hoc est sedes. Sic itaque dicitur, sedes posita erat in coelo, quasi dicatur Ecclesia in Ecclesia. Et supra sedem sedens. Consuetudo est istius prophetiae, ut aliquando per sedentem Deum Patrem intelligat, aliquando Deum Filium, Patrem quippe ibi sessorem intelligi vult, ubi dicit: vidi in dextera sedentis librum apertum, dexteram scilicet sedentis in throno Filium appellans, per quem facta sunt omnia, ipsum vero sedentem Deum Patrem intelligens. Hic autem per sedentem debemus intelligere Dominum Jesum Christum, sicut sequentia verba aperte docebunt. Superius legimus quod viderit ambulantem similem Filio hominis in medio septem candelabrorum aureorum, hic autem dicitur quod viderit eum sedentem. Ambulat itaque Dominus in medio electorum suorum, quando dona gratiae suae illis diffundit, sedet vero quando singulorum merita dijudicat. De quo subditur:
3.1.3
Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis et sardinis. Id est, vultus et facies ejus similis erat aspectui lapidis jaspidis et sardinis. Per lapidem jaspidem, qui utique viridem colorem habet, debemus intelligere claritatem divinitatis Dei Filii, in cujus contemplatione constat satietas et summa refectio omnium sanctorum. Unde est illud: Per me si quis introierit, salvabitur, et pascua inveniet. Haec enim erit remuneratio electorum, scilicet Dei vultus, in cujus visione satiabuntur omnibus modis. Unde est: Oves meae vocem meam audient, et ego vitam aeternam do eis. Sardinis autem lapis terrae rubrae similitudinem habet, et idcirco per eum humanitas Filii Dei signatur, quae rubore sanguinis perfusa est tempore passionis, unde et angeli interrogantes aiunt: Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?( Isa. LXIII.) Qui itaque habet virorem in divinitatis claritate, habet etiam ruborem in humanitate, per quam et Adam, qui rubra testa interpretatur, ad coelestia revocavit. Aliud est enim quod viret, et aliud quod rubet. Sed hoc tantum non duo, sed unus, quia unus homo et Deus ex duabus constat naturis. Perfectus enim Deus, perfectus est et homo, et ideo quod in eo viret, potentiae est, quod rubet misericordiae. Et qui ex eo quod viret, nos creavit: ex eo quod rubet, nos redemit. Possumus et per hos lapides Ecclesiam intelligere, quae virorem jaspidis habet in contemplatione Dei manens, atque ideo jam hujus mundi prospera pro nihilo deputat, dum pascuis aeternae viriditatis inhaeret. Cui in Canticis canticorum dicitur: Quae habitas in hortis, amici auscultant te, fac me audire vocem tuam. Habet quoque et sardium, qui lapis, ut diximus, rubrum habet colorem, quoniam electi ne divina extollantur visione, fragilitate humanitatis monentur. Unde et Danieli vel Ezechieli divina mysteria contuentibus angelus dicit, Filii hominis, ac si eis diceret: Et claritatem supernae gratiae aspicitis, tamen memores estote quia homines estis, et de propagine hominis peccatoris descendistis, ideoque ex humana infirmitate rubra terra estis. Et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinae. Ἶρις Graece, Latine dicitur arcus. Arcus autem in die pluviae paret, et est signum propitiationis, dicente Domino tempore diluvii ad Noe: Ponam arcum meum in nubibus, et recordabor foederis mei. Quid itaque per arcum debemus intelligere, nisi Dominum Jesum Christum? Quod certe si solerter inspicitur, effectus ipsius iris indicare videtur. Nam ingreditur radius solis in nubem imbriferam, et sic formatus est arcus, quod utique valde Christo congruit. Ipse est enim sol per divinitatem, de quo scriptum est: Vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae. Radius istius solis, id est claritas lucis aeternae ingressa est nubem, quando in utero virginis accepit carnem. De hac quippe nube per prophetam dicitur: Ecce Dominus ascendit super nubem levem et ingredietur Aegyptum. Quae nubes, id est, caro Domini, recte imbrifera dicitur, propter multitudinem scilicet doctrinarum. Est autem arcus signum propitiationis, quia videlicet in Christo omnis nostra salus et propitiatio consistit. Unde angeli in ejus nativitate pacem annuntiaverunt, dicentes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Et ipse ascendens ad Patrem, dicit discipulis suis: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. Unde irin si additur una littera in Graeco, id est, i, ut irini dicatur, hoc ipsum sonat, quia εἰρήνη pax dicitur. Iris itaque erat in circuitu sedis, quia ipse est corona et protectio sanctorum suorum. Nam et in arcu duo sunt principales colores, viridis scilicet, id est aquosus, et rubeus. In quibus nimirum designatur aperte aqua baptismatis et sanguis redemptionis, vel gratia Spiritus sancti. Per haec enim duo ab omnibus emundamur peccatis. De quibus duobus mysteriis tota Ecclesia cingitur, et per haec in novitatem gratiae Dei renovatur. Vel per hos duos colores possumus intelligere duo judicia: unum quod factum est per aquam: atque aliud quod faciendum est per ignem. Sive per nubem imbriferam possumus intelligere sanctos, qui pluunt verbis, coruscant miraculis, et claritate superni luminis irradiati et illustrati piissimis supplicationibus pro nobis justitiam conditoris ad pietatem inflectunt, sicut Moyses, qui intercedens pro populo Israel, dicebat: Aut dimitte eis hoc peccatum, aut dele me de libro tuo. Quod autem sequitur: Similis visioni smaragdinae, quia smaragdus lapis est viridis coloris, per hunc lapidem sicut et supra per jaspidem divinitas Filii Dei exprimitur, per quem tota Ecclesia mundatur et gubernatur.
3.1.4
Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor, et super thronos viginti quatuor seniores sedentes. Dominus in Evangelio duodecim tantum thronos, super quos duodecim testatur sessuros in judicio apostolos dicens: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel, quare ergo Joannes viginti quatuor commemorat? Nimirum propter geminum Testamentum, Vetus scilicet et Novum. Dicuntur itaque duodecim propter dignitatem apostolicam. Dicuntur et viginti quatuor propter Patres utriusque Testamenti, qui cum Domino venturi sunt ad judicium. Nam et in duodecim tribubus Israel omnes gentes intelliguntur. In duodecim apostolis omnes perfecti, qui exemplum apostolorum in praesenti vita sunt secuti, sicut in Petro caeteri apostoli et praedicatores acceperunt claves regni coelorum. Est quoque unus thronus, sicut supra legimus, id est una judiciaria potestas: sunt et viginti quatuor, propter numerum prophetarum, et apostolorum caeterorumque fidelium. Ipsi quippe erunt sedes in quorum cordibus Deus sedebit, ipsi et sedebunt, quia et alios judicabunt. Unde et Psalmista: Illic sederunt sedes in judicio. De quibus adhuc subditur: Circumamicti vestimentis albis. Hoc enim non solum ad apostolos pertinet, sed et generaliter ad omnes qui vestimenta baptismatis inviolata a capitalibus criminibus custodiunt. Baptizati enim Christum sunt induti, juxta illud Apostoli: Quotquot baptizati estis, Christum induistis. Ipsique habent vestimenta alba, si inviolata servant baptismatis sacramenta. Et in capitibus eorum coronae aureae. Vidi subaudis. Quia victores accipiunt coronam quando triumphant de hostibus, non immerito per coronas sanctorum regnum et remuneratio intelligitur eorum, qui de mortis auctore triumphant. Sed sicut in illo sedentes judicant, ita per illum victoriam possident, qui dicit: Confidite, ego vici mundum. Potest et sub alio intellectu eadem Ecclesia figurari in viginti quatuor senioribus. Constat enim hic numerus ex senario et quaternario, quia quater seni viginti quatuor sunt. Senarius refertur ad operationem, quia sex diebus Deus omnipotens omnia opera sua perfecit, et sexto die atque sexta hora hominem redemit. Quaternarius vero ad quatuor libros sancti Evangelii pertinet. Quia ergo sancta Ecclesia sive in Veteri Testamento sive in Novo, Dei operationem recolit, et veneratur, et libros sancti Evangelii custodit, et recte in viginti quatuor senioribus comprehenditur, vel certe propter viginti quatuor libros Veteris Testamenti, quibus utitur secundum canonicam auctoritatem, in quibus Novum Testamentum, et ea quae in eo completa sunt praenuntiata cognoscit. Unde et Evangelista dicit de duobus latronibus qui cum Domino sunt crucifixi: ideo hoc factum, ut impleretur Scriptura, quae dicit: Et cum iniquis deputatus est.
3.1.5
Et de throno procedunt fulgura, et voces, et tonitrua. Thronus Dei ipsa est electorum Ecclesia, de qua procedunt fulgura, id est signa miraculorum, de quibus dicitur: Illuxerunt fulgura tua orbi terrae. Quae bene fulgoribus comparantur, quia terrent et illuminant. Fulgura etiam ex nubibus descendunt, et sancti ipsi sunt nubes, qui pluunt verbis et coruscant miraculis. Emittunt quoque voces et tonitrua, id est verba praedicationis et comminationis dicentes: Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Unde est: Vox tonitrui tui in rota. Et quia de sede dicit: Procedunt fulgura et voces et tonitrua, cum haec non sedi, sed nubibus conveniant, ipsam sedem nubem vult intelligi de qua imbres, fulgura et tonitrua procedunt. Et septem lampades ardentes ante thronum, quae sunt septem spiritus Dei. Septem autem spiritus dicuntur cum unus sit, propter septiformem gratiam, quae super Dominum requievisse narratur, dicente propheta: Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Bene autem lampadibus comparatur Spiritus sanctus, quia ad Dei amorem sanctos accendit, et lumine fidei illuminat, ne foveam erroris incurrant. Lampas quippe Graece, flamma dicitur Latine, neque alibi nisi ante thronum lucet, quia videlicet Spiritum sanctum habere non possunt, quicunque extra Ecclesiam sunt, sicut haeretici. Unde et in canonibus dicitur, ut si tales iterum Ecclesiae conjungi per rectam fidem voluerint, accipiant manus episcoporum impositionem, quatenus sic possint recipere Spiritum sanctum quem perdiderunt.
3.1.6
Et in conspectu sedis tanquam mare vitreum simile crystallo. Mare appellat luterem, legimus enim quod Salomon fecerit mare, id est luterem. Per mare autem debemus intelligere baptismum, testante Apostolo, qui dicit: Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes baptizati sunt in nube et in mari. Vitro autem comparatur quod perspicuum est metallum, propter puritatem fidei, quae in baptismo demonstratur, cum baptizandi credere se in Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum fateantur. Mare vitreum intus et foris splendet, quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Notandum autem quod idem mare simile crystallo dicitur. Crystallum enim ex aqua nascitur, et multo frigore durescit ad lapidem; ita et sancti per tribulationem praesentis vitae ad firmitatem perducuntur. Ante thronum igitur sunt septem spiritus Dei, et mare vitreum simile crystallo, quia in Ecclesia tantummodo ardet Spiritus sanctus, et Trinitatis baptisma tribuitur. Ideoque fides electorum manifestatur, vitaque illorum conflatur, et a sordibus vitiorum purgatur. Et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia, ante et retro plena oculis. Nulli dubium, quin haec animalia Dominum Jesum Christum significent, et omnes sanctos, praecipue quatuor Evangelistas, qui in medio sedis et in circuitu esse dicuntur, quia incipientes ab Jerusalem praedicando pervenerunt usque ad fines terrae. Jerusalem quippe in medio est orbis terrae, sicut per prophetam testatur Dominus: In medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras. Per oculos autem animalium, divinarum Scripturarum sacramenta significantur. Plena ergo sunt oculis animalia, quia quot sunt scripturarum eloquia, quasi tot sunt sanctorum lumina, quibus illi corda suorum illuminant auditorum. Ante et retro oculos habent, quia tam de his quae facta sunt, quam de iis quae facienda sunt, loquuntur. Haec enim orationis particula aliquando pro praeterito ponitur, ut est illud: Antequam Abraham fieret, ego sum. Aliquando vero pro futuro, ut est illud Apostoli: Unum quod retro est obliviscens, in ante me extendo. Ante itaque et retro animalia plena sunt oculis, quia perfecte Veteris ac Novi Testamenti universa continent sacramenta, quae scilicet principaliter trium temporum causas enarrant, id est praeteriti, praesentis et futuri. Et alia quidem praedicta, alia autem jam impleta, alia vero adhuc implenda pronuntiant: praedicta scilicet mysteria Dominicae incarnationis, impletam jam ejusdem Redemptoris nostri dispositionem, implendam vero justorum atque impiorum separationem. Concordant autem sibi isti oculi, quia quod lucet in Veteri Testamento, hoc fulget in Novo. Vel certe animalia ante et retro oculos habent, quia omnes electi redemptorem suum et judicatum in primo humilitatis suae adventu, et judicaturum in secundo celsitudinis suae semper attendunt. Cum etiam quilibet electi verbis Evangelistarum edocti, praeterita peccata recolentes deflent, et quae subsequi possunt, sollicite praecavent, ante et retro animalia oculos habent. Multa hinc dici possunt, quae brevitati studentes omittimus.
3.1.7
Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti. Mirum valde est quare Joannes alio ordine haec animalia ordinat quam Ezechiel, primum ponens leonem, cum ille primum faciem hominis posuerit. Ad quod dicendum est, quia prophetia non servat ordinem historiae: quod si faceret, jam non prophetia, sed historia esset. Quod ex libris prophetarum facillime cognoscitur, e quibus ut unum ponamus pro omnibus, perspiciendum est quod idem propheta Ezechiel, cum superius dixerit ad se factum verbum Domini anno vigesimo sexto, deinceps loquens contra Pharaonem regem Aegypti undecimo anno eamdem prophetiam ad se factam dicit. Spiritus enim sanctus locutus est prophetis sicut voluit, et quando voluit, ideoque non est ibi requirendus sermonis ordo, sicut in libro Genesis, vel Regum, et in caeteris historiis. Primum ergo Ezechiel faciem hominis, id est Matthaei ponit, servans ordinem historiae. Qui idcirco per hominem intelligitur, quia humanitatem Filii Dei describit in tempore, dicens: Liber generationis Jesu Christi. Deinde Marcus per leonem intelligitur, quia a clamore inchoat, veluti leo dicens: Vox clamantis in deserto. Tertium ponit vitulum, id est Lucam, qui a sacerdotio coepit, dicens: Fuit in diebus Herodis regis sacerdos quidam; qui etiam maxime circa templum versatur, a quo et Evangelium suum ita terminat: Quia erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum. Quarto loco ponit aquilam, quae utique Joannem significat, qui a divinitate coepit, quoniam Christus prius natus est ut homo, deinde praedicavit, et terribilem vocem emisit ut leo, et sic passus est ut vitulus, ac postmodum ascendit ad coelos ut aquila. Ideoque in hoc ordine ordo servatur historiae. Joannes vero primum ponit leonem, quia Christus jam surrexit a mortuis, quia videlicet non ideo crediderunt in Christum populi, quia natus est ut homo, aut quia passus est ut vitulus, sed quia resurrexit a mortuis ut leo. Hinc Paulus dicit: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus, ac si diceret: Non jam in animalibus hominem mortuum, sed leonem attendimus post mortem in aeternum victurum. Unde in sequentibus legimus: Vicit leo de tribu Juda. Et Jacob in persona illius loquitur Judae: Ad praedam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo, et quasi catulus leonis, quis suscitabit eum? Nam dicunt qui de natura bestiarum disputant, quod leo non clausis oculis dormit, et Christus mortuus est ex humanitate, tamen vigilavit et impassibilis mansit divinitate. Dormiens quoque leo nascitur, et ad vocem patris excitatur, ita et Christus voce Patris excitatus est juxta illud Psalmi: Exsurge gloria mea, etc. Quia ergo inde creditur unde surrexit, bene Joannes primum leonem posuit. Primus itaque est in ordine homo et vitulus, sed primus in virtute leo. Leo quippe rex est bestiarum, atque ideo non immerito per eum Marcus intelligitur. Secundum ponit vitulum qui utique, ut dictum est, Lucam significat, quia vitulus hostia sacerdotum erat, et in templo offerebatur, et ipse in sua narratione maxime circa templum versatur. Tertium hominem, id est Matthaeum, qui temporalem Christi describit nativitatem. Quartum aquilam, id est Joannem, qui in reverberatis oculis transcendens omnem altitudinem coeli, et ipsos etiam choros angelorum, divinitatem Filii Dei intuetur, dicens: In principio erat Verbum. Haec quatuor animalia significabant quatuor flumina paradisi, de uno fonte Christi in Ecclesia manantia. Similiter et quatuor circuli arcae, quibus portatur Ecclesia. Significant quoque haec quatuor animalia ipsum Dominum Jesum Christum, qui natus ut homo, passus est ut vitulus, surrexit ut leo, ascendit super omnes coelos ut aquila. Designantur etiam per haec animalia omnes sancti, nam unusquisque electus in quantum rationabiliter secundum voluntatem Dei vivit, homo est, quia homo est rationale animal, in quantum adversa istius saeculi aequanimiter tolerat leo, unde scriptum est: Justus quasi leo confidens absque terrore erit. In quantum se mortificat cum vitiis et concupiscentiis vitulus. In quantum per mentis contemplationem coelestia petit aquila.
3.1.8
Et quatuor animalia singula eorum habebant alas senas. Alae animalium significant duo Testamenta, quibus Ecclesia ad coelestia supportatur: sed cum duo sint Testamenta, ejusdem Ecclesiae spirituales alae, propter geminum testamentum, quod in duodecim tribubus Israel, vel in duodecim apostolis invenitur, ipsae alae per binarium duodecies multiplicantur, et viginti quatuor alas reddunt. Bis enim duodeni viginti quatuor sunt. Aliter duodenarius numerus constat ex partibus septenarii, id est ex tribus et quatuor. Sive etiam dicamus, ter quaterni, sive quater terni duodecim fiunt, qui numerus sacratus est numero duodecim apostolorum. In ternario autem fides sanctae Trinitatis intelligitur. In quaternario autem quatuor mundi partes. Ducatur ergo duodenarius per binarium, et efficiuntur viginti et quatuor. Quo numero summa electorum exprimitur, quibus fidem sanctae Trinitatis per quadripartitum orbem praedicantibus, totus mundus ad coelestia sustollitur. Possumus et has alas senas aliter intelligere. Prima ala intelligitur lex naturalis, secunda lex Moysi, tertia prophetae, quarta Evangelium, quinta Epistolae apostolorum, sexta canonica auctoritas, sive doctrina catholicorum virorum, Hieronymi, Augustini, caeterorumque sanctorum Patrum. His alis quotidie sancta Ecclesia sustollitur, et ad coelestia sublevatur. Aliter senarius numerus pertinet ad omnem Christi operationem, quae in sex diebus et sex hujus saeculi aetatibus peracta est, vel peragitur. Quatuor igitur ad nostram naturam pertinent, quae ex quatuor humoribus constant. Quatuor ergo senis alis utuntur sancti, quia quandiu in hac vita consistunt, ea tantum possunt comprehendere, quae per sex hujus aetates saeculi peraguntur. Hinc est quod apud Isaiam cherubin caput et pedes velare alis referuntur, quia videlicet sancti neque ea quae fuerunt ante mundi constitutionem, neque ea quae post finem saeculi futura sunt cognoscere possunt. Et Ezechiel adjungit, una similitudo ipsorum quatuor, quia videlicet unam fidem docent quadripartitum orbem. Et etiam in Evangelio uno inveniuntur quatuor, sicut in concordia textus aperte manifestatur. Et in circuitu et intus plena sunt oculis. Haec animalia, sicut supradictum est, omnes sanctos praedicatores significant, qui in circuitu et intus pleni sunt oculis, quia sua praedicatione et eos illuminant qui in medio Ecclesiae consistunt, et eos qui in finibus terrae morantur. Vel in circuitu et intus pleni sunt oculis, quia per litteram simplices, et per spiritualem intelligentiam perfectiores instruunt. Quasi enim foris habebat oculos Paulus, cum dicebat quibusdam: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi intus habebat oculos cum alibi diceret: Sapientiam loquimur inter perfectos. Vel in circuitu et intus pleni sunt oculis, quia et in cogitatione et opere mundos se custodiunt, alios quidem perfectione fidei et operis informant. Quod utrumque Psalmista breviter comprehendit, dicens: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus in fimbriis aureis circumamicta varietate. Quia videlicet Ecclesia interiora cordis sollicite in conspectu Dei mundare studet, et exteriora etiam sua irreprehensibilia custodire probatur, quatenus per utramque sententiam, et aliis pulchra sit foris et intus sibi. Vel in circuitu et intus pleni sunt oculis, quia fidem quam habent in corde, foris manifestant ore, juxta illud: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et requiem non habebant die ac nocte dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. Omnis Ecclesia quae in his animalibus designatur, hoc facit die ac nocte, quia et in prosperis et in adversis sive etiam per continuum laudes Creatori suo agere satagit. Notandum autem, quia cum sancta animalia ter dixerunt: sanctus, sanctus, sanctus, ad singularem numerum redeunt, dicentia Dominus Deus omnipotens, quia licet trinitas sit in personis, unitas est in majestate, qui erat ante omnia saecula, et qui est immutabilis, sicut Psalmista dicit: Tu autem idem ipse es. Et venturus est ad judicium, ut reddat unicuique juxta opera sua. Quo in loco quaestio oritur cur videlicet sancta animalia cum trinitatem praemiserint, subjungunt qui venturus est. Nostra quippe fides habet, quod in judicio solummodo persona Filii videbitur, quia in ea forma qua judicatus est judicabit: et Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, Sed sciendum est, quia licet persona Filii in judicio tantum videatur, tamen illic cum illo erunt pariter Pater et Spiritus sanctus in unitatis divinitate, et ipsa invisibilis Trinitatis natura, per assumptam Filii humanitatem judicabit reprobos.
3.1.9
Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum. In hoc loco animalia non generaliter universalem Ecclesiam significant, sicut supra, sed tantummodo quatuor evangelistas, qui dant gloriam et honorem et benedictionem omnipotenti Deo, quando omnia quae a Deo perceperunt, ad ipsum referunt. Dabant gloriam et honorem Deo, cum dicebant, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, quia praedicabant et laudabant in his verbis deitatem, magnificentiam, aeternitatem et dominationem. Sed quod illi faciebant, admonent utique ut et nos faciamus, laudantes Deum pro omnibus quae ab ipso percepimus, videlicet ut quidquid habemus in gloria fidei et honoris, operationis et spei, et in benedictione supernae remunerationis ad ipsum referamus. Paulus apostolus dicit: Gloria et honor omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco. Non quod a Judaeo et Graeco et gentili sit illud bonum, vel illa gloria, sed a Deo, quia ipse dicit: Sine me nihil potestis facere. Et Apostolus: Omne datum optimum, et omne donum perfectum, etc. Itemque praecipitur, ut qui gloriatur in Domino glorietur. Sedentem super thronum Christum debemus intelligere, ut supra Ecclesiae suae praesidentem.
3.1.10
Procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum. Viginti quatuor seniores universalis Ecclesia intelligitur, tam in praepositis quam in subjectis plebibus. Procidunt viginti quatuor seniores, qui humiliant seipsos, et omne bonum suum ad illum referunt, dicentes: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Nihilque de suis meritis praesumunt, sed omne bonum suum ab illo sciunt se habere. Unde et sequitur: Quia adorabant viventem in saecula saeculorum. Adorant namque eum, quando ex suis meritis et operibus non suam, sed illius gratiam quaerunt. Mittentes coronas suas ante thronum. Quia coronam victores accipiunt, non immerito hic per coronas sanctorum triumphum et victoriam debemus accipere. Hoc est itaque coronas ante thronum ponere, quod est in faciem cadere et adorare. Ante thronum quippe electi suas coronas mittunt, quia quidquid virtutis et fortitudinis habent, ipsi in secreto mentis suae tribuunt, a quo ut vincere possent diabolum et tentamenta suae carnis, fortitudinem perceperunt. Hoc denique figuratum est, quando Domino Hierosolymam venienti, turba quae illi obviam venit, palmas quibus victoria significatur, ante pedes asinae super quam sedebat prostravisse legitur. Quod enim per palmarum ramos in via stratos, hoc significatur per coronas ante thronum positas. Mittentes ante coronas dicunt:
3.1.11
Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem. Gloriam Christus accepit, quando tertia die resurrexit a mortuis: honorem, quando quadragesima resurrectionis die elevatus est ad dexteram paternae majestatis: virtutem, quando omnia ei subjecta sunt, sicut ipse testatur, dicens discipulis: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt. Ac si dicant: Idcirco cuncta tibi, quae a tuis geruntur, ascribenda sunt, quia ut esse possent, et ea quae tua sunt agerent, a te acceperunt. Sed mirum est quod sequitur: Propter voluntatem tuam erant, et creata sunt. Si enim erant, quomodo creata sunt? Sed erant in praedestinatione omnipotentis Dei, et creata sunt in opere visibili, et quae erant prius in artificis voluntate sine tempore, creata sunt secundum quod in arte creatoris disposita erant in tempore. Tale quid et Joannes in Evangelio suo ponit, qui cum dixisset: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, continuo subjecit: Quod factum est in ipso, vita erat. Et Paulus apostolus de electis: Qui elegit inquit, nos ante mundi constitutionem, etc.
3.2.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT V.
3.2.1
Et vidi in dextera sedentis in throno librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. Sedentem in hoc loco debemus intelligere Deum Patrem: dexteram vero illius Filium, per quem omnia facta sunt. De quo Psalmista dicit: Dextera Domini fecit virtutem, etc. Liber autem in dextera sedentis Vetus et Novum Testamentum significat. Qui bene in dextera sedentis fuisse dicitur, quia principalis intentio sacrae Scripturae ad Christum pertinet, cujus nativitatem, mortem, resurrectionem, ascensionemque et secundum adventum ad judicium continet. De quibus omnibus ultro se quaerentibus exempla offerunt. Idcirco autem Vetus et Novum Testamentum unus liber appellatur, quia nec Novum a Vetere, nec Vetus a Novo valet disjungi, sed quidquid praedictum est in Vetere, completum constat in Novo. Nam Vetus Testamentum nuntius est et velamen Novi, Novum vero revelatio et adimpletio est Veteris. Qui liber bene intus et foris scriptus esse dicitur, foris scilicet propter Vetus Testamentum, intus propter Novum, vel foris propter faciem terrae, intus propter allegoricos sensus. Sive foris et intus, quia unum testamentum terram promittit, dicens: Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis, et alia multa. Aliud internam regni coelestis beatitudinem, dum dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Qui etiam liber septem sigillis ostenditur signari, id est sigillari. Septenarius numerus, ut saepe dictum est, ad universitatem refertur. Per septem ergo sigilla plenitudinem obscuritatis et mysteriorum, quae in Veteri latebant Testamento, debemus accipere. Unde et Habacuc dicit: Deus a Libano veniet, et sanctus de monte umbroso et condenso. Mons quippe Libanus umbrosus et condensus, libri sunt Veteris Testamenti operti figuris allegoriarum, a quibus Dominus venire perhibetur, quia ibi praedictus fuisse cognoscitur. Sive septenarius numerus ad septiformem Spiritum sanctum refertur. Septem siquidem sigillis liber signatus est, quia videlicet omnis Scriptura per gratiam Spiritus ejusdem et data est et reserata. Unde et lex digito Dei, id est, Spiritu sancto descripta legitur. Et Dominus resurgens a mortuis, et aperiens sensum discipulis ut intelligerent Scripturas, dicit eis: Accipite Spiritum sanctum. Possumus et in septem sigillis septem modos locutionum intelligere, quibus omnis constat Scriptura. Aut enim indicativo loquimur, ut illud: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia. Aut promissivo, ut. Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, etc. Aut imperativo, ut: Audi Jacob, serve meus. Et: Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est. Aut optativo, ut: Utinam attendisses verba mea. Aut conjunctivo, ut Si audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis. Aut infinitivo, ut: Intelligere et scire Dominum intelligentia est. Aut impersonali, ut: Quis loquetur potentias Domini? Ipsa enim sacrae Scripturae locutio septiformis, quasi sub septem sigillis intelligentiae continetur, dum per septem modos distinguitur. Inquirentibus enim nobis Scripturas, primus gestae rei textus nobis occurrit, quia videlicet ea tantum Scripturarum eloquia comprehendit, quae nil mystice significant, sed tantum simpliciter rerum causas evolvunt, ut est: Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est. Secundus allegoricus gestus occurrit. Qui licet aliquid gestum narret, gestus tamen ille reputatur totus allegoricus, unde nec in usu frequentatur. Hinc est quod in omnibus finibus Israel puella quaeritur regi David, et invenitur tam fervens, ut algentis senis membra calefaciat, calefactum tamen ad libidinem non provocet. Per quam designatur sapientia, quae etiam in senibus non senescit, sed insuper eos igne divini amoris accendit. Ad hunc pertinet etiam modum, quod populus Israeliticus in deserto a serpentis percussu aspectu aenei serpentis sanabatur. Per quem Redemptor noster intelligitur in cruce suspensus, qui nos a morsu diaboli liberans, beatae immortalitatis remedia fidelibus tribuit. Haec enim si ad litteram discussa tractentur, ludicra pro tempore putabuntur. Si vero mysteriis applicantur, magna insinuant sacramenta. Tertius modus uterque est historicus scilicet atque allegoricus, quo scribitur, quoniam Abraham duos filios habuit, qui, sicut Apostolus scribit, duo significant Testamenta. Intra hunc modum et illum concludit, quo Isaac paterna devotione dispositus, ligna sibi bajulasse dicitur, singulariter Christi passionem designans, quem Pater pro omnibus tradidit, propriamque bajulare passus est crucem. Quo etiam modo de latere dormientis viri formata mulier, Ecclesiam significabat, ex latere Christi in cruce pendentis aedificandam. Quartus modus est, quo nobis aliquando proprie, aliquando vero mystice Creatoris nostri divinitas sacris intimatur opusculis. Proprie scilicet sicut Moysi dicit: Ego sum qui sum, et sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Mystice vero, ut omnipotens Deus sicut plaustrum onustum feno stridere se dicit, cum gravia hominum peccata portare se indicat, vel sicut Isaias super solium excelsum et elevatum sedere describit Dominum, angelicas significans potestates, quas sibi ad quod voluerit subjecit. Quintus modus est parabolarum, qui tam relatu verborum quam actu conficitur operum, qui in tantum est multiplex atque occultus, ut non solum multa, quae juxta litteram non possunt, admittat, verum etiam quibusdam in locis mysteria narraturus, testimonium de historia assumens, ipsum litterae gestum immutet. Parabolis enim verborum hic modus conficitur, ex quibus est illud: Ierunt ligna ut ungerent super se regem, etc. Neque enim ligna ambulare possunt, aut sibi regem constituere, sed aliud quoddam per congruam significationem metaphorice talibus Scripturarum sententiis profertur. Immutavit autem, ut dictum est, ipsius litterae textus, aliquando propter mysticum intellectum, ut in titulo psalmi tricesimi tertii dicitur, Psalmus ipsi David, quando commutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum et abiit, cum hoc factum sit coram Achis rege Geth, sicut liber Regum narrat. Cum ergo pro Achis Abimelech ponitur, utique ostenditur ex ipsius interpretatione nominis latens altius penetrare mysterium. Abimelech quippe interpretatur patris mei regnum, significans Judaeos, in quorum conspectu verus David manu fortis Dominus Jesus Christus immutavit vultum suum, quando apparens in forma servi, humiliavit semetipsum usque ad mortem crucis. Vidimus eum non habentem speciem neque decorem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. Dimisit eum Abimelech et abiit, quia videlicet Christus a Judaeis minime receptus, ad gentes cum apostolis transivit. Unde ipsis Paulus dicit: Vobis quidem oportebat loqui verbum Dei, sed quia repulistis illud, ecce convertimur ad gentes. Aliquando vero idem modus in parabolis rerum de ipsis etiam peccatis hominum et transgressionibus adulterorum prophetiam insinuat operum futurorum, sicut factum esse in David constat, qui uxorem Uriae sibi assumpsit, quam de solario videns concupierat, et ipsum gladio peremit. Significat quippe in hoc loco David Christum, qui de coelo misericorditer cernens Ecclesiam in sua praedestinatione, lavacro aquae in verbo mundandam, concupivit eam providus, ut justificatam sibi conjungeret legitimus. Sed ut Bethsabeae David jungatur, Urias vir ejus interficitur, quia ut justorum Ecclesia coelesti sponso adhaereat, antiqui hostis virtus confringitur et pedibus electorum calcanda prosternitur. Unde et per Evangelium illis a Domino dicitur: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super omnem virtutem inimici. Sextus modus est de gemino Salvatoris adventu, quo vigilans discretio adhibenda est, ne aut primus accipiatur pro secundo, aut secundus pro primo. Cujus Judaei ignari, ignorantiae caecitate nunc usque laborant, nescientes quid ad primum, quid ad secundum ejus pertineat adventum. Primus itaque humilitatis sibi vindicat locum, unde est: Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tanquam me, etc. Et alibi: Post haec in terra visus est, et cum hominibus conversatus est( Baruch, III), caeteraque hujusmodi. Secundus autem celsitudinis ac terroris obtinet loca, unde scriptum legimus: Deus manifeste veniet. Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et majestate. Hinc ipse per Malachiam dicit: Accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis et adulteris et perjuris Israel. Septimus modus est, qui geminam praeceptorum retinet qualitatem, id est vitae agendae vitaeque figurandae. Et quidem agendae vitae praecepta nunc usque manent, ut est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, et proximum tuum sicut teipsum, vel caetera talia, quae etiam nunc evangelica auctoritate servari jubentur. Vitae vero figurandae manifesta veritate transierunt, ut est circumcisio, sabbatum, oblatio victimarum, quae sicut dictum est, cessante umbra, in veritate spiritualiter peraguntur. Sed quia hic liber intus et foris scriptus fuisse asseritur, videndum est de his septem modis, qui debeant intus, qui forinsecus reputari. Primus itaque historicus, idemque simplex, nihil in se mysticum retinens, totus est foris. Secundus allegoricus, totus omnino intus. Tertius vero utriusque geminam in se continens formam, ex parte foris, ex parte deputatur intus. Quartus quoque de Deo, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio, uterque sensus intus debet accipi. Pax Dei exsuperat omnem sensum, et ejus clementiam, quae de se figuratim multa narravit, nullus competenter attingit. Quintus porro in parabolis verborum diffusus, quibusdam etiam gestum litterae imitans, et de peccatis et adulteriis hominum, vel prophetiam operum, vel secreta spiritualium sensuum multa praesignans, intus modis omnibus est reputandus. Sextus etiam de gemino Salvatoris adventu, certis claret testimoniis, foris in promptu positus, certis intus latet occultus, ut et dubitationem auferat, et fideles exerceat. Septimus ad extremum in praeceptis vitae agendae foris, in praeceptis autem vitae figurandae intus latet. Hos modos ante Redemptionis quidem tempus absconditos, ipso vero redemptoris tempore per Christum atque in Christo novimus revelatos. Ex quibus sanctus Ambrosius luculento et pulchro quamplura loquitur stylo.
3.2.2
Et vidi angelum fortem, praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum et solvere signacula ejus? Quis est iste angelus? Nimirum quilibet doctor Veteris Testamenti. Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. Angeli quippe Veteris Testamenti, id est, sancti prophetae et patriarchae requirebant anxie quis posset legem spiritualiter intelligendam reserare. Quod autem dicit, quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus, praeposterus ordo est? Prius enim dicit librum aperire, et sic signacula ejus resolvi, cum prius signacula sint resolvenda, posteaque liber aperiendus est. Quod tamen ita factum est, quia prius Dominus librum aperuit, id est Scripturam Veteris Testamenti in se factus homo complevit, unde ipse dicit: Non veni solvere legem, sed adimplere. Et sic demum resurgens a mortuis reseravit sigilla, quando discipulis suis aperuit quae scripta erant de eo in lege Moysi et prophetis et Psalmis.
3.2.3
Et nemo poterat, neque in coelo, id est in angelis, neque in terra, id est in hominibus, neque in inferno, id est in animabus jam corpore exemptis, aperire librum, id est mysteria Scripturarum reserare, quia necdum plenitudo temporis advenerat, quando talia praeco legis impleri flagitabat. Quod vero dicitur: Neque respicere illum, mirum est; cum de se Joannes dixerit superius: Vidi in dextera sedentis librum. Si enim nemo neque in coelo, neque in terra, neque sub terra poterat respicere librum, quomodo ille poterat eum videre? Aut ubi fuerit, aut nunquid ei soli concessum est, quod nemini aut hominum aut angelorum permissum est? Sed respicere hic positum est, pro eo quod est digne comprehendere. Quis enim angelorum vel hominum comprehendere potest, quomodo ille incircumscriptus et vivificator spiritus intra uterum virginis sit animatus? Quomodo ille post resurrectionem verum corpus et palpabile habens, clausis januis, intra solidos parietes ad discipulos intravit? Nullus itaque qualiter a Dei Filio compleretur ratione mentis poterat comprehendere, sicut et illud: Generationem ejus quis enarrabit?. Et ego flebam multam qui a nemo inventus est dignus in terra aperire librum, nec videre eum. Quaeritur cum jam quando beatus Joannes ista videbat, iste liber de quo supra dictum est, per mysterium nativitatis, passionis, resurrectionis, ascensionis, et adventus Spiritus sancti fuerit revelatus, cur se flevisse dicat? eo quod nullus sit inventus qui librum posset aperire. Sed sciendum est quia non ex sua persona beatus Joannes, sed ex persona Patrum Veteris Testamenti flet, qui flebant desiderantes adventum Filii Dei in mundum, quorum unus dicebat: Utinam disrumperes coelos, et venires, a facie tua montes turbarentur. Unde et Dominus in Evangelio discipulis: Beati( inquit) oculi qui vident quae vos videtis: dico enim vobis, quia multi prophetae et reges voluerunt videre, etc. Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris, ecce vicit leo de tribu Juda, radix David aperire librum, et solvere septem signacula ejus. Per hunc seniorem quemlibet patrem Veteris Testamenti debemus accipere, qui adventum Filii Dei praenuntians, caeteris consolationem praebebat. Quorum unus dicebat: Non auferetur sceptrum de tribu Juda, etc. Et iterum: Salutare tuum exspectabo, Domine. Dum enim ista diceret, ostendebat utique librum illum per adventum Filii Dei reserandum, unde et subjungitur: Ecce vicit leo de tribu Juda, etc. Leo appellatur Christus per significationem, quia victor a mortuis resurrexit. Agnus propter victimationem, quia oblatus est pro nobis in cruce. De tribu Juda, quia videlicet ex semine Judae descendit David, de cujus stirpe fuit beata virgo Maria, ideoque radix David appellatur, juxta quod Isaias dicit: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Ecce( inquit) vicit leo. Quid vicit leo iste, id est Christus? Diabolum, mundum, mortem et infernum. Ideoque librum aperuit, et sigilla ejus solvit, quia omnia prius praenuntiata de se veniens in mundum implevit. Nec moveat quempiam quare non dicit vincet, cum sit vox praecedentium Patrum, quia sacra Scriptura saepe praeteritum ponit pro futuro, ut est illud: Foderunt manus meas et pedes meos. Et vidi, et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum agnum stantem tanquam occisum. Sicut supra dictum est, hoc est thronus, quod quatuor animalia, hoc etiam seniores, quod quatuor animalia, et thronus, hoc est omnis Ecclesia, in cujus medio est Christus, juxta illud: Ecce ego venio, et habitabo in medio tui. Superius dicit Joannes, quod viderit similem Filio hominis ambulantem in medio septem candelabrorum aureorum. Deinde quod viderit sedentem, nunc autem subjungit, quod viderit agnum stantem, quod taliter est intelligendum: Ambulat Dominus, quando dona misericordiae suae suis electis tribuit, alii scilicet gratiam linguarum, alii interpretationes sermonum. Sedet vero quando singulorum facta dijudicat, stat quando eos certantes adjuvat. Stare enim adjuvare est, unde et Stephanus inter manus lapidantium stantem illum vidit in coelo. Recte autem non occisus, sed tanquam occisus in Ecclesia cernitur, quia etsi mortuus est ex infirmitate, vivit ex virtute Dei; vel certe in medio electorum suorum tanquam occisus stat Christus, quia quotidie in suis moritur electis, qui se mortificant cum vitiis et concupiscentiis. Habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram. Quod per septem cornua, hoc etiam significatur et per septem oculos, id est Spiritus sanctus, sicut ipse manifestat, cum subjungit: Qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram. Et cum unus sit spiritus juxta illud: Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Dicuntur septem oculi vel septem cornua propter septiformem ipsius gratiam. Qui bene per septem oculos figuratur, quia suos electos illuminat discurrens, sicut Zacharias dicit, per universam terram. Sed hoc considerandum, quia cornua in capite sunt, et carnem excedunt, ideoque per cornua eminentiores saeculi intelligi possunt, qui valde caeteros praecellunt, et capiti Christi adhaerent, in quo etiam et regnum perceperunt. Nam per cornua etiam intelliguntur regna, sicut in Zacharia legimus, quia quatuor cornua, quatuor sunt regna principalia. Hinc Paulus Spiritus sancti munere quaedam membra caeteris eminere prospiciens ait: Vos in carne non estis, sed in spiritu, ac si aliis verbis diceret: Nequaquam ut caetera corporis ossa circumdamini, sed tanquam cornua super carnem et ossa erigimini.
3.2.4
Et venit, et accepit librum de dextera sedentis in throno. Cum Pater Spiritus sanctus, et Filius in divinitate unius substantiae sint, quare dicit agnum accepisse librum de dextera sedentis? Propter hoc videlicet, quia qui agnus factus est tanquam occisus, ipse homo assumptus de Dei verbo non solum a Patre accepit et Spiritu sancto, sed etiam a divinitate ipsius verbi, qua eum accepit. Accepit autem librum, quoniam ea quae de se erant praedicta, opere complevit.
3.2.5
Et cum aperuisset librum, quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram agno. Agnus librum aperuit, quando ea quae multo ante de seipso fuerant praenuntiata, opere implevit, unde omnes sancti cognoscentes illum veraciter Deum suum, de quo tanta mysteria sunt praedicta cadunt, id est humilia de se sentiunt et ipsum imitantur. Unde et sequitur: Habentes singuli citharas et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum. In cithara est lignum et chordae, sed tamen diverso modo tensae. Per lignum ergo debemus intelligere crucem Christi, per chordas ipsam carnem sanctorum. Tenduntur chordae in ligno, quia sancti imitantur Christi crucem et passionem, juxta illud Petri apostoli, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum et caetera. Sed tamen diverso modo tenduntur, quia non omnes aequaliter patiuntur, dum alius crucifigitur, alius decollatur, alius ustulatur, atque alius lapidatur, et caetera hujusmodi discrete sustinent tormenta, unum tamen sonum omnes reddunt, quia unam fidem omnes confitentur. Et sicut Christus mortuus est pro illis, ita et ipsi moriuntur pro ipso. Per phialas autem charitatis illorum latitudinem debemus intelligere. Unde bene aromatibus plenae fuisse referuntur. Odoramenta quippe mundas significant orationes. Unde Psalmista: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Congrue itaque post citharas phialae ponuntur, quia prius Dominus passus est, et sua passione taliter ostendit latitudinem charitatis, dum pro suis oravit crucifixoribus, dicens: Pater, ne statuas illis hoc peccatum, quia nesciunt quid faciunt. Habent itaque sancti citharas, qui imitantur passionem Christi, habent et phialas, quia non solum pro amicis, sed etiam pro ipsis orant inimicis sicut legimus in Actibus apostolorum de Stephano, qui positis genibus orabat, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Aromatibus comparantur ipsae orationes sanctorum, quia nulla magis grata potest esse oratio, quam ea quae pro inimico funditur, ut Domini praeceptum impleatur, quod dicit: Diligite inimicos vestros, etc.
3.2.6
Et cantabunt canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus, quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo. Canticum novum Novum est Testamentum, in quo nova res continetur, incarnatio scilicet ejus, passio, mors, resurrectio, ascensio ad coelos, missio Spiritus sancti, in quo etiam sub gemino praecepto tota lex comprehenditur et prophetae, ipso dicente: Mandatum novum do vobis. De hoc cantico Psalmista dicit: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra. Hoc canticum sancta Ecclesia cantat quia hoc jugiter recolit, et talia eum pro se peregisse cognoscit. Ipsis quoque operibus hoc confitetur, dum in nomine ejus fonte baptismatis regeneratur, seque cum vitiis et concupiscentiis mortificat, spe et fide cum illo resurgit, et ad coelestia sublevatur, dono Spiritus sancti locupletatur, ad judicium pariter se cum capite suo venturam profitetur. Quid autem ipsa animalia et seniores dicant, audiamus: Dignus, inquiunt, es Domine Deus noster, accipere librum, etc. Accepit Dominus librum, et signacula ejus solvit, quando factus homo, ea quae de se fuerant praedicta, opere implevit. Unde in Evangelio legimus, quia cum gustasset acetum, dixit: Consummatum est, omne scilicet quod in me oportebat fieri usque ad mortem ac si dicerent, Ad comparationem victoriarum nostrarum tua sola digna judicatur victoria, cujus singulari passione, de mortis principe a maledicto legis redempti sumus. Si quis autem dubitaverit in quatuor animalibus vel viginti quatuor senioribus totam Ecclesiam posse comprehendi, sicut supradictum est, attendat istorum verba, quibus dicunt, Redemisti nos Deo, quia captivi tenebamur a diabolo. Ex omni tribu, id est ex omni ordine. Quia sicut supradictum est, tribus a tribus dicuntur ordinibus: et lingua, quia cum sint septuaginta duae linguae, ex omnibus his ad fidem sunt collecti, qui fuerant praedestinati. Et populo, quia plures sunt populi quam linguae, utpote cum una lingua multae gentes loquuntur, sicut Romani, Itali, Franci, Burgundiones, Aquitani, Gotthi, licet quasdam unaquaeque gens habeat proprietates. Quod autem subjungit, et natione, id ipsum est quod praemiserat: Et populo, quia videlicet nullum est genus hominum, ex quo in ecclesia non comprehendatur. Non enim est apud illum personarum distinctio, sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi. Et hos non vili pretio, sed suo redemit sanguine. Unde Apostolus: Empti enim estis pretio magno.
3.2.7
Et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabimus super terram. Omnes electi reges appellantur, quia tyrannidem vitiorum in se consurgere non sinunt. Luxuriae appetitum frenant, ignem furoris exstinguunt, et caetera hujusmodi tentamenta in se consurgere volentia obruunt. Sacerdotes quoque dicuntur, quia seipsos quotidie in ara cordis sacrificium contribulatum offerunt, ut hostia viva fiant, se cum vitiis et concupiscentiis mortificantes. Hinc Paulus dicit: Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Dumque hoc faciunt, super terram reges existunt, quia carnaliter et desideria terrena comprimunt, et veluti super subjectam terram lege virtutis regnant. Quae utique electorum Ecclesia, sicut redempta est a Christo, ita in illo qui eam redemit potestatem ut librum aperiret accepit.
3.2.8
Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum. Quod haec visio tota spiritalis fuerit, hic manifestissime Joannes ostendit, cum dicit: Et audivi vocem angelorum multorum; neque enim vox videri potest, sed videre positum est pro intelligere, sicut in Exodo legitur, Videbat populus voces, id est intelligebat. Sic enim solemus et nos dicere cui quam aliquid ostendere cupientes, utrum videat, id est utrum intelligat ea quae dicimus. Totus quippe visus vel auditus Joannis in spiritu fuit, atque ideo spiritualis. In hoc autem loco quod significant animalia, throni, et seniores, hoc significant et angeli, id est omnes sanctos. Nec solummodo illi appellantur angeli, qui alios docent, sicut episcopi, presbyteri et caeteri, sed etiam omnes justi, qui bonum quod intelligunt, aliis manifestare student: nam et idem Joannes dicit in suo Evangelio, quia quotquot crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, et Psalmista, Ego dixi, dii estis. Idem quoque in Evangelio Dominus ait, Vos autem qui dii estis, quem me esse dicitis? Si ergo sancti, filii Dei vocantur, nec solum filii Dei, sed etiam dii, quid mirum si appellantur angeli? De his quippe angelis Isaias dicit: Angeli pacis amare fiebunt; et Zacharias: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. Isti in circuitu throni et animalium sunt, quia ipsi sunt throni et animalia, ipsi quoque angeli et seniores. Possumus et hos angelos intelligere supernos spiritus, qui in circuitu Ecclesiae consistunt, ipsamque custodiunt, juxta illud Apostoli: Nonne omnes spiritus ministratorii sunt, missi in ministerium, propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Non dubium est enim quod de reparatione humani generis ipsi quoque angeli sunt laetati, qui prius homines a suo consortio deputabant extraneos. Unde nato Domino, adfuit multitudo militiae coelestis laudantium Deum et dicentium, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Sive hoc de hominibus sanctis sive de coelestibus spiritibus dicatur, ostenditur multitudo innumerabilis, cum subjungitur: Et erat numerus eorum millia millium, dicentium voce magna. Si enim certum numerum posuisset, summam eorum exprimens, et diceret decem millia, aut centum millia, aut si quid hujusmodi, utique finitum ostenderet numerum. Tale quoque legimus in Danielis volumine, qui dicit, Millia millium ministrabant ei. Innumerabilis utique numerus angelorum numerabilem significat multitudinem electorum. Tot quippe homines sancti ascensuri sunt in coelum, quot ibi remanserunt angeli pereunte diabolo, quoniam in omnibus angelorum ordinibus ipsi sancti locum habebunt. Dignus est agnus qui occisus est, accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem. Qui appellatur leo propter fortitudinem, ipse appellatur agnus propter innocentiam et simplicitatem, et quia in sacrificium est oblatus. Dignus est accipere virtutem, ut eadem scilicet virtus et fortitudo, quae est in verbo, sit et in homine assumpto, ut omnia possit Deus et homo. Et divinitatem, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Et sapientiam, ut sicut omnia scit Verbum ante saecula a Patre genitum, ita sciat ipse homo in unitate personae Verbo conjunctus, nec quidquam sit quod eum latere possit; ipsa est quippe Dei virtus et Dei sapientia, sicut dixit Apostolus: Qui etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Unde Apostolus, Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus. Quod autem praemissa virtute, sapientia, et divinitate, fortitudo subjungitur, repetita sententia est, cum hoc sit virtus quod fortitudo, ubi adhuc subditur: Et honorem et gloriam et benedictionem, subaudis, dignus est accipere, honorem scilicet in resurrectione, gloriam in ascensione, benedictionem, quia sublevatus ad dexteram paternae majestatis benedicitur, id est laudatur ab omni sua creatura. Dignum est enim, ut humanitas Filii Dei quae tanta sustinuit cruciamenta, post sputa, post alapas, mortem, sepulturam, resurgat, et in dextera Patris collocetur, et ab omni creatura laudetur, adoretur, et glorificetur, atque benedicatur.
3.2.9
Et omnem creaturam quae in coelo est, et super terram, et subtus terra et quae sunt in mari, et quae in eo, dignus est accipere. Ut videlicet ipsa humanitas omnia possideat in coelo, id est in angelis, in terra, in hominibus, sub terra, in inferno et in mari, et quae sunt in eo. Hoc est quod ipse Dominus resurgens a mortuis, dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra, et Apostolus: In nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum. Possumus et mare allegorice intelligere hunc mundum, in quo comprehensi sunt centum quinquaginta tres pisces, quibus comprehenditur numerus electorum. Omnes audivi dicentes sedenti super thronum et agno: Benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum. Omnes, id est animalia, seniores, et angelos, audivi dicentes sedenti in throno, Deo Patri, et agno Filio ejus. Quo in loco cum personae Patris et Filii solummodo ponantur, ibi pariter et Spiritus sanctus intelligitur: quia ubi Filius et Spiritus sanctus, ibi etiam sine dubio comprehenditur et Pater. Hoc itaque nunc sancta Ecclesia generaliter facit quae in his animalibus, senioribus, et angelis demonstratur, quia laudat Creatorem suum, cui soli debetur honor, benedictio, laus et gloria in saecula saeculorum.
3.2.10
Et quatuor animalia dicebant: Amen. Et viginti quatuor seniores ceciderunt, et adoraverunt viventem in saecula saeculorum. Sicut saepe dictum est, hoc sunt animalia quod seniores, id est totum corpus Ecclesiae. Quamobrem et seniores cum animalibus Amen respondent, et animalia cum senioribus adorant et cadunt. Una enim eademque Ecclesia diversis vocabulis figurata, et Deum collaudat, et ipsam fidem interposito Amen veram esse confirmat, et eum quem vero laudis praeconio attollit, cadens humiliter adorat. Quid sit autem iste casus et haec adoratio, supra jam exposuimus. Sequitur.
3.3.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI.
3.3.1
Et vidi cum aperuisset agnus unum ex septem sigillis. Apertio sigilli revelatio est sacramenti. Verum per septem sigilla, sicut supradictum est, plenitudo mysteriorum absconditorum designatur, quae latebat ante adventum Domini. Quae cum multa sint, et multimodis praenuntiata, ut ait Apostolus: Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, possunt tamen universa tribus modis comprehendi, scilicet locutione, actione et opere, verbi gratia: Ecce venio, locutio est: In capite libri scriptum est de me, cognitio est praemissae locutionis, Christum demonstrans, de quo propheta: Ecce veniet desideratus cunctis gentibus. Nam et in capite Geneseos de eo dicitur, quod in principio, id est in Filio fecerit Deus coelum et terram. Quod idem Filius de se ostendit in Evangelio, dicens Judaeis: Ego principium qui et loquor vobis. Actione, cum sequitur, ut faciam voluntatem tuam, Deus meus. Quam operationem idem quoque Filius suam esse ostendit cum in Evangelio loquitur, dicens: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me Patris. Caeterum ut breviter dicamus, tunc agnus septem sigilla nobis aperuit, quando pro salute nostra, sicut erat in Scripturis sanctis de eo promissum, et nasci et mori et a mortuis resurgere, nec non ad coelos ascendere voluit, et se ad judicium venturum esse praedixit. Unde et resurgens a mortuis, aperuit discipulis sensum ut intelligerent omnia quae de ipso continebantur in Scripturis sanctis, dicens quia sic oportuit pati Christum et resurgere a mortuis. Inde est etiam quod discipulis Spiritum sanctum se missurum promisit, qui eos doceret omnia, et qui eis quae ventura erant annuntiaret.
3.3.2
Et audivi unum ex quatuor animalibus dicens tanquam vocem tonitrui: Veni et vide. In hoc loco unum animal primitivam Ecclesiam significat ex Judaeis, de quibus scriptum est, quod una die crediderunt tria millia, alia quinque millia, et deinceps multa millia. Joannes autem Ecclesiam sequentem. Dicit ergo angelus Joanni: Veni et vide, quia videlicet Ecclesia primitiva sua doctrina et praedicatione invitat Ecclesiam sequentem, dicens: Veni ad fidem scilicet Christi, non gressibus corporis, sed fidei et mentis, et transiens a mystico legis et prophetarum eloquio ad cognitionis intellectum, et vide ea quae ante sunt praedicta, jam aperte completa. Hinc est illud, Audi, filia, et vide. Audi scilicet praedicta, vide completa.
3.3.3
Et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona. Per equum album debemus intelligere corpus Dominicum ab omni peccato mundum: per sessorem illius, divinitatem Verbi, quae nunc utique super hunc equum ascendit, quando Verbum Dei carnem et animam sibi intra uterum virginis conjunxit. Unde ipse per Psalmistam loquitur ad Deum Patrem, ut jumentum factus sum apud te, etc. Per arcum duo significantur Testamenta, ex quo tot procedunt sagittae, quot sunt divina eloquia. Sagittis enim interficiuntur homines, et his sagittis divinarum Scripturarum interficiuntur reprobi, ut moriantur peccato, et vivant Deo. Unde Psalmista: Sagittae tuae acutae, et caetera. His sagittis percussa fuerat Ecclesia, quae dicebat: Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem, percusserunt me et vulneraverunt me. Per coronam vero quae illi data est, possumus intelligere credulitatem omnium gentium in circuitu hujus saeculi commorantium. Surrexit enim a mortuis, praedicatus est ab apostolis, creditus a toto mundo. Et exiit. Unde, nisi aperto sigillo, id est ex revelato Scripturarum sacramento. Tunc exiit de sigillo quando, sicut supradictum fuerat, incarnatus est, hoc est, quando Verbum caro factum est. Exiit autem vincens diabolum, primum in seipso, ut vinceret deinceps illum in membris suis. Possumus et per equum album intelligere generaliter universalem Ecclesiam, quae dealbata est in baptismate, cui Christus praesidet, quae dicit in psalmo quinquagesimo: Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor. Specialiter autem in equo albo ordo praedicatorum exprimitur, de quo dicit Habacuc, Ascende super equos tuos, et equitatus tuus sanitas est. Qui jure equi Domini vocantur, quia Dominus illis praesidens per illos universas gentes circuivit praedicando atque ad fidem suam colligendo, quando illi profecti praedicaverunt ubique, de qua sessione etiam Dominus dicit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Eques ergo qui sedebat, habebat arcum, quia per praedicationem doctorum sententiis divini Verbi Christus percussit corda gentilium, et interfecit in eis vitia et peccata, ut posset resurgere sanitas virtutum. Corona autem secundum hunc sensum dupliciter potest intelligi: Vel victoria videlicet sanctorum de diabolo et persecutoribus hujus mundi, vel etiam multitudo subjectorum fidelium, pro quibus ipsi remunerationem aeterni regni percipiunt, sicut Apostolus auditoribus dicit: Quod gaudium aut quae corona gaudii mei, nonne vos estis? Exivit hic ordo praedicatorum a Judaea cum suo equite, hoc est, cum Christo sibi dicente: Ite in mundum universum. Vincens primo diabolum in seipso, ut vinceret illum postea in aliis, quos ab idololatria traxerat ad Christi culturam.
3.3.4
Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, dicens: Veni ad vide. Et exiit alius equus rufus. Sicut superius per album equum intelleximus corpus Christi, hoc est, sanctam Ecclesiam a peccato mundam per baptismum et Christi passionem, sic in hoc loco per equum rufum debemus intelligere omne corpus diaboli, hoc est, omnes reprobos: quia sicut Christus est caput omnium fidelium, et omnes fideles corpus ejus in quibus ipse per fidem habitat, ita caput omnium reproborum est diabolus, et omnes reprobi corpus ejus, in quibus ipse habitat. Equus itaque rufus antiqui hostis est corpus peccatis cruentatum, et animarum interfectionibus sanguineum. Quod enim sanguis peccata significet, Psalmista manifestat qui dicit, Libera me de sanguinibus, Deus, Deus. Ipsi enim reprobi peccatis sunt cruentati, et etiam homicidiis foedati. Unde et per prophetam quibusdam Dominus dicit: Cum clamaveritis ad me, non exaudiam vos. Manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Hinc est quod inferius bestia, super quam meretrix sedet, coccinea esse perhibetur.
3.3.5
Et qui sedebat super eum, datum est illi ut sumeret pacem de terra. Data est diabolo potestas ut sumat pacem de terra, quando permittitur justo Dei judicio, ut hoc possit facere. Tale est hoc, quale et illud: Induravit Dominus cor Pharaonis. Notandum autem quia non de coelo, sed de terra aufert ille pacem. Coelum quippe significat sanctos, quibus Dominus ascensurus ad Patrem, dicit: Pacem meam do vobis. Abhis non potest diabolus auferre pacem, quia coelestes sunt, et terram calcant, habentes principem pacis habitatorem, de quo Paulus dicit: Ipse est pax nostra. De terra enim, id est, de terrenis hominibus sumit pacem, facitque eos discordes, et zizaniorum divortia inter eos seminat, quoniam terra sunt, id est terrena et transitoria immoderate ambiunt. De quo adhuc subjungitur: Et ut invicem se interficiant, datus est illi gladius magnus. Gladium non corporeum debemus intelligere, sed spiritualem, quo non tantum corpora, quantum animae jugulantur. Gladius enim hic intelligitur mala persuasio, locutio prava, deceptio iniqua, quo gladio duobus modis homines diabolus interficit, cum videlicet occulte mala suggerit per seipsum, vel etiam cum aperte justos persequitur per membra sua, unde in Evangelio habemus: Cum diabolus se misisset in cor Judae, ut traderet Dominum, primum quippe gladio malae persuasionis, ei in anima Dominum ut traderet, deinde persuasit ut semetipsum interficeret. Unde ille miser desperans, seipsum laqueo suspendit. Similiter quoque mulieri locutus est per serpentem, dicens: Cur Deus praecepit vobis ne comederetis de ligno vitae? Et per eam interfecit Adam. Hoc est enim quod hic dicitur, ut invicem se interficiant homines. Per membra sua etiam jugulat multos, et spiritualiter separando a fide, et corporaliter subtrahendo ab hac luce, sicut per Neronem, per Domitianum et caeteros. De talibus quippe Psalmista dicit: Exacuerunt ut gladium linguas suas. Et rursus, Lingua eorum gladius acutus.
3.3.6
Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal, dicens: Veni et vide, et ecce equus niger. Per equum nigrum omne corpus intelligitur diaboli, sicut et supra per rufum, quod fuscatum est nigre dine peccatorum, semperque patitur esuriem, quia cupit devorare alios, atque in malitiae suae ventrem trajicere. Et sicut caput eorum nequaquam dicit Sufficit, ita et isti nunquam satiantur. Unde bene subditur: Et qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua. Mercatores solent ferre stateram in manu, qui mercantur ea quae sibi placent, pensantque ea quae dant et accipiunt. Sed diabolus pessimus est mercator, qui dat vilia, ut auferat pretiosa. Statera itaque perversa ejus suasio intelligitur, quia vitam multorum mercari quaerit, ut suam esuriem saturare queat. Et ut hoc possit facere, prius eis quibus temporalia promittit, alimentum Verbi Dei subtrahit, quo necatos in corpus suum assumens, famem malitiae suae augeat potius quam depellat. Dat vilia quaedam et temporalia, et aufert pretiosa et aeterna, sicut Adae dedit pomum, et totum per illum in filiis suis accepit mundum.
3.3.7
Et audivi vocem tanquam vocem in medio quatuor animalium, dicentium: Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario, et vinum et oleum ne laeseris. Haec vox quam audivit Joannes, vox intelligitur Dei omnipotentis, quando adunatis ad fidem gentibus, a laesione electorum Dominus antiquum adversarium compescuit ipsamque docuit, quemadmodum infestationem ipsius possent evadere, cum ait: Poenitentiam agite, et caetera. Apostolis quoque jussit, ut euntes baptizarent omnes gentes, docentes eas ut a cultura idolorum ad verum Dei converterentur cultum. Tunc enim diabolus perdidit frumentum, hordeum, vinum et oleum, id est omnes fideles, coepitque comedere paleas, vinacia bibere et amurcam. Unde et ipsa vox subdidit, dicens: Bilibris tritici denario uno, subauditur: Valet. Sed prius ista juxta litteram sunt consideranda: Bilibris tritici ita intelligitur: Duo sextarii, et tres bilibres hordei sex sextarii. Et praecipitur illi qui sedebat in equo nigro, hoc est, diabolo, ne frumentum tangat aut hordeum, quia duo sextarii tritici, id est bilibris denario uno valet, et tres bilibres hordei similiter uno denario. Sed jam nunc videamus quid ista significent: Licet omnis Ecclesia frumentum sit, juxta quod Apostolus dicit: Unus panis, unum corpus: multi sumus in Christo, tamen specialiter hic frumentum debemus intelligere praedicatores utriusque testamenti, qui moluntur tribulatione praesentis vitae, et excoquuntur igne passionis, et efficiuntur pulcherrimus Christi panis, eum imitantes qui dicit de se: Nisi granum frumenti cadens in terra mortuum fuerit, etc. Una ergo bilibris ex duobus sextariis, quia solet homo vas habere, quod capit duos sextarios, intelligitur una ecclesia ex duobus populis in unum collectis, juxta illud: Alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. Sub duali autem numero comprehenditur propter duo testamenta, vel propter geminum dilectionis praeceptum. Bilibris itaque tritici denario valet, quia omnes sancti pretioso Christi sanguine redempti sunt. Unde Apostolus: Empti enim estis pretio magno. Vel per denarium possumus intelligere ipsum Dominum Jesum Christum, quem accepturi sunt in remuneratione. Laborantes enim in vinea denarium acceperunt. Sive per denarium vita aeterna intelligitur, quae cunctis electis dabitur, cum audierint: Venite, benedicti Patris mei. Tres autem bilibres hordei, subjectos et simplices significant auditores, qui sub ternario numero comprehenduntur, quia fide sanctae Trinitatis ornantur. Unum itaque est frumenti et hordei, quia etsi alius alium fortitudine et dignitate praecellit, tamen omnes uno Christi sanguine sunt redempti. Etsi etiam alius plus, alius minus in vinea Domini laborat, tamen unum omnes post laborem denarium recipiunt. Etsi enim erit ibi diversitas mansionum, tamen una erit remuneratio: quia omnes in commune unum possidebunt Deum, et quod in se quis non habebit, habebit utique in altero, quia erit illis Deus omnia in omnibus. Et vinum et oleum ne laeseris. Quod superius significatur per frumentum, hoc hic intelligitur per vinum: et quod supra per hordeum, hoc nunc per oleum, id est, omnes sancti in Ecclesia generali. Recte enim per vinum et oleum ipsi exprimuntur, quia sicut vinum et oleum ex multis botris in praelo pressis producitur, ita illi multis tribulationibus istius vitae premuntur, et in apothecis Dominici cellarii conduntur. Et quia vinum, sunt baptizati in fide Dominicae passionis. Et postea acceperunt oleum Spiritus sancti, prohibet divina virtus antiquum hostem ne eos laedat, ut suadendo mala aliquando eos ad peccatum pertrahat.
3.3.8
Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis, Veni et vide. Et ecce equus pallidus. Qui superius per equum rufum et nigrum, ipsi designantur et hic per pallidum, id est omnes reprobi ad pallorem aeternae mortis venturi, mortuis enim proprie pallor accidit. Nec mirum si per equi pallorem mors exprimitur, cum etiam ipse sessor mors vocetur. Unde subditur: Et qui sedebat super illum, nomen illi mors. Quo nomine diabolus intelligitur, quia invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum; qui super eos sedet, qui pallidi sunt, hoc est, qui opera mortis habent: et cum ipsi sint mortui, etiam alios exstinguere quaerunt, unde et sequitur, quia et infernus sequebatur eum. Ipsi enim bene infernus appellantur, quia sicut infernus nequaquam dicit Sufficit, sed semper ad recipiendas animas sinum laxat, ita et isti mentem dilatant ad ambienda terrena, nec tantum acquirere possunt quantum cupiunt. Unde sequuntur diabolum, id est imitantur illum qui est caput omnis malitiae. Unde scriptum est, Imitantur illum qui sunt ex parte ejus. Auctor itaque mortis contra vivos pugnaturus, super equum pallidum sedet, quia nimirum per officium eorum, quos jam spiritualiter occidit, vitam electorum exstinguere quaerit. Et data est illi potestas super quatuor partes terrae interficere gladio. Hic aperte demonstratur, quia singulis gentibus Deus omnipotens angelos secundum meritum suum praeposuit, et sicut bonis bonum, id est Michaelem praefecit angelum. Unde est, Nemo est adjutor meus, nisi Michael princeps vester, ita malis malos angelos praeposuit, ideoque quatuor angeli qui quatuor regnis principalibus sunt praepositi, non boni fuerunt, sed mali. Data est illi potestas super quatuor partes terrae, id est super omnes reprobos, qui in quatuor partibus terrae morantur, in oriente scilicet, occidente, aquilone et meridie. Vel per quatuor partes terrae, possumus intelligere quatuor regna principalia, Assyriorum videlicet et Chaldaeorum, Medorum et Persarum, Macedonum atque Romanorum. Sive etiam quatuor partes terrae, in quibus potestatem accepit diabolus, intelligamus haereticos, paganos, judaeos et falsos christianos. Super has quatuor partes terrae, id est terrenorum hominum, et per desiderium terram inhabitantium habet potestatem diabolus, et cum his contra unam Christi pugnat Ecclesiam, quam ideo scindere non potest, quia fide Christi est unita, juxta illud, Una est columba mea: Et illi divisi, isti vero inveniuntur uniti. Interfecit vero has partes terrae gladio malae suggestionis, ut supradictum est, et fame audiendi verbum Dei, de qua fame Dominus dicit per Amos prophetam, Mittam in eis famem, non panis, non sitim aquae, sed audiendi verbum Dei. Quo in loco quaestio oritur: Si Deus hanc famem immittit, quid peccat diabolus? Quae quaestio facile solvitur, quia quod Deus facit justo judicio, diabolus facit in suasione et mala voluntate. Et morte, subaudis, datum est illi interficere homines, spirituali scilicet atque interiori. Et bestiis terrae. Bestiae efferatos homines et bestiales significant, per quos diabolus multos interfecit, sicut fuit Nero, Domitianus et caeteri persecutores sanctorum martyrum: de talibus dicit Apostolus: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, et alibi: Si secundum homines ad bestias pugnavi Ephesi.
3.3.9
Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi sub altare Dei animas interfectorum. In tabernaculo Moysi duo altaria fuerunt, prius scilicet aere coopertum sub divo, ubi sacrificia cremabantur: aliud vero interius ante velum, in quo tantum sanguis ponebatur et thymiama, et erat vestitum auro. Scisso autem velo, arca quae erat intra Sancta sanctorum, conjuncta est altari aureo, ut jam nulla esset distantia inter altare et arcam. Per haec duo altaria, duo significantur populi: unus scilicet per altare exterius, id est carnalis in Judaeis, qui tantummodo per legis opera et sacrificia putant se salvari posse et justificari. Per aureum autem quod erat interius, alter, id est spiritualis patres utriusque testamenti, qui non per legem aut opera sacrificiorum se putant salvari solummodo posse, sed potius per fidem Christi futuri, quoniam sicut doctores spiritualiter legem intellexerunt, ita et faciebant illi prophetae scilicet, patriarchae, et caeteri, quod in dictis David aperte probare possumus, qui ab adulterio sciens se non posse purgari per legis sacrificia, dicebat: Si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis Ideoque hoc fieri non posse considerans, adjungit: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Sciendum vero quod altare illud aureum, de quo nunc agitur, prius quidem ante arcam erat, sed velum pendebat ante hoc et illud quod sanctum et Sancta sanctorum dividebat. Inter Sancta sanctorum vero erat arca, in qua duae tantum erant tabulae digito Dei scriptae: per quam arcam Christus significatur, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae. Postquam vero verus pontifex venit, et velamen scidit, facta est arca et altare unum, quia scilicet caput et membra, id est Christus et Ecclesia, unum corpus sunt. Hujus itaque altaris in hoc loco mentio fit, cum dicitur, Vidi sub altare Dei animas interfectorum. Jam enim non duo sunt altaria, sed unum, quia Christus conjunctus est corpori suo. Ipse enim est altare, ipse sacerdos et sacrificium. Sacerdos quia per illum munera nostra Deo Patri dirigimus. Unde et sacerdotes in singulis orationibus se per Dominum exaudiri optantes, sub nomine ipsius suas finiunt orationes, dicentes; Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum. Altare, quia semetipsum obtulit Deo Patri in ara crucis. Non ergo jam sunt duo altaria, sed unum, postquam verus pontifex ingressus est Sancta sanctorum cum parte corporis sui, et sicut illi jam cum illo sunt in re, ita et isti in spe. Itaque ipsae animae occisorum sunt altare, et tamen subtus altare sunt, quia per omnia coaequari capiti suo non possunt: quia ipse est Deus, illi homines: ille Dominus, isti servi. Ideoque et altare sunt capiti suo conjuncti: et sub altare, quia non illi per omnia coaequantur. Aliter: Ipsi qui sunt altare, subtus altare sunt, hoc est, sub se, quia nondum pervenerunt ad eam gloriam ad quam venturi sunt, quando erunt similes angelis Dei. Divisum quippe est adhuc desiderium illorum, quoniam exspectant resurrectionem corporis sui. Et sicut cum corpore et anima servierunt Christo, ita cum corpore et anima remunerentur, quia revera sic est dignum. Ideoque, quia necdum ad illam dignitatem ad quam venturi sunt pervenerunt, sub se sunt, quia post modum majores futuri sunt. Cum autem venerint ad tantam gloriam, jam non erunt sub se, sed in se. Quod tali exemplo cognosci potest: Ponamus quemlibet in monasterio nutritum, et postea abbatem constitutum, quandiu talis sub prioribus vivit, quasi sub se est; cum autem abbas fuerit electus, jam non est sub se, sed in se. Tali modo tunc jam animae fidelium sub se non erunt, quando animae simul cum corporibus in immortalitate gaudebunt. Animae occisorum dicuntur animae martyrum. Duo quippe sunt martyrii genera in hoc mundo: unum scilicet apertum, quod fit in corpore, sicut martyrizatus est Petrus, Paulus et caeteri. Alterum vero occultum, quando sancti ab impiis opprobria et irrisiones et contumelias sustinent. De his duobus generibus martyrii dicit Dominus filiis Zebedaei, Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? et deinceps, Calicem meum bibetis, cum unus illorum fuerit decollatus, alter in pace vitam finierit, et tamen non sine martyrio fuerit, quia multa opprobria et adversitates pro Christo sustinuit. Unde legimus eum in Actibus apostolorum flagellatum cum caeteris, quando ibant gaudentes a conspectu concilii, et propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant. Istud est verbum, de quo Joannes: In principio erat Verbum. Cui verbo, quia habebant illud in corde, testimonia etiam proferebant in ore, juxta illud: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Vel quia verbum Dei gestabant in corde et ore, ostendebant testimonium in opere, nolentes idola colere, et propter hoc interficiebantur vel aperto martyrio, vel occulto, dum eos simulatores et hypocritas esse dicebant. Et clamabant omnes qui apertum sive occultum martyrium fuerant perpessi. Voce magna dicentes: Usquequo, Domine, sanctus et verus non judicas et non vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Quaestio oritur in hoc loco, cur sancti jam cum Domino manentes, vindictam de inimicis expetant, cum Dominus in Evangelio dicat: Diligite inimicos vestros, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos? Sed sciendum quia illi sancti jam in conspectu Creatoris sui consistentes, vident voluntatem illius, et ideo ab ipso accipiunt, quod eum velle facere noverunt, et de ipso bibunt quod ab ipso sitiunt. Petunt autem vindictam de inimicis duobus modis, et hoc causa charitatis, ut scilicet qui ad vitam aeternam praedestinati sunt, convertantur a malo ad bonum. Qui vero praesciente Deo damnandi sunt, moriantur et peccare desistant, ut post hoc minorem poenam in inferno habeant, ubi unusquisque secundum qualitatem operum sustinebit magnitudinem poenarum. Quod petere utique charitatis est et misericordiae. Non autem putandum est, quod illi corporeo modo vocem emittant, sicut nos qui aereum flatum in follem ventris trahimus per organum gutturis, sed vox illorum desiderium est ipsorum. Et tanto magis quisque illorum clamat, quanto magis desiderio flagrat. De hoc Psalmista ad Dominum: Desiderium cordis eorum audivit auris tua. Petunt autem de reprobis vindictam, quia optant venire diem extremi judicii, et resurrectionem suorum corporum praestolari.
3.3.10
Et datae sunt illis singulae stolae albae. Per stolas albas intelligere debemus mercedem baptismi, praemium martyrii, mercedem aeternorum et gaudium coelestis patriae. Habent ergo ante resurrectionem sancti singulas stolas, quia in sola anima aeternis beatitudinibus adhuc perfruuntur, postea autem accepturi sunt binas, quando receptis corporibus immutabiles erunt in anima, et incorruptibiles in corpore. De hoc Isaias: In terra sua duplicia possidebunt. Et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum et fratrum eorum. Dictio ista inspiratio est divina, qua mentibus illorum desiderantibus diem judicii immittitur virtus patientiae, ut patienter ferant omnia, exspectantes numerum illorum qui similiter interficiendi sunt pro Christo, cum eis postmodum regnaturi, ut qui desiderant recipere sua corpora, gaudeant ex numero colligendorum fratrum. Tali modo loquitur Deus omnipotens sanctis, veluti quilibet paterfamilias habens multos filios, singulisque de agro revertentibus et rogantibus ut cibum sibi tribuat, respondet: Refectio quidem vestra parata est, sed exspectate fratres vestros, ut cum in unum positi fueritis, omnes in commune comedatis, et epulemini gaudentes. Qui interficiendi sunt sicut et illi. Vel aperto scilicet martyrio, vel occulto.
3.3.11
Et vidi cum aperuisset sigillum sextum, terraemotus factus est magnus. Quid hoc loco per terraemotum debemus intelligere nisi validissimam persecutionem quae futura est temporibus Antichristi? Unde bene non simpliciter dixit, terraemotus factus est, sed cum additamento, terraemotus factus est magnus, quia sicut Dominus dicit, talis erit tunc tribulatio, qualis non fuit, neque fiet ex quo homines esse coeperunt. Et sol factus est niger sicut saccus cilicinus. Cilicio peccatores homines et rei induuntur. Sol autem Christum significat, de quo scriptum est: Vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae. De quo etiam impii dicturi sunt gementes, Et sol justitiae non luxit nobis. Fiet itaque tunc sol tanquam saccus cilicinus, quando hi in quorum cordibus lucebit Christus, pro nihilo ducentur, et veluti peccatores et rei interficientur a ministris Antichristi. Aliter: sol ipsos significat praedicatores, quibus Dominus dicit: Vos estis lux mundi. Qui utique tunc fient tanquam saccus cilicinus, quia celabunt coram impiis quidquid habebunt luminis et virtutis. In illis quoque obscurabitur sol, qui timore concussi, aut blanditiis deliniti, negabunt Christum, et ad tenebras erroris devolventur. Et luna tota facta est sicut sanguis. Luna Ecclesiam significat, quae tunc tota fiet sicut sanguis, quia non in uno loco, sed in omnibus mundi partibus persecutio Antichristi contra Ecclesiam grassabitur.
3.3.12
Et stellae coeli ceciderunt super terram. Coelum est sancta Ecclesia, de qua Dominus dicit: Coelum mihi sedes est, et Salomon: Anima justi sedes sapientiae. Stellae ergo coeli sancti sunt, qui in tenebris istius vitae lucent, veluti in firmamento stellae. Qui tunc utique de coelo cadent, quando sub illa persecutione validissima, fide recedunt, qui prius fide recta et operibus justis videbantur lucere. In terram cadent, quia terrenis delectationibus inhaerebunt, et ex ipso amore terreno ad iniquitatem ruent. Unde subditur: Sicut ficus mittit grossos suos cum a vento movetur. Licet ficus in Evangelio synagogam significet, specialiter hic omnem Ecclesiam significat, de qua tunc cadent qui infructuosi fuerant et a bonis operibus vacui. Grossus enim fici appellatur fructus primi temporis, qui antequam veniant ad maturitatem, vento concussi cadent in terram, ita et illi qui necdum pervenerunt ad maturitatem bonorum operum, et vacui sunt, concussi vento, id est extrema persecutione decident in terram, hoc est in terrenas delectationes. Qui ventus bene magnus dicitur, quia, ut supra dictum est, persecutio illa etiam electos occupabit.
3.3.13
Et coelum recessit sicut liber involutus. Quod est coelum, hoc est et liber, id est sancta Ecclesia, quia dum Deum habet habitatorem, habet quoque et Dei legem scriptam, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalis. Intuendum autem quod ipsa Ecclesia sicut liber involutus recessisse dicitur. In libro enim involuto quid interius contineatur, non videtur, nisi ab illis quibus voluntarie aperitur. Sic nimirum sancti illius temporis et suis se manifestabunt, et extraneis se celabunt, sicut legimus in passionibus sanctorum martyrum. Cujus videlicet membra Joannes alloquitur, dicens: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt. Recedet autem Ecclesia in suis electis a reprobis, non abscessu corporis, sed fide et operatione, juxta illud: Egredimini de medio ejus, populus meus, et immundum ne tetigeritis. Et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt. Per montes in hoc loco debemus intelligere praecipuos sanctos in Ecclesia constitutos, qui caeteris eminent, sicuti montes planitiem terrae transcendunt ad quos pertinet illud, quod Dominus per prophetam dicit: Sustollam te super altitudinem terrae, qui movebuntur, non ut a fide recedant, sed corpore et animo atque opere recedunt a societate reproborum, audientes illud prophetae, sicut supra dictum est: Exite de illa populus meus. Hoc est de Babylone, quae peccata significat, et societatem malorum: insulae quoque Ecclesias significant, quia sicut insulae tunduntur fluctibus, ita Ecclesiae fluctibus persecutionum istius vitae tunduntur, de quibus per prophetam dicitur: Me insulae exspectabunt, et brachium meum sustinebunt. Quae similiter sicut et montes separabuntur, dum a malis fide et operatione disjungentur.
3.3.14
Et reges terrae, et principes et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus et liber, absconderunt se in speluncis et petris montium. Reges sunt, qui corpora sua bene regere noverunt, ne scilicet vitiis insolescant, ne penuriis succumbant. Principes autem sunt minoris dignitatis sancti, qui non omnibus ut reges, sed tamen quibusdam pro concessis virtutibus resistunt. Tribuni vero, qui adhuc minoris potestatis quam principes, et ipsi inquantum praevalent, contra vitia carnis dimicant. Divites quoque non opibus, sed bonis operibus vocantur; unde Apostolus admonet divites fieri in bonis operibus, fortes, non corporis virtute, sed animi. Servus, qui conjugio obligatur. Liber quoque, a conjugio et a peccatis absolutus. Isti omnes ultima persecutione deprehensi, fugient, et abscondent se in speluncis et petris montium, id est, suffragia sanctorum hominum et angelorum expetent. Ad hos montes novissima persecutione comprehensos hortatur fugere Dominus in Evangelio, dicens: Tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes.
3.3.15
Et dicent montibus et petris, id est angelis et hominibus. Qui recte montes appellantur, quia terrena despiciunt, et coelestia contemplantur. Recte petrae, quia a Christo qui est petra, roborantur. Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira agni. Id est, misericordia animum inflectite, et nos piis vestris intercessionibus adjuvate ab ira judicantis.
3.3.16
Quoniam venit dies magnus irae ipsorum. Id est, damnatio reproborum. Et quis poterit stare? Id est, nullus. Si enim sancti illius iram tunc timebunt, et angeli quoque timore concutientur, quis nostrum sustinebit, in quo et justus vix salvabitur? De hoc tempore propheta dicit: Dies illa dies irae. Possumus et haec in contrariam partem intelligere. Montes enim saepe in sacro eloquio superbos significant, unde est illud Isaiae: Super montem caliginosum levate signum, in quibus verbis Balthasar voluit intelligi, infidelitatis et impietatis nebula coopertum. Insulae autem appellantur, qui saecularium negotiorum fluctibus quatiuntur, et instabiles sunt. Isti tales movebuntur a bono ad malum, a fide ad infidelitatem, ut cupiditatem suam possint implere. Qui etiam sub pacis tempore non solum exterorum substantiam praeripiunt, sed etiam in morte propinquorum gaudent, atque eorum bona in suos usus convertunt. Reges autem, principes, ac tribuni, juxta qualitatem graduum, omnes reprobos significant, majoris scilicet dignitatis homines, mediocres, et minores, qui timentes amittere regna et honorem, dum viderint Antichristum regnare et membra illius, transibunt ad eos et movebuntur ad malum, ut eis parcant, et divitias non amittant. Divites quoque appellantur peccatis, qui omne malum quod voluerint implere, libere poterunt, nec in malo aliorum auxilio indigebunt. Fortes similiter in malo intelligimus ad miscendam scilicet ebrietatem, vel ad fidem aliorum subvertendam. Servi peccato servientes sunt, quia qui facit peccatum, servus est peccati. Liberi a justitia, id est alienia justitia; unde Paulus: Cum servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae. Isti omnes imminente futuro judicio, cur rent ad auxilium daemonum, cum desperati ad sanctorum quemlibet non praesument accedere, dicentes: Cadite super nos, et abscondite nos ab ira sedentis in throno, id est modo liberate nos, quia in vobis hactenus confisi sumus.
3.4.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII.
3.4.1
Et post haec vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terrae. Quatuor angeli stantes super quatuor partes terrae, principes sunt, praepositi super quatuor regna principalia, Assyriorum videlicet et Chaldaeorum, Medorum et Persarum, Macedonum et Romanorum. Super has quatuor partes terrae, stabant quatuor angeli nequam, quia eos ad sui servitii dominum inclinaverunt. Tenentes quatuor ventos terrae, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem. Quod sunt quatuor angeli, hoc sunt et quatuor venti, id est quatuor daemones, principalitatem super quatuor regna tenentes. Unde in Danielis volumine legimus, quod quatuor venti pugnabant in mari magno, et quotuor bestiae consurgebant de terra, quae sunt praefata quatuor saeculi regna. Tenebant ergo angeli quatuor ventos, id est seipsos in suis membris. Quia enim diabolus et omnes iniqui unum corpus sunt, profecto et in angelis et in ventis ipse intelligitur. Ipsi angeli tenebant quatuor ventos terrae, ne flarent super terram, quia quatuor daemones singulis regnis praelati, ita tenebant omnem subjectum populum ut nullus alicujus flatum regionis auderet contra eos emittere, aut mutire contra illos, et verbum veritatis efflare adversus idola, ut diceret: Non sunt dii, qui hominum manu efficiuntur, sed sunt simulacra ad nihilum uti lia. In terra autem diversitas provinciarum, in mari vero innumerositas designatur insularum. Per arbores quoque intelliguntur homines singuli, quia ab universitate redit ad specialitatem, quia ipsi daemones omnes homines in his quatuor regnis degentes, pro suo tenebant astrictos servitio.
3.4.2
Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi, et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari, dicens: Nolite nocere terrae et mari neque arboribus. Alius angelus Dominum significat Jesum Christum, de quo scriptum est: Vocabitur nomen ejus magni consilii angelus. Ab ortu solis ascendit, quia tertia die resurrexit a mortuis, et sua resurrectione totum mundum illuminavit per evangelicam doctrinam. Unde Psalmista dicit: Qui ascendit super occasum, Dominus nomen est illi. Venit ergo ab ortu solis, et praecepit quatuor angelis, ne nocerent terrae et mari, quia surgens a mortuis, prohibuit daemones a laesione eorum, qui ad vitam aeternam sunt praedestinati. Unde et ipsa quatuor regna sibi subdidit, et ad notitiam et ad cultum unius Dei perduxit, hinc est quod Nabuchodonosor vidit lapidem praecisum de monte, qui percussit statuam in ferreis pedibus, et comminuit pariter aurum, argentum, et aes. In auro enim intelligitur regnum Assyriorum, in argento Medorum, in aere Persarum et Macedonum, in ferro regnum Romanorum significatur. Christus enim natus de stirpe Judaica, sine opere maritali, per praedicationem apostolorum percussit extremitatem regni Romanorum, et tunc praefata omnia saeculi regna contrivit, quae illi erant subjecta. Lapis autem crevit, et suscitatus est in regnum, quod in aeternum non dissipabitur. Unde et subditur, Quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Ubi intuendum, quia cum superius unum angelum se vidisse dicat Joannes, ipse angelus nunc pluraliter loquitur dicens: Quoadusque signemus, ego scilicet et apostoli mei. Quod enim fecerunt apostoli, ipse Christus fecit, qui in ipsis habitat juxta illud: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Signum hoc, quo signantur omnes servi Dei in frontibus, ipsum signum est sanctae crucis, quod fideles in Ecclesia dupliciter, in corpore scilicet et anima, portant. In corpore scilicet, quia signantur in fronte in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. In anima vero, quia Christi passionem imitantur, crucifigentes se cum vitiis et concupiscentiis. Unde in Veteri Testamento praeceptum est, ut super utrumque limen de sanguine agni ponerent, quia non prodest hoc signum exterius quidquam, nisi ipsum quis accipiat et interius: fides enim si non habeat opera, mortua est. Dicit ergo: Nolite nocere terrae et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum, ac si diceret: Nolite laedere illos qui ad vitam aeternam sunt praeordinati ante omnia saecula; unde Apostolus: Qui elegit nos ante mundi constitutionem in adoptionem filiorum Dei.
3.4.3
Et audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia signati ex omni tribu filiorum Israel. In hoc loco finitus ponitur pro infinito nec pertinet solummodo ad duodecim tribus filiorum Israel, sed ad omnem Ecclesiam, quae per hunc numerum comprehenditur in suis electis, quod etiam natura ipsius numeri demonstrat. Ternarius enim summum bonum significat, id est sanctam Trinitatem. Quaternarius vero sacratus est similiter propter quatuor libros Evangelii. Vel propter quatuor flumina paradisi, sive etiam propter quatuor partes mundi, seu propter quatuor virtutes principales. Sive igitur ducantur tria per quatuor sive quatuor per tria, duodecim faciunt, qui et ipse sacratus est propter duodecim tribus Israel, et propter duodecim apostolos. Millenarius enim numerus perfectionem significat, quia saepe pro universitate ponitur. Unde est: Verbi, quod mandavit in mille generationes. Ecclesia igitur, quia Trinitatis notitia ex universis generationibus aggregatur, quatuorque paradisi fluminibus irrigatur et in quatuor mundi partes distenditur, recte in duodenis millibus figuratur. Sed si in eo quod credidit perficiatur, necesse est ut duodenarius millium numerus quadra soliditate jungatur. Ducantur ergo duodecim millia per quatuor, et quadraginta octo millia fiant. Ut vero quod credidit, ad Trinitatis contemplationem pertingat, rursum quadraginta octo millia ter multiplicentur, et de se centum quadraginta quatuor millia reddant. Nam et centenarius numerus, qui a laeva transfertur ad dexteram, generalem significat sanctorum numerum, qui in perfectione operis inventi, in dextera sunt collocandi.
3.4.4
Ex tribu Juda duodecim millia signati. Manifeste in hoc loco ostenditur, non nos debere hic carnalem accipere generationem, per hoc quod non secundum ordinem nativitatis suae filii Jacob ponuntur in hoc catalogo. Nam Judas qui hic primus ponitur, utique quarto loco natus est. Gad quoque hic est tertius, ibi octavus invenitur. Similiter de caeteris est intuendum. Quod quare factum sit, ipsa nominum interpretatio manifestat: Judas quippe interpretatur confessio sive laudans, in quo Ecclesia comprehenditur, quae de peccatis praeteritis poenitentiam agit, et a laude Creatoris non cessat. Confiteor enim aequivocum verbum, et pro confessione ponitur et pro laude. Unde Dominus: Confiteor tibi, Pater coeli et terrae. Et Psalmista: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Ruben dicitur videns filium. Et in hoc loco ipsam Ecclesiam significat, quae filios, id est bona opera videt. Unde est: Videas filios filiorum tuorum. Filii quippe filiorum, intelligitur remuneratio operum. Spiritualis itaque est ista prosapia, quia et in Juda praecessit initium confessionum, et in Ruben succedunt incrementa virtutum. Qui si primus poneretur, ordo nativitatis suae confunderetur. Prius enim recedimus per confessionem a malis, deinde proficimus ad subsequentia bona, ut informemur rectis et placitis. Post Ruben recte ponitur Gad, qui tentatio interpretatur, quia bene operantes solet probare tentatio. Unde cuidam dicitur: Quia acceptus erat Domino, necesse fuit ut tentatio probaret te: et quia contra easdem tentationes divina virtute praecincti fortes existunt, recte idem Gad accinctus vocatur. Unde Psalmista: Praecinxisti me virtute ad bellum. Et quia sancti clauso ostio orant Patrem, et sua opera inquantum possunt favori humano celant, ut qui videt in abscondito eis reddat. Recte etiam convenit quod idem Gad latrunculus dicitur. Et quia illata tentatio probatos coronat, congrue post Gad:
3.4.5
Aser ponitur, qui beatus interpretatur. Unde est: Beatus vir qui suffert tentationem. Certi autem sancti de ista promissione, non solum patienter illata sibi perferunt mala, sed etiam in ipsis tribulationibus constituti a latitudine charitatis non recedunt, atque idcirco post Aser Nephthalim ponitur, qui latitudo interpretatur. Per illud enim mandatum currunt, de quo Psalmista dicit: Latum mandatum tuum nimis. Et quia per hoc amplissimum dilectionis praeceptum gradientes, ea quae retro sunt oblivioni tradunt, et in ante se extendunt, seque peregrinos in hac vita esse conspiciunt, ideoque et mendicos se esse fatentur, jure post Nephthalim Manasses ponitur, qui oblitus interpretatur, vel necessitas. Oblitus scilicet, quia unum quod retro est dimittunt; necessitas vero, quia ad ea quae desiderant, necdum pervenerunt. Hinc Psalmista: De necessitatibus meis erue me.
3.4.6
Unde et bene post Manassen Simeon collocatur, qui audivit tristitiam appellatus interpretatur, quia videlicet desiderium illorum postulantium dissolvi, ut possint esse cum Christo, saepe differtur, non tamen aufertur. Unde necesse est etiam ut nomen habitaculi retineant, quod idem Simeon sonare videtur: quoniam qui moerent in tabernaculo corruptionis, debent gaudere de habitaculo aeternae quietis, scientes quia in terrena eorum habitaculo dissolvitur, habent aedificationem in coelis, domum non manufactam. Cui Levi succedit, qui additus dicitur, quia videlicet tales jam omnia conculcantes terrena, superadducunt sibi praecepta non jussa, ut est virginitas, erogatio dimidii bonorum vel facultatum, et caetera hujusmodi, quae non jussu, sed consilio sunt superaddita. Quibus nimirum bene convenit, quod Issachar post Levi annectitur, qui merces interpretatur. Talibus enim debetur merces remunerationis, quorum uni dicit Jeremias: Quiescat vox tua ploratu, quoniam merces est operi tuo. Tales autem qui ita vivunt, et solummodo pro remuneratione aeternae vitae laborant, solent aliquando tentationes probare. Unde bene post Issachar:
3.4.7
Zabulon ponitur, qui interpretatur habitaculum fortitudinis. Non enim tales succumbunt tentationibus, sed virtus in infirmitate perficitur. De talibus dicit Apostolus: Convaluerunt de infirmitate. Fortes facti sunt in bello, quia corpus illorum quod ab inimicis putatur infirmum, et per quod animae parant interitum, invenitur invictum. Qui etiam dum a malis persequuntur talentum divini verbi sibi creditum expendere quoque inimicis non cessant, atque idcirco post Zabulon bene Joseph, qui augmentum vocatur, subjungitur, quia ut augmentum lucri de accepta pecunia referant, hanc inimicis erogare non trepidant. Et quia omnes isti in dextera sunt aeterni regis locandi, qui in virginibus, continentibus, ac bonis conjugatis, in duodecim istis inveniuntur profectibus animarum, bene post hos omnes Benjamin ponitur, qui filius dexterae interpretatur. Quasi enim ab ejus dextera generantur, qui ejus virtute in hoc saeculo proteguntur. Hoc etiam non est praetereundum cur Dan de hoc catalogo fuerit ejectus, cum in caeteris libris sicut et caeteri fratres inveniatur. Manasses enim qui non fuit filius Jacob, sed qui alienigena matre natus est, id est, de Aseneth filia Putipharis sacerdotis Heliopoleos, locum ejus teneat. Ad quod dicendum, quod de Dan nasciturus est Antichristus, juxta illud Jacob, Fiat Dan coluber in via, etc., usque cadat ascensor ejus retro. Ejicitur itaque ex hoc loco Dan, ut ostendatur Antichristus ex numero sanctorum ejiciendus. Aliter: Dan interpretatur judicium transiens Hebraeorum; quia scilicet, postquam veritas apparuit, omnia illorum sacrificia et victimae transierunt, et veritas surrexit per Manassen, hoc est per populum gentilem, quae oblivioni tradidit idola. Finito enim sacerdotio quod in figura praecesserat, statim surrexit verum in Ecclesia sacerdotium secundum ordinem Melchisedech. De hoc enim Dominus per prophetam dicit: Ecce dies venient et consummabo super domum Juda testamentum. Et Apostolus: Quod enim antiquatur et senescit, prope interitum est. Jam enim Domino adveniente, illud sacerdotium Judaeorum in vetustatem fuerat versum, et ad senium declinabat, ideoque cito periit adveniente vero sacerdote Christo. Recte ergo sexto loco pro Dan, qui inde est ejectus, Manasses constituitur, quia videlicet in sexta mundi aetate, adveniente Domino Jesu Christo, Judaica plebs et sacerdotium et omne bonum perdidit, et in ejus loco Manasses, id est populus gentilis est ascitus, atque in filium adoptatus. Et sicuti Dan de hoc catalogo spirituali est ejectus, ita omnes reprobi ejicientur de consortio sanctorum in die judicii.
3.4.8
Post haec viai turoam magnam, quam dinumerare nemo poterat. Hoc est, postquam audivi numerum fidelium qui comprehenduntur in duodecim tribubus Israel, vidi turbam quam dinumerare nemo poterat. Numerus electorum apud Deum finitus est, sed apud homines est infinitus. Unde ad homines est referendum quod dicitur: Quam dinumerare nemo poterat. Ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis. Cum dicit ex omnibus gentibus, et deinde subinfertur, Et tribubus, ostendit quia in omnium gentium nomine comprehenduntur fideles omnium tribuum, et econtra in tribuum nomine comprehenduntur fideles omnium gentium. Sancta Ecclesia in tres ordines dividitur, in praelatos, conjugatos, et continentes. Numerus ergo praemissus non est accipiendus pro finito, sed pro infinito. Stantes ante thronum et in conspectu Agni. Per thronum( sicut frequenter dictum est) intelligitur Ecclesia, quae est sedes Dei, secundum illum: Anima justi sedes sapientiae. Stat Ecclesia ante thronum, id est ante seipsam, quia circumspecta est, et sibi providet, ne aliquid indecens faciat. Stat, dum animum suum in soliditate dilectionis et fidei roborat. Hinc Psalmista: Statuit supra petram pedes meos. In conspectu etiam agni stat, quia de sua conscientia fida, omnia opera sua vult videri a Deo, a quo remuneretur, unde et unus ex his astantibus dicebat: Vivit Dominus in cujus conspectu sto. Amicti stolis albis. Per stolas albas accipe sinceritatem et puritatem baptismi, purgationem occulti et aperti martyrii, ablutionemque fontis lacrymarum. Ante Mediatoris adventum, corda humani generis maculis peccatorum erant respersa, sed dealbata postea sunt tribus modis superius dictis. Sunt multi, qui has stolas post baptismi ablutionem mundas conservant, quia nullum mortiferum crimen admittunt. Alii sunt, qui coinquinantur diversis sceleribus, sed ut ad pristinum decorem redeant, se occulto vel aperto martyrio gemitibus lacrymarum candificant, sicque ut omnes fideles stolas habeant superius positas. Et palmae in manibus eorum. Per palmas triumphus victoriae designatur, per manus vero virtus operationis exprimitur. Palmas ergo in manibus habent electi, dum quolibet modo triumphant de antiquo hoste et hujus saeculi voluptatibus. Vel per manus intellige potestatem. Quod enim per manus potestas designetur, habes in Evangelio, dicente Domino: Nemo potest rapere oves meas de manu mea, hoc est de potestate. Potestatem enim accepimus ut filii Dei essemus, dicente beato Joanne: Quotquot crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Palmas habemus in manibus, hoc est victorias, cum de operibus bonis contra diabolum et incentiva carnis triumphamus. Cujus nimirum victoriae summa, in capite membrorum consistit.
3.4.9
Et clamabant voce magna, dicentes. Vocem magnam, non strepitum vocis, sed desiderium summum sanctorum accipiamus. Unde est: Desiderium pauperum exaudivit Dominus. Hinc Moysi cum nihil exterius diceret, sed intus tantum gemens oraret, Dominus ait: Quid clamas ad me? Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Salus omnibus quaecunque tribuitur hominibus, sive in corpore, sive in anima, ipsi est deputanda; unde Psalmista: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua. Salus Deo nostro, id est Deo Patri: et Agno, id est Dei Filio, qui sedet super thronum, qui Agnus appellatur propter innocentiam et victimationem. Sicuti autem hic introducit Patrem et Filium sedentem, et intelligitur Spiritus sanctus, ita superius ubi solum Filium commemoravit, Pater et Spiritus sanctus pariter intelliguntur. Tale quid legimus in Evangelio, Domino dicente: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. Ista est enim consuetudo divinae Scripturae, sicut supradictum est, ut ubi ponit Patrem et Filium, simul intelligatur Spiritus sanctus. Super thronum sedet, id est super Ecclesiam, quae est sedes Dei, regnatque in cordibus fidelium habitando.
3.4.10
Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quatuor animalium. Quod sunt throni, hoc sunt seniores, hoc et quatuor animalia. Genus in genere est in hoc loco, sicut legimus supra de arca et de octo animabus. Ecclesia enim propter diversa officia diversis modis exprimitur. Quia enim Dominus in Ecclesia regnans, singulariter cuncta examinat, recte per unum thronum designatur: quia vero ipsa Ecclesia in capite suo aliorum facta judicat, recte per seniores: quia quoque pascuis virentibus per fidem, jam in quibusdam membris inhaeret, in quibusdam vero per spem fruitur, bene per animalia: quia haec ventura praedicando annuntiat, aperte per angelos: quia etiam ex diversis gentibus aggregatur, jure per turbam figuratur. Unde et auctor hujus revelationis ut hanc turbam innumerabilem ipsos esse angelos ostenderet, solummodo eorum casum commemorat. Neque enim convenit ut angelis adorantibus homines rigida cervice starent. Angelos itaque hic accipimus ipsos electos qui designantur per viginti quatuor seniores, qui recte angeli vocantur, quia vitam aeternam annuntiant. Electi, ut diximus, angeli sunt, qui aliquando stantes, aliquando sedentes introducuntur. Stantes, sicut hic: sedentes, sicut ibi: Illic sederunt sedes in judicio. Et: Sedebitis super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel. Ipsi sunt in circuitu throni, quia Ecclesiam doctrina, prece, exemplo undique ambiunt. Et ceciderunt in conspectu throni in facies suas. Casus iste humilitatis indicium est, quia electi quidquid boni habent, non suis meritis, sed gratiae Dei deputant, a quo omnia bona sumuntur, secundum illud: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Et nota quod electi in faciem, reprobi vero retro cadunt, quia electi videlicet in futuro sibi prospiciunt, reprobi vero quae eos in futuro sequantur, providere negligunt. Et adoraverunt Deum, dicentes: Amen, benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen. Haec omnia cum pertineant ad sanctam Trinitatem, quae unus et verus est Deus, specialiter tamen ad incarnati Verbi personam referuntur, et infidelium ora Judaeorum hac auctoritate clauduntur. Ipsi enim dicunt Christus vester purus homo fuit. Nec mendax, sed Deus et homo una veritas, quod sonat amen, quia amen dicitur verum vel fideliter. Ipsi etiam dicunt: Maledictio congruit crucifixo, quia maledictus homo qui pendet in ligno. Nos e contrario dicimus, quod nulli melius convenit benedictio, quam illi qui maledictum legis abstulit a nobis, et benedictionem Abrahae ad gentes pervenire fecit. Ipsi quoque dicunt: Non convenit homini mortuo claritas, sed soli Deo vivo. Nos e contrario dicimus nemini magis quam illi ascribendam claritatem, quia in divinitate manens ipse est auctor lucis aeternae, et humanitate ad horam mortuus, tertia die surrexit per gloriam Patris, et est illi claritas comparticeps, et vivit ac sedet in dextera Dei Patris. Ipsi nihilominus dicunt: Non est vester Christus illa sapientia, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, quoniam parvulus ex nostra sorore natus est, et per incrementa temporum sapientia ut homo profecit. Nos econtra dicimus: Non est illa sapientia passa detrimentum in assumpto homine, cum idem secundum quod homo erat, profecit sapientia, sed magis haec ab illa sumpta mansit una sapientia, qua sapientia mundus est factus, et restauratus homo de terra creatus, de terra ad coelum sublevatus. Ipsi dicunt: Nulla ei debetur gratiarum actio pro salute animarum, quia suam ipse liberare non potuit: nos econtra: Nulli convenientius quam illi debetur gratiarum actio, qui ut afferret salutem animarum nostrarum, propria potestate voluit animam ponere: quod si nollet, nunquam poneret. Ipsi etiam dicunt: Nulla ratio permittit honorem deitatis illi ascribi, qui exprobratur irrisus, contemptu dignus habitus est. Et nos econtra: Per hoc a nobis dignius honorandus est, quia pro nobis indigna sustinuit. Ipsi etiam nihilominus dicunt: Non fuit Christus aeterna virtus et fortitudo, quia lassari potuit ex itinere. Nos econtra respondemus, Quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Illius enim infirmitas totam mundi fortitudinem ac virtutem prostravit.
3.4.11
Et respondens unus de senioribus dixit mihi: Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? et dixi illi: Domine mi, tu scis. Quare dicit, respondens: nulla interrogatione praemissa? Consueto more Scripturae loquitur, quae solet plerumque nullo interrogante, ita respondentis voce proferre sententiam. Unde in Evangelio legimus quia respondens Jesus dixit: Confitebor tibi, Domine, Pater coeli et terrae. Et alibi legimus, quia respondens angelus dixit mulieribus: Nolite timere, nulla interrogatione ipsarum mulierum praemissa. Hoc autem in hac revelatione unius senioris responsio dissimilitudinis habet ex illis, quia ista interrogativa est, illa indicativa. Quid itaque in uno seniore accipimus, nisi ordinem prophetarum unitatem omnium praedicantium? Viginti quatuor enim seniores propter numerum duorum testamentorum, qui duodenario duplicato numero in duodecim tribubus et duodecim apostolis exprimuntur, saepius hic frequentantur. In uno vero seniore unitas eorumdem testamentorum. Vel certe senior ipse seniorum, Dominus videlicet praedicatorum designatur. Ideo autem interrogat senior, ut quaerat Joannes, quaerens audiat, audiens intelligat, intelligens ad imitanda quae quaerit, semetipsum accendat. Denique ostenduntur ei amicti stolis albis, ut talem habitum, tale concupiscat indumentum. Sed statim requiritur qui sint, aut unde venerint, quatenus scilicet si vult in talium transire numerum, dum audit qui sint et unde venerint, studeat talis esse, quales illos cernit, satagat inde venire, unde alios venire cognoscit. Quid vero sint stolae albae, paulo superius dictum est. Dicatur igitur: Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? ac si praedicatores sancti, vel Dominus praedicatorum piis auditoribus diceret: Quotquot ante mundi constitutionem electi sunt, nunquid amatores mundi sunt? nunquid voluptatum suarum sectatores? nunquid per iter voluptatis ambulaverunt? Ad haec cum Joannes ex persona bonorum auditorum uni seniorum respondit: Domine mi, tu nosti, rursum ille ex persona Domini vel praedicatorum ejus subinfert.
3.4.12
Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Cujus videlicet vox toto isto tempore per ora docentium talia clamat, talia praedicat. Unde et in eo quod dicit: Venerunt trium temporum summam concludit, praeteriti scilicet, praesentis, et futuri, pro eo quod est, venerunt, veniunt, atque venturi sunt. De tribulatione magna, hoc est, adversitatibus hujus saeculi, juxta quod Apostolus ait: Oportet nos per multas tribulationes introire in regnum Dei; et Psalmista: Multae tribulationes justorum. Magnas quippe sancti tribulationes perferunt, dum alios jugulo stravit gladius, alios crucis patibulo affixit, alios in se subjectos aqua absorbuit, alios edax flamma consumpsit. Nec solum pertinent ad hanc gloriam, qui ejuscemodi corporaliter tormenta perferunt, sed et illi, qui in pacis tempore pie vivere in Christo cupiunt, et persecutionum opprobria, irrisionesque aliorum pro Christo sustinent, vel jejunia adhibent, vigiliis insistunt, orationes multiplicant, voluntates proprias gladio praecepti interficiunt, sicque suas stolas, hoc est, sua corpora in sanguine agni candificant, dum Christi, capitis videlicet sui, imitantur exempla, vel pro illo patiendo, vel aliorum illatas contumelias patientur tolerando, vel semetipsos vitiis et concupiscentiis mortificando.
3.4.13
Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus. Et qui sedet in throno, habitat super illos. Ac si diceretur: Propterea ad numerum pertinent electorum, propterea thronus Dei, propterea templum Dei sunt, propterea in templo ejus sanctam illi exhibent servitutem, quia talibus vestimentis induti, quia sanguine agni videntur abluti. Ipsi enim a conditore tanquam thronus praesidentur, ipsi tanquam templum inhabitantur, ipsi et ante thronum in templo Deo servire probantur, quia et ipsi sunt simul templum et thronus Dei. Nam quod dixit: Sedet in throno, hoc repetivit, dicens: Habitat super illos, ubi et thronum et templum eos esse demonstravit. Serviunt autem die ac nocte, id est in prosperis et adversis fidei atque operationis rectitudinem servant. Dies enim prosperitatem, nox vero significat hujus saeculi adversitatem, sed in utriusque sancti Deo serviunt, quia eos nec prosperitas, nec adversitas a beata institutione et libera conditoris sui servitute valet inclinare, et haec in Ecclesia, hoc est in semetipsis.
3.4.14
Non esurient neque sitient amplius, et non cadet super illos sol, neque ullus aestus; quoniam Agnus qui in medio throni est, reget illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum. Causa redditur, cur non esurient, neque sitient, neque solem( id est, aestum) patientur, quia vestimentis albis coruscare videntur, cum dicitur: Quoniam Agnus qui in medio throni est, reget eos, et caetera. Non esurient, neque sitient, inquit. Famem quippe sancti jam non patientur, quia praesentia illius satiabuntur, qui est panis vivus de coelo descendens. Hinc Psalmista: Satiabor dum manifestabitur gloria tua. Sitim quoque non sustinebunt, quia ipse est potus vitae. Unde Psalmista: Dominus regit me, etc., usque Super aquam refectionis educavit me. Et non cadet super illos sol neque ullus aestus, hoc est adversio aliqua, tribulationisve angustia, vel persecutionis et tentationis molestia non eos gravabit, quia ipsius obumbratione tegentur. Cui Psalmista dicit: Obumbra caput meum in die belli. Solis quippe et aestus nomine saepe solet tribulatio persecutionis accipi. Unde de seminibus jactis in Evangelio ipse Dominus dicit, quia quod supra petram cecidit, sole orto aestuavit. Agnus vero qui in medio throni est, reget eos, hoc est, Christus in medio Ecclesiae suae consistens, eos gubernabit, et ad vitae fontes aquarum deducet eos, hoc est, ad contemplationem sanctae Trinitatis. Hinc Psalmista: Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Quod tale est, quasi diceret: In fonte tuo videbimus fontem. Spiritus quoque sanctus fons appellatur, ut in Evangelio ipse Dominus dicit: Si quis sitit, veniat et bibat, et de ventre ejus fluent aquae vivae; ut quid aquarum fons, et non simpliciter fons introducitur, nisi quia simplicitas donorum per hanc sententiam exprimitur? Unus enim fons propter unitatem naturae Patris, Filii et Spiritus sancti. Aquarum vero fons propter numerositatem, ut diximus, gratiarum introducitur. Ad vitae itaque fontes aquarum deducet eos, hoc est, ad contuendam sanctae Trinitatis majestatem, quo fame ac siti depulsa, nec solem nec aestum patientur vitiorum, vel perturbationum nullo calore urentur. Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Deus omnipotens miro pietatis affectu aliquando patrem, aliquando matrem se ostendit, quia plangentium filiorum lacrymas abstergit. Hinc ut pater aversos filios revocat, dicens: Convertimini filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Materna quoque viscera pietatis transcendens, ait: Nunquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Tamen si illa oblita fuerit, ego non obliviscor tui. Ecce amat ut pater, ecce miseretur etiam ultra matrem, lacrymasque ab oculis tergit electorum. Notandum autem quod omnem lacrymam abstergere Deus promittat. Variae enim sunt electorum lacrymae, quoniam alius propterea plangit, quia malum egit, quia bonum non fecit; alius, quia dura correptionis flagella sustinet; alius, quia vitiis impugnatur; alius, quia diu a regno peregrinatur. Talique modo varii sunt in hac vita fletus sanctorum, qui tunc utique abstergentur ad plenum, quando instante tempore gaudii aeterna jucunditas succedet, juxta illud: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Et alibi: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Tunc utique absterget omnem lacrymam, quoniam nihil eis adversi accidere potuit, unde vel modicum contristentur.
3.5.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII.
3.5.1
Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in coelo, quasi media hora. Coelum( ut frequenter jam diximus) justorum Ecclesia vocatur, quae scilicet dum a frequentia rerum corporalium, contemplatione intima cujusdam secreti secessum petit, et cogitationum tumultus reprimens, in internae quietis secretum penetrat, quasi quoddam silentium Deo in mente praeparat. Sed quia in hac vita nequaquam contemplatio perfecte agitur, animoque renitenti cogitationum tumultus se ingerunt, recte per silentium quasi media hora factum dicitur. Quod si in hac vita fuisset perfectum, nequaquam quasi media hora quae imperfectionem significat, sed integra perhiberetur factum, quae perfectionem demonstrat. Quasi ergo media hora fit silentium in coelo, cum electorum animus in hac mortali vita, et aliquid de superna quiete percipit, et tamen in eo quod perceperat, diu stare non valet.
3.5.2
Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei, et datae sunt illis septem tubae. Ordo praeposterus est in hoc loco, quia prius venit unus angelus ante altare, habens thuribulum aureum in manu sua, et sic septem angeli acceperunt septem tubas. Per septem angelos, praedicatores universalis Ecclesiae intelliguntur, qui bene angeli vocantur, quia aeternam vitam nobis annuntiant de quibus scriptum est: Angeli pacis amare flebunt. Recte etiam septenario numero exprimuntur, quia videlicet septiformi spiritu replentur. Recte septenario numero terminantur, quia universitati credentium praeponuntur, septenario enim numero et universitas et perfectio designatur; unde est: Septies in die laudem dixi tibi. In conspectu quoque Dei stare perhibentur, quia calcatis omnibus terrenis voluptatibus, contemplationi quoque Dei adhaerent, ejusque voluntatem, qui nusquam deest, considerant: et quod ei placere sciunt, opere perficiunt. Hinc Paulus ait: Sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur. Et Elias: Vivit Dominus in cujus conspectu sto Per septem quoque tubas, Scriptura Veteris ac Novi Testamenti intelligitur, propter septiformem Spiritum, per quem omnis Scriptura dictata est, et intelligentibus reserata. Quae Scriptura tubae comparatur, quia magna annuntiat; unde ipsis praedicatoribus dicitur: Quasi tuba exalta vocem tuam. Datae sunt illis ab angelo, id est, a Christo qui omnibus doctoribus intelligentiam divinorum voluminum in utroque testamento dedit; unde sequitur:
3.5.3
Et alius angelus venit, et stetit ante altare, habens thuribulum aureum. Iste angelus alius, qui stetit ante altare, intelligitur homo Christus Deus, de quo propheta dicit: Vocabitur nomen ejus magni consilii angelus.. Ipse est enim nuntius paternae voluntatis qui venit et stetit ante altare cum aureo thuribulo, ut ostenderet quia ipse est verus pontifex futurorum bonorum. Sacerdotis quippe ministerium est altari assistere, et aptatum aromatibus thymiam a sollicite cremare. Ipse est enim angelus angelorum, et pontifex pontificum. Porro ante altare, id est, ante omnem ecclesiam, quae igne divini amoris accenditur, et verum sacrificium( id est, cor contritum) Domino offert, semetipsum mactans, ut hostia viva et rationalibus fiat, ante hoc altare enim stat angelus, id est, pontifex verus, per quem omnia munera nostra Deo Patri mittimus: unde et sacerdotes singulis suis orationibus ejus memoriam faciunt, ut per illum exaudiantur, dicentes: Per Dominum nostrum Jesum Christum. Unde intuendum, quod Joannes ita haec descripsit, dicens: Venit et stetit. Venire quippe ad humanitatem pertinet, per quam habuit transire de loco ad locum: stare autem ad divinitatem, per quam ubique praesens est, juxta illud: Coelum et terram ego impleo. Venit ergo ad nos per humanitatem, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, qui ubique habet esse per divinitatem, secundum quam omnia facta sunt. Habens thuribulum aureum. Quid per thuribulum aureum in quo ignis ponitur, nisi corpus Domini intelligere debemus? Tunc enim accepit thuribulum, quando suae divinitati nostram conjunxit mortalitatem, quod thuribulum bene aureum dicitur, quia videlicet in ipso sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, absconditi. Verbum enim, et homo una est sapientia, de qua scriptum est: Accipite sapientiam sicut aurum. Possumus et per thuribulum aureum, in quo cremantur aromata, intelligere Ecclesiam, quae igne divini amoris accensa, mundas ad Deum dirigit orationes, dicens cum Psalmista: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Nam et ipsa sapientia repleta est, quam ab ipso suo percepit capite. Et data sunt illi incensa multa. Quid incensa significent, et supradictum est, et hic aperte manifestestatur, cum subditur: Ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum. Ipsi enim angelo dantur incensa, ut ea super altare, hoc est, super semetipsum offerat Deo Patri, per quem orationes et omnia opera sua sancti ad Patrem dirigunt, juxta quod scriptum est: Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.
3.5.4
Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli. Sicut fumus ex crematis aromatibus procreatur, sic virtus compunctionis ex studio orationis gignitur. Sed de manu angeli coram Deo ascendunt, quia per Redemptorem nostrum, quae a fidelibus committuntur, ad Deum Patrem perveniunt. Quia vero ignis mittitur in thuribulo, ut inde fumus generetur, patet( sicut dictum est) quod per thuribulum et ipse Dominus, et totum corpus ejus intelligitur, in quo mittitur ignis Spiritus sancti, de quo Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram.. Isto igne electi accensi, et fumum compunctionis ad Deum per Christum dirigunt, et ad Dei amorem et proximi accenduntur.
3.5.5
Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris. Tunc enim angelus thuribulum accepit, cum Dominus sibi intra uterum virginis naturam humanam conjunxit, vel cum primum in Judaea discipulos elegit, quia non de alio spiritu, sed ex seipso de quo impleta est Ecclesia, ipse replevit corpus suum; verum caeteros ad mensuram, ipsum autem plenitudo spiritus implevit. Et misit in terram. Hoc dupliciter potest intelligi. Primum enim misit Spiritum sanctum in terram, hoc est, in apostolorum corda, quando resurrectionis suae tempore surgens a mortuis, insufflavit et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum; deinde misit eumdem Spiritum sanctum in terram, hoc est, in corda gentilium, qui crediderunt in eum per praedicationem apostolorum; primum fecit in Judaeis, hoc per se quos collegit ad fidem suam, deinde in gentibus, ad quorum salutem misit apostolos, qui credentes in eum, meruerunt accipere Spiritum sanctum. Et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terraemotus. Praedicantibus apostolis facta sunt ista tonitrua, id est, comminationes et terrores ut: Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Et: Tunc dicet rex his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Et voces exhortationum, ut: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et: Beati qui habitant in domo tua, Domine: in saecula saeculorum laudabunt te. Et fulgura et terrores miraculorum, quibus fideles et ad vitam praeordinati illuminabantur. Alii enim excaecabantur, assignantes ea diabolo potius quam Deo. Terrae motus, id est, persecutiones contra credentes, quibus illi exercentur.
3.5.6
Et septem angeli qui habebant septem tubas, praeparaverunt se ut tuba canerent, id est, omnes praedicatores universalis Ecclesiae, qui habebant scientiam duorum testamentorum, praeparaverunt se ut tuba canerent, id est, ut Evangelii doctrina insonarent. Duobus modis se praeparant electi ad praedicandum: primo, quia antequam verbum praedicationis ad publicum proferant, cogitant quemadmodum singulis personis verbum aptent secundum qualitates singulorum, quomodo scilicet servis, quomodo dominis, quomodo praelatis, quomodo subjectis, quomodo simplicioribus, quomodo perfectioribus, sicut Paulus, qui benignos hortabatur dominos, ut misericordiam impenderent servis, scientes quoniam communis omnium Dominus in coelo est. Servos quoque monebat ut debitum impenderent dominis, non ad oculum servientes. Vel certe praeparant se, quia quae praedicaturi sunt, prius ipsi faciunt, primumque ea in se ostendunt factis, deinde etiam verbis, ut simplices exemplo erudiantur operis: perfectiores vero, verbo exhortationis. Sic enim fecit et Dominus, juxta quod Lucas dicit: Quia coepit Jesus facere et docere.
3.5.7
Et primus angelus tuba cecinit. Quod est primus angelus, hoc sequentes: quia quod unus, hoc sunt et septem, id est, omnis Ecclesia sanctorum. Et facta est grando et ignis mista in sanguine. Per grandinem ira omnipotentis Dei designatur, unde scriptum est: Ira Domini sicut grando descendens. Per ignem autem, odium et invidia intelligitur reproborum adversus sanctos. Statim enim ut apostoli coeperunt praedicare grandinem, id est, vindictam Dei, reprobi accensi sunt zelo et odio, quod per ignem designatur. Quod autem post ignem sanguis sequitur, ad damnationem reproborum pertinet, quia videlicet velut homicidae humanum sanguinem fundentes, ita tales qui insecuti sunt veros praedicatores, peribunt, dicente Domino: Qui odit fratrem suum, reus erit judicio. Et Joannes: Qui odit fratrem suum, homicida est. Non autem mirum, si inde electi clementiam inveniunt, unde reprobi iram incurrunt, dicente Apostolo: Quia aliis sumus odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam. Et Simeon de ipso Domino: Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel. Et missum est in terram, et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum combusta est, et omne fenum viride combustum est. Per terram terreni homines designantur, super quos ira omnipotentis Dei cadit. Sed cum dictum est, quod tertia pars terrae combusta est, sic videntur, haec verba sonare, quasi in duabus partibus electorum plures remanserint, quam in tertia perierint, sed non est ita, quia scriptum est: Multi sunt vocati, pauci vero electi. In duabus itaque partibus comprehenduntur omnes boni, qui divisi sunt in duali numero, id est, in praelatis et subjectis, in praedicatoribus et auditoribus, de quibus supradictum est: Beatus qui legit et audit verba prophetiae hujus. In tertia autem parte omnes reprobi, id est haeretici, pagani, Judaei, et falsi christiani. Super hos omnes grando, id est ira Dei, venit et ignis aeternae damnationis, cum sanguine, id est, vindicta homicidii et caeterorum peccatorum, quae per sanguinem intelliguntur, juxta illud: Libera me de sanguinibus. Verum hoc est terra, quod arbores, id est malorum summa. Ipsi enim sunt terra quaerentes terrena, ipsi quoque arbores instabilitate nutantes, de quibus per Apostolum dicitur: Hi sunt arbores autumnales, infructuosae, eradicatae, bis mortuae. Quod autem omne fenum viride combustum esse dicitur, repetita sententia est, in tertia parte scilicet, sicut et supra, id est memorata pars malorum qui fenum sunt, hoc est, illecebrosi et voluptuosi, luxuriam suam sequentes. De talibus propheta dicit: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus ut flos feni. Quo contra: Qui de panibus Dei reficiuntur, super fenum discumbunt, quia omnes in se carnales voluptates comprimunt.
3.5.8
Et secundus angelus tuba cecinit, et tanquam mons magnus igne ardens missus est in mare. Mons magnus est diabolus, qui se extollit in altitudinem superbiae, unde et in principio suae creationis voluit fieri similis illi de quo scriptum est: Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, dicens: Ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo. Vel etiam propterea mons appellatur, quia in novissimo tempore ingredietur perditum hominem, et ipse Deo similem se esse ostendet, juxta quod Apostolus ait: Adversabitur et extolletur super omne quod dicitur Deus aut quod colitur. Igne ardet, hoc est, malitia et invidia torquetur. Unde et primum hominem idcirco decepit, quia invidit ei locum quem ipse perdiderat. Missus est in mare, hoc est, in mundum, et in cordibus reproborum habitare coepit. Canente itaque tuba angelo, mons magnus igne ardens missus est in mare, quia praedicante Ecclesia in suis doctoribus, exclusus est ab his diabolus qui ad vitam aeternam erant praeordinati, et compulsus est redire ad suos, non quod in eis ante non fuerit, sed quod abjectus ab istis, eo amplius reprobis damnari coepit. Et facta est tertia pars maris sanguis. Sic visum est illi factum in mari, sicut olim fuerat factum in Aegypto, ad egressum filiorum Israel. Porro per aquam in sanguinem versam, sapientia carnalis intelligitur, quae in sanguinem vertitur, quando aperte mala agere persuadet, non solum eos qui extra Ecclesiam, sed etiam haereticos et falsos christianos qui suas voluntates sequi desiderantes, defendere se conantur, per suam sapientiam et inanem philosophiam. Unde scriptum est: Littera occidit, spiritus autem vivificat. Et sic ad perversitatem erroris vertitur sapientia carnis. Tertia autem pars creaturae quae mortua est in mari, secundum praedictum sensum, intelliguntur haeretici, falsi christiani, pagani, et Judaei, qui, licet vivant corpore, mortui sunt in anima, et in hoc mundo versi sunt in sanguinem, id est, in perpetrationem malorum operum, quae ut diximus, designantur per sanguinem.
3.5.9
Et tertia pars navium interiit. Naves et in bonam partem ponuntur, et in malam. In bonam, ut legimus in Evangelio, quod Dominus ascendens in navim, abiit trans fretum. In malam, ut hic. Tertia autem pars navium in praedictis haereticis et caeteris intelligitur, qui absque gubernatore feruntur, ideoque in mari istius saeculi fluctibus tunduntur et submerguntur.
3.5.10
Et tertius angelus tuba cecinit, et cecidit de coelo stella magna ardens tanquam facula. Quod enim primus angelus, hoc secundus et tertius et caeteri, id est, universalis Ecclesiae praedicatores. Sed quia sibi invicem succedunt, sicuti martyres apostolis, ipsique martyribus confessores et virgines, ideo taliter distinguuntur, ut dicatur primus, secundus, tertius, et caeteri. Ipse autem designatur per stellam, qui et per montem, antiquus videlicet hostis, qui inter caetera coeli clara lumina creatus, primum adhuc tantum nomen retinet, non quod luceat, sed quia in angelum lucis se transfigurat. Nam et in coelo stella magna Lucifer appellatur, quae prae caeteris lucet. Et ad ipsum per Isaiam dicitur: Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? Et quia etiam prae caeteris sideribus, id est angelicis spiritibus luxit, recte non simpliciter stella, sed cum additamento stella magna vocatur. Cecidit de coelo, hoc est, de societate angelorum, juxta illud: Videbam Satanam quasi fulgur de coelo cadentem Quia vero postquam cecidit humano generi invidit, merito tanquam facula ardens appellari debuit, quia videlicet ardet invidia, et totum mundum consumpsit. Unde est: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum.
3.5.11
Et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum. Quod sunt flumina, hoc sunt et fontes. Flumina enim a fontibus oriuntur, et sic ad mare currunt. Aquae autem multae, populi multi sunt. Ideoque hic flumina vel fontes ipsos haereticos significant, et caeteros qui sub tertia parte comprehenduntur, in quod diabolus cecidit, cum humano generi invidit, et per eos doctrinam erroris seminavit. Quod tale est, quasi diceret, in tertiam partem hominum; unde subditur:
3.5.12
Et nomen stellae absynthium. Per absynthium, quae amarissima est herba, doctrina haereticorum intelligitur perversa, qui per suam falsitatem dulcedinem fidei converterunt in amaritudinem perfidiae et erroris et operationis, quia omnis operatio illorum et doctrina in amaritudinem versa est. Ejectus enim ab electis antiquus hostis, dum reprobos invadit mendacio, illos veneno inficit. Mendacium autem non solum perversae credulitatis, verum etiam malae operationis noxam intelligere debemus. Quod enim sancta Ecclesia in sacris paginis rectae fidei congruere docet, hoc haeretici, Judaei, atque philosophi in pravum dogma convertunt; et quo illi ad incrementa virtutum, hoc prave viventes catholici ad incitamenta vitiorum utuntur. Quamvis autem et illi de Domino multa intelligant, et isti quaedam salutaria peragant, totum tamen amarissimum est, quod et illorum verba sonant, et istorum opera clamant.
3.5.13
Et multi hominum mortui sunt ex aquis, quae amarae factae sunt. Id est ex doctrina haereticorum perfida et amara multi perierunt. Multos siquidem habuerunt discipulos, qui eorum exempla et doctrinam sunt secuti, qui omnes mortui sunt, non tantum morte corporis quantum morte animae.
3.5.14
Et quartus angelus tuba cecinit, et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et non luceret diei pars tertia et noctis similiter. Per solem et lunam et stellas in hoc loco Ecclesiam intelligere debemus, quae obscurata in tertia sui parte, duabus partibus permanentibus in claritate, in bonis praelatis et subditis, in doctoribus et auditoribus. Ipsa enim Ecclesia solis nomine nuncupatur, sicut in Canticis canticorum dicitur: Quae est ista quae ascendit sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol? Stellarum quoque nomine eadem Ecclesia nuncupatur, juxta quod Apostolus dicit: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Quandiu itaque haeretici in Ecclesia erant, quasi lux esse putabantur, sed statim ut error illorum detectus est, et a catholicis fides illorum explorata, agnita est eorum caecitas, et obscurati sunt, quia ab Ecclesia abjecti sunt, verbi gratia: Caecus si ponatur in radio solis, quia lippientes oculos habet, statim caecitas illius manifestatur, quoniam ipsum modicum lumen quod videbatur habere, perdidit, ita illi statim ut in conspectu examinantium positi sunt, cognitus est eorum error, et qui prius videbantur lucere per fidem, coeperunt obscurari, et ab Ecclesia expulsi sunt propter suam infidelitatem. Quod dicit: Tertia pars solis percussa est, etc., solis percussio ad diem, lunae autem vel stellarum, referenda est ad noctem. Significatur autem in sole apertus error haereticorum, in luna vel stellis occultus, quia quidam illorum apertis, quidam autem occultis persuasionibus in abditis, quos possunt decipiunt. Notandum autem quod non dicit: Percussa est tertia pars eorum et obscurata, sed: Percussa est ut obscuraretur, ad hoc scilicet percussa est ut postea obscuraretur, quia illi videlicet vulnerabantur occulte in mente, postea vero obscurabantur, quando ab Ecclesia expellebantur et anathematizabantur aperte. Sed ne talium perditio ad Deum referatur, hoc quod de praefatis luminaribus dicitur, Percussa est tertia pars eorum ut obscuraretur, sic intelligatur, sicut cor Pharaonis ab ipso indurari dicitur, cujus duritia per ipsum misericorditer non emollitur. Neque enim culpa est solis, quod suis radiis lippientibus oculis caecitatem infundit, sed magis ad vitia oculorum redigendum est, qui ex lumine tenebrescunt. Omnipotens autem Deus bene utens malis nostris, multa ex his operari consuevit. Excitavit enim doctores error schismaticorum ad defendendam veritatem fidelium, quia procul dubio nequaquam ad disserendas Scripturas tanto studio vacassent, si erroris mendacium veritati resistens non increvisset. Hinc scriptum est, quia oportet haereses esse.
3.5.15
Et vidi, et audivi vocem unius aquilae volantis per medium coeli, dicentis voce magna: Vae, vae, vae, habitantibus in terra, de caeteris vocibus trium angelorum qui erant canituri tuba. Quod significant angeli, hoc etiam aquila, id est universalem Ecclesiam, sive doctores specialiter, qui volant per medium coelum, hoc est, per mediam Ecclesiam currunt, quae coelum appellatur, quia sedes Dei est. Quod autem dicit Joannes, Vidi et audivi vocem unius aquilae, ostendit procul dubio quia in spirituali visione hoc est videre, quod audire, hoc audire, quod videre. Tria vae aeternam significant damnationem, quae in trium angelorum vocibus, qui sequuntur, continetur. Quod vero non de praecedentium quatuor angelorum vocibus, sed trium subsequentium, qui erant canituri, vocem unius aquilae volantis vidisse se dicit et audisse, atque lugentis, nimirum aperte innuit, quia electorum Ecclesia venturas diversae calamitatis plagas lugere simul ac praedicare non cessat, ac si ipsa Ecclesia diceret: Reproborum perditionem per totum tempus praesentis vitae lugere simul ac praedicare me cerno. Bene autem una aquila volans per medium coelum Ecclesiam significat, quae unitate fidei consistit, et calcatis terrenarum voluptatum desideriis, intima contemplatione ad coelestia sublevatur, cujus videlicet membra cum Apostolo dicunt: Nostra conversatio in coelis est. Bene autem per medium coelum volat, quia hinc inde orbem terrarum in electis possidet, cujus praedicatio non simpliciter vox, sed cum additamento vox magna vocatur, quia in toto mundo sonuit, sicut de primis praedicatoribus ejus dictum est: In omnem terram exivit sonus eorum. Vel certe magna vox pro magnae libertatis audacia ponitur. Et notandum quia non coelum, sed terram inhabitantibus vae futurum lamentando denuntiat, terrenis scilicet desideriis atque oblectationibus deditis.
3.6.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX.
3.6.1
Et quintus angelus tuba cecinit: et vidi stellam de coelo cecidisse in terram. Haec stella, ut supra dictum est, diabolum significat, qui se transfigurat in angelum lucis, unde quibusdam apparens dicit se esse Christum, sicut beato Martino. De hoc coelo cecidit, hoc est, de numero angelorum, vel de coelo, hoc est, de Ecclesia cadit quotidie, quando ex gentilitate quidam convertuntur ad fidem, sive ex parentibus christianis nati, fonte baptismatis regenerantur, et diabolo renuntiant, et omnibus operibus et pompis ejus. In terram cadit, hoc est, in eos qui terreni sunt. Non enim in coelo, id est in sanctis potestatem habet.
3.6.2
Et data est ei clavis putei abyssi. Quid per abyssum, nisi prava designantur corda reproborum peccatis tenebrosa? De hac abysso dicitur in Genesi: Tenebrae erant super faciem abyssi. Per puteum autem haeretici intelliguntur, quia sua prava doctrina et profunda homines in ima terrae demergunt. Clavis vero putei abyssi, potestas intelligitur diaboli, qui dominatur haereticis, paganis et caeteris infidelibus. Legimus enim quod Petro datae sunt claves, id est potestas ligandi et solvendi. Ita ergo in hoc loco clavis, quae data est diabolo, potentia intelligitur, quam exercet in reprobos. Quae illi data esse dicitur propter hoc, quod non est ablata, sicut induratum est cor Pharaonis, id est non emollitum.
3.6.3
Et aperuit puteum abyssi. Quia ipse inspirat haereticis, ut tenebras suae doctrinae proferant ad decipiendum quos possunt. Ipse hoc facit, quia eo instigante fit. Sive per clavem possumus intelligere potentiam carnalem, id est, reges et principes hujus saeculi, quos sibi conjungebant haeretici, quia non auderent tanta et talia loqui, nisi temporali essent potentia fulti. Et ascendit fumus putei. Id est, pravorum haereticorum doctrina manifestata est. Quae bene fumo comparatur, quia lumine veritatis caret, et quod sanctis in Scriptura sacra lumen praebet, hoc haereticis caecitatem infundit, qui etiam aliis fidei lumen obscurare non cessant. Sicut fumus fornacis magnae. Fornax autem magna novissima est vexatio, tempore antichristi futura, de qua videlicet fumus egredietur, id est adversa doctrina, quae mentes pereuntium in caliginem vertat, cui fumus putei comparatur, quia sicut nunc et eo amplius error, ita tunc seminabitur ab impiis, unde dicit: Erit tribulatio qualis non fuit neque fiet. Quo in loco quaestio oritur, quare dicatur fumus putei similis fumo fornacis magnae: si enim tunc tribulatio erit, qualis non fuit, quomodo nunc similis est doctrina haereticorum doctrinae antichristi? Sed sciendum quia illa persecutio et falsa doctrina antichristi et caeterorum ex parte similis erit, ex parte dissimilis. Similis erit in persecutione sanctorum, in errore mendacii: dissimilis vero in hoc quod tunc illi miracula facturi sunt, cum sint falsi doctores, quod isti facere non possunt, ideoque immanior erit illa, quia per utraque decipiet. Et obscuratus est sol et aer. Id est Ecclesia, quia quod per solem, hoc significatur per aera, et hoc in tertia parte sui, id est, in omnibus reprobis est intelligendum ut supra.
3.6.4
De fumo putei, id est, de haereticorum doctrina. Exierunt locustae in terram. Discipuli scilicet erroris nati sunt, qui terrena corda hominum deciperent. Nam locustae neque rectos gressus habent, ut quaedam animalia, neque volatum ut aves, quia discipuli haereticorum vel ipsi haeretici neque rectam habent fidem, ut volent, et coelestia cum sanctis petant, de quibus Isaias dicit: Qui sunt isti qui ut nubes volant? neque rectos gressus operationis, ut cum Psalmista dicere possint: Statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. Saltus dant locustae, et virentia quaeque corrodunt, quia illi per jactantiam elevantur, et animas quas possunt quae virorem fidei habent, necant. Et data est illis potestas, sicut habent scorpiones potestatem terrae. Potestas nocendi scorpionis in cauda est. Per hanc enim percutit et venena diffundit. Scorpio quoque in facie est blandus, sed occulte cauda percutit. Tales sunt haeretici, qui falsis vera permiscent, ut facilius auditores decipiant, sicque veneno malae doctrinae decipiunt simplices, de quibus Psalmista ait: Sepulcrum patens est guttur eorum. Et sacra Scriptura testatur quia propheta docens mendacium, ipse est cauda.
3.6.5
Et praeceptum est illis ne laederent fenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem, nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus suis. Superius dictum est quod omne fenum viride combustum est, quod in sui tertia parte intelligitur. Ergo hic fenum in bonam partem ponitur. Significat enim lactentes, qui non possunt capere solidum cibum, sed veluti animalia, litterae superficie delectantur. Quibus Apostolus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo lac potum vobis dedi, non escam. Omne autem viride, intelliguntur proficientes, qui jam possunt intelligere et capere quod Joannes dicit. In principio erat verbum. Porro arbores perfecti quique et fortes atque in fide robusti sunt, quoniam hi tales tentationum ventos perferre possunt, et firma stabilitate perdurant. De quibus Psalmista: Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. Sed et hic a toto pars intelligenda est, ut supra, qua duabus scilicet partibus permanentibus in Ecclesia, a quarum laesione prohibentur locustae, tertia pereat. Unde et statim subjungitur: Nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis, subaudi digne, quia non solum excluduntur illi qui extra Ecclesiam sunt, id est pagani et Judaei, sed etiam falsi Christiani, qui signum portant in corpore, qui baptizati sunt, et in Ecclesia consistunt, sed tamen fidem quam habere videntur, operibus maculant, ideoque laeduntur. Tale est illud: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo. Cum multi eadem sacramenta percipiant, in quibus non habitat Christus, quia non ad salutem, sed ad judicium suum manducant et bibunt, ideoque rei sunt corporis et sanguinis Christi. Et alibi dicitur sub eodem sensu: Nemo dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Cum utique multi eum tantum verbis fateantur, sed habentes formam pietatis, virtutem ejus abnegant, qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant.
3.6.6
Et datum est illis ne occiderent eos. Ad superiora respiciunt ista, id est ad fenum, ad omne viride, ad arbores, quae in bonum intelleximus, et a quorum morte et laesione prohibitae sunt locustae. Sed ut cruciarent mensibus quinque. Per quinque menses intelligitur omne praesens tempus, a Domini scilicet ascensione usque ad finem saeculi, in quo haeretici et caeteri infideles et impii adversus Ecclesiam grassantur. Nam quia quinarius numerus ad quinque sensus corporis pertinet, recte per quinque menses omne praesens tempus intelligitur, quia tandiu impii sanctis nocere possunt, quandiu quinque sensibus corporis subsistunt. Et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii cum percutit hominem. Sicut enim scorpio a posterioribus venena diffundit, ita illi reprobi iis quae cito transeunt, et in praesenti relinquuntur, atque ideo posteriora nuncupantur, nocent, et hoc in cauda, id est in potestate hujus saeculi, vel minis quoslibet confringentes, vel commodis blandientes.
3.6.7
Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam. Dies isti quibus electi quaerent mortem intelliguntur ab ascensione Domini usque ad finem saeculi. Specialiter autem fiet hoc temporibus antichristi. Homines in hoc loco accipimus sacerdotes et ecclesiarum praepositos, qui cum viderint tempore illo tantum pravitatis dogma consurgere, sicut ex parte jam factum est temporibus haereticorum, quaerent mortem, quia scilicet optabunt in Dei contemplatione consistere, ut sint mundo mortui et omnibus saeculi actionibus, et vivant Deo. Sed ista quaerentibus fugiet mors ab eis, quia insolubile vinculum regiminis astringet illos, nec poterunt gregem sibi commissum relinquere in ora luporum, ne forte damna gregum super eos revertantur, et illis in peccatum reputetur, si eos errare aut perire pro sui quiete permiserint. Et cupient mori, et fugiet mors ab eis. Quia sancti viri, ut dictum est, inter scandala hujus saeculi secreta conversatione Deo per contemplationem inhaerere cupiunt, sed propter aliorum lucra quibusdam occupationibus in certamine desudant. Nolentes itaque vivunt, sed dilatam mortem propter aliorum salutem aequanimiter ferunt, attendentes illud Apostoli: Non quae sua sunt singuli quaerentes sed quae aliorum.
3.6.8
Et similitudines locustarum, similes equis paratis in praelium. Equis assimilantur omnes haeretici propter velocem ubique discursum, quia totum subito replebunt mundum; locustis vero, propter vacuitatem. In praelium vadunt, quia contra fidem rectam electorum pugnant. Et sicut Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et isti resistent veritati: et quamvis juxta rationem subsistere adversus praedicatores nequeant, semper tamen irrationabiliter veritati resistunt. Et super capita earum tanquam coronae similes auro. Superius dictum est de senioribus, quod habebant coronas aureas in capitibus suis, per quas triumphus victoriae illorum significatur. Isti autem non habent coronas, sed quasdam figuras tanquam coronas, nec sunt aureae, sed similes auro, quasi scilicet quoddam falsitatis figmentum, quia videlicet ipsi se victores simulant, et dignos remuneratione, sed nec coronas, nec ex auro habent, quia, ut Apostolus ait, habentes formam pietatis, virtutem ejus abnegant. Et facies earum subaudi locustarum. Sicut facies hominum erant. Quia homo est animal rationale, per faciem hominum rationabilitas eorum intelligitur, quia licet sint seductores eorum, tamen etiam multa vera dicunt, et dialectici sunt, caeterasque artes liberales sciunt.
3.6.9
Et habebant capillos sicut capillos mulieris. Fluxus mulieris in capillis esse dignoscitur. Unde Apostolus: Mulier si comam nutriat, gloria est illi. Per capillos ergo mulierum, effeminatos illorum animos intelligere debemus et lascivos, quia sunt homines sibi placentes et suas voluptates sequentes. Sive per faciem hominum et capillos mulierum, uterque sexus intelligitur, quia illi non solum deceperunt viros, sed etiam mulieres. Quia enim haeretici ad hoc ut locustae saliunt, ut equi discurrunt, et tamen in omnibus veritati resistunt, recte illorum opinio fetor esse describitur. Unde et ipsae mulieres defendebant eos, sicut soror Constantini, quae Arium revocavit ab exsilio: et sicut Justina quae eamdem Arianam doctrinam defendit contra Ambrosium, et aliae multae. Locustae ergo facies humanas, et capillos mulierum habent, ut in haeretica perfidia uterque sexus sibi( ut ita dixerim) nequius applaudat, tueatur atque defendat. Possunt etiam per capillos mulierum ipsi intelligi, quos haeretici deceperunt, animos scilicet habentes seducibiles, et mollitie feminarum flexibiles. Et dentes earum, subaudis locustarum, ut leonum erant. Dentes leonum habent laniatum et fetorem naturalem. Tales erant haeretici, qui animas hominum interficiebant, et malam famam de se emittebant. Et sicut bonis Christi praedicatoribus convenit, Christi bonus odor sumus, sic econtrario istis erit pro suavi odore fetor.
3.6.10
Et habebant loricas sicut loricas ferreas. Per loricas obfirmata et dura perversorum hominum corda monstrantur, quia sicut homo lorica munitur, ne ictibus telorum vulneretur, ita illi sua obstinatione muniuntur, ne sagitta veritatis ad corda illorum veniat, et ita defendunt perfidiam, sicut fideles veritatem, sicque mendacio dediti, contemnunt obedire veritati. Et notandum quam apta sit haereticorum in singulis speciebus comparatio, qui et in locustis elati et vani, et in caudis scorpionum venenati, et in equis lascivi ac vani, et in humana facie simulatione callidi, et in capillis mulierum moribus incompositi, et in dentibus leonum fetidi, et in loricis ferreis corde notantur perfidi. Et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium ad bellum. Quod superius per caudas, hoc designatur hic per alas locustarum, id est potentia haereticorum, vel doctrina electa, quam ipsi eligunt. Quarum vox etiam bene similis dicitur: curribus equorum currentium in bellum. Nam currus quando a stabulis prodeunt, divisi ab invicem et sejuncti incedere solent usquequo ad locum certaminis venientes conjungantur, et pari voto pugnent: Ita et haeretici semetipsos dividunt, et contrarios sibi errores proferunt, verbi gratia: Photinus negat Christum ante Mariam fuisse, sed ex ipsa initium dicit eum sumpsisse, et verum corpus habuisse. Econtra, Arius dicit eum ante saecula natum et creaturam esse. Similiter et caeteri varios mendacii inveniunt errores valde sibi contrarios: sed quamvis inter se dissideant, tamen unanimiter contra unitatem Ecclesiae pugnant.
3.6.11
Et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum, et potestas earum nocere hominibus mensibus quinque. Per caudas, ut supra dictum est, potentia temporalis intelligitur, per quam nocent conjungentes suo errori principes hujus saeculi. Verum quod superius fuerat praetermissum de caudis scorpionum, hic adjungitur cum dicitur: Et aculei in caudis eorum. Quid sit aculeus in caudis locustarum, Paulus exponit cum dicit: Ubi est mors victoria tua, ubi est aculeus tuus? Stimulus autem mortis peccatum est. Constat ergo quia omnis illorum potentia et error et peccatum est. Quod sequitur, potestas earum nocere hominibus mensibus quinque, repetita sententia est, per quam praesens vita iterato exprimitur. Et supra quidem potestatem locustae accepisse referuntur, ut mensibus quinque homines cruciarent, nec eos occiderent. Hic vero eorumdem mensium numero nocere hominibus facultatem habere perhibentur. Quod utique ibi de bonis, hic vero de malis intelligendum est, quia et illos cruciant, sed non occidunt: istos vero non cruciant, sed nocendo perimunt.
3.6.12
Et habebant super se regem angelum abyssi. Id est diabolum, qui est princeps omnium reproborum, ipse est rex super omnes filios superbiae, non quo ipse hominem creaverit aut regat, sed quo super eos dominationem exerceat, quos sibi per peccatum servos addicit. Cui nomen Hebraice labbadon, Graece autem apollyon, Latine autem habet nomen exterminans. Quod in quibusdam codicibus invenitur scriptum abadon, ubi scilicet primum est a, sed falso scriptum est, et vitio scriptoris factum; sed primum ibi ponendum l, et labbadon dicendum, sicut beatus Hieronymus dicit in Hebraicis interpretationibus. Quid sit autem Hebraice labbadon, Graece apollyon exprimitur cum subditur, Latine habet nomen exterminans. In his quippe nominibus diabolus intelligitur, qui homines exterminat, id est extra patriam coelestem emittit, qui audituri sunt: Disceaite a me, maledicti, in ignem aeternum. Exterminabuntur enim injusti, quibus hoc dicetur, id est ejicientur ab omni societate sanctorum. Legimus enim in Evangelio, quod super crucem Domini scriptum fuerat Graece, Hebraice et Latine, quia istae tres linguae tunc vigebant: Hic est Jesus rex Judaeorum. Ita et hic nomen diaboli, qui novissimo tempore perditum hominem ingredietur, quique se Christum esse mentietur, tribus linguis exprimitur. Qui recte exterminans dicitur, quia sicut Christo congregandi, sic diabolo congruit nomen exterminandi. Unde est: Qui non colligit mecum, spargit.
3.6.13
Vae unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo vae post haec. Legimus supra quod aquila volans per medium coelum, tria vae praedixit futura quorum unum abiisse describitur in narratione praecedenti, vel in tribulatione quae facta est temporibus sanctorum martyrum, adhuc vero duo restare dicuntur narranda, vel posteriore tempore sub antichristo adimplenda.
3.6.14
Et sextus angelus tuba cecinit, et audivi vocem unam ex cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei dicentis sexto angelo qui habet tubam: Solve quatuor Angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. Altare significat Ecclesiam, de qua fumus compunctionis ad Deum dirigitur. Bene altare aureum dicitur, quia profecto Ecclesia justorum sempiterna sapientia illustratur, de qua Salomon dicit: Accipite sapientiam sicut aurum. Recte quoque ante oculos Dei esse dicitur, quia superno respectu semper illustratur, unde in psalmis dicitur: Oculi Domini super justos. Hujus altaris cornua sunt omnes praedicatores. Unde et in Veteri Testamento saepe legimus sanguinem super cornua altaris positum: significabantur enim in hoc sancti martyres proprio sanguine perfundendi. Unum hoc cornu altaris hic specialiter positum, debemus intelligere Dominum Jesum Christum mediatorem Dei et hominum, qui praecepit sexto angelo, id est omni Ecclesiae, ut solvat quatuor angelos, per quos quatuor regna principalia, et quatuor potestates illorum atque omne corpus diaboli intelligitur. Solvit vero Ecclesia quatuor angelos, id est omnes daemones in capite suo, a quo audivit in Petro: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelo. Quaternarius numerus saepe pro universitate ponitur, unde et in fine saeculi a quatuor ventis coeli electi per angelos assumi perhibentur. Vel dicitur ei solve, id est solvendos praedic tempore antichristi. Modo enim ligati sunt, quia non possunt nocere quantum volunt, ex quo Dominus veniens eis potestatem abstulit. Quo in loco considerandum est, quantum saevirent si soluti essent, qui modo etiam ligati tantum saeviunt. Tale est illud etiam in Evangelio de ficulnea, quod Dominus cultori dicit: Abscinde illam, id est praedic abscindendam. Neque enim apostoli absciderunt Judaeos, sed abscindendos a Romanis praedixerunt. Per flumen Euphratem, in quo angeli alligati sunt, potentia saecularis intelligitur, quia in principibus hujus saeculi maxime diabolus habitat, et in eis regnat. Euphrates quippe fluvius est Babyloniae, qui in multa flumina divisus, ingreditur Babyloniam. Medi et Persi diviserunt hunc fluvium in multos rivos, et per ejus alveum ingressi sunt Babyloniam. Quod flumen saepe in malam partem ponitur. In hoc loco vero, ut diximus, significat potentiam saecularem, in qua diabolus alligatus praedicitur novissima persecutione, quia et impiis quantum vult nocere permittitur, usquequo novissima persecutio adveniat.
3.6.15
Et soluti sunt, pro eo quod est solventur, angeli, id est daemones, et omne corpus diaboli. Qui parati erant in horam et diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. Per horam dimidium annum intellige, per diem mensem et annum, annos tres, quibus antichristus saeviet adversus bonos. Ideo enim per horam, diem, mensem et annum illud tempus intelligi potest, quia et horis gradatim diem, et diebus menses, et mensibus certum est annum expleri. Parati sunt daemones ut occidant tertiam partem hominum, quia nimirum nocendi opportunitatem semper praestolantur. Unde nec immerito de locustis praemissum est, quod essent similes equis paratis ad praelium. Tertia autem pars ita ut supra intelligitur.
3.6.16
Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi numerum eorum. In hoc numero omnis multitudo intelligitur daemonum et hominum. Equites itaque in hoc loco debemus intelligere daemones, qui malis praesident et in eorum cordibus habitant. Vicies autem millies nihil aliud est quam viginti millia. Tale est illud: Non dico tibi, Petre, usque septies, sed usque septuagies septies. Quod nihil aliud est, nisi septuaginta septem. Quando enim numerus per nomen transit, sicut verbi gratia, cum dicitur septies septuaginta, summa numeri multiplicatur, et efficiuntur quadringenti nonaginta. Quando autem adverbialiter proferuntur nihil aliud intelligitur, nisi quod ipse numerus sonat. Unde et in Genesi legitur: De Lamech vero septuagies septies ultio dabitur. Vicies itaque millies omnes significat reprobos: dena autem millia omnes sanctos, qui decem verba legis custodiunt. Et quia plures reprobi quam justi, duplex numerus reproborum opponitur contra simplicem numerum justorum. De ipsis enim electis dicitur: Currus Dei decem millia. Duplex quoque est numerus reproborum, quia ex malignis spiritibus et reprobis constat hominibus. Et contra simplicem numerum justorum ac parvissimum opponitur innumerabilis multitudo perfidorum hominum et daemonum.
3.6.17
Et ita vidi equos in visione, subaudis, sicut dixeram, et conscripsi. Et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas. Per sessores equorum, intelliguntur daemones, vel magistri errorum, haeretici scilicet et potentes hujus saeculi quibus praesidet diabolus, sicut Christus electis. De quibus scriptum est: Ascendes super equos tuos, et equitatus tuus sanitas est. In ipsis autem daemonibus vel errorum magistris, intelliguntur omnes reprobi, et per loricas poenae et tormenta aeterna figurantur, quae a miseris nulla prece sunt evacuanda. Dicent enim in inferno gementes, Domine, Domine, aperi nobis. Sed non ideo misericordiam invenient, quin potius audient: Nescio vos. Quas poenas inevitabiles non solum sustinebunt daemones, sed etiam omnes reprobi. Hyacinthinas autem posuit pro eo, quod est fumeas. Ex igne enim fumus egreditur. Hoc etiam ipse color hyacinthinus indicat, qui speciem aeris tenet, quia in inferno erit ignis inexstinguibilis. Erit et fumus qui miseros excaecabit, ne veram lucem jam videre possint. Et sulphureas, id est putridas. Erit enim duplex ibi poena, caloris et frigoris. Unde Job: Ad calorem nimium transeunt, ab aquis nivium. Erit et fetor intolerabilis, quo cruciabuntur igne et sulphure exusti, atque a vermibus comesti. Et capita equorum tanquam capita leonum. Quia et animas( ut supra dictum est) interficiunt, et fetorem malae famae de se emittunt. Per capita autem equorum auctores intelliguntur errorum, qui et fortes sunt ad conterendos infirmos, et cum se simulant esse bonum odorem, fetoribus inveniuntur repleti. Ut enim supra meminimus, os leonum et corpora dilaniat, et naturalem fetorem egerit.
3.6.18
Et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur. Ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne et fumo et sulphure, quae procedebant ex ore ipsorum. De ore autem eorum ignis et fumus et sulphur egrediens, tertiam partem hominum occidit, quia videlicet malorum praedicatio sequacibus suis aeterna supplicia praeparat, quae recte tormentum impiorum vocatur, per quam ad illud multitudo impiorum pervenit. Genus enim tropicae locutionis ab eo quod procurat, illud quod procuratur, ostendens. De ore illorum procedit ignis, quia pro illorum doctrina haec omnia ventura sunt eis, qui eam suscipiunt. Cum autem in illam incurrerint, tunc experientur quam amara mors sit, semper igne cremari, nec funditus mori, semper fumum pati, lucem nunquam videre, semper fetoribus repleri, suavitatis nihil adoleri. Ideoque horrenda prorsus perversorum sunt dogmata, quibus pervenitur ad talia.
3.6.19
Potestas enim equorum in ore ipsorum est, et in caudis eorum. Quia per suam praedicationem perversam suadendo decipiunt, et temporalibus potestatibus fulti, per ea quae retro sunt, exaltantur. Per caudam quippe, ut supra dictum est, potestas terrena exprimitur, quae in temporalibus rebus laetatur, quae postponendae sunt omnibus qui ad ea quae in ante sunt se extendere nituntur. In ore vero illud quod per os fit intelligitur. Potestas ergo eorum in ore eorum est, et in caudis ipsorum, quia quos non possunt decipere per pravitatem erroris, decipiunt per principes hujus saeculi. Unde subditur: Nam caudae eorum similes serpentibus, habentes capita, et in his nocent. Legimus in Genesi, quod diabolus serpentem indutus mulierem decepit fraude malae suasionis. Tales sunt et isti errorum magistri, qui sua perversa doctrina decipiunt quos possunt, et quia eos quos subvertere nequeunt per pravitatem erroris, opprimunt per potentiam saeculi, bene caudae illorum similes serpentibus dicuntur. Habentes capita, per quae principes hujus saeculi figurantur, quos sibi haeretici conjungunt, ut catholicos a fide subvertant. Unde et alia translatio habet: Caudae eorum similes sunt draconibus. Per dracones quippe qui pene immaniores sunt omnibus bestiis, aperte saeculi designatur potestas, quam Ezechiel ex persona Domini loquens ad Pharaonem regem Aegypti demonstrat dicens: Ecce ego ad te, Pharao, draco magne. Et Jeremias ex persona Jerusalem de Nabuchodonosor: Comedit me, devoravit me, absorbuit me quasi draco. Principum ergo patrociniis fulti magistri errorum amplius nocent, quam si solo sermone suaderent.
3.6.20
Et caeteri homines, id est, pagani, qui non sunt occisi in his plagis. Hoc est, non sunt decepti ab haereticis, ut in anima moriantur, neque poenitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et lapidea et lignea, quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare, et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis. Subaudi, similiter peribunt igne, sulphure fumo. Ac si diceret: Et hi tales ad supradictum pertinere numerum videntur. Haeretici quippe tantummodo Christianos decipiebant et Judaeos, non tamen paganos; sed quia ipsi non cognoverunt Deum, cum hoc utique possent facere per naturalem legem, similiter damnabuntur. Unde considerandum est, qua poena plectendi sunt, qui habentes Dei notitiam, fidem et scientiam et haec omnia contemnunt, si illi etiam damnabuntur, qui horum omnium nihil habuerunt, et solummodo, quia per naturalem legem Deum non cognoverunt peribunt. Cum enim debuissent considerare et attendere, ut Creatorem coeli et terrae et omnium rerum colerent et adorarent, relinquentes Creatorem, coeperunt adorare opera manuum suarum aurea et lapidea et lignea, quae neque videre possunt, neque audire, quia spiritus non est in eis. Et non egerunt poenitentiam a suis homicidiis, quibus interficiebant multos, et sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum fundebant et offerebant daemoniis, neque a fornicatione sua duplici, ut ab immunditia carnis cessarent, aut ab idololatria, neque a furtis suis, quia sibi invicem unusquisque quae poterat, furabatur. De quorum profecto conversatione impoenitenti, nunc operis intentio non sinit amplius loqui, praesertim cum et hic liber in longum protractus debiti finis terminum exspectet.

Intertext edge

Open linked passage

Note