Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Haymo Halberstatensis-853
Expositio in Apocalypsin
Apoc 5.2
Choose a text More by Haymo Halberstatensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9078 Exinap2
5.1
LIBER QUARTUS.
5.1
Vae terrae et mari, quia descendit ad vos diabolus habens iram magnam. Terra autem et mare unum idemque significant, sicut Daniel aperte demonstrat. Qui cum dixisset se vidisse quatuor ventos pugnantes in magno mari, adjecit: Et quatuor bestiae ascenderunt de terra. Hoc ipsum significans per terram, quod et per mare, id est hunc mundum, in quo miseri fluctuant, qui semper terrena petunt. Ita ergo et hic terra et mare reproborum significant corda, quibus est vae, id est aeterna damnatio, vel perditio, ad quos versutus inimicus expulsus ab electis, descendit, non quod in eis ante non esset, sed quia expulsus a non suis, amplius in suis dominari coepit. Qui recte terra et mare nuncupantur, quia dum semper terrena petunt, superbiae fluctibus tumidi, et vitiorum illecebris amarissimi inveniuntur. Talibus itaque vae imminet, id est aeterna damnatio, quia dejectus a fidelibus diabolus, cum ira magna saevit adversus illos: et tanto utique hoc agit ferventius, quanto viciniorem sibi sentit adesse poenam, unde subditur: Sciens quod modicum tempus habet. Modicum quippe tempus, praesens intelligitur vita, de qua Apostolus: Filioli, novissima hora est. Et si computemus omne tempus ab exordio mundi usque ad finem saeculi, aeternitati comparatum, brevissimum est. Quia ergo diabolus in proximo se scit esse damnandum, ad exercendum, malitiam suam, angustum ei videtur hoc tempus, quamlibet prolixis morarum spatiis proteletur. Considerat quippe quod juxta sit, ut licentiam, nequissimae libertatis amittat: et quanto brevitate temporis angustatur, tanto multiplicitate sceleris expanditur. Hanc autem ejus ruinam et in adventu nostri redemptoris factam, et nunc usque fieri debemus credere. Habet autem diabolus iram non solum contra eos, qui per terram et mare figurantur, sed etiam contra eos qui in coelo habitant, a quibus victus excluditur. Nam et per ipsos saevit versutius adversus ipsos.
5.2
Et postquam vidit draco quod projectus esset de coelo, hoc est de corporibus electorum. In terram, id est in reproborum corda. Persecutus est mulierem quae peperit masculum. Sancta Ecclesia designatur per coelum, similiter et per mulierem. Appellatur autem mulier non propter mollitiem animi, sed quia quotidie spirituales Deo filios gignere non cessat. Ipsa etenim est sponsa annulo fidei in baptismo subarrhata, de qua Paulus dicit: Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Et alibi: Desponsavit sibi Christus ecclesiam non habentem maculam aut rugam. Et in sequentibus hujus libri verbis dicitur: Veni, ostendam tibi sponsam agni. Ipsa est etiam uxor in perfectione operis et morum constituta, quia sua praedicatione et doctrina multos filios Dei generat. Unde et ipse Dominus dicit: Si quis fecerit voluntatem Patris mei, ipse meus frater, soror, et mater est. Credendo ergo sponsa, operibus inhaerendo uxor, vocibus praedicando mater efficitur Christi. Toties enim parit Christum quoties officio praedicationis membra ejus quae nos sumus ad fidem et operationem informat. Postquam itaque vidit draco quia projectus esset de coelo, maximeque post adventum Filii Dei, de quo Dominus ait: Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem, persecutus est mulierem, quae peperit masculum, id est fortem populum, sicut fuerunt sancti martyres, qui ante potuerunt mori quam a fide Dei separari. Persecutus est quippe hanc mulierem in ipsa adolescentia, quando interfecit Abel, sed hanc post adventum Filii Dei acrius persequi aggressus est, et ad argumentum persecutionis callidus semetipsum convertit, alios per membra sua crucifigens, ut Petrum, alios lapidibus obruens, ut Stephanum, alios igne consumens, ut Laurentium, alios quoque serpentibus tradidit, ungulis laniavit, in mare praecipitavit, et per varia instrumenta similia transire coegit. Et haec quidem facit ligatus, sed vehementius contra eam exsurget, quando damnatum hominem ingredietur, et pugnabit tormentis, et falsis miraculorum signis, ita ut in errorem deducantur, si fieri potest, etiam electi. Quorum tanto robustior tunc erit constantia, quanto immanior persecutorum saevitia.
5.3
Et datae sunt mulieri duae alae magnae aquilae ut volaret in desertum in locum suum. In duabus alis mulieri datis, duo intelliguntur Testamenta, et duo charitatis praecepta, in quibus tota lex pendet et prophetae, sive etiam activa et contemplativa vita. Quibus acceptis effecta est aquila, petens per mentis contemplationem coelestia, juxta illud Apostoli: Nostra conversatio in coelis est. Sic enim dicitur: Datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, tanquam diceretur: Hoc donum ipsa mulier meruit, ut aquila magna efficeretur. Desertus autem locus corda sanctorum intelliguntur, remota a terrenis desideriis. Prius enim a semetipsis inordinatos desideriorum motus ejiciunt, et sic semetipsos desertum quietis efficiunt, ut habeant locum, quo fugere possint, quia dum mala hujus mundi non diligunt, sed solummodo aeternam patriam appetunt, magna mentis tranquillitate perfruuntur. In qua solitudine locum tenet, quo fugiat ad Deum qui in secreto mentis a quaerentibus invenitur, cui Psalmista dicit: Esto mihi in Deum protectorem, et in locum refugii ut salvum me facias. Duabus ergo alis mulier utens, draconis persecutionem evadit, quia sancta Ecclesia, duorum Testamentorum cognitione, sive duobus praeceptis charitatis fulta, et ad coelestia suspensa, occultas inimici insidias praecavere, et apertas persecutiones novit contemnere, removens se ab omnibus terrenarum rerum tumultus, et in secreto mentis Domino vacans. Ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis. Id est, per omne tempus istius vitae, a Domino praedicatione usque ad finem saeculi, illo vero pane qui de coelo descendit. Ipse enim est fugientibus persecutorum saevitiam via, ipse ad solitudinem pervenientibus locus, ipse in eadem solitudine esurientibus cibus.
5.4
De hoc tempore satis supra dictum est. Nam quia praedicatio Christi tribus annis et dimidio perduravit, et tribus annis et dimidio terminabitur. Recte per hoc spatium omne tempus praesentis vitae intelligitur, in qua sub eadem doctrina Ecclesia moratur. In hujus mulieris figura olim populum Israeliticum columna nubis praecedebat per diem, et columna ignis per noctem. In nube quippe blandimentum amoris, in igne autem terror exprimitur timoris. Per has quippe duas columnas duo significantur Testamenta. Per nubem in die, Novum significatur Testamentum, in quo non vindicta peccantium, sed misericordiae lenitas ostensa est. Unde est: Nemo te condemnavit, mulier. Per ignem vero in nocte, Vetus Testamentum intelligitur, quod supplicium peccantibus minatur. Unde est: Si quis hoc vel illud fecerit, morte moriatur. Fugiens autem populus Pharaonem, qui est draco magnus, cubans in medio fluminum suorum, veluti mulier fugit draconem, pervenit in desertum, in quo Deum protectorem reperit, et manna coelesti pastus est, et per suspensum serpentem aeneum, Dominum videlicet Jesum Christum salvatus est, qui veneno peccati caruit: quia et si apparuit in similitudine carnis peccati, tamen peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Potest autem deserti nomine illa regio designari, quam apostata angelus deseruit, et homo in quo certum refugii locum invenit Ecclesia, quae undique persecutionibus angustiatur in terra, ubi cibum indeficientem reperit, quae hic dum affligitur, justitiam esurit. In alis autem mulieris, ipsa suspensio intelligitur contemplationis. Solet enim hoc proprium esse sanctorum donum, in quo magis pressuris angustiantur in terra, eo amplius contemplationis penna eleventur ad summa. Hinc Paulus dicit: Quando infirmor, tunc fortior sum.-- Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tanquam flumen. In Scriptura sacra saepe aquarum impetus significat persecutionem, unde Psalmista: Cum irasceretur furor eorum in nos, forsitan aqua absorbuisset nos. Per os vero antiqui serpentis, suasio illius intelligitur, qua reprobi instigantur ut contra Ecclesiam saeviant. Post mulierem ergo in desertum volantem, serpens ex ore suo flumen emisit, quia maxime post adventum Filii Dei, et postquam Ecclesia coelestia petiit, infidelium multitudinem diabolus in sanctorum necem commovit, sicut Neronem, Domitianum, et caeteros, ut eam faceret trahi a flumine, id est in corpus suum, hoc est, in societatem reproborum posset eam traducere, sed non valuit, quia si moriuntur martyres corpore, tamen post mortem carnis veraciter dicent: Torrentem pertransivit anima nostra, quia dum persecutores trajicere eos in corpus suum non valuerunt, funditus delere conati sunt.
5.5
Et adjuvit terra mulierem. Terra in sacro eloquio humanam naturam significat, unde primo homini dictum est: Terra es, et in terram ibis. Terra itaque in hoc loco caro nostri Redemptoris intelligitur, qui cum in forma Dei esset, formam servi accepit. De hac terra Psalmista ait: Benedixisti, Domine, terram tuam. Haec terra mulierem adjuvit, quia ipse primum omnes fluctus humanae persecutionis pertulit et devicit. Et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo. Quia tempore passionis abundantia vitae suae mortis principem deglutivit, et resurgens a mortuis inundantes fluctus absorbuit potentia divinitatis, quia ad hoc mortuus est, ut et vivorum et mortuorum dominetur, unde Apostolus: Dedit illi Deus nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur. Et unde ipse fluctus persecutionum superavit, inde Ecclesiam ne vinci possit adjuvit, ac si diceret suis fidelibus: Nolite timere mortem, nolite timere fluctus humanarum subire persecutionum, sed confidite, quia ego vici mundum, principem quoque mundi debellavi, fluctus vitae mortalis resurgendo calcavi, quia prior ego persecutiones ejus bibi, bibensque superavi, vobisque spem resurgendi dedi. Ideoque sicut ego me humiliavi, et per humilitatem ad victoriam veni, ita et vos humilitatem sequimini, ut mecum postmodum regnare possitis, quoniam diabolus nihil amplius praevalebit in corpore, quam quod praevaluit in capite. Et iratus est draco in mulierem. Id est, contra sanctam Ecclesiam quae, sicut dixi, mulier appellatur, quia spirituales filios generat. Et abiit facere praelium cum reliquis de semine ejus. Fecit quidem draco praelium cum his, qui fuerunt ante Domini adventum boni, sicut fuit Abraham, Isaac et Jacob, et multi alii, sed amplius post adventum Filii Dei, coepit saevire cum reliquis, qui erant de semine ejus, id est cum apostolis et martyribus, quos per membra sua crucifixit, ustulavit, igni tradidit, et variis tormentis cruciavit. Semen quippe mulieris verbum intelligitur praedicationis, quo renascuntur homines, et filii Dei efficiuntur. Tanto enim diabolus amplius saevit adversus Ecclesiae membra, quanto a praecedentibus divino munere roboratis victus est. Hinc est quod expulsus ab homine, cum septem aliis nequioribus redire describitur. Qui custodiunt mandata Dei. Quibus scilicet in lege praecipitur: Non occides, non furtum facies, et caetera his similia. Et habent testimonium Jesu. Id est, fidem illius retinent corde, et ornant opere. Cum his quippe diabolus maximum habet conflictum, juxta illud Apostoli: Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur. Sustinent quidem et reprobi mala, sed non adversus eos diabolus intorquet bellum, quod nequaquam fieri potest, nisi inter duas partes contrarias. Sed cum dicitur primum qui custodiant mandata Domini, et deinde infertur: Et fidem Jesu, sic videntur verba haec sonare, quasi ante fidem bona opera possint esse, cum prius sit credere, ac si eamdem fidem operibus post fulcire. Sed sciendum, quod ideo mandata prius ponuntur, quia charitas quae in mandatis constat, major est omnibus virtutibus, licet fides via sit ad Deum. Unde Apostolus: Nunc manent fides, spes, charitas, tria haec, major autem horum charitas. Quare major? quia caeterae transibunt, charitas permanebit in electis.
5.6
Et stetit super arenam maris. Notandum autem quod idem draco non supra petram, sed super arenam stetisse dicitur. Cunctis enim liquet, quia serpens in petra vestigium habere non valet. In arena vero quaeque loca tetigerit, signa sui corporis relinquit. In petra non stat draco, quia in cordibus sanctorum, quae voluptates nullae emolliunt, locum diabolus nullum invenit. E contra, in arena gressum figit, quia mentes quas humor carnalis concupiscentiae emollit, inhabitat. Hinc a Domino Job dicitur: Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus, id est, in lubricis et voluptuosis cordibus requiescit. Quem ergo Dominus in locis humentibus dormire prohibet, hunc Joannes super arenam stare affirmat.
5.1.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XIII.
5.1.1
Et vidi de mari. Hoc est de multitudine reproborum, vel de profunda perfidia Judaeorum. Bestiam ascendentem. Id est Antichristum. Ubi enim in sacro eloquio singulariter bestia ponitur, ipse malignorum spirituum princeps per illam designatur. Unde est: Bestia agri scindet eos. Et Isaias: Mala bestia non pertransibit per eam. Ubi vero particulariter, vel universa daemonum portenta, vel bestiales hominum motus exprimuntur. Unde est: Omnes bestiae agri ludent ibi. Et Apostolus: Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi. Et: Cretenses semper mendaces, malae bestiae. Hic itaque, sicut dixi, bestia quae ascendit de mari, diabolum significat, qui ascendit de cordibus reproborum, ut amplius saeviat, solutus per ipsum perditum hominem, qui nascetur de plebe Judaica, juxta illud: Fiat Dan coluber in via, et usque. Ut cadat ascensor ejus retro. Et in illo etiam omne corpus ejus figuratur. Habentem capita septem et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata. Per septem autem capita, omnes reges intelliguntur illi subditi, per decem cornua, omnia regna. Multas enim potestates hujus saeculi habebit sibi subditas, quibus et honorem dabit, et mundi regna Domino permittente, unde in cornibus ejus decem sunt diademata, hoc enim significat per decem diademata, quod per decem cornua, id est omnia regna terrena illi subdita; septem enim capita vel cornua, non numero, sed significatione universitatis invenimus. Et super capita ejus nomen, scriptum, blasphemiae. Quia maxime potentatus hujus saeculi blasphemat Deum et verbo et opere. Blasphemabit autem ipse Deum et tabernaculum et nomen ejus, sicut in sequentibus inveniemus. Facient etiam qui sunt membra ejus, quia ei placere cupiunt. De hac blasphemia Apostolus dicit, qui adversabitur, et extolletur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut sedeat in templo Dei tanquam sit Deus. Et membra ejus adorabunt eum, quia honorem divinum illi dabunt. Et quia in bestia non solummodo caput, sed omne quoque ejus figuratur corpus, subditur:
5.1.2
Et bestia quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis. Pardus bestia est saevissima atque impatientissima; et varietate cutis discolor. Ursus quoque rapacissima est, primum pedibus conculcat et comminuit, et sic omnia devorat. Leo vero terrorem suo rugitu omnibus bestiis immittit: et cum sit fortissimus bestiarum, atque ad nullius paveat occursum, tamen insidiando praedam sibi praeripit. Tales sunt utique haeretici, pagani, et caeteri, qui ad corpus Antichristi pertinent. In varietate siquidem pardi, diversitas nationum ostenditur, quae illi creditura est. Vel etiam multitudo divitiarum, quibus ille suos ornabit subjectos. Vel certe omnium hypocritarum, atque omnium reproborum fictae actiones, qui bona quae faciunt, cupium semper videri, ut laudem ab hominibus accipiant. Unde contra Dominus fidelibus dicit: Orantes nolite multum loqui, sicut hypocritae faciunt. Et cum eleemosynam facis, noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt, sed nesciat sinistra tua quod faciat dextera tua. Justi quoque opera sua ostendere jubentur, sed ad hoc ut non ipsi quoque per ea, sed Pater coelestis glorificetur. In urso autem potestas exprimitur saecularis. Unde bene in libro Regum legimus, quia cum reverteretur Eliseus in Bethel, pueri illudentes coeperunt dicere: Ascende, calve, ascende, calve. Maledixit ergo eis in nomine Domini, et egressi duo ursi de saltu, devoraverunt ex eis quadraginta duos pueros. Eliseus in hoc loco significat Dominum Jesum, qui cum reverteretur ad Patrem per passionem mortis, clamaverunt ei pueri insultantes, id est Judaei pueriliter sapientes atque dicentes: Vah qui destruit templum Dei, et in triduo illud reaedificat. Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce et credimus ei. Sed ipsius Domini sanguine vindictam expetente, exierunt duo ursi, Titus et Vespasianus, principes gentium, cum multitudine exercituum, post quadragesimum secundum annum Dominicae passionis, ipsamque Judaicam gentem peremerunt. Sicut ergo ibi per ursum potestas terrena exprimitur, ita et hic. Tales quippe sunt in corpore Antichristi, qui pedibus saecularis potentiae conculcant pauperes, debiles, orphanos, et caeteros Dei servos. Leo quoque( ut diximus) quamvis sit fortissimus bestiarum, et ad nullius paveat occursum, tamen insidias tendit, cum praedam sibi praeripit. Cujus etiam rugitu omnes bestiae pavere dicuntur, et ideo non immerito per leonem Antichristus intelligitur: quia quosdam terroribus decipit, quosdam autem fraude. Unde Psalmista: Sub lingua ejus labor et dolor. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis. De quo rursum per eumdem dicitur: Sicut leo in cubili suo. Recte enim antiquus adversarius contra electos in certamine positus, leo appellatur, quia per utraque saevire permittitur, et fraude scilicet et virtute. Virtute, per potentiam saecularem: fraude, per signa miraculorum. Ut eos enim qui aperte iniqui sunt, pertrahat, saecularem potentiam ostentat: Ut vero etiam justos fallat, signis sanctitatem simulat. Illis enim suadet elationem magnitudinis, istos decipit ostensione sanctitatis. Et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam. Sicut in Christo plenitudo divinitatis requiescit, ita in illo plenitudo nequitiae. Et sicut Christus per virtutem verbi omnia sua facit opera, ita et ille perditus per diaboli potestatem, qui in eo habitabit, opera sua faciet. Draco itaque, id est diabolus, dedit illi potestatem suam et virtutem, ut faceret miracula et signa inaudita, et potestatem magnam dedit illi, per quam elevatur super gentes et regna. Contra bonos desaeviet, nec erit ulla difficultas peragendi malum, quia is eum inhabitabit, qui per se omne malum adinvenit.
5.1.3
Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem. Diximus superius quia per septem capita omnes reges illi subditi designantur, per unum autem caput, quod hic singulariter tanquam occisum se vidisse dicit Joannes, ipsum principem malorum intelligere debemus. Unde recte dicitur: Tanquam occisum eum vidisse in mortem, quia videlicet ipse simulabit se occisum, et post mortem resurrexisse. Unde subjungitur: Et plaga mortis ejus curata est. Tanta quippe temeritas erit in illo damnato homine, ut ad deludendos animos parvulorum, imitatione veri capitis Christi, occisum se dicat et resurrexisse post mortem, ideoque ne forte veritas, sed illusio putetur, idcirco nequaquam affirmando dicitur: Et unum de capitibus suis occisum in mortem, et plaga mortis ejus curata est, sed praemittitur. Quasi, adverbium scilicet similitudinis, ut per hoc( sicut dictum est) aperte ostendatur non esse illud veritatis persecutione, sed verisimili fraude: quanquam illa particula non semper pro adverbio similitudinis, sed aliquando etiam pro affirmatione veritatis in Scriptura ptura ponatur, unde est: Et vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a Patre.-- Et admirata est universa terra post bestiam. Nulli dubium, quin per terram terreni intelligantur, qui admirantur post bestiam, aestimantes eam resurrexisse a mortuis, et facere ea miracula in virtute divinitatis.
5.1.4
Et adoraverunt draconem, id est diabolum, qui dedit potestatem bestiae ut faceret miracula potentialiter. Et adoraverunt bestiam, id est ipsum Antichristum. Dicentes: Quis similis bestiae? Ut se ostendat resurrexisse a mortuis. Et quis poterit pugnare cum ea? Ut voluntati ejus resistere possit, id est nullus. Hic jam aperte demonstratur, quid sit admirari universam terram post bestiam, id est reprobos et terrena sapientes. In eo itaque draconem adoraverunt, quod bestiam illam, videlicet Antichristum, non solum divitiis et potentatibus, verum etiam electorum signis et virtutibus fultum, Christum esse putaverunt. Forsitan enim contemnenda esset, si solummodo potentia saeculari, et non virtutibus fulta esset. Rursum despicienda esset fortassis, si solum virtutibus simulatis et non etiam saeculari potentia usa fuisset. At cum signis et potentia videatur suffulta, quis non solum reproborum, verum etiam electorum non trepidet? Unde et adorantes dicunt: Quis similis bestiae? Et verum dicunt isti qui hanc bestiam adorant, quia neque in saeculari potentia, neque in miraculorum fraude in retroactis temporibus similis ei apparuit.
5.1.5
Et datum est ei os loquens magna et blasphemias. Divino et justo Dei judicio ad illudendos animos reproborum, permittitur Antichristus magna loqui: magna utique, non quia bona, sed quia inaudita et terribilia. Et blasphemias loquetur, quia dicet se Deum esse, et pro illo se adorari faciet. Datum est enim et illi a Deo ut hoc faceret, id est permissum est illi. Tale quippe est hoc, quale et illud: Induratum est cor Pharaonis.
5.1.6
Et data est illi potestas facere menses quadraginta duos. In tribus annis et dimidio, quadraginta duos menses sunt, atque idcirco specialiter in his mensibus ultimum tempus et persecutio significatur Antichristi. Generaliter autem omne tempus hujus saeculi, a Domini praedicatione usque ad finem saeculi, sicut et supra per dies mille ducentos sexaginta. Quia ergo per quadraginta duos menses omne tempus, quo diabolus contra Ecclesiam pugnat, sive etiam quo aperte solutus acrius pugnabit, intelligitur, videndum est in ipsius numeri natura, quare eos non vincat. Constat enim hic numerus ex denario, quaternario, et binario. Quatuor ergo referuntur ad quatuor libros Evangelii, sive quatuor virtutes principales. Denarius ad Decalogum legis, binarius ad duo dilectionis praecepta. Idcirco itaque, sive in omni tempore praesentis vitae, sive etiam sub Antichristo, insuperabiles existunt, quia, quatuor libris Evangelii fulti, quatuorque principalibus virtutibus roborati, Decalogum legis opere complent, et duo dilectionis praecepta custodiunt, diligentes Dominum Deum ex toto corde suo, et proximum sicut seipsum, nam et quod omne tempus hujus vitae designetur per quadragesimum secundum numerum, hinc patet, quod filii Israel quadragesima et secunda mansione ingressi sunt terram repromissionis. Notandum quippe est omnibus, quod per ipsum iter Israelitici populi praesens vita significetur, in qua peregrini sumus, et ad patriam coelestem tendimus.
5.1.7
Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ipsius. Ipse qui nunc aperuit ora reproborum ad blasphemandum Deum vel Dei servos, ipse tunc aperiet os corporaliter, cum in illo damnato homine habitare coeperit. Tale est enim hoc, quale et illud, quod in Evangelio de Redemptore nostro, licet per contrarium dicatur, quia aperiens os suum docebat eos, ac si diceretur: Qui dudum aperuerat ora prophetarum, in praesentia carnis apparens, os suum aperuit. Sed agnus ad doctrinam, bestia aperiet os suum ad blasphemias. Vel certe, quia nunc per membra sua metu fidelis populi aperte non praesumens blasphemare, os suum obstruitur, Psalmista dicente: Obstructum est os loquentium iniquitatem. In futuro os aperire dicitur, quando per ipsum hominem damnatum saeculari potentia contra Deum et Ecclesiam elevatus, publice ausus fuerit blasphemare nomen ejus, illud scilicet, de quo Paulus dicit: Propter quod et Deus exaltavit illum, etc., usque Dominus noster Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Blasphemabit hoc nomen, quia dicet ipsum non esse Christum, sed potius Antichristum, se autem Christum esse fatebitur, nec jam similem Deo, sed, sicut dicit Apostolus, extolletur et elevabitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ideoque in illo deterior omnibus blasphemia invenitur.
5.1.8
Et tabernaculum ejus, subauditur blasphemabit, id est, ipsam carnem Redemptoris nostri, in qua habitat omnis plenitudo divinitatis, dicens, non haec ita se habere, sed signum fuisse, et per daemonum potestatem tanta agere potuisse, se autem confitebitur vere esse Filium Dei et filium hominis, ita ut sedeat in templo Dei tanquam sit Deus. Et quia divinitatem in se habitare dicit, idcirco etiam adorari se faciet.
5.1.9
Et eos qui in coelo habitant, id est in Ecclesia, sive nunc, sive etiam qui jam praecesserunt, blasphemabit, dicens, omnes hos ministros fuisse Antichristi, et pseudoprophetas et apostolos ab ipso deceptos, affirmans ante se nullum Christianum fuisse, sed omnes Antichristos exstitisse.
5.1.10
Et datum est illi, id est, permissum est illi a Deo justo judicio. Bellum facere cum sanctis, et vincere illos. Faciet bellum adversus sanctos, quia pugnabit adversus eos, et muneribus et tormentis, et quos non poterit inclinare ad suam fidem, vincet, id est occidet eos, non tamen animas illorum decipiet. Sed fortassis quaerit aliquis, cur Deus omnipotens ita sanctos suos permittet affligi? Quibus breviter respondendum est, quia filii sunt et paterna haereditate donandi atque a Deo dilecti. Unde scriptum est: Flagellat Deus omnem filium quem recipit. Nam si ipse Dominus persecutionem sustinuit, ut ad gloriam perveniret, qui est omnino sine peccato, quanto magis sancti justo judicio affliguntur, ut haereditatem coelestis patriae consequantur? qui, licet sancti sint, tamen non sunt sine peccato, econtra reprobi adversus eos saeviunt, jugiter mala operantur, tamen minime corriguntur, sed in judicio isti, quibus nunc videtur iratus, invenient illum placatum, reprobi autem experientur iratum: et ira quae nunc misericorditer a sanctis inchoat, in reprobis sine misericordia conquiescit; hinc Petrus dicit: Tempus est ut incipiat judicium de domo Dei. Possumus sanctos eos intelligere, qui nunc simulatam in conspectu hominum videntur habere sanctitatem, quos vincet, quia superati donis aut tormentis, a fide recedent, quam nunc ficte tenent.
5.1.11
Et data est ei potestas in omnem tribum et linguam et gentem. In tribu et populo accipimus Judaeos, quia ille populus in tribubus erat distinctus: in lingua et gente, omnes nationes; non solum in Judaeis, sed etiam in omnibus gentibus erunt sancti, adversum quos potestatem accipiet, ut eos interficiat et temporaliter contra eos praevaleat. Similiter etiam erunt et in Judaeis et in gentibus, qui victi succumbent. Unde et subditur:
5.1.12
Et adorabunt eum, id est Antichristum, et in illo diabolum. Omnes qui habitant terram, id est qui terrenis desideriis inserviunt. Quorum nomina non sunt scripta in libro vitae Agni, sed potius in terra, juxta illud Jeremiae: Recedentes a te in terra scribentur. Quis vero sit agnus, Joannes manifestat, dicens: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Quis est autem liber vitae Agni, in quo justorum nomina numerentur ascribi, nisi vis quaedam divina, quae ante mundi constitutionem ad vitam aeternam sanctos praedestinavit futuros? Qui videlicet liber praedestinationis, sicut fixa aeternitate electos tenet ascriptos, ita nequaquam ulla ratione reprobos admittit scribendos.
5.1.13
Qui occisus est ab origine mundi. Occisus est autem iste Agnus ab origine mundi, non in se, sed in suis membris, sicut in Abel et multis aliis: quia sicuti in suis pascitur, ita in suis occiditur, unde est: Saule, Saule, quid me persequeris? Vel certe in praedestinatione occisus est, quia ante omnia saecula decrevit Deus Pater cum Filio et Spiritu sancto, ut in fine temporum veniret, et occideretur, ut sua morte nostram redimeret mortem; vel in ipso agno quem Abel obtulit, aut certe( ut verius dicam) ipse Abel innocens, a fratre peremptus, eum praefigurabat.
5.1.14
Si quis habet aures, subauditur cordis, audiat, id est intelligat spiritualiter quod dicitur. Quotiescunque haec particula ponitur, sive in Evangelio, sive in hac Apocalypsi, ea quae praecedunt, aut quae sequuntur, spiritualiter intelliguntur.
5.1.15
Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet. Haec verba sicut pertinent ad omne corpus Antichristi, ita et ad ipsum principem malorum Antichristum, qui duobus modis captivabit homines, primum videlicet a fide Christi eos separans mente, deinde ab aeternorum societate fidelium, quia qui ei obaudierint, perpetuo captivitatis exsilio damnabuntur. Ita et ille prius captivabitur in anima, dum diabolo tradetur ad possidendum. Deinde damnabitur in inferno captivitate perpetua.
5.1.16
Et qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Et hoc similiter duobus modis est accipiendum: primum enim gladio malae persuasionis interficiet homines in anima, deinde quos sic non poterit superare, interficiet gladio materiali, cum quibus etiam Eliam et Enoch gladio ipso trucidabit. De hoc gladio spirituali Psalmista liberari se optabat, dicens ad Deum: De gladio maligno eripe me. Ita et ille occidetur gladio sententiae divinae, juxta illud: Quem Dominus Jesus Christus interficiet spiritu oris sui, ac si diceret martyribus: Nolite timere, nolite expavescere, nolite pusillanimes existere, sed estote fortes contra robustos, quia et hoc quod patimini cito transiet, et hi a quibus patimini, sine tarditate vindictam recipient, id est diabolus, ejusque damnatus homo, seu omnis multitudo reproborum, qui unum utique sunt.
5.1.17
Hic est patientia, id est idcirco virtutem patientiae etiam inter adversa sancti custodiunt, quia triumphaturos se post paululum sciunt, damnatoque eo, qui sibi ad tempus praevaluerat, ipsi in perpetuo laetabuntur. Et fides sanctorum, subaudis, hic est, quia pro certo juste implebitur et eorum remuneratio, et impiorum damnatio.
5.1.18
Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra. Prior bestia Antichristus ipse scilicet malorum caput, sequens vero corpus illius intelligitur, maxime qui eum praedicaturi sunt. Qui de terra ascendere dicuntur, quia de terrenis commodis et divitiis quas possidebunt, in superbiam elevabuntur. De terra quippe ascendere est, pro terrenis rebus in superbiam erigi.
5.1.19
Et habebat cornua duo similia Agni. Agnus Christus est de quo Joannes dicit: Ecce Agnus Dei. Duo ejus cornua sunt innocentia et vita pura, doctrina et miracula. Ista duo cornua simulabunt se habere ministri Antichristi, innocentiam scilicet et vitam puram, doctrinam et miracula: quoniam quod Christus et ejus ministri habent in veritate, isti habebunt simulate. Et loquebatur sicut draco, id est sicut olim diabolus per serpentem mala persuasione locutus est mulieri, per quam decepit virum, ita et isti sua prava doctrina omnes quoscunque possunt, seducunt, et a fide Christi separant: et cum sint saevissimi dracones, virus nequitiae suis auditoribus infundentes, agnos se esse simulant, ut agnos decipere valeant. Assumunt Agni faciem, ut draconis possint exercere operationem.
5.1.20
Et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu ejus. Quia sicut Antichristus vi et fraude, blandimentis et doctrinis, terroribus et tormentis decipit, ita et omnes ministri ejus. Quid est autem, quod dicit in conspectu ejus? Nunquid enim praedicatores Antichristi semper in ejus praesentia manere poterunt? Non. Quin potius discurrent per universas mundi partes praedicando, sed ubicunque sint, ita ea facere studebunt, quae illi sciunt placita, quasi semper ab eo videantur, et in ejus conspectu consistant. Intantum quippe illum honorabunt, ut quidquid acturi sunt, coram ipso se agere dicant, tanquam nihil eum latere possit. Sicut enim sancti, quia jugiter ejus voluntatem custodiunt, in conspectu Dei se manere fatentur, juxta illud: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto; et Apostolus: Sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur, ita et illi in omne quod locuturi sunt et acturi, caput suum sibi praeponent, quasi in conspectu ejus potestatem super populum exerceant.
5.1.21
Et fecit terram, id est terrena corpora hominum. Et inhabitantes in terra, id est animas in corporibus quiescentes, et omnem suam sollicitudinem in terrenis rebus ponentes. Adorare bestiam primam, id est Antichristum, de quo supra dixerat: Vidi de mari ascendentem bestiam, habentem capita septem, etc.
5.1.22
Cujus curata est plaga mortis, id est qui se fingit resurrexisse a mortuis, sicut jam supra dictum est. Omnes enim qui eum recepturi sunt, utique prostrati et corpore et anima illum adorabunt, et in ipso damnato homine adorabunt diabolum in eo habitantem. Quo in loco gravissima vis seductionum ostenditur, quae et animas et corpora miserabiliter mancipat. Qui enim vi cadit, non seductus, solo corpore captivatus est. Qui autem seducitur, et mente et corpore captivatur.
5.1.23
Et fecit signa magna, quia non solum verbis, sed etiam falsis miraculis multos seducet. Ita ut ignem faceret de coelo in conspectu hominum descendere. De hoc Dominus in Evangelio dicit: Consurgent pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et prodigia, ita ut in errorem ducantur, si fieri potest, etiam electi. Inter quae etiam signa et miracula hoc erit maximum, quod ignem faciet de coelo descendere. Legimus in Veteri Testamento, quod diabolus justo Dei judicio et permissu descendere fecit ignem de coelo super pecora beati Job, qui factas oves puerosque consumpsit. Quid ergo mirum, si facturus est per Antichristum quod jam fecit per semetipsum? Tamen non faciet hoc in sua potentia, sed Dei permissione, ut hi qui ei sunt credituri justo Dei judicio decipiantur. Aliter: legimus in Actibus apostolorum, quod die Pentecostes Spiritus sanctus in ignis visione descendit super apostolos, quo repleti coeperunt loqui variis linguis magnalia Dei. Qui etiam eis quos baptizabant, deinceps Spiritum sanctum dabant, ut similiter omnibus linguis loquerentur, sicut legimus fecisse Petrum et alios. Unde et Simon allata pecunia dixit: Date mihi hanc potestatem, ut cuicunque imposuero manum, accipiat Spiritum sanctum, ut possit loqui omnibus linguis. De coelo itaque, id est de seipsis, faciebant descendere ignem, hoc est Spiritum sanctum, de quo Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram, id est super eos qui ante fuerant terreni, sed tunc renovabuntur per gratiam Spiritus sancti. Unde et ipse Dominus in signum credentium specialiter hoc dixit futurum. Signa, inquit, eos qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis. Ita ergo haec bestia ignem faciet descendere de coelo, quia praedicatores Antichristi falsa imitatione per impositionem manus, dare suis sequacibus Spiritum sanctum se fingent. Et hinc vehementior erit persecutio, quo illud Spiritus sancti donum, bestia vel habere vel dare putabitur, quo Ecclesiam suam Dominus eminere voluit super omnia regna mundi; nam cum multa videantur nobiscum haeretici habere communia, hoc specialiter donum sola se gloriatur habere Ecclesia. Sed illi forsitan agent quibusdam praestigiis, ut illi quibus manus imposuerint, loquantur linguis multarum gentium. Et hoc in conspectu gentium carnaliter sapientium. Homines enim vocantur, qui non divina, sed humana sapiunt, quia per hanc simulationem non oculos spiritualium, sed carnalium ludificare probantur. Aliter: legimus in Veteri Testamento, quod ad vocem Eliae descendit ignis de coelo, et consumpsit duos quinquagenarios cum suis quinquaginta. Sermo itaque Eliae ignis fuit, et ipsi excitaverunt contra seipsum ignem irrisorie clamando: Homo Dei, descende, rex te vocat Ignis ergo intelligitur fervor et zelus, quo accenduntur sancti, Elias scilicet et Enoch, et caeteri praedicatores, adversus eos quos viderint recedere a fide, et zelo fervoris succensi condemnabunt eos suo anathemate. Ipsa itaque bestia ignem faciet descendere de coelo, quia ipsi reprobi perverse agendo accendent se flammis zeli in coelestes animas electorum ut eos condemnent. Et hoc est quod etiam supradictum est, quia si quis eos voluerit nocere, ignis exibit de ore eorum, et devorabit inimicos illorum.
5.1.24
Et seducet inhabitantes terram propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii, et vixit. Per terram, ut saepe dictum est, terreni intelliguntur, qui idcirco seduci poterunt a ministris Antichristi, quoniam plus terrena quam coelestia diligunt. Imaginem bestiae facient, hoc est fidem illius tenebunt, et simulationem ejus imitabuntur. Neque enim hoc pueriliter intelligere debemus, quod facturi sunt aliquam imaginem quam secum ferant, sed imaginem illius facient, id est fidem ejus habebunt, et simulationem ejus imitabuntur, tanquam sit vere Filius Dei, et veraciter resurrexerit a mortuis. Habet autem plagam gladii et vixit, secundum quod supra dictum est, quia Antichristus dicet se interfectum et resurrexisse a mortuis. In conspectu hujus bestiae multa signa facient, quibus seducent terram: quia ubicunque fuerint, ita ejus voluntatem implebunt, et ea quae illi placere cognoscunt, facient, quasi semper illi praesentes assistant.
5.1.25
Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae. Id est ipsis ministris Antichristi datum est a Deo, hoc est, permissum est ut daret spiritum imagini bestiae. Imago bestiae, ipse homo damnatus intelligitur, in quo diabolus habitabit, cui praedicatores falsi spiritum dabunt, hoc est, plenitudinem Spiritus sancti in eo requiescere dicent. Dicimus enim nos: Date honorem Deo. Et rursus: Exaltabo te, Deus meus rex. Quomodo enim illi honorem dare possumus? aut quomodo illum exaltare valemus, qui non habet quo exaltetur? Sed exaltamus illum, quando excelsum praedicamus. Tali modo isti dabunt spiritum imagini bestiae, praedicantes eum plenum esse divinitate. Nam et Photinus dicit: Ego Christo principium ex Maria tribuo, id est hoc annuntio quia ex Maria initium sumpserit. Et ut loquatur imago bestiae. Datum est illi, subauditur. Nam non solum Spiritum sanctum in eo requiescere dicent, sed etiam praedicabunt illum loqui, id est ventura praedicere, per spiritum prophetiae. Intantum quippe signis et miraculis praevalebit, ut a suis et Spiritu sancto plenus credatur, et ventura praedicere posse aestimetur. Diabolus enim per os ejus loquetur, et suis cultoribus multa fallacia dabit responsa, sicut olim loquendo per ora idolorum. Et faciat ut quicunque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur. Id est quicunque non audierint eos, ut colant Antichristum pro Deo, interficiantur ab illis et ab hujus saeculi principibus qui eos sequentur: sicut Elias et Enoch et multi alii.
5.1.26
Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos et servos habere characterem in dextera manu aut in frontibus suis. Pusilli sunt, qui malum quod intelligunt et volunt, perficere non possunt. Magni sunt qui secundum suum libitum operantur malum. Divites, qui terrenarum rerum possessores, vel etiam superbi. Quo contra beati pauperes spiritu dicuntur. Nam et ille suos ministros multis ditabit divitiis, pro quibus in superbiam nimiam elevabuntur. Pauperes fide et bonis operibus intelliguntur. Quo contra Apostolus dicit de se et sibi similibus: Tanquam nihil habentes et omnia possidentes. Liberi et servi sunt, alieni a justitia, et servi peccatorum facti. Talibus quippe dicit Apostolus: Cum servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae. Id est, alieni fuistis a justitia. Hi homines habent characterem bestiae in dextera manu et in frontibus suis, et sunt etiam nunc tam extra Ecclesiam quam intra. Extra Ecclesiam sunt Judaei, intra falsi Christiani. Quid autem per dexteram manum reproborum intelligitur, nisi operatio illorum? Et quid per frontem, nisi fides exprimitur? Habent ergo characterem in dextera manu et in frontibus suis, quia ubi debuerunt habere pura opera virtutum et fidei, ibi inveniuntur macula criminis deturpati. In manu habent Judaei ejus characterem, quia opera diaboli faciunt: in fronte, quia in eum credunt, et illum recepturi exspectant, juxta illud: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, illum suscipietis. Similiter habent et illi qui fidem verbotenus habent, sed opera fidei non habent. Proprie autem ad illud tempus pertinet hoc, quando mali aperte illum sequentur reproba fide et reproba actione.
5.1.27
Et ne quis possit vendere aut emere, nisi qui habuerit characterem aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus. Negotium istud spiritualiter est agendum. Dominus quippe committens suis fidelibus tanta talenta doctrinae, dicit: Negotiamini dum venio. Et bene praedicatio negotio comparatur. Sancti enim doctores doctrinam praerogant, et fidem a populis reportant, fidem impartiuntur, et eorum protinus vitam sumunt. Tempore itaque Antichristi nemo talium( id est bonorum praedicatorum) poterit vendere aut emere, id est, nemo poterit praedicare libere Christum, quia carceribus recludentur, et insuper interficientur, nisi qui habuerit characterem bestiae, id est fidem illius tenuerit, et nomen ejus, et numerum nominis, de quo in sequentibus dicemus. Character autem et nomen bestiae, et numerus nominis ejus, unum sunt. Verum ista mercatio non cessabit in his qui electi fuerint, quoniam, prout valuerunt, talentum divini verbi erogare curabunt. Ad has enim nundinas illi negotiatores occurrent eximii: Elias videlicet et Enoch, qui intuitu merces Ecclesiae praeclaras ostendent, ut non solum fidei Christianae dediti, verum etiam ipsi eas concupiscant, qui characterem bestiae videbantur habere, Domino de uno eorum dicente: Elias veniens, restituet vobis omnia.
5.1.28
Hic est sapientia: Qui habet intellectum, quo possit haec intelligendo penetrare, computet numerum bestiae. Obscuritatem hujus loci considerans beatus Joannes, intentum voluit lectorem facere: atque idcirco eum praemonuit, ut numerum bestiae perspiceret, et quia purus homo erit Antichristus, plenus tamen daemone, subjungit: Numerus enim hominis est. Ac si diceret: Attendite diligenter, quia homo erit verus, non Deus, sicut ipse jactando dicet. Et numerus ejus sexcenti sexaginta sex. Omnes libri Novi Testamenti Graeco sermone sunt scripti, praeter Evangelium Matthaei et Epistolam Pauli ad Hebraeos. Quia ergo hic liber( ut caeteri) Graece scriptus est, idcirco sensus hujus loci more Graecorum est requirendus, apud quos omnes litterae numeros in se continent. Dicamus itaque ANTEMOS, quod interpretatur honori contrarius, quod nomen illi bene convenit, qui Antichristus, id est Christo contrarius dicitur. Hoc etenim nomen praecedentem in se continet numerum, hoc modo: α unum, ν quinquaginta, τ trecentos, ε quinque, μquadraginta, ο septuaginta, σ ducentos. Dicamus adhuc et aliter: ARNUME, quod interpretatur: Nego. Et hoc nomen bene illi aptatur, quia Christum negabit Deum esse, seque Deum confitebitur injuste. Et in hoc quoque nomine numerus ipse continetur. Nam α unum ostendit, ρ centum, ν quinquaginta, ο septuaginta, ν quadringentos, μ quadraginta, ε quinque: qui simul ducti, faciunt sexcentos sexaginta sex. Dicamus et aliter: TEITAN, quod Latine sol dicitur. Sol autem Christus est per significationem, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Teitan quoque appellatur gigas: unde et in Virgilio legimus: Titaniaque astra. Christus enim gigas, de quo Psalmista dicit: Exsultavit ut gigas. Ipse itaque Antichristus hoc nomen sibi fallaciter usurpabit, et dicet se esse solem illum, de quo scriptum est: Vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae. Litterae autem hujus nominis totum illum praecedentem continet numerum, id est sexcentos sexaginta sex. τ quippe trecentos exprimit, ε quinque, ι decem, iterum τ trecentos, α unum, ν quinquaginta; qui simul juncti faciunt sexcentos sexaginta sex. Quod nomen( sicut diximus) sibi Antichristus usurpabit, audens se hominibus lucem profiteri, cum sit apostata angelus in eo transfigurans se in angelum lucis. Quam ob causam, si etiam hoc aliquis intelligere vult, Latinis litteris ponamus nomen, in quo idem numerus inveniatur, hoc modo: Dic Lux. Ipse enim( ut dictum est) fatebitur se esse lucem, nam d quingentos, i unum, c centum, l quinquaginta, v quinque, x decem exprimunt. Quae in unum collectae, faciunt similiter sexcentos sexaginta sex. Possumus adhuc eumdem numerum, si per Graecas litteras scribatur, Gothico nomine, reperire hoc modo: GENSERIKOS. γ quippe tria, ε quinque, ν quinquaginta, σ ducentos, η octo, ρ centum, ι decem, κ viginti, ο septuaginta, σ ducentos ostendit. Qui simul ducti, faciunt sexcentos sexaginta sex. Interpretatio autem nominis ejusdem est, gentium seductor: in eo Christo contrarius, quod iste seductor, ille vero dicitur gentium salvator. Sive ergo hoc, sive illo modo, sive in Graeca, sive in Latina, sive in Gothica lingua hic numerus accipiatur, non incongrue ad Antichristi personam refertur. Sed est adhuc quod de eodem numero subtili investigatione pensemus, ut plura de eo offerentes lectori plenius satisfaciamus. Dicatur ergo: Numerus enim ejusdem sexcentesimus sexagesimus sextus. Senarius quippe numerus apud saecularem scientiam ideo perfectus est, quia primus in numeris completur partibus suis, id est, sexta sui parte, tertia et dimidia: quae sunt unum, et duo, et tria: quae in summa ducta, sex faciunt. Nec alius ante senarium numerus reperitur, qui suis partibus dum dividitur, tota ejus summa compleatur, quique dum a sexta sui parte, id est, ab uno in denarium, a tertia autem in vicenarium surgit, quasi quadratum denarium reddit. Sed ut solidetur, rursum a sexta sui parte quae in denarium surgit, ad centenarium pervenit, sicque in suis partibus multiplicatus, sexcentos consummat. Sed quia cuncta haec per sacrae Scripturae celsitudinem proficiendo transcendimus, ibi senarium, ibi sexagenarium, ibi centenarium, unde perfectus numerus, sit, invenimus. In Scriptura etenim sacra numerus senarius ideo perfectus est, quia in mundi origine Dominus, ea quae primo die coepit, sexto die opere complevit, cum hominem, propter quem cuncta creaverat, ad imaginem suam fecit. Denarius numerus in eo perfectus est, quia lex in decem praeceptis concluditur, omnisque culpa non amplius quam per decem verba cohibetur: atque enarrante Veritate, operatores vineae denario remunerabuntur. Sexagenarius in eo perfectrus est, quia omnia quae in sex diebus operantur, eisdem decalogi mandatis concluduntur: atque evangelico protestante eloquio, terra bona fructum sexagesimum reddit. Centenarius in eo perfectus est, quia dum decalogi mandata decies multiplicata comprehendit, omnis operationis summam concludit. Nisi enim centenarius numerus perfectionem designaret, nequaquam Dominus ad discipulos diceret: Omnis qui reliquerit domum, aut fratres, vel sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut filias, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Quia vero sex diebus Deus cuncta opera sua fecit, et sex sunt aetates hujus saeculi, recte per hunc numerum possumus intelligere omne tempus praesentis vitae. Quia ergo homo ille, filius perditionis, Christum se esse fallaciter affirmabit, tanquam ipse sit conditor omnium, quae in sex diebus peracta volvuntur, seque alpha et omega, principium et finem, et Deum scilicet ante saecula, et hominem mentietur in fine saeculorum, recte numerus bestiae per intellectum computatus, sexcentesimus et sexagesimus sextus omne tempus vitae praesentis comprehendens, et diabolicae fraudis nequitiam, et finalem saeculi terminum ostendit.
5.2.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XIV.
5.2.1
Et vidi, et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia habentes nomen ejus, id est, Christi. Et nomen Patris ejus, id est, Dei Patris, scriptum in frontibus suis. Sion, quae interpretatur speculatio, Ecclesia est, quae bona futura incessabiliter contemplatur, et quae etiam mala sint cavenda denuntiat. Mons Sion nihil est aliud quam ipsa Sion, id est Ecclesia, de qua Psalmista dicit: Mater Sion dicet, homo, etc.; et alibi, Qui confidunt in Domino sicut mons Sion. Agnus autem Christus est, de quo Joannes dicit: Ecce Agnus Dei. Agnus stabat supra montem Sion, quia ipse Christus praesidet Ecclesiae suae. Sed in hoc loco finitus numerus ponitur pro infinito, id est, centum quadraginta quatuor millia pro innumerabili multitudine electorum. Specialiter vero hic numerus eos significat qui virgines sunt et mente et corpore: quia multi sunt virgines corpore, non tamen mente. Nam et ipsa verba, quibus dicuntur centum quadraginta quatuor millia cum Domino visa, non carent mysterio. Centenarius enim numerus in divina Scriptura saepe perfectus ostenditur, unde est: Terra bona fecit fructum centumplum, quod scilicet ad virginalem pertinere probatur perfectionem. Rursusque, Homo quidam habuit centum oves. Quo in loco summa angelorum et hominum intelligitur, centum quippe oves Deus omnipotens habuit, quia angelorum et hominum naturam ad se videndum creavit, et Iterum, Qui reliquerit domum et fratres, etc., usque Centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Quadragenarius quoque numerus in mysterio est consecratus, unde et ipse Dominus quadraginta diebus jejunavit, sicut olim fecerant Moyses et Elias. Constat enim ex quaternario et denario. Quaternarius sacratus est propter quatuor flumina paradisi, sive propter quatuor libros Evangelii, vel propter quatuor notissimas mundi partes, sive etiam propter quatuor virtutes principales. Denarius quoque similiter est consecratus, propter decem legis praecepta. Tunc decalogum legis perficimus, cum quatuor libros Evangelii in fide et operatione custodimus. Millenarius etiam saepe pro perfectione rei de qua agitur, ponitur, unde est, Verbi quod mandavit in mille generationes. Cum enim credendum sit quod nequaquam usque ad centum generationes mundus extendatur, quid aliud in mille generationibus nisi generationum universitas designatur? Unde et in hac Apocalypsi sancti cum Christo mille annis dicuntur regnaturi, id est, semper et omnia futura tempora. In hoc itaque numero, ut dictum est, summa eorum exprimitur, qui virgines sunt mente et corpore. Ideoque considerandum est, quia, si tanta eorum numerositas erit qui virginitatem servaverunt, ut Joannes et Paulus, multo plures erunt et caeteri sancti. Quo in loco etiam hoc notandum, quod hi supra montem Sion stare dicuntur, cum ipsi sint mons Sion, quia videlicet nisi quis etiam supra semetipsum ascenderit, de bestia non triumphabit. In magna enim mentis celsitudine stare debet, qui contra saeculi principem certamen inierit. Intuendum etiam quod Agnus hic stare perhibetur, cum Lucas de eo dicat: Dominus Jesus ascendit in coelum, et sedet a dextris Dei. Unde sciendum quia sedere, regnantis est vel judicantis: stare vero, laborantis vel juvantis. Quia ergo post devictam mortem Christo resurgenti a mortuis data est potestas in coelo et in terra, jure eum Lucas sedere dicit. Hinc etiam et Stephanus inter manus lapidantium positus, intuens in coelum, dixit: Ecce video coelos apertos, et Jesum stantem a dextris virtutis Dei. Stant quoque cum illo electi, quia laborant in praesenti vita, et in certamine sunt constituti. Habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. Non debemus hoc carnaliter intelligere, quod scilicet habeant pictaciola frontibus suis circumligata, in quibus sit nomen Agni vel Patris ejus scriptum, sed in suis frontibus nomen Agni et Patris portant, quorum fidem tenent, et operibus ornant. Et quia in nomine Patris et Filii signantur, et hoc signo crucis ab omnibus tuentur adversis.
5.2.2
Et audivi vocem de coelo tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitrui magni. Et vocem quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis. Coelum enim ipsa est Ecclesia, quam ob causam et illi qui cum Agno sedent, ipsi sunt coelum. Et quia multi per Domini misericordiam virgines ex omnibus gentibus sunt colligendi, idcirco eorum vox similis voci aquarum multarum dicitur. Aquae enim multae, ut idem Joannes dicit, populi multi sunt. Et quia etiam tales ad numerum judicum pertinent, qui et praedicatores exsistunt, ut ipse scilicet Joannes et Paulus, qui dicit: Volo omnes esse sicut meipsum, idcirco dicitur: Et tanquam vocem tonitrui magni. Ipsi quoque sunt citharoedi, imitantes Domini sui passionem, nam( sicut supradictum est) in cithara est lignum, et sunt chordae diverso modo tensae. Lignum hoc, lignum est Dominicae passionis, vel crucis. Porro chordae devota sunt corda sanctorum, qui imitantes et recolentes ejus passionem, mortificant se cum vitiis et concupiscentiis, adimplentes ea quae desunt passionibus Christi, in corpore suo.
5.2.3
Et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante quatuor animalia et seniores. Canticum novum cantare est de incorrupta mentis et corporis integritate gaudere. Sed cum ipsi sint sedes, et quatuor animalia, et seniores, quid est quod ante sedem et quatuor animalia et seniores cantare dicuntur? Quia videlicet semper ante se consistunt, qui nulla rerum mutabilium varietate, a contemplatione Conditoris animos reflectunt. Et nemo poterat dicere canticum, id est, nemo poterat gaudere de incorrupta mentis et corporis virginitate. Nisi illa centum quadraginta quatuor millia, non Petrus scilicet, non alius quilibet apostolus connubium expertus. Nam et in ipso conjugio peccatum Psalmista considerat, dicens: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Dicere tamen possumus, quod veraciter affirmare non audemus, quia non omnes virgines in illo beato regno conjugatos praecedunt, sed hi specialiter, qui et vita et moribus et tormento passionis, virginitate insuper custodita coaequantur martyribus conjugatis. Verbi gratia: si Joannes apostolus in cruce fuisset levatus ut Petrus, si verum est quod de Petro dicitur, id est quod uxorem habuerit, utique praecelleret eum, quia ille virgo, hic vero esset non virgo. Unde nec canticum illud dicere cum Joanne, nec Agnum quocunque ierit, potest sequi. Qui empti sunt de terra. Quo pretio? Utique pretioso sanguine Christi, cujus amore sunt elevati a terra, et caelibes effecti.
5.2.4
Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, id est, non sunt polluti et maculati cum mulieribus mente et corpore. Nihil enim prodest esse virginem corpore, si contigerit mente corruptum quempiam esse. Virgines enim sunt. Ideoque: Hi sequuntur Agnum quocunque ierit, id est, imitantur illum. Sequi enim Christum, imitari est. Unde et ipse dicit: Qui mihi ministrat, me sequatur, id est me imitetur. Sequuntur isti Christum, quia, sicut ille virgo, ita et isti virginitatem custodiunt. Et quia eum in praesenti prae caeteris sequuntur, in futuro familiarius adhaerebunt. Sequentur quoque illum caeteri fideles, qui virginitatem corporis amiserunt, non quocunque ille ierit, sed quocunque ipsi potuerint. Quae etiam multitudo sanctorum, etsi non poterit dicere canticum illud, audire tamen poterit et condelectari tam excellenti dono. Hi empti sunt ex omnibus primitiae Deo et Agno. Sicut enim ex multo grege optimus eligitur agnus, et sicut ex multis fructibus eliguntur primitiae, ita et isti eliguntur ex multitudine electorum, qui, tanquam primitias semetipsos offerentes, centesimum referunt fructum.
5.2.5
Et in ore ipsorum non est inventum mendacium. Quaestio hic oritur, quare hoc dicat Joannes, cum Psalmista dicat: Omnis homo mendax, solus autem Deus verax? Quod ita solvitur, quia omnis homo, inquantum ex se est, mendax est: inquantum autem verax est, ex Deo est. Unde cum Dominus interrogasset discipulos suos, dicens: Vos autem quem me esse dicitis? respondit Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi. Et ille: Beatus es, Simon Bar- Jona. Ecce homo in confessione Filii Dei verax, imo veracissimus homo. Sed unde verax? non a se, sed a Deo Patre qui in coelis est. Cum autem alibi Dominus poenam passionis suae praediceret, respondit Petrus: Absit a te, Domine, non morieris. Ego moriar pro te. Ecce homo mendax. Sed unde mendax? utique quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum. Ergo omnis homo quantum de se, mendax: quantum de Deo, verax. Sed cum haec ad omnes sanctos pertineant, quare de solis virginibus specialiter dicitur: In ore eorum non est inventum mendacium? Sine dubio, quia ad comparationem aliorum, soli virgines dicuntur veraces. Sed nec mirum si illi specialiter veraces dicuntur, qui veritati, quae Christus est, virginitate mentis et corporis amplius inhaerere videantur. Sine macula enim sunt, et hoc similiter intelligendum, quia cum sint etiam sancti sine macula, id est sine corruptione, utpote jam peccatis omnibus expurgati, ad comparationem Dei mendaces sunt et maculati.
5.2.6
Et vidi alterum angelum volantem per medium coelum, habentem Evangelium aeternum. Primus angelus ipse est Agnus, de quo superius sermo habitus est, est enim nuntius paternae voluntatis. Alter autem angelus ordo praedicatorum intelligitur. Dicitur autem alter, non quod Christus ejusque praedicatores unus non sint, quia ipse est caput, electi membra, sed quod in narratione non unus. Nam hoc est iste angelus, quod etiam sequens, id est ordo praedicatorum. Sed quia unus succedit alteri, idcirco alius post alium commemoratur. Volat angelus per medium coeli, id est sancti praedicatores incedunt velociter praedicando Christum per Ecclesiam. Volat per medium coelum, quia mentis contemplatione coelestia petunt, non terrenis inhaerentes, sed subjectos etiam populos ad coelestia et verbis et litteris invitant. De his quippe volantibus praedicatoribus Isaias dicit: Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? Ut nubes enim volant, quia a terrenis desideriis pennis virtutum sublevati pluunt verbis, et coruscant miraculis. Ad fenestras suas velut columbae sunt, quia per hoc quod exterius conspiciunt, nihil terrenum concupiscunt, sed gaudia aeterna jugiter contemplantur. Ipse quoque angelus Evangelium aeternum habere dicitur, quia videlicet illud quod Evangelium promittit, aeternaliter manebit. Per illud enim quod nuntiat, illud exprimitur quod nuntiatur. Ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem et tribum et linguam et populum, dicens voce magna. Hoc est quod Dominus in Evangelio dicit: Oportet praedicari Evangelium in toto mundo, et tunc veniet finis.-- Timete Dominum, id est, habete reverentiam nominis ejus, et date illi honorem, id est, adorate eum, et subjicite illi. Quoniam venit hora judicii ejus, ut reddat unicuique secundum opera sua. Et adorate eum qui fecit coelum et terram, mare et fantes aquarum. Ac si diceret: Nolite adorare Antichristum, qui tantummodo ad tempus praevalebit in corporibus hominum, sed eum, qui postquam occiderit corpus, habet potestatem animam mittere in gehennam. Et nolite adorare eum qui putatur conditor esse creaturae, spiritu seductionis repletus, sed potius ipsum, de quo Daniel dicit: Potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur. Et Apostolus: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, etc., usque quia Dominus noster Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Illi( inquit) date honorem, et non Antichristo, qui contrarius honori in charactere et nomine ac numero nominis ejus esse cognoscitur. In coelo autem et terra et mari omnis creatura in tempore condita demonstratur.
5.2.7
Et angelus alius secutus est eum, dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna civitas, quae a vino irae fornicationis suae potavit omnes gentes. In eo quod iste angelus primum secutus asseritur, subsequens praedicatorum ordo imitatur. Bene autem angelus angelum sequitur, quia eadem annuntiat. Ille enim dixit: Quia venit hora judicii ejus: hic autem dicit: Cecidit, cecidit Babylon. Nomine autem Babylonis confusio mundanae conversationis intelligitur. Duae quippe civitates sunt in hoc mundo, id est Hierusalem quae habet regem Christum: et Babylon, quae habet regem Nabuchodonosor, id est diabolum. Quarum una coepit ab Abel, altera a Cain: una est corpus Christi, altera corpus diaboli. Cum autem dicunt sancti praedicatores: Cecidit, cecidit Babylon, praeteritum tempus ponitur pro futuro. Cecidit, videlicet pro eo quod est casura, vel cadet in aeternam damnationem scilicet, qua diabolus cum omnibus suis membris damnabitur, cum audierint: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Quod autem angelus, id est praedicatorum ordo, rumam perfidiae civitatis congeminando denuntiat, pro confirmatione rei facit idipsum. Aut certe nunc simul cum ipsis reprobis omnem eorum gloriam perituram demonstrat, juxta illud: Peribit mundus et concupiscentia ejus, ac si diceret: Et saecularis gloria, et amatores ejusdem temporalis pariter ceciderunt. Magna haec dicitur civitas, propter innumerabilem reproborum multitudinem, vel propter enormitatem vitiorum. Vinum autem fornicationis intelliguntur omnia vitia et peccata, quibus reprobi alios inquinant: praecipue autem philosophi et principes hujus saeculi omnes subjectos inebriant vino erroris, unde et sensum ab eis auferunt, ut, relicto Creatore, creaturae serviant. Nam et fornicatio specialiter pro idolatria ponitur. Unde est: Perdes omnes qui fornicantur abs te. Haec Babylon, id est, conversatio mundana, a vino fornicationis suae potavit omnes gentes, quia vitiorum omnis summa in temporalis gloriae ambitu retinetur. Pro quibus omnibus, quos vino erroris et peccatorum inebriant, punientur.
5.2.8
Et tertius angelus secutus est eos dicens voce magna. Tres angeli hic ponuntur, propter fidem Trinitatis quam annuntiant, sed tamen, ut dictum est, quod est primus, hoc sunt sequentes, id est ordo praedicatorum. Voce magna, quia bestiam se despicere et pro nihilo ducere, in libertate vocis ostendunt. Si quis adoraverit bestiam, id est diabolum, et imaginem ejus, id est Antichristum. Et acceperit characterem, in fronte sua, id est fidem illius in mente sua, aut in manu sua, ut ejus imitetur opera.
5.2.9
Et hic bibet de vino irae Dei mixto mero in calice irae ipsius. Videamus qui sint qui habent characterem bestiae in fronte et in manu, et qui solummodo in manu. Judaei habent in fronte et in manu, quia et in eum credunt, et inde eum recepturi sunt, juxta illud, Alius veniet in nomine suo, illum recipietis; et opera illius imitantur, blasphemando Christum, et nequissimis deserviendo operibus. Falsi autem Christiani habent ejus characterem in manu, qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Dum ergo Christum operibus denegant, procul dubio Antichristi sunt, ideoque characterem illius in manu portant. Idcirco dicitur et hic, quia videlicet similiter damnabuntur falsi Christiani, qui operibus imitantur Antichristum, quomodo et Judaei, qui illum sequuntur fide et opere. Quod est autem vinum, hoc est calix, id est vindicta et ira Dei omnipotentis, ventura super eos qui Antichristum adorant et imitantur. Nan et nos dum vinum in calicem damus, non dicimus: Ecce vinum et calix, sed tantum aut vinum, aut calix. Sed idcirco posuit vinum et calicem, ut ostenderet quia quod erat in calice cum mero mixtum, ad comparationem meri turbidum erat. Merum quippe dicimus purum. Sunt enim in hoc calice simul mixtae faeces cum vino mero, id est puro. Per vinum itaque merum, vindicta divini examinis intelligitur circa justos, qui flagellantur in praesenti, ut postmodum glorificentur. Per faeces autem damnatio peccatorum exprimitur, qui in extremo examine damnabuntur, nam vinum supra est, faeces autem in fundo latent, quia videlicet sancti in praesenti puniuntur, et quasi apertum contra eos saevit divinum judicium. Reprobi autem in fine damnabuntur, quia nunc sine flagello deseruntur. Bibent reprobi quod remanserit in fundo, id est faeces, et non bibent electi, quia et reprobi post voluptatis lasciviam aeternis cruciatibus damnabuntur, et electi post temporaneam disciplinam in potentiam regni erigentur. Ideoque si quis adoraverit Antichristum aut imaginem illius acceperit in fronte, aut in manu sua, non hic ad praesens flagella recipiet, tanquam vino potatus, sed in futuro perenni vindicta plectetur, tanquam faecibus inebriatus. Et cruciabitur igne et sulphure in conspectu sanctorum. Cum sint in inferno tanta tamque innumerabilia tormenta, quanta nec dici nec aestimari possint, breviter tamen in his duobus omnia comprehenduntur tormenta. Erit enim ignis, non ad lucendum, sed ad miserorum corpora concremandum. Erit quoque ibi et sulphur, quod et fomentum praestabit igni, et fetorem gignet intolerabilem, ac per hoc ex igne fetor, et ex fetore ignis procreabitur, cum unum horum ad tormentum miserorum satis sufficere posset, aut ignis videlicet, aut fetor. Sulphur quippe( ut diximus) fetorem, ignis autem habet ardorem. Qui enim ad perversa desideria ex carnis fetore ardent, nunc maxime libidini deserviendo, dignum est ut postmodum igne et sulphure pereant, quatenus ex justa poena discant quid ex injusto desiderio faciunt. Angelorum autem vocabulo, in quorum conspectu eruciari dicuntur, non solum angelici spiritus, verum etiam electorum Ecclesia exprimitur. Quod ideo fiet, ut dum impiorum cruciatus justi conspiciunt, in Dei laudibus crescant, per cujus misericordiam evaserunt quod miseri patiuntur: quia in se cernunt bonum quo gratis remunerati sunt, et in illis aspiciunt supplicium, quod misericorditer evaserunt, eritque ut malorum tormentum, ad electorum proficiat incrementum. Subjungitur autem, et ante conspectum Agni. Non quo eum ultra visuri sint, cum scriptum sit: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei, sed tanto timore terrebuntur, ut videatur illis Deus omnipotens semper esse praesens, eisque vindictae suae iram semper infligere, unde Job dicit: Dimitte me ergo ut plangam paululum peccata mea, antequam vadam ad terram, ubi umbra mortis et sempiternus horror inhabitat.
5.2.10
Et fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum. Magnus fumus indicium est magnarum flammarum, quia, quamvis sine nutrimento lignorum, corporeus tamen erit ignis reproborum, ideoque fumum ejus sempiternum dicit inesse. Quia ergo in igne reprobos sine fine ardere conspicit, idcirco fumum tormentorum in saecula saeculorum ascendere dicit. Quo in loco error Origenis aperte destruitur, qui dixit post mille annos reprobos redire ad vitam, justos autem reversuros ad poenam, alioquin falsum est quod Veritas dicit: Ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam. Quod si quis vult quaerere cur pro temporali peccato sino tempore reprobi cruciabuntur, dicendum est quod districtus judex veniens non facta pensabit, sed voluntates. Nam reprobi, si fieri posset, semper in hac vita vivere cuperent, ut nequaquam peccare desisterent: et ideo nunquam carebunt supplicio, qui nunquam voluerunt carere peccato. Et nullus erit iniquis terminus ultionis, qui nunquam voluerunt habere terminum criminis. Si enim, ut illi aiunt, finienda sunt supplicia quandoque reproborum, ergo quandoque finienda sunt et gaudia justorum. Si ergo hoc verum non est, quod minatus est, neque illud verum est quod promisit. At inquiunt: Ideo aeternam poenam minatus est peccatoribus, ut eos a perpetratione peccatorum compesceret, quia creaturae suae aeterna supplicia minari debuit, non inferre. Quibus citius respondemus: Si falsa minatus est ut ab injustitia corrigeret, etiam falsa est pollicitus, ut ad justitiam provocaret. Nec habent requiem die et nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem ejus, et si quis accepit characterem nominis ejus. In die et nocte continuum tempus intelligitur, sive etiam vicissitudines poenarum, juxta illud: Ad calorem nimium transibunt ad aquis nivium; unde est: Erit tempus eorum in saecula. Deficient enim miseri sine defectu, semperque erit quod crucietur, quia semper ad cruciamenta reparabitur quod defecit.
5.2.11
Hic, id est in praesenti vita, patientia sanctorum est, qui dum considerant quae sint sanctorum gaudia et reproborum supplicia, patienter omnia perferunt ut in fine salventur. Qui custodiunt mandata Dei, id est, praecepta legalia, ut est, Diliges Dominum Deum tuum, et Non adulterabis, Non furtum facies, et caetera hujusmodi.
5.2.12
Et audivi vocem de coelo dicentem: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Haec vox tam ad ipsum Joannem pertinet, quam ad omnes fideles, qui remunerationem sempiternam exspectant. Scribe in corde tuo, et in cordibus auditorum tuorum, vel litteris commenda ut ad posteros veniat: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Quae sententia dupliciter potest intelligi: Beati mortui saeculo qui in Domino moriuntur, viventes virtutibus; qui scilicet pleni fide et caeteris bonis operibus, de hoc mundo migrant. Vel, Beati mortui qui in Domino moriuntur, id est, qui imitantes caput suum, non timent pro eo mortem subire temporalem, ut in aeternum possint vivere cum illo, amodo, id est, a praesenti tempore jam dicit Spiritus, id est tota Trinitas, quae est Deus, ut requiescant a laboribus suis. Quod superius dicitur: Beati mortui qui in Domino moriuntur, omnibus electis congruit: quod autem sequitur. Amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis, specialiter pertinet ad praelatos, qui diverso modo laborant in hoc, quod gregem Dei commissum habere videntur, ad quorum personam a Domino specialiter dictum est: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam.-- Opera enim illorum sequuntur illos, id est, merces operum suorum sequetur illos, cum unusquisque receperit secundum suum laborem; quia enim post opus merces sequitur operis, ipsum opus electorum eos comitari dicitur. Ubi autem finis annuntiatur operis, ibi tandem hujus libri sit finis.

Intertext edge

Open linked passage

Note