Haymo Halberstatensis-853
Expositio in Apocalypsin
Apoc 7.3
Choose a text
More by Haymo Halberstatensis
—
9078 Exinap2
7.3.1
LIBER SEXTUS. CAPUT XIX.
7.3.1
Post haec, id est post praedictam visionem, audivi mente quasi vocem magnam tubarum multarum in coelo dicentium: Alleluia. Joannes in hoc loco personam tenet Ecclesiae, quae quotidie audit has voces, quia ipsa eas mittit. Quod autem dicit: Post haec, non est diversitas temporis, sicut dictum est, sed ordo narrationis. Ista autem vox magna, magnum est sanctorum desiderium, quae recte magna dicitur, quia sancti magna loquuntur, magna operantur. Multitudo tubarum, multus est conventus fidelium. Sed quamvis multi sint, unam vocem emittunt: quia omne quod loquuntur, in unius fidei concordia consistit. Istae sunt tubae praedicatorum quibus septem diebus Hiericho circumeuntibus, muri illius corruerunt, quod mystice in hac Ecclesia completur, in qua per septem dies, hoc est, per omne tempus hujus vitae praedicatoribus tubam doctrinae insonantibus, omnis fortitudo infidelium ruit. Alleluia, Graecus sermo est, Latine dicitur: Laudate Dominum. Unde et ubi nos in nostris codicibus habemus: Laudate, pueri, Dominum. Graeci habent alleluia. Alleluia ergo sancti resonant, quia et ipsi Dominum verbo et opere laudant, et caeteros ut eadem faciant admonent. Hoc fecerunt praecedentes fortissimi patres, hoc nos etiam licet infirma mente parvuli dicimus. Sed jam quid dicant audiamus: Alleluia, laus et gloria et virtus Deo nostro. Hoc enim alleluia dicere scilicet, quod laus: quia omnis creatura coelestis et terrestris Deum laudare debet. Et gloria, id est honor et exsultatio. Et virtus Deo nostro est, quia ipse vicit diabolum, et electis suis potestatem vincendi tribuit, quibus ipse dicit: Confidite, ego vici mundum.
7.3.2
Quia vera et juxta sunt judicia ejus. Quibus scilicet judicavit, ut hi qui sanguinem fuderunt, sanguinem bibant, hoc est, vindictam sanguinis sustineant. Hinc Psalmista dicit: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.-- Qui judicavit de meretrice magna, id est de omni malorum multitudine. Quae corrupit terram, hoc est, seipsam. In prostitutione sua. Hoc est in immunditia carnis, vel in idolorum cultura, seu etiam in delectione terrenarum rerum plus quam coelestium. Et vindicavit sanguinem servorum suorum de manu ejus. Quia sicut illi effuderunt eorum sanguinem, ita et ipse fudit sanguinem illorum. Vel effusionem sanguinis possumus intelligere spiritualiter, sicut et supra. Sanguinem enim sanctorum fuderunt, quia spiritualem sensum corruperunt. Et quia illud quod vitale erat in divinis eloquiis effuderunt, et in carnalem sensum verterunt, ipsi quidquid vitale habent, amittunt.
7.3.3
Et iterum dixerunt: Alleluia. Geminatio sermonis confirmatio est. Ecclesia enim semper indesinenti affectu Deum laudat, ex cujus persona Psalmista dicit: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Duoque meretricis in hoc loco facta commemorantur, quod videlicet terram, hoc est, seipsam malis operibus corruperit, et quod sanguinem sanctorum fuderit, pro quibus gehennae incendium aeternaliter sustinebit. Et fumus tormentorum ejus ascendit in saecula saeculorum. Hic fumus non praesentis saeculi tribulationem, sed aeternam significat. Unde intuendum, quia non dicit ascendet, sed ascendit, quia videlicet in singulis reprobis quotidie reproba civitas damnatur, et ad inferni poenas deducitur, sicut quotidie Hierusalem transit in singulis electis ad patriam coelestem, nam hic per fumum flamma aeternae poenae designatur, quia miseri in aeternum sunt torquendi. Hic locus valet contra eos qui dicunt quod reprobi post multos annos ad gloriam sint reversuri, contra sententiam Domini, qua dicturus est illis: Ite in ignem aeternum. Quidquid enim aeternum est, terminum non habet, et hoc est quod hic dicitur, Fumus ejus ascendit in saecula saeculorum, quia videlicet tormenta, quibus miseri tunc tradentur, finem non accipient.
7.3.4
Et ceciderunt viginti quatuor seniores et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen, Alleluia. Quod viginti quatuor seniores, hoc significant et quatuor animalia, id est omnem electorum Ecclesiam. Quia enim subjectorum facta examinat, recte per seniores: quia pascua aeternae viriditatis inquirit, digne per animalia figuratur. In vicesimo autem quarto numero, sicut supra dictum est, omnes patres tam Veteris Testamenti quam Novi ostenduntur, propter duplicatum duodenarium, de cujus natura satis superius dictum est. Iste autem casus seniorum et animalium non pertinet ad ruinam, sed ad humilitatem. Cadunt enim ante sedentem in throno, id est ante Deum, qui praesidet suae Ecclesiae, quia semetipsos humiliantes, quidquid habent in fide et opere, ipsi deputant, a quo haec perceperunt, qui dicit: Sine me nihil potestis facere. Aiunt ergo adorantes, Amen, id est verum est, quia Deo nostro est laus et gloria et virtus, qui judicavit de meretrice magna; justum est enim ut qui sanguinem sanctorum fudit, sanguinem bibat, hoc est, vindictam sanguinis sustineat. Et idcirco laudandus est, qui sive propter voluptatum illecebras, seu propter sanguinis effusionem, non nisi juste reprobos damnat, seu condemnat. Amen quippe interpretatur verum: Alleluia, laudate Dominum. Cum autem thronus et viginti quatuor seniores una sit Ecclesia, distinguitur ita, quia et generaliter a Christo, ut unus thronus, et specialiter in quibus suis eminentioribus membris mystice sedet super thronos ideoque se invicem hortantes, dicunt, Alleluia, id est, Laudate Dominum.
7.3.5
Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro, omnes sancti ejus. Hoc non semel, sed etiam secundo in praemissa locutione factum legimus, quod hic iterum fieri jubetur. Sed ut ipsa laus indeficiens semper perseveret, ipsa membra mutua exhortatione informantur, ut omnes ei laudem dicant, thronus enim ipsi sunt servi Dei. Cum ergo de throno exivit vox, et aures secundo penetrat, nimirum servi ad conservos exhortationis proferunt verbum. Verum in hoc quod sequitur, et qui timetis Deum, quaestio oritur, quare timentes Deum laudare praecipiantur, cum ipse Joannes dicat in Epistola sua: Quoniam timor poenam habet, etc. Qui timet, non est perfectus in charitate. Alibi quoque scriptum est, quia non est speciosa laus in ore peccatoris. Sed sciendum est quia duo sunt timores, servorum videlicet et filiorum. Servi enim timent ne flagellentur a dominis: filii autem, ne oculos offendant pii patris, et haereditate eorum priventur. Ita ergo aliter timent reprobi, atque aliter justi. Reprobi timent, ne damnentur in inferno pro suis peccatis: Justi autem, ne aliquid peccent, et oculos sui creatoris offendant. Isto itaque timore timentes praecipiuntur laudare Deum, et de quo Psalmista dicit: Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi-- Pusilli et magni. Pusilli sunt, qui non possunt penetrare altiora mysteria, quibus Apostolus dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. Nec possunt etiam implere Domini consilium, quo ait: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, et sequere me. Magni vero sunt, de quibus ipse Dominus dicit: Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Hi omnes Deum laudant, et hoc in Ecclesia, in qua pariter consistunt, juxta illud: Parvus et magnus ibi sunt, subauditur in regno, filii dilectionis.
7.3.6
Et audivi vocem quasi tubae magnae, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluia. Magna vox canticorum, magna est devotio sanctorum. Quae recte tubae comparatur, quia magna praedicat. Unde per Isaiam dicitur: Quasi tuba exalta vocem tuam. Vox quoque aquarum multarum, vox est populorum multorum, aquae enim multae populi sunt multi, sicut supra legimus. In voce autem tonitruorum magnorum terror exprimitur judicii. Tonitrua quippe magna ex se emittunt, quando impiis terrorem divini judicii annuntiant. Omnes itaque, id est praedicatores et subditi auditores invicem se hortantes dicunt: Alleluia, id est Laudate Dominum.-- Quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens. Ac si dicant: In eo nobis collaudandus est, quoniam sicut ab initio mundi regnavit in nobis diabolus, sic ab adventu suo regnavit ipse Christus, et nos qui eramus dudum regnum diaboli, transtulit in regnum gloriae suae, moriens, et tertia die a mortuis resurgens. Cujus etiam potentia in hoc principaliter ostenditur, quoniam qui potuit in principio mirabiliter hominem formare, ipse mirabilius moriens in fine temporum, eum, qui perierat, potuit reformare. Et in his omnibus simul potentia illius ostenditur et misericordia.
7.3.7
Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei. Haec vox non est extraneorum, id est, non est Judaeorum, paganorum, qui a fide Christi et consortio fidelium longe sunt, sed vox omnium sanctorum invicem se hortantium ut gaudeant et exsultent, dentque gloriam omnipotenti Deo, qui sine ullis praecedentium bonorum actuum meritis, sola sua misericordia ad tantam eos perduxit dignitatem. Quoniam venerunt nuptiae Agni. Nuptias in sacro eloquio saepe legimus esse appellatam Christi et Ecclesiae conjunctionem, unde est: Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias Filio suo. Sponsus enim est Christus, sponsa Ecclesia, quia sibi desponsavit et per fidem et gratiam baptismatis. Dedit ergo Christus huic sponsae arrham, id est fidem, spem, charitatem: et per haec toto isto tempore conjungitur illi, in futuro autem jam ei per rem sociabitur. Et uxor ejus praeparavit se. Duo dicit, sponsam videlicet, et uxorem nunc enim sancta Ecclesia est sponsa, cum autem ad amplexus viri sui fuerit perducta, et quod nunc videt in spe, viderit in re, tunc erit uxor. Consuetudo quippe est sacrae Scripturae, ut aliquando sponsas appellet uxores, et sponsos viros: iterumque sponsas uxores, et maritos sponsos. Unde evangelista cum superius dixisset de Domini matre: Cum esset desponsata mater ejus Joseph, in sequentibus addidit, Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere illam. Cui et angelus dixit: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam, cum necdum scilicet esset ejus uxor. Tale est et illud: Si invenerit puellam desponsatam in agro, et dormierit cum ea, morte moriatur, quia humiliavit uxorem proximi. Appellatur quoque vir et uxor, sponsus et sponsa, sicut Joel dicit: Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo( Joel II). Quod autem dicit: Uxor ejus praeparavit se, non de ista quae nunc agitur praeparatione per fidem intelligitur, sed potius de illa de qua Dominus dicit: Media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Tunc venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt ad nuptias cum eo. Ista est conjunctio, quando quae dicebatur sponsa, transit in conjugem. Et cum in fine saeculi ista conjunctio et praeparatio debeat fieri, jam facta esse refertur in Dei praedestinatione. Et ideo omnes justi ad hanc conjunctionis speciem anhelant, et invicem se hortantes dicunt: Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei. Potest etiam et ita intelligi, quod cum illuc Ecclesia pervenerit, ista sit dictura. Et hoc praevidens spiritus pro certo futurum ita narrat, quasi jam sit factum.
7.3.8
Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Quid sit byssinum, ipse aperit cum subjungit: Byssinum enim sunt justificationes sanctorum. Justificationes autem sanctorum fiunt per fidem, juxta quod Apostolus dicit: Justificati per fidem, pacem habeamus ad ipsum. Fiunt etiam justificationes per gratiam baptismatis, per eleemosynarum largitatem, per charitatem, quae operit multitudinem peccatorum. Et quia has virtutes Ecclesia a se non habet, sed a Deo percipit, idcirco dicitur: datum est illi, a Deo scilicet, a quo omne bonum tribuitur, juxta illud: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Hinc et Paulus ait: Quid habes quod non accepisti? In hac itaque vita per fidem et charitatem cooperitur Ecclesia, in illa autem sola charitate vestietur, quae major horum esse perhibetur. Et in hac charitate omnes maxime justificationes consistunt, propter quam cuncta per fidem operantur. Bene autem byssinum splendens et candidum dicitur, quia videlicet nullis peccatorum tunc maculis offuscabitur electorum conscientia, quae hic per fidem, spem, et charitatem fuerit ornata.
7.3.9
Et dicit mihi: Scribe. Videlicet in corde tuo, vel etiam scribe in libro, ut perveniat ad posteros. Nam et quod Joanni dicitur, omni Ecclesiae dicitur, cujus ille tunc typum gerebat. Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt. Non de his nuptiis quae in praesenti aguntur, ista dicuntur, ad quas multi intrare videntur per fidem et baptismum, sed non ideo sunt beati, quia fidem quam habere videntur, operibus maculant, unde scriptum est: Multi sunt vocati, pauci vero electi. Sed de his nuptiis hoc intelligitur, in quas solummodo boni intrabunt, ubi jam non erit quisquam qui dignus sit projici, non habens vestem nuptialem, sed omnes candidis stolis induti, gaudebunt in aeternum cum Christo. Has multi exituri intrant, sed illas quisquis semel intraverit, ulterius non exibit. Beati, id est felices, qui ad coenam nuptiarum Agni, id est, ad supernum illud et coeleste convivium, vocati sunt in Dei praescientia et praedestinatione, id est ad societatem angelorum et sanctorum hominum, ibi erit refectio animarum sanctarum, id est praesens omnipotentis Dei vultus. Unde Psalmista dicit: Satiabor dum manifestabitur gloria tua. De hac coena et in Evangelio dicitur: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. In hac coena ipse Dominus suis ministrabit fidelibus, juxta illud: Praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Bene autem non convivium, sed coena vocatur, quia nimirum in fine saeculi adimplebitur. Post prandium enim coena restat, post coenam autem convivium nullum restat; qui ergo, finito praesentis vitae termino, ad refectionem supernae contemplationis veniunt, profecto ad coenam Agni vocantur. Et dicit mihi, Haec verba Dei vera sunt. Id est quia Deus verax est, qui non mentitur aliquando, et haec verba quae dico tibi Dei verba sunt, et ideo pro certo venient quae futura praedixi. Quae Dei verba ad hominem veniunt, quando per internam inspirationem ipsum Dei verbum ea in corde revelat fidelibus sine strepitu vocis.
7.3.10
Et cecidi ante pedes ejus ut adorarem eum, et dicit mihi: Vide ne feceris. Conservus tuus et fratrum tuorum sum habentium testimonium Jesu. Quia majorem se vidit Joannes, idcirco cadens angelum adorare voluit. Hic etenim et angelus et Joannes proprias sumunt personas, nam cum supra angelus dixerit: Ego sum α et ω, primus et novissimus, ostendit se in hoc loco missum esse in figura Christi, cum propriam personam considerans, prohibet ne se adorare debeat, ubi et notandum, quod idem angelus pedes habuisse dicitur quia nimirum veniens, ex aere corpus assumpsit. Ait ergo: Vide, id est cave ne feceris, quia conservus tuus sum, quia unum Dominum habemus ego et tu, et in nullo sum tibi praelatus, nisi tantum in doctrina, quam te missus sum docere, nec solum tuus sum socius, sed etiam omnium fratrum tuorum, fidelium scilicet hominum me coaequalem esse profiteor, habentium testimonium Jesu, id est fidem Jesu. Ubi et hoc intuendum, quia cum saepe in Veteri Testamento legimus angelos ab hominibus adoratos, nequaquam legimus eos fuisse prohibitos. Postquam autem Dominus assumptum hominem super coelos levavit, angelus ab homine adorari timuit, quem super se regnare cognovit: et quia ne se adorare debeat ei dicit, et ostendit quem adorare eum oporteat, subjungens: Deum adora. Quasi diceret: Noli adorare me, qui verba tibi depromo, sed eum, in cujus persona tibi appareo. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiae. Quidquid enim spiritus prophetiae dixit, testimonium est Jesu, cui lex et prophetae testimonium perhibent. Unde et cum ipso in monte transfigurato Moyses et Elias apparuerunt in eadem majestate, ut ostenderetur, ipsum habere testimonium a lege et prophetis. Hinc ipse Dominus dicit Judaeis: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Omnis enim Scriptura per Spiritum est data. Et ideo ipse spiritus prophetiae testimonium Jesu est, quia omnis Scriptura testimonium perhibet Jesu. Unde ipse resurgens a mortuis, dixit discipulis suis: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et Psalmis de me; nam et eo baptizato, Spiritus sanctus testimonium ei perhibuit quod esset Dei Filius, quando in specie columbae super eum descendit. Spiritus itaque prophetiae Christo testimonium perhibet, quia omnia quae lex et prophetae narrant, de illo dicta videntur. Habent autem hoc testimonium Jesu, non hi qui verbotenus ea quae de illo dicuntur credunt, quia fides si non habeat opera, mortua est, sed qui ea fide pollent, quae per dilectionem operatur, id est qui fidem quam habent, operibus ornant. Sed ubi omnis summa fidei de Christo enuntiata concluditur, ibi tandem hujus prolixitas libri debito fine terminetur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).