Haymo Halberstatensis-853
Expositio in Apocalypsin
Apoc 8.3.16
Choose a text
More by Haymo Halberstatensis
—
9078 Exinap2
8.3
Et vestitus erat veste aspersa sanguine. Vestis sanguine respersa, caro intelligitur Redemptoris, passionis sanguine cruentata. De hac veste Isaias ex persona angelorum ad ipsum Dominum loquentium dicit: Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? Quibus ipse respondit: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Sive etiam vestis Domini sanguine cruentata, intelligitur Ecclesia, quae in sanctis martyribus proprio sanguine est perfusa. Saepe enim in Scripturis vestis Domini Ecclesia intelligitur. Unde Psalmista ex illius persona dicit: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Vestis quippe Dei sunt omnes electi, juxta quod ei a Patre dicitur: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam his omnibus vestieris. Et vocatur nomen ejus Verbum Dei, quia idem qui homo apparuit in tempore passurus, in principio erat Deus et apud Deum. Verbum Dei vocatur, quia per ipsum omnia Deus Pater fecit, juxta illud: Ipse dixit et facta sunt. Si enim dixit, utique per Verbum dixit, per quod omnia fecit. Unde idem Joannes in Evangelio suo ait: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Nam et per hoc Verbum Deus Pater se nuntiari voluit mundo. De quo scriptum est: Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Cum enim hoc esset Verbum invisibile in sua natura, factum est visibile per assumptionem carnis in nostra.
8.4
Et exercitus qui sunt in coelo, sequebantur eum in equis albis. Exercitus hic multitudo intelligitur fidelium. Coelum quoque Ecclesia est, sicut saepissime dictum est. Sic ergo dicuntur exercitus qui sunt in coelos sequi Christum, cum ipsi exercitus sint coelum, sicut dicuntur in castris inire homines certamen, cum ipsa castra sint ipsi qui praeparantur ad bellum. Recte autem exercitus nuncupantur multitudines sanctorum, quia in hoc saeculo dimicant, et semper in certamine consistunt contra hostes, videlicet malignos spiritus, vel perversos homines, sive etiam contra vitia carnis. Equi autem albi quibus insident corpora illorum munda ab omni peccato. Equus quippe est unicuique sanctae animae corpus suum, quod videlicet scit et ab illicitis continentiae se freno restringere, et rursus charitatis impulsu, in exercitationem boni operis relaxare. Sequuntur Christum, quia imitantur ejus munditiam et castitatem, mortificantes se cum vitiis et concupiscentiis, juxta illud Apostoli: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, etc.. Superius dictum est de virginibus, quod centum quadraginta quatuor millia sequuntur illum quocunque ierit. Unde sciendum, quia sequuntur eum et alii, hoc est martyres, confessores, conjugati etiam boni, specialiter virgines. Qui gradus quanto excellentior, tanto est utique numero minor. Vestiti byssino albo et mundo. Hoc est innocentia castitatis, et munditiae ornati. Jam enim supra dictum est, quid sit byssinum, id est justificationes sanctorum.
8.5
Et de ore ipsius procedit gladius ex utraque parte acutus. Gladius sacra Scriptura intelligitur, juxta illud Apostoli: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei. De isto gladio ipse Dominus in Evangelio ait: Non veni pacem mittere, sed gladium. Sicut enim gladio ancipiti inciduntur carnes, et membra a membris separantur, sic gladio verbi Dei dividuntur boni a malis, fideles ab infidelibus. Hic etiam gladius in utroque Testamento intelligitur, quia videlicet hinc peccata operis, et illinc resecantur peccata cogitationis. De ore Dei procedit, juxta quod ipse Dominus dicit: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit ab ore Dei. Isto autem gladio fideles vulnerantur ad salutem suam, infideles vero et contemptores ad damnationem. Hinc et Apostolus, qui unus erat ex his qui gladium verbi Dei portabant, dicit: Aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem. Unde sequitur: ut in ipso percutiat gentes. Gentes in hoc loco non ut supra malas gentes significant, sed bonas, propter hoc quod sequitur. Et ipse reget eas in virga ferrea. De his gentibus ei et per Psalmistam a Patre dicitur: Postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Virga autem ferrea potestas intelligitur inflexibilis et invicta. In virga ferrea reget gentes, hoc est in regni fortitudine, vel inflexibili justitia. Hinc Psalmista ad ipsum dicit: Virga recta est virga regni tui. Et quasi exponendo quid esset haec virga, subdit: Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem.-- Et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. Quia propter peccata humani generis quibus promeruit iram Dei, mortuus est Christus. Nemo enim viveret, nisi ipse moreretur. Nisi enim peccasset primus homo, immortalis mansisset. Sed quia Dei praecepta contempsit, statim iram Dei incurrit, et mortuus est. Quam mortem pro nobis misericorditer Filius Dei suscipiens, in qua calcatus est, calcavit, quia hanc a mortuis resurgens, potenti virtute depressit. Vel per torcular possumus intelligere tribulationem praesentis vitae. Calcat Dominus torcular, hoc est qui sunt in torculari, id est omnes electos, quos purgat per hujus vitae angustias. Hinc Apostolus dicit: Per multas tribulationes oportet nos intrare regnum Dei. Et Salomon: Flagellat Deus omnem filium quem recipit. Sicut enim in torculari uvae tunduntur, ut vino promptuaria repleantur, sic nimirum electi pressurarum afflictionibus conteruntur, ut in coelestibus habitaculis recondantur. Et quia patienter electi iram Dei sustinent, quae peccatoribus debetur, idcirco bene jam vinum furoris irae Dei vocantur. Sustinent enim iram Dei propter peccata, quibus primo homini, ut dictum est, iratus est Deus, et efficiuntur vinum quod in dominicis apothecis reconditur. Vinacia autem, id est omnes reprobi, cum similiter premantur, foras projiciuntur, et ab illorum societate separantur. Sed electi tamdiu vinum furoris sunt, quousque in torculari vice uvae tunduntur, et a vinaciis separantur. At ubi promptuaria aeterna intraverint, jam desistunt esse vinum furoris, quia desinit calcatio torcularis.
8.6
Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium. Per vestimentum Domini, sicut supra diximus, corpus illud intelligitur, quod Verbum Dei patris anima mediante suscepit in utero virginis. Per femur vero propagatio carnis exprimitur, unde Abraham mittens servum suum ut acciperet uxorem filio suo de domo patris ejus, dixit ei: Pone manum tuam sub femore meo, et jura mihi per Dominum coeli et terrae. Praevidit enim Dominum coeli ex suo femore nasciturum, per quem adjuravit servum; Jacob quoque dixit: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est. In suo itaque vestimento, hoc est in humano corpore, et in femore, id est in carnali propagatione, habet scriptum quod sit rex Regum et Dominus dominantium. Unde Matthaeus generationem illius per reges describit, id est per David et ejus posteros. Cujus dicta cum legimus, et veraciter eum ex stirpe David descendisse, regem verum cognoscimus, et credimus, in Domini femore credendo legimus, quod ipse sit rex regum. Maxime enim promissiones de ejus incarnatione ad David factae sunt, e quibus una est: Cum dormieris cum patribus tuis, suscitabo de semine tuo, quod egredietur de lumbis tuis, et stabilietur regnum ejus in sempiternum. Ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem. Reges isti quorum rex Christus est, omnes sancti sunt, qui se et alios bene regunt. Quibus Petrus dicit: Vos estis genus electum, regale sacerdotium. Ipsi sunt etiam dominatores, qui dominationem exercent super subditos, accepta potestate in Petro apostolo, cui Dominus ait: Tibi dabo claves regni coelorum. Vel etiam per Domini vestimentum Ecclesia intelligitur, quam Christus fonte baptismatis abluit, et non habentem maculam aut rugam sibi desponsavit. Per femur autem omnes intelliguntur Christiani, qui credentes in Christum, facti sunt filii Dei, juxta illud Joannis: Quotquot autem crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. In suo ergo vestimento et in suo femore, hoc est in cordibus electorum suorum, habet scriptum, quod sit Rex regum et Dominus dominantium.
8.7
Et vidi alium angelum stantem in sole. Angelus, ut saepe dictum est, Christus intelligitur, de quo Propheta dicit, vocabit nomen ejus magni consilii angelus. Alius autem dicitur propter aliam, quam ostendit visionem, eo modo quo et superius dictum est, quia alium esse dicimus hominem, priorem locutionem ad nos factam permutantem. Sol in sacro eloquio diversas habet significationes. Aliquando enim significat ipsum Dominum, unde scriptum est: Vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae. Aliquando tribulationem persecutionum, ut Dominus dicit de seminibus quae ceciderunt super petrosa, quia oriente sole aestuaverunt. Aliquando manifestam rem ut illud, quod Nathan, ex persona Domini dixit ad David: Tu fecisti abscondite, ego vero faciam in oculis solis hujus, id est in aperto. Quod tunc impletum est, quando Absalon videntibus cunctis ingressus est ad uxores patris sui. Et Psalmista in eodem sensu dicit: In sole posuit tabernaculum suum. Ac si diceret, humanitatis assumptae sacramentum in lumine manifestationis ostendit. Ita ergo in hoc loco sol ostensionem manifestae visionis significat. In sole itaque stat Christus, id est in manifesta luce, et fide populorum, quoniam gloria illius in toto orbe terrarum diffusa est. Surrexit enim a mortuis, praedicatus est ab apostolis, creditur modo in toto mundo, et in hac luce fidei stat. Et clamavit voce magna omnibus avibus quae volabant per medium coelum. Aves similiter aliquando in bonam partem ponuntur, aliquando in malam, ideoque pro locorum qualitatibus sunt accipiendae. In malo quidem ponuntur, ut Dominus dicit de jactis seminibus, quae a volucribus comesta sunt. In bono autem ut in Evangelio dicitur: Simile est regnum coelorum grano sinapis, quod minimum est omnibus oleribus. Sed cum jam factum fuerit in terram crescit, et magna fit arbor, ita ut volucres coeli habitent in ramis ejus. Granum sinapis, Dominus est Jesus Christus, qui tempore suae passionis despicabilis, et minor omnibus apparuit hominibus, quasi nihil esset: sed postquam surrexit a mortuis, factus est arbor magna, ita ut in ramis ejus, hoc est in doctrinis Evangelicis, aves coeli habitent, id est sancti requiescant. Qui idcirco aves coeli appellantur, quoniam mente coelestia petunt, ut cum Apostolo dicere possint: Nostra conversatio in coelis est. Aves itaque appellat sanctos in coelesti vita degentes. Quae bene per medium coelum volare dicuntur, quoniam non terrenis rebus inhaerent, sed mente, ut dictum est, coelestia petunt, et ubique praedicando discurrunt. Hoc est quod dicit per medium coelum, id est per mediam Ecclesiam. De quibus Isaias dicit: Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? Clamat autem angelus avibus, id est, per internam inspirationem loquitur eis, dicens: Venite et congregamini ad coenam magnam Dei omnipotentis. Quid per coenam, nisi convivium intelligitur aeternae refectionis? Vocat ergo aves ad coenam, id est omnes sanctos ad epulas regni venturi, dicens: Venite credendo et bona faciendo. Congregamini ad coenam Dei omnipotentis, id est ad commune convivium aeternae refectionis.
8.8
Ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis. Hinc est quod Petro dixit: Occide et manduca, id est, occide in hominibus infidelitatem, et in corpus tuum, quod est Ecclesia trajice. Per carnem autem in hoc loco, totus intelligitur homo. Aliquando enim in Scriptura, per animam totus homo accipitur, ut illud: Et videbit omnis caro salutare Dei. Neque enim aut animae sine corporibus ingressae sunt in Aegyptum, aut caro sine animabus Filium Dei videre poterit, sed carnis vel animae nomine totus homo intelligitur, id est a parte totum. Ita ergo et hic fit cum dicitur, ut manducetis carnes regum et tribunorum. Quo in loco diversae hominum qualitates ad Christum convertentium comprehenduntur: Sunt quippe in Ecclesia reges, sunt et tribuni, id est comites et caeteri principes nobiliores, sunt fortes viri bellicosissimi ad Christum conversi. Per equos autem hi designantur, qui prius erant voluptuosi et luxuria coinquinati, de quibus propheta dicit: Equi emissarii facti sunt insanientes in feminas. Et in Psalmis ipse Dominus admonet, dicens: Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus. Per sessores autem haeresiarchas intelligere possumus, qui dum eloquiorum scientia carnalibus eminent quasi super bruta animalia insident, eisque jure potestatis ad quodlibet facinus abutuntur. Sed aliquando tales sancti sua doctrina ad fidem Christi convertunt, et ad bonitatem Ecclesiae trahunt, sicque quasi mactantes eos comedunt. Et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum. Liberti sunt virgines carne. Servi autem conjugio obligati, quibus Apostolus dicit: Cum servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae, id est alieni fuistis a justitia. Per pusillos intelligitur vulgus ignobile, et multitudo plebis. Per magnos vero, philosophi et divites hujus saeculi. Ex his omnibus magnum illud convivium coenae, ab exortu quidem sanctae Ecclesiae praeparatur, sed in fine temporum abundantius praeparabitur, quando non solum gentiles, sed etiam Judaei occurrent, et ad Christum convertentur. Unde et ista specialiter ad illud tempus referre possumus. Angelus itaque in sole, Elias et Enoch intelliguntur, in aperta luce Christum praedicantes. Licet enim persecutiones videlicet ab Antichristo sustineant illatas, tamen constanter et manifeste praedicabunt Christum, dicentes omnibus avibus, id est omnibus sanctis, sociis videlicet praedicatoribus, Venite ad coenam magnam Dei omnipotentis, id est ad Ecclesiae conventum, et aeternam omnium fidelium refectionem. Quae coena recte magna vocatur, quia videlicet et gentiles, et Judaei ad vitam aeternam praeordinati tunc credent, et ad hanc coenam venient, ut comedant carnes regum et caeterorum, id est ut ex omnibus conditionibus et qualitatibus ad fidem Christi convertantur, et in corpus suum, quod est Ecclesia, trajiciantur.
8.9
Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum praelium cum illo qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus. Bestia, ut supra dictum est, aliquando diabolum malorum principem, aliquando vero Antichristum, aliquando totum corpus diaboli significat. In hoc loco bestia, diabolus cum suo homine assumpto intelligitur. Reges vero et exercitus eorum, praepositi cum subjectos eorum malis designantur, hi faciunt bellum contra Christum et ejus fideles, blasphemiis et opprobriis, tribulationibus et miraculis pugnantes. Et quamvis ab ipso Domini adventu, diabolus cum suis membris bellum certaminis contra Ecclesiam inierit, validius tamen in fine saeculi pugnabit, quando divino judicio solutus propriis viribus efferabitur, quando signis et miraculis castra sanctorum perturbare nisus fuerit. Tunc pariter bestia, reges et exercitus eorum pugnabit cum Christo, et ejus exercitu, quia uno voto unaque voluntate reprobi, adversus Ecclesiam firmabuntur, cum per damnatum hominem, antiquus hostis in saeculari potentia se eriget: tunc enim unanimi crudelitate reprobi cum suo capite, contra Ecclesiam erigentur, nullumque membrum iniquorum a sui capitis voluntate, in hac persecutione discrepabit.
8.10
Et apprehensa est bestia. Pro eo quod apprehendetur, quia praeteritum tempus pro futuro hic positum est. Et cum illa pseudopropheta, et qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt characterem bestiae, et qui adoraverunt imaginem ejus. Bestia, Antichristus, pseudopropheta doctores pravi intelliguntur. Quae sint autem signa quae pseudopropheta fecerit, quia in uno multa intelliguntur, superius dictum est, inter quae etiam ignem fecerit descendere de coelo. Coram bestia dicit quia ubicunque fuerint ipsi ministri Antichristi, ita ea facient, quae illi placere cognoverint, quasi semper in conspectu illius consistant, et ab eo videantur. Et his signis subjicient eos qui acceperunt characterem bestiae: hoc est qui in eum crediderunt, et qui adoraverunt imaginem ejus, sicut Judaei, qui cum gaudio et veneratione ejus praestolantur adventum, quem et suscepturi sunt cum venerit. Juxta quod Dominus eis dicit: Ego, inquit, veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me, alius veniet in nomine suo, ipsum suscipietis. De quibus omnibus satis supradictum est, ideo hic breviter repetuntur. Hi duo, id est caput et corpus, vivi missi sunt in stagnum ignis ardentis et sulphuris. Hoc dupliciter potest intelligi: vivi etenim in stagnum ignis ardentis mittentur hi, quos Christus veniens ad judicium vivos reperit in carne. Qui paululum degustata morte, statim resurgent et damnabuntur cum diabolo et angelis ejus. Qui etsi momentaneam carnis mortem gustaverint, tanquam in ictu oculi resurgent, non mortui sed vivi appellantur. Vel certe viventes in stagnum ignis mittuntur, hi qui scienter malum operantur. Et ut manifestius fiat, dicamus sub exemplo, verbi gratia: Constituentur duo homines, unus mortuus et alter vivus. Si tetigeritis mortuum, non sentit; si tetigeritis vivum sentit. Saepe vero in Scriptura mortui pro nescientibus, vivi pro scientibus ponuntur. Mortui itaque sunt pagani, et quasi nescientes et mortui in infernum descendunt, unde scriptum est. Qui non credit, jam judicatus est, vivi autem sunt, qui fidem Christi habent, sed dum eam operibus destruunt, vivi in infernum descendunt, quia scienter peccant, et hi utique gravius torquebuntur, quia servus qui scit voluntatem Domini sui, et non facit digna, plagis vapulabit multis. Considerandum denique est quam terribiliter locus suppliciorum stagnum ignis, et sulphuris esse perhibetur. Stagnum scilicet propter densissimas tenebras, quibus miseros demergit. Ignis vero, quia exurit. Sulphur, quia quos demergit simul et exurit, et continuis fetoribus replet.
8.11
Et caeteri, id est fideles qui ad Christum sunt conversi, occisi sunt gladio sedentis super equum qui procedebat de ore ipsius. Narrata reproborum damnatione, revertitur ad eos qui ad Christum conversi sunt, et gladio verbi Dei interempti mortui sunt mundo et peccato, ut viverent. Et omnes aves, id est, omnes sancti saturati sunt de carnibus eorum. Satietas enim electorum est laetitia et gaudium de profectu fidelium. Verum quia verbi Dei gladio quidam jugulantur ad salutem, ut superius dictum est, quidam vero ad damnationem. Possumus et hos mortuos qui occisi sunt gladio sedentis super equum eos intelligere, qui ante Domini adventum secundum transeunt ad infernum, et ex his laetantur aves, hoc est daemones, qui valde gaudio replentur, cum ad interitum suos perducunt imitatores. Sicque de eorum damnatione capiunt satietatem, quibus se auctores praebuerunt ad errorem. Istae aves non vocatae ad mactationem coenae occurrunt, sed tanquam corvi, ac milvi, ut si quid a fidelibus, aut morticinum aut inutile projectum fuerit, consumant. Quod si bonae aves ex carnibus reproborum, id est sancti praedicatores ex damnatione impiorum, quia videlicet tormentum impiorum aspicientes, de ereptione sua amplius laetabuntur, saturari narrantur, specialiter est intelligendum tanquam diceretur: Eo internae contemplationis dulcedine interius satiantur electi, quo reproborum tormenta exterius conspiciunt, quae divina misericordia evaserunt. Hinc Isaias dicit: Et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Quasi enim damnatio reproborum, cibus est electorum, quia quo cruciatus eorum indesinenter aspiciunt, eo amplius divinae contemplationis gaudiis perfruuntur. De quo per Psalmistam dicitur: Videbunt justi et timebunt, et super eum ridebunt( Psal. LI). Quia enim voluptates mundi tanquam aquam hauserunt, invidiae ardoribus aestuaverunt, ac luxuriae fetoribus tabernaculum corporis sui sparserunt, digne in stagnum ignis ardentis et sulphuris mitti cum illo perhibentur, quem ad haec perpetranda incentorem habuerunt. Quod autem non ait, mittentur, sed missi sunt, secundum Scripturae auctoritatem posuit, quae solet praeterito pro futuro uti, ut est illud: Foderunt manus meas et pedes meos, praeoccupata quidem narratione quod adhuc futurum extremo tempore positum est, certissime retinemus.
8.1.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XX.
8.1.1
Et vidi alium angelum descendentem de coelo habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. Nunc revertitur ad superiora, id est ad ea quae ante adventum Christi secundum, facta sunt. In hac enim prophetia non servatur ordo historiae. Angelus autem hic idem est qui et supra, id est Dominus Jesus Christus, qui a propheta magni consilii angelus appellatur. Sed quo descendit, qui ubique est? Ipse enim per prophetam dicit: Coelum et terram ego impleo. Et quia extra coelum et terram non est locus, descensio illius non est aliud quam assumptio humanitatis: unde Apostolus ait: Qui cunt in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo, humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. De coelo descendit, quia homo factus, paulominus ab angelis minoratus est. Clavis autem abyssi, discretio intelligitur, qua Deus omnipotens aliquando reprobos saevire permittit contra Ecclesiam, quantum scit utile: et iterum ne tantum noceant quantum volunt, aditum egrediendi et nocendi eis adimit. Abyssus enim profunda et tenebrosa significat corda impiorum hominum, et sicut ex clavi aperitur ostium et iterum clauditur, sic diabolus, vel ejus membra modo saevire permittuntur, modo exire prohibentur. Per catenam vero, inevitabilis Dei potestas exprimitur, quae omnia cingit, omnia complectitur, quam habet in manu, hoc est in potestate Verbi per quod omnia facta sunt, per quam ipse virtutes et miracula fecit, per quam etiam Deus Pater omnia operatus est, coelestia, terrestria, visibilia et invisibilia. In hac manu, id est in virtute Verbi sui habet, et vim discretionis, quo cuncta suo moderamine temperat, et potestatem inevitabilem, qua omnia cingit atque complectitur.
8.1.2
Et apprehendit draconem, serpentem antiquum qui est diabolus et satanas. Hoc quomodo sit factum, ipse manifestat, qui dicit in Evangelio: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. Si autem fortior illo superveniens vicerit eum, fortem ligat et universa arma ejus aufert, et spolia ejus distribuit. Ipse enim in carnis humilitate apparens, primum fortem alligavit, deinde eos qui fuerunt vasa irae fecit vasa misericordiae, Draco, serpens, diabolus et satanas licet plura sint nomina, unum tamen eumdem hostem significant. Qui draco appellatur propter nocendi malitiam, serpens, propter fallendi astutiam, antiquus, propter iniqua et exercitata consilia, quibus ab initio nocere non desinit. Dicitur quoque diabolus, id est deorsum fluens, quia quotidie de cordibus ruit fidelium. Quia vero Christo et Ecclesiae adversatur, satanas, id est contrarius appellatur. Et ligabit eum per annos mille, et misit eum in abyssum. Millenarius numerus in Scriptura pro perfectione rei ponitur. Unde est: Verbi quod mandavit in mille generationes. Nam et secundum saecularem sapientiam perfectus est, quia constat ex denario in se multiplicato. Decies enim deni centum fiunt. Quae jam figura non quadrata, sed plana est. Decies autem centum mille, qui numerus in altitudinem surgens solidam figuram reddit. Et ideo hic numerus propter sui perfectionem omne significat tempus hoc praesens, a Domini scilicet passione usque ad finem saeculi, et hic totum pro parte positum est, quia mille anni quantumlibet tempus Ecclesiae exprimunt, id est usque ad regnum Antichristi. In hoc tempore ligatus est diabolus in abysso, id est, in cordibus infidelium et hominum perversorum, ubi et latet et regnat usque ad adventum Antichristi, quando solvetur de suo carcere, et procedet ad apertas blasphemias et persecutiones. Sed mirum est quomodo in abyssum mitti dicitur, cum ibi ante esset, quia videlicet juxta quod saepe superius dictum est, ejectus a fidelibus atrocius coepit dominari in suis. Et clausit, id est, potestatem egrediendi illi interdixit, ne alibi gressus nequitiae extendat, nisi quo occultum et justum Dei judicium permittat. Et signavit super illum, id est sigillavit, ut ea etiam quae sub se habet, lateant illum. In hoc enim diabolus signatus est: quia qui sint vel ex his quos tenet, vel ex his quos amisit, qui ad electorum numerum pertineant, nec ipse diabolus nec membra illius scire possunt, sed ille solus a quo inclusus tenetur. Aliquando enim quidam ex his qui ejus esse videbantur, subito ad electorum numerum transeunt: aliquando vero ex his qui dominium ejus evaserant ad eum quem deseruerant revertuntur. Habuit enim ipse Petrum sub se, quando negavit Christum: et David, quando adulterium simul perpetravit et homicidium, sed signum positum fuit super illum, quia praevidere non potuit, quod uterque per poenitentiam ad vitam reversurus esset, et Dei misericordiam consecuturus. Quia itaque nescit, qui pertineant ad illum, qui ad Christum, idcirco etiam ea quae sub ipso sunt quasi sub signaculo reclusa custodiuntur. Ac per hoc agitur, ut nec ille qui sint ejus ad plenum cognoscat, nec nos qui sunt Christi scire valeamus, verum in hoc quod sequitur: Ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni. Gravis ad solvendum oritur quaestio: si enim et ille idcirco ligatus est, ne seducat amplius gentes, quomodo quotidie contra tot homines pugnat, quos et seducit, dum ad vitia ruere facit? Sed sciendum quia nunc gentes in Christum credentes, et si ad tempus videtur seducere, non tamen seducit ut aeternaliter pereant hi, qui in Dei praedestinatione sunt salvandi, et ideo a toto pars intelligenda est, quae scilicet non potest seduci. Istae enim sunt gentes, de quibus ad eum Pater dicit: Postula a me et dabo tibi gentes.-- Post haec, id est post mille annos, ut a toto sicut supra partem intelligamus, quoniam de mille annis adhuc restant tres anni et dimidius, oportet illum solvi modico tempore. Id est per tres annos, sed nec tunc seducere poterit eos qui ad vitam sunt praedestinati, sed eos quos antequam solveretur, seductos tenebat. Quia sicut nunc alligatus, a laesione fidelium cohibetur, sic etiam tunc solutus, a seductione illorum virtutis potentia deprimetur. Et mille quidem anni, quantum ad electos pertinet, omne tempus istius vitae significant, usque ad finem saeculi: Quantum autem ad reprobos, usque ad adventum Antichristi. Tunc ille quasi exiet seducere, quia comparatione illius seductionis, ista quae nunc agitur seductio esse denegatur. Quod si quis inquirit, cur Deus quem semel alligavit, solvi modico tempore voluit: Si a me quaeris, dicit beatus Ambrosius, cito respondeo, et ut Dei virtus, et diaboli infirmitas manifestetur virtus Dei, in hoc, quod sancti etiam inter flagella et tribulationum angustias constanter in fide perseverant. Infirmitas autem diaboli in hoc quod etiam a puellis et infantibus vincitur. Si enim nunquam solveretur, minus appareret ejus maligna atque crudelis potentia, minus etiam probaretur sanctarum gentium fidelissima patientia. Solvetur enim modico tempore, et totis viribus saeviet contra electos, ut in illis et Dei potentia nota fiat qui non poterunt vinci tanto ejus impetu, et ille suam infirmitatem et propriam impotentiam erubescat, tanquam ei dicatur a Deo exprobrantis voce, Vide quam infirmus sis, qui a puellis vinceris.
8.1.3
Et vidi sedes et sederunt super eas et judicium datum est illis. Thronus Graece Latine dicitur sedes. Per sedes vero generalis Ecclesia exprimitur. Per sessores autem sancti intelliguntur praedicatores, id est duodecim apostoli, et omnes qui perfectam vitam illorum sunt imitati. Nam et his sedibus Psalmista dicit: Illic sederunt sedes. Ipsi enim sunt sedes, quia in eorum cordibus Deus sedet, et ipsi sedebunt in judicio, quia aliorum facta judicabunt. Et isti cum Domino venturi sunt ad judicium, juxta quod eis ipse dicit: Sedebitis super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel. Jam nunc etiam sedent et judicant, quia potestatem in Petro apostolo acceperunt, cui dictum est una cum caeteris: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, etc. Datum est eis judicium, id est potestas ligandi atque solvendi. Quaeritur autem quare superius singulariter unam ponit sedem, dicens: Ecce sedes posita erat in coelo, et hic pluraliter sedes enuntiantur. Non autem hoc pertinet ad illud generale judicium, sed ad praesens tempus, quo judicant inter bonos et malos. Et animas decollatorum. Subauditur vidi. Per animas vero decollatorum plenitudo intelligitur omnium sanctorum, sive scilicet qui spiritualiter in anima sunt mortui, sive corporaliter pro Domino jugulati per ingentis martyrii gloriam. Propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei. Hac enim sola causa interfecti sunt, quia confitebantur Christum Deum et hominem, et quia nolebant adorare diabolum. Jesus quippe proprium nomen est hominis assumpti, et interpretatur salvator, eo quod salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Verbum autem Dei divinitas intelligitur Filii Dei, in qua aequalis est Patri. Propter testimonium ergo Jesu, et propter verbum Dei, id est propter fidem humanitatis et divinitatis ejus, interfecti sunt. Cur autem decollatorum animae specialiter visae dicuntur, cum non hi solummodo cum Christo sint regnaturi? Nimirum propter excellentiorem dignitatis gradum. Erunt quippe virgines ibi, conjugati, et caeteri, sed majorem gloriam habebunt hi qui martyrium pro Christi nomine sunt perpessi. De quibus adhuc subditur et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, id est Antichristum, nec acceperunt characterem ejus in frontibus suis. Id est in fide, sicut Judaei faciunt. Aut in manibus. Id est in opere, sicut faciunt non solum pagani qui opera diaboli perpetrant, sed etiam falsi Christiani, qui fidem quam habent operibus destruunt, de quibus satis supra dictum est. Possumus et imaginem bestiae accipere omne corpus diaboli, id est omnes reprobos qui illum imitantur. Quam imaginem justi non adorant, quia in nullo reprobos imitantur. Neque enim bestiam adorant, neque characterem illius in fronte aut in manu sua accipiunt, quia nec Judaeorum Antichristum exspectantium perfidiam, nec haereticorum dogma, ac gentium sequuntur errorem. Unde Apostolus admonet dicens: Nolite jugum ducere cum infidelibus. Non enim adorant imaginem bestiae, id est non imitantur simulationem reproborum, qui fidei confessionem ore proferunt, sed infideliter vivunt: Et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. Sancti et in praesenti vita regnant cum Christo et in futura regnabunt. Ideoque per millenarium numerum et praesentem vitam et futuram intelligimus: Quia regnum sanctorum in die judicii non terminabitur, sed augmentum accipiet. Jam enim regnant per fidem, et etiam in illis, qui quotidie ab hac vita transeunt per apertam speciem, sed tunc amplius regnabunt, quando simul in regnum introducentur, et erit Deus omnia in omnibus. Unde et idem Joannes in Epistola sua dicit: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus autem, quia cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.
8.1.4
Caeteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni. Sicut supra sancti intelliguntur, qui semper cum Christo sunt regnaturi, ita et hic reprobi, qui nunquam sunt victuri: Ideo enim dicit caeteri, quia et sancti moriuntur in praesenti vita. Juxta quod Paulus dicit: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, etc.. Et iterum: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Isti itaque moriuntur peccato, atque ideo in aeternum vivent cum Christo. Caeteri autem mortuorum qui in anima per peccatum sunt mortui, non vixerunt, id est non vivent. Quia enim hic non vivunt per fidem et operationem, illic non vivent per resurrectionem. Tales utique et hic viventes mortui sunt in anima, et quotidie etiam ad mortem transeunt, quando ab hac vita migrantes, in inferno damnantur, et in futuro morientur, quando non ad hoc resurgent ut postea vivant, sed ut acceptis corporibus iterum ad mortem transeant sempiternam. Et non sunt victuri donec consummentur mille anni, id est per omnia futura tempora, ita illi miseri mortui erunt, et nunquam a vita separati vivere poterunt. Mortui quippe erant ante, sed in die judicii mors illorum non accipiet terminum, sed augmentum, quia videlicet in toto ipso tempore quo volvuntur mille anni, noluerunt audire vocem Filii Dei, ut viverent. Has mortes duas Dominus in Evangelio manifestat. De praesenti enim, quia sancti in anima post peccatum surgunt ad vitam, dicit: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent. De illa autem: Tunc omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei. Et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae. Quia ergo reprobi hic( id est in prima resurrectione) a morte peccati nolunt redire ad vitam, profecto in secunda resurrectione, quae carnis est, ad mortem secundam cum ipsa carne transibunt. Sicque electi de vita justitiae, transibunt ad vitam beatitudinis per resurrectionem carnis; et reprobi de morte peccati, ad ultionem mortis per eamdem resurrectionem carnis. Haec est resurrectio prima. Nequaquam diceret: Prima, nisi esset et secunda. Prima ergo resurrectio est, quae fit in anima, quod est, ab infidelitate redire ad fidem, a vitiis ad virtutes resurgere. Secunda autem erit in die judicii, quando resurgent cum corporibus in aeternum victuri. Sicut enim sunt duae mortes, una scilicet animae, altera corporis; sic sunt et duae resurrectiones, una quae hic fit in anima sicut diximus. Altera quae in futuro exspectatur in corpore. De hac quippe resurrectione, quae in praesenti fit per baptismum, Apostolus fidelibus dicit: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite.
8.1.5
Beatus, id est felix. Et sanctus qui habet partem in resurrectione prima, id est qui hic resurgit in anima. Felix est enim, qui dum adhuc vivit in corpore, a morte animae resurgit, quia dum carnis resurrectio advenerit, in aeterna laetitia vivet. Ille enim post in carne feliciter resurget, qui in hac vita a mentis suae morte resurrexit. Et in his secunda mors non habet potestatem. Sicut scilicet habet in reprobis, de quibus satis supradictum est: Caeteri mortuorum non vixerunt, etc. Quia enim hi qui prius a morte animae resurgere studuerunt, in his secunda mors, hoc est damnatio perpetua, non habet potestatem; ut enim supradictum est, sicut sunt duae resurrectiones, similiter et duae mortes. Sed erunt sacerdotes Dei Patris, et Christi ejus, id est Filii. Et regnabunt cum illo mille annis. Haec verba non ad solos pertinent episcopos ac presbyteros, sed ad omnes fideles, quicunque scilicet sunt membra veri regis et pontificis Christi, quibus Petrus apostolus dicit: Vos estis genus electum, regale sacerdotium. Reges quippe sunt, quia et in se et in subditis, motus carnalium cogitationum bene regunt. Sacerdotes, quia seipsos mortificant, ut hostia viva fiant. De quibus per prophetam dicitur: Isti sunt filii Sadoch, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei. Sunt itaque sacerdotes et reges in praesenti. Verumtamen sacerdotium et regnum illorum in die judicii non accipiet terminum, sed augmentum, quando et semetipsos totos Deo offerent, et super omnia regna constituentur. Quo contra reprobi, qui hic mercedem suam recipiunt, omnibus rebus exspoliabuntur. In mille autem annis quibus regnabunt cum Christo, omne tempus futurum intelligitur, sicut supra dictum est. Neque enim nunquam a gloria illius regni, secundum quod haeretici voluerunt, separabuntur, sed semper cum Christo regnabunt. Juxta quod Dominus dicit: Ibunt hi in vitam aeternam.
8.1.6
Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur satanas de carcere suo. Nunc redit ad de scribenda tempora Antichristi. Consummatos autem mille annos dicit, a toto partem comprehendens. Sic enim solvetur ut super sint anni tres et menses sex. Supra enim mille anni, a Domini adventu usque ad finem saeculi intelliguntur, hic autem usque ad regnum Antichristi, quando ille solvetur de suo carcere, hoc est de reproborum cordibus, in quibus modo ligatus est, ne tantum saeviat, quantum vult. Vel de carcere solvetur, quia de pravitate perfidiae Judaeorum nascetur. Juxta illud: Fiat Dan coluber in via, etc. Et exibit, ad apertas scilicet blasphemias et persecutiones. Et seducet gentes multas, quae sunt super quatuor angelos terrae Gog et Magog. De his gentibus varie quidam loquuntur, aestimantes eas esse gentes aquilonares, id est Getas et Massagetas, quae Scanzam insulam inhabitant. Sed si has tantummodo duas gentes diabolus seducturus esset, nequaquam diceretur ad hoc exire, ut seducat multas gentes quae sunt super quatuor partes terrae, cum hae gentes, non quatuor, sed unam tantummodo partem mundi inhabitent. Dicunt etiam alii has gentes ab Alexandro magno in partibus Macedoniae conclusas, ubi et intantum sunt multiplicatae, ut viginti quatuor regna de se reddidissent. Sed neque istae etiam si verum esset, omnes mundi partes tenere possent. Ideoque haec sententia humana est, non divina. Nam in his duabus gentibus, omnis multitudo intelligitur reproborum, qui super quatuor partes terrae sunt, id est super Orientem, Occidentem, Aquilonem et Meridiem. Quo in loco ostenditur, et fides sanctorum in omnibus mundi partibus invenienda ante finem saeculi. Juxta quod Dominus dicit: Oportet Evangelium praedicari in toto mundo, et tunc veniet finis, et numerositas impiorum, similiter per omnes mundi partes saevitura. Quia enim ubique erunt fideles, idcirco ubique eos insequentur infideles. Gog quippe interpretatur tectum, Magog, de tecto, quod tale est, quasi dicatur domus procedens de domo. Per tectum itaque intelliguntur corda reproborum, in quibus modo latet diabolus. Juxta quod superius legimus in abysso eum esse conclusum. Diabolus autem est de tecto, tanquam scilicet de reproborum cordibus progrediens. Ipse est ergo modo in tecto, et tunc progredietur de tecto. Tectus est enim modo diabolus in illis, sed temporibus Antichristi exibit de tecto, quasi discoopertus, quia quod nunc facit occulte, tunc faciet manifeste. Vel certe ipsae gentes sunt tectum, quia in ipsis modo tetigitur et concluditur diabolus, et ipsae de tecto erunt, quando in apertam persecutionem prorumpent. Exibit ergo in apertam persecutionem, ut seducat Gog et Magog, id est omnia membra sua. Seductio autem haec erit, quae incitabit omnes reprobos, ut bellent contra Christum. Et congregabit eos in praelium. Non in unum locum, sed in unum consensum, et unam malam voluntatem, per quam omnes faciet concordes. Quorum numerus est sicut arena maris. Legimus in Genesi quod dixerit Deus ad Abraham: Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam, quae est in littore maris( Gen. XVII). Ubi in stellis intelliguntur sancti; in arena maris, omnes reprobi steriles et infructuosi.
8.1.7
Et ascenderunt, subaudis diabolus et membra illius, Gog et Magog super latitudinem terrae. Hic demonstratur Ecclesia sanctorum in toto orbe dilatanda. Juxta quod Dominus in Evangelio ait: Oportebat, inquit, pati Christum et resurgere a mortuis, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes. Et iterum: Praedicabunt hoc Evangelium in toto orbe, et tunc veniet consummatio. Sicut ergo ubique erit Ecclesia, ita et ubique erit persecutio, et in nullo loco erit sanctus, quem non persequetur impius. Et circuierunt castra sanctorum. Sancti appellantur castra, quia semper dimicant contra diabolum, et membra ejus. Sic enim dicitur: Ascenderunt super latitudinem terrae, cinxerunt castra sanctorum; ac si diceretur, per omnem terrae habitationem, electorum Ecclesiam pressuris arctaverunt. Bene autem dicit, ascenderunt, contra electos videlicet, tumentes, et caput suum imitantes, qui dicit: Ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo. Et hic quidem super altitudinem nubium, illi vero super latitudinem terrae ascendunt, quia videlicet caput specialiter contra Deum, membra vero generaliter contra electos elevantur. Et civitatem dilectam. Ipsa Ecclesia est civitas a Deo dilecta, de qua Dominus dicit: Non potest civitas abscondi in monte posita. Et Psalmista: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.
8.1.8
Et descendit ignis a Deo de coelo, et devoravit illos. Per ignem repentinum interitum Antichristi, vel membrorum illius intelligere debemus. Unde Paulus dicit: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui. Et in Evangelio ipse Dominus: Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Sicut enim nunc iste mundus plenus est hominibus, sic erit in adventu Filii hominis. Sicque cum repente Dominus venerit ad judicium, quasi ignis, id est sententia damnationis subito descendet de coelo, et devorabit impios, non solum in corpore, sed etiam in anima. Unde Dominus in Evangelio dicit: Sicut fuit in diebus Noe, sic erit in adventu Filii hominis. Aliter: Supra legimus de sanctis praedicatoribus quod ignis exiens de ore illorum devoravit inimicos eorum. Quasi enim ignis de coelo descendit, cum ex divini verbi praedicatione, reprobis livor invidiae accrescit, sicque ipsa praedicatio, quae justis est vita, reprobis est damnatio perpetua. Unde Paulus: Aliis sumus odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam.-- Et diabolus qui seducebat illos, sive per se, sive per membra sua. Missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia, id est Antichristus.
8.1.9
Et pseudoprophetae. Praeteritum tempus positum est hic pro futuro missus est, scilicet pro eo quod est mittetur. Per stagnum vero ignis in quo missus est diabolus, profunditas intelligitur inferni, in quo impii cum capite suo damnati in perpetuis tenebris obvolventur. Quoniam licet sit ibi ignis, non erit ad lucendum, sed ad miserorum corpora concremandum. Corpora enim reproborum erunt fomentum ignis. Ideoque et ipse ignis erit indeficiens, quia erunt et corpora immortalia quibus semper accendetur. Sulphur autem et ignem accendit et fetorem generat, quia sicut dictum est, et ignis ibi erit perpetuus, et fetor intolerabilis. Unde sequitur: Et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. Cum in inferno semper tenebrae sint, juxta illud: Inutilem servum projicite in tenebras exteriores, quid est quod hic dicitur, cruciabuntur die ac nocte? Sed sciendum quia non pro vicissitudine diei ac noctis, hic dies aut nox ponuntur, sed propter mutabilitatem poenarum, caloris scilicet et frigoris. Quo contra de sanctis dicitur, quia jam tempus non erit, id est nulla immutabilitas. Quod exponens Paulus dicit: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Apud electos enim nullius rei erit vicissitudo, sed sicut erunt immortales corpore, sic erunt et immutabiles mente. Reprobi autem, licet sint immortales corpore, tamen corruptionem sustinebunt, quia a vermibus comedentur, et mutabilitatem animi patientur, semperque deficient, et nunquam ad defectum pervenient. Haec itaque immutabilitas poenarum hic exprimitur per diem et noctem. Aliter, diem possumus referre ad gloriam justorum, noctem ad poenam reproborum. Illi ergo qui in inferno erunt, die ac nocte cruciabuntur, recordantes bonorum justorum et malorum suorum.
8.1.10
Et vidi thronum magnum candidum. Thronus Ecclesia est, cui Christus singulariter et generaliter praesidet. Magnus dicitur, quia Ecclesia ex multitudine populi constat, et per mundi partes dilatatur. Candidus quia fonte baptismatis ab omni abluitur macula criminis. Et sedentem super eum. Subauditur vidi. Per quem Dominus Jesus Christus intelligitur, qui habitat in cordibus fidelium. Juxta illud, Inhabitabo in illis et inter eos ambulabo,-- a cujus conspectu fugit terra et coelum. Hoc est quod Dominus dicit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Transibunt coelum et terra, non ut esse desinant, sed immutabuntur. Juxta quod Paulus dicit: Praeterit figura hujus mundi. Erit enim tunc coelum novum et terra nova. Fugient quippe a conspectu judicis ab ea specie, quam nunc habent, et ostendent pulchritudinem, quam nunc celant. Unde et in hac eadem Apocalypsi dicitur: Vidi coelum novum et terram novam. Primum enim coelum et prima terra abiit. Ignis enim comitabitur Domini adventum, qui tantum spatium aeris occupabit, quantum occupavit aqua diluvii, quando quindecim cubitis fuit super omnes montes, qui erant sub universo coelo. Inter haec autem sciendum, quia quidam minus caute divinam Scripturam considerantes, prius dixerunt coelum et terram transire per ignem, quam judicium fieri. Quidam vero affirmant, prius futuram resurrectionem, deinde coeli et terrae innovationem. Sed et hos et illos minus cauta conspectio fefellit, quod Paulus manifestat, qui dicit: Dies Domini declarabit, quia in igne revelabitur. Et Psalmista: Ignis in conspectu ejus ardebit et in circuitu ejus tempestas valida. Simul enim Dominus veniet ad judicium, et mortui resurgent, et elementa igne solventur, atque omnia, Deo judicante per ignem, cum adversarios ignis involverit, et in infernum demerserit, atque electos ad regnum praemiserit, tunc coelum et terra nova apparebunt, quod nos quoque exemplo colligimus, qui hiemalium dierum revolutionibus vernum tempus abundantiori solis lumine superius splendescere, varietate florum interius candescere videmus. Hinc et Dominus in Evangelio regnum coelorum aestati comparat. Et locus, pristinae subauditur visionis, non est inventus ab eis. Ac si diceret: Figura praeterit, natura permanet. Hinc Paulus dicit: Praeterit figura hujus mundi. Possumus et per coelum intelligere animas sanctorum. Per terram vero corpora illorum. Quae non solum tunc incorruptionem corporis, verum etiam incommutabilitatem mentis recepturi sunt, quando ab ea specie, quam nunc bahent, tanquam terram et coelum transeuntes, in pulchriorem statum commutabuntur. Et locus pristinae corruptionis et mutabilitatis non invenietur in eis. Quasi enim jam non ipsi sunt, sed alii, dum a vetustate primae corruptionis in novitatem transeunt secundae regenerationis.
8.1.11
Et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni. Magni sunt de quibus Dominus dicit: Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Pusilli qui simplicitatem vitae servant, nec altiora mysteria capere sufficiunt. Omnes enim hic generaliter comprehenduntur, quicunque in judicium sunt venturi in gloriam. Vel magnos et pusillos possumus intelligere, reges et principes hujus saeculi cum suis sibi subjectis. Hi enim omnes et justi scilicet et perfectiores, cum simplicioribus, et principes hujus saeculi cum suis sibi subjectis stabunt in die judicii. Illi quidem ut remunerentur, isti vero ut damnentur. Et libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui est vitae. Libri aperti, duo sunt Testamenta, quae in judicio aperientur, quando singuli electorum manifeste videbunt, quid ex his compleverint, vel quid praetermiserint. Alius autem liber, qui est vitae, Dominum Jesum Christum significat, qui vitam suis fidelibus tribuit. In illo enim libri, hoc est duo Testamenta, aperientur, quia in illo omnes actiones justi considerabunt. Vel libri aperti, opera justorum significant, quae in judicio omnibus manifestabuntur. Nunc enim abscondita sunt justorum opera, quia humanum vitare cupientes favorem, omne opus suum in abscondito faciunt, tunc autem manifesta luce revelabuntur. Unde Apostolus: Veniet Dominus et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo( I Cor. IV). Vel libri etiam intelliguntur conscientiae quae singulis invicem manifestabuntur, quia quidquid unus cogitabit, ab altero facile intelligitur. Et judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum. Id est, ex utroque Testamento judicati sunt secundum quod ex his fecerunt aut non fecerunt. Vel etiam ex comparatione operum sanctorum judicabuntur reprobi, qui quasi in expansione librorum legunt bonum, quod agere noluerunt, considerantes vitam justorum, quorum comparatione damnantur. Quapropter expedit illis ut in praesenti vita actus eorum considerent, et deteriores usus conversione immutent. Qui enim plenissime intelligere appetit, qualis est, debet nimirum tales conspicere, qualis non est: et in bonorum forma metiatur, quanto ipse deserto bono deformis est.
8.1.12
Et dedit mare mortuos suos qui in eo erant. Hoc prius fiet quam libri aperiantur, et ex his mortui judicentur secundum opera ipsorum. Quantum ad litteram pertinet, mare, flumina, et omnia stagna, suos qui in eis tenentur mortuos dabunt. Cui autem dabuntur, nisi vitae? Tunc enim omnes resurrecturi sunt quacunque morte perempti fuerint, et quibuscunque locis absconditi. Altius autem mare, id est hic mundus in fluctuatione positus, dabit suos mortuos, generaliter scilicet bonos et malos producens. Juxta quod Apostolus dicit: Omnes enim resurgemus. Vel mortuos quos mare dabit, possumus intelligere eos, qui vivi in adventu Domini sunt reperiendi, qui utique subito mortui vitae reddentur. Et mors et infernus dederunt mortuos qui in ipsis erant. Mors diabolum significat, de quo Paulus dicit: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum. Infernus omnia membra diaboli. Vel per mortem possumus intelligere simpliciter mortem carnis. Inferni autem nomine, loca significantur tenebrarum. Et mors itaque et infernus suos mortuos dabunt, hoc est diabolus et omnia membra ejus. Vel etiam omnia loca inferni, quoscunque per mortem corporis astrictos tenent, tunc vitae restituent. Postquam autem omnes resurrexerint. Judicatum est de singulis, pro eo quod est judicabitur, secundum opera ipsorum. Hoc est, dabitur unicuique secundum opus suum.
8.1.13
Et infernus et mors. Hoc est omnia membra diaboli cum capite suo. Missi sunt in stagnum ignis. Hoc est in profundam damnationem inferni. Recte autem per infernum omnes reprobi figurantur. Vel quia ibi habitantes una cum inferno in quo habitant, una sunt domus: Vel etiam quia imitantes opera diaboli, nunquam saturantur malis, sicut infernus nunquam dicit, Sufficit.
8.1.14
Et qui non est inventus in libro vitae scriptus. Hoc est, qui non est ante mundi constitutionem ad vitam praedestinatus. Missus est in stagnum ignis. Liber quippe vitae, sicut supra dictum est, jus divinitatis intelligitur, id est Dei praescientia, in qua qui non fuerit praeordinatus, in stagnum ignis mittetur. Hoc est reproborum hominum societati copulabitur. Quod enim dicit, qui non est inventus, nihil est aliud, nisi non praeordinatus. Electi autem in hoc libro scripti qui ante mundi constitutionem sunt praecogniti, et praeordinati. Unde Apostolus: Quos praescivit et praedestinavit. Et alibi: Sicut elegit nos ante mundi constitutionem.
8.2.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXI.
8.2.1
Et vidi coelum novum et terram novam. In praedestinatione Dei omnipotentis quae futura sunt jam transierunt, unde hic dicit se videre coelum novum et terram novam, atque addit: Primum enim coelum et prima terra abiit. Quod qualiter sit vel juxta litteram, vel etiam spiritualiter intelligendum, superius dictum est. Abiit primum coelum, et prima terra, hoc est per innovationem immutata sunt, et a pristina figura recesserunt. Juxta illud Apostoli: Praeterit figura hujus mundi. Verum quod sequitur, et mare jam non est, utrum ad litteram, id est, ut mare cum fluminibus exsiccetur, possit intelligi, an etiam solummodo spiritualiter hoc dicatur dubium est. Terra enim aquarum conjunctione subsistit, quoniam et infra et extra et supra se aquas continet, ne naturali ariditate fatiscat, quoniam nisi aquis temperaretur, in cinerem redigeretur. Ideoque utrum maximo illo ardore mare cum fluminibus siccetur, an et ipsum vertatur in melius, non facile dixerimus. Quod et si factum fuerit per Dei potentiam, licet arida sit terra, satis subsistere poterit. Quatuor siquidem sunt elementa, ex quibus duo sunt immutanda in melius, sicut hic dicitur, et Dominus in Evangelio manifestat, coelum et terra transibunt, id est immutabuntur. Utrum autem mare vel ignis transeat, id est immutetur, Deus scit, licet hic legamus, et mare jam non est. Et alibi: Lumen lucernae non lucebit in ea. Haec enim qualiter fiant, cum illuc pervenerimus, melius sciemus.
8.2.2
Et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de coelo a Deo. Haec civitas sancta Ecclesia est, quae idcirco civitas appellatur, quoniam a multis inhabitatur, et in quatuor mundi partes distenditur, habens habitatorem Deum. Hinc Paulus dicit: Templum Dei sanctum est, quod estis vos( I Cor. III). Sancta dicitur, quia quotidie per baptismum sanctificatur. Vocatur quoque Hierusalem, quae visio pacis interpretatur, quia ad hoc laborat, ut visionem Dei in coelestibus percipiat. Nova dicitur, quia a vetustate peccati exuitur. Peccati enim perpetratio ad veterem Adam pertinet. Et ideo dum Ecclesia a peccato originali mundatur, a vetustate peccati ad novitatem venit. Unde Apostolus: Exspoliantes vos veterem hominem, induite novum, qui renovatur in agnitione Dei. Idcirco autem civitas haec a Deo descendere dicitur, quia ab exordio sui jam cum capite suo descendit, cum quo, et per quod sursum ascendit, unde idem Dominus dicit: Nemo ascendit in coelum, etc. Aliter: In hoc de coelo descendere dicitur, quia coelestis est gratia, quod Deus eam fecit Ecclesiam, juxta illud: Ego Dominus faciens te. Quidquid enim habet in fide, spe, et charitate, caeterisque virtutibus et baptismo, desuper datum est illi. Unde Jacobus: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Paratam, id est fide caeterisque virtutibus ornatam, ut mereretur fieri sponsa. Sicut sponsam ornatam viro suo. Duo dicit, sponsam et virum, in quo subintelligitur uxor, quia consuetudo est sanctae Scripturae, ut sponsos appellet viros, et sponsas uxores; unde est: Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo( Joel II), et Sephora ad Moysen: Sponsus sanguinum tu mihi es. In Evangelio quoque ab angelo dicitur: Joseph autem vir ejus. Et in lege: Si invenerit vir puellam in agro desponsatam, et dormierit cum ea, morte moriatur, quia humiliavit uxorem proximi sui. Sponsa itaque nunc est sancta Ecclesia, per fidem, spem et dilectionem: sed tunc erit uxor quando ad amplexus viri, id est ad contemplationem Dei omnipotentis pervenerit. Quod quotidie quidem in singulis agitur electis, generaliter autem in fine complebitur, cum omnes in commune audierint: Venite, benedicti, Patris mei, etc. Ornatam dicit, id est omnibus virtutibus compositam, juxta illud Psalmistae: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato.
8.2.3
Et audivi vocem magnam de throno dicentem. Thronus hic intelliguntur angeli, et homines sancti, in quibus habitat Dominus. Ideoque haec vox magna, vox intelligitur Dei omnipotentis. Quae idcirco magna dicitur, quia de magnis loquitur, dicens: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Magna est enim Dei gratia, ut homines illius fiant tabernaculum, cujus magnitudinem non capit mundus. Tabernaculum Dei cum hominibus, id est, ipsi homines sunt tabernaculum Dei. Joannes in hoc loco typum tenet sanctae Ecclesiae, quae audit vocem dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, quando per internam inspirationem seipsam cognoscit esse Dei tabernaculum. Et habitabit cum illis. Id est cum illis qui tabernaculum Dei esse meruerunt. Unde ipse apostolis dicit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus. Et ipsi populus ejus erunt. Juxta illud: Haereditas mea Israel. Et ipse Deus cum eis erit. Habitans in eorum fide et dilectione, sicut ipse dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Unde et idem Joannes in Epistola sua ait: Qui manet in dilectione, Deus in eo manet. Et ipsorum Deus est omnipotens Deus, cum quibus habitare dignatur, unde Psalmista: Dominus pars haereditatis meae. Et ipse in lege loquitur dicens: Filiis autem Levi non dabitis possessionem. Ego enim haereditas illorum. Quando enim homo peccando recedit a Deo, non est Dei populus, nec Deum possidet. Dum autem poenitendo revertitur ad Deum, populus Dei est, quia possidet Deum, et possidetur a Deo.
8.2.4
Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Haec verba non ad praesentem vitam luctu et lacrymis plenam pertinent, sed ad futuram; quando omnis luctus auferetur a fidelibus, et perpetuum gaudium possidebitur, juxta illud: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Intuendum autem quid sit quod omnem lacrymam ab oculis sanctorum dicit auferendam, cum sufficere potuisset, si diceret: Absterget lacrymam ab oculis eorum. Sed sciendum quia diversae sunt qualitates lacrymarum, quibus in hac vita affliguntur electi, aliquando scilicet propter timorem tormentorum, ne videlicet merito iniquitatis suae poenis tradantur ultricibus; aliquando vero propter amorem et consortium supernorum civium. Postquam enim veniam peccatorum consequuntur, iterum incipiunt flere, non jam quia timent damnari, sed quia differuntur a regno. Aliquando quoque deplorant aliorum peccata, sicut Samuel flebat Saul, eo quod poenituisset Dominum, quod constituerit eum regem super Israel. Et sicut Paulus flebat Corinthios, qui post fornicationem et idololatriam, non egerunt poenitentiam. Omnem ergo lacrymam ab oculis electorum Dominus absterget, quia neque timore arctabuntur poenarum, neque jam differuntur a regno, quod praesentialiter possidebunt, neque etiam aliorum peccata deflebunt, quia justo Dei judicio damnatis reprobis, nullus deinceps peccare poterit. Et mors ultra non erit. Postquam enim omnes a mortuis resurrexerimus, in electis jam ultra mors non erit, neque corporis neque animae. Primus namque homo ea lege conditus est in paradiso, ut nisi peccasset, immortalis mansisset, et completo electorum numero, ab illo paradiso terreno absque mortis interventu transiret ad patriam coelestem; sic autem est conditus, ut si peccaret, mori potuisset. Quae mors, qui eam per peccatum incurrit, destructa est per Domini mortem. Ideoque locum in electis non habet, postquam omnes ad vitam resurgemus, tales effecti, ut deinceps neque mori neque peccare possimus. Neque luctus, erit in illa Ecclesia, quia, ut superius dictum est, multis modis fit in praesenti. Neque clamor, neque dolor erit ultra. Clamor in hoc loco intelligitur querela pravae suggestionis. Prius enim quam peccaret homo, in magna quiete erat, omniaque membra sibi subjecta et nullo modo in aliquo repugnantia possidebat; sed postquam peccavit, statim clamorem pravae suggestionis contra se exsurgentem sensit, vidensque mulierem concupivit; factumque est Dei justo judicio, ut qui noluit esse subjectus Deo, non posset habere membra sibi subjecta. Hunc clamorem deinceps omnes sustinemus, quo laborare se ostendit Paulus, dicens: Video aliam legem in membris meis, etc. Semper fit enim hic clamor, quia semper caro spiritui resistit. Sed cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, cessabit clamor tumultuari contra electos, qui eos in hac vita quiescere non sinebat. Ibi enim cessabit omnis prava suggestio, ibi nulla erit carnis delectatio. Sed et dolor post haec non erit, quia videlicet caro electorum ultra spinas et punctiones peccatorum pro quibus dolere debeant, non generabit. Quia prima abierunt, quia in praesenti saeculo haec omnia sustinent, sed cum innovata coelum et terra fuerint, tunc electi innovabuntur, et nequaquam praeteritas passiones sustinebunt.
8.2.5
Et dixit qui sedebat in throno, id est Deus omnipotens, qui praesidet suae Ecclesiae: Ecce nova facio omnia. Ea scilicet quae superius dicta sunt, inter quae etiam coelum et terra innovabuntur. Et dicit mihi: Scribe. In corde tuo, vel etiam litteris commenda, ut ad notitiam perveniat posterorum, Sed quod Joanni dicitur, ad omnem Ecclesiam pertinet, quae in tabulis cordis carnalibus verba Dei scribere videtur. Haec verba, quae ab initio istius libri divinitus tibi sunt ostensa, fidelissima et vera sunt, quia a Deo vero processerunt, ac si diceret: Eo in cordis memoria arctius deprimantur, quae loquuntur, quo de tota fidei summa, de tota spei fiducia proferuntur.
8.2.6
Et dixit mihi: factum est. Pro eo quod est fiet, id est, complebuntur omnia quae superius sunt dicta, sive de remuneratione justorum, seu de damnatione reproborum Quia enim haec omnia tempore suo pro certo complebuntur, quasi jam facta sint Dei omnipotentis voce firmantur, in cujus praesentia omnia futura praesentialiter manent, unde est: Qui fecit quae ventura sunt. Ego sum α et ω, initium et finis. Non quod initium habeat in tempore vel finem, sed quia ab illo cuncta sumpserunt initium, et in ipso resument terminum. De quibus satis supradictum est. Quod autem Dominus hoc jam tertio per angelum in hac Apocalypsi ita nomen suum inculcat dicens: Ego sum α et ω, duo per hoc factum, quaedam nobis insinuat: unum scilicet per quod intelligamus, neque ad angelum proprie, neque ad Joannem pertinere quae in hac revelatione continentur; aliud vero quod scire possimus, ipsum esse Deum ante tempora et hominem in fine saeculorum. Ego sitientibus dabo fontem aquae vivae gratis. Sitientibus, id est esurientibus justitiam, promittitur fons aquae. De quibus Dominus dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Fons autem aquae vivae inseparabilis Trinitas intelligitur. Pater enim fons, Filius fons, Spiritus sanctus fons. Unde Psalmista dicit: Apud te est fons vitae. Sitientibus ergo Deum, seipsum dabit in remunerationem, in cujus contemplatione erit refectio aeternae satietatis. Quo fonte Psalmista satiari desiderans, dicebat: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. De quo fonte dicit: Qui biberit, vitam habebit. Habendo enim Deum, habebit vitam aeternam, quae est Deus, unde ipse dicit: Haec est vita aeterna, etc. Gratis iste fons datur fidelibus, hoc est, sine ullis praecedentibus hominum meritis.
8.2.7
Qui vicerit diaboli tentamenta, incentiva carnis suae, adversitates pravorum hominum, possidebit haec, quae superius dicta sunt, id est Deum omnipotentem, carnis immortalitatem et incorruptionem. Et ero illi Deus, id est aeterna satietas et remuneratio. Et ipse erit mihi filius, qui credendo in Deum efficiuntur fideles filii Dei; hic quidem per fidem, illic autem per manifestationem. Unde idem Joannes in Epistola sua ait: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus autem, quia cum apparuerit, similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est.
8.2.8
Timidis autem et incredulis, et exsecratis, et homicidis. Timidos possumus eos intelligere, quia voluntas erat ut crederent in Christum, verum videntes diversa tormentorum genera, fidelibus praeparata, timore concussi recedebant a fide Christi. Quidam autem etiam post fidem Christi, et baptismum, vel terroribus concussi, vel blandimentis illecti, timentes poenas recedebant a fide.
8.2.9
Quorum pars erit in stagno ardenti. Id est in damnatione perpetua. Sunt etiam timidi in pace Ecclesiae, qui metu principum et saecularium hominum bonum operari metuunt. De talibus dicitur: Illic trepidaverunt timore ubi non erat timor.-- Cum incredulis, id est cum paganis; et cum exsecratis, id est cum incredulis Judaeis, vel falsis Christianis, qui sunt exsecrandi a Deo, id est valde abominabiles. Unde est: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.-- Et cum homicidis, id est quocunque modo hominem interficientibus, vel odio seipsos jugulantibus. Unde est: Qui odit fratrem suum homicida est.-- Et fornicatoribus, id est cum idolis servientibus, seu immunditiam carnis sectantibus, vel etiam plus creaturam quam Creatorem diligentibus, et divitias ultra modum amantibus. Unde Paulus: Et avaritia quae est idolorum servitus.-- Et veneficis, id est magis, qui incantationes peragebant. Sive etiam veneficos, id est maleficos, possumus eos intelligere, qui humana potestate aliis dominantur. Unde in Evangelio: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, venefici vocantur, id est malefici.-- Et idololatris, qui simulacra hominum mortuorum, vel etiam imagines rerum quarumdam, pro Deo venerantur.-- Et omnibus mendacibus. Nominatis superius per ordinem singulorum auctoribus vitiorum, ad extremum intulit, et omnibus mendacibus: ubi cum dicit omnibus, ostendit multa esse genera mendaciorum. Nam beatus Augustinus octo dicit esse genera mendaciorum, sed tamen nullum est mendacium quod peccato careat, unde scriptum est: Os quod mentitur, occidit animam. Et iterum: Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Nonnulli enim dicunt non esse peccatum, si pro veritate aut justitia proferunt mendacium, sicut legimus factum in Aegypto de obstetricibus, quae ad Pharaonem reversae, et increpatae cur vivificarent parvulos, quos jussae fuerant interficere, mentitae sunt dicentes: Non sunt Hebraeae mulieres sicut Aegyptiae, sed ipsae habent obstetricandi scientiam. Unde et Scriptura refert: Quamobrem aedificavit illis Deus domum. Nunquid ergo peccatum fuit illud mendacium, pro quo mercedem acceperunt a Deo? Fuit quidem peccatum, sed tamen opere misericordiae est purgatum, unde et Deus aedificavit illis mansiones, id est multitudinem filiorum dedit illis, quia aliorum filios vivificaverant. Similiter legimus factum et in Raab meretrice, quae nuntios Josue abscondit, et inquirentibus de eis respondit: Fateor quidem, venerunt ad me, sed cum clauderetur porta, et illi pariter exierunt( Josue, II). Quia opus misericordiae circa eos exhibuit, et a morte eos liberavit, postea meruit pertingere ad unius Dei cognitionem, et inter Israelitas connumerari, quia peccatum illud mendacii purgavit opus pietatis et misericordiae. Pejus enim fuisset si eos perderet ad mortem, quam quod eos negavit, et mentita est. Unum sane debemus retinere, nullum genus mendacii inultum remanere, quod hic laxatum non fuerit poenitentia, aut aliquo pietatis opere. Omnium enim istorum qui sunt superius connumerati, pars eorum erit in stagno ardenti et sulphure, id est in profunda inferni damnatione, ubi sunt simul ignis et sulphur. Quod est mors secunda, id est corporis et animae. Prima enim mors fit in anima per peccatum, secunda autem intelligitur in anima et corpore. Sequitur:
8.2.10
Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis. Per septem angelos, sicut superius dictum est, vel universalis Ecclesia intelligitur, vel omnes praedicatores, propter septiformem Spiritum quo Ecclesia instruitur et doctores erudiuntur. Saepe enim dictum est septenarium numerum universitatem ostendere, quia omne praesens tempus septem diebus volvitur, unus ergo ex septem angelis qui ad Joannem venit intelligitur Dominus Jesus Christus, qui est secundum prophetam magni consilii angelus, id est nuntius paternae voluntatis, unus est ex angelis, quia caput est omnium electorum, et per assumptionem humanitatis illis est conjunctus in utero Virginis. Venit ergo per incarnationis mysterium, qui ubique erat per divinitatis potentiam. Isti angeli, hoc est praedicatores quorum caput est Christus, habent phialas plenas septem plagis novissimis, hoc est ipsi sunt pleni divina praedicatione, qua quidam auditorum vulnerantur ad salutem, quidam autem ad sui perniciem. Bene autem ipsae plagae novissimae dicuntur, quia in novissima hujus saeculi hora, id est ab incarnatione Domini usque ad finem mundi immittuntur.
8.2.11
Et locutus est mecum, dicens: Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. Joannes in hoc loco significat Ecclesiam, cui loquitur Deus per occultam inspirationem in mente dicens: veni, passibus fidei, et passibus amoris et ostendam tibi sponsam uxorem Agni, id est tibi ipsi manifestabo, qualis nunc sis per fidem, et qualis postea futura es, cum ad Dei veneris contemplationem. Duo autem dicit, sponsam et uxorem: quia sicut superius quae nunc est sponsa per fidem et dilectionem, erit tunc uxor, cum ad amplexus sui pervenerit viri: vir enim Ecclesiae Deus est, unde Salomon dicit: Non est vir in domo sua.
8.2.12
Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum. Hic manifeste ostenditur quod Joannes non corporeis oculis hanc intuitus est visionem, sed spiritu, hoc est mentis oculis ad contemplanda coelestia mysteria est elevatus. Mons magnus et altus, in quo dicit se elevatum, Christus intelligitur. De quo Daniel dicit: Quia lapis praecisus de monte sine manibus, crevit in montem magnum, et replevit universam terram. Ipse quoque de se dicit: Non potest abscondi civitas supra montem posita. Magnus est iste mons, quia totum mundum replet. Altus, quia ita est homo, ut sit etiam Deus verus. De hoc monte Isaias dicit: In novissimis diebus erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium, id est Christus princeps omnium electorum. Quamobrem? Quia angelus et mons Christus, et in Joanne Ecclesia intelligitur. Angelus Joannem ducit in montem, hoc est Christus Ecclesiam suam super semetipsum constituit. Recte ergo Christus et angelus et mons dicitur, quia nuntius Ecclesiae apparens ad coelestem patriam invitat electos, et ipse eamdem Ecclesiam super se portando ad coelestia sublevat.
8.2.13
Et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo a Deo habentem claritatem Dei. Civitas Ecclesia est, Deum habens habitatorem. Quae sancta dicitur, quia quotidie per baptismum sanctificatur Jerusalem quia ad hoc laborat, ut ad visionem patriae coelestis perveniat. De coelo descendit, quia omne quod habet bonum coelitus datum est illi per Dei gratiam, unde Jacobus: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Vel etiam sicut supra dictum est, in capite suo descendet de coelo, quia eam in utero virginali conjunxit, unde Apostolus: Desponsavit sibi Christus Ecclesiam non habentem maculam aut rugam. Claritatem Dei habet, quia a Filio Dei illuminatur, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Unde et ipse apostolis dicit: Ego sum lux mundi. Unde sequitur: Et lumen ejus simile lapidi pretioso tanquam lapidi jaspidis. Dicitur, quia dum electos suos illustrat, aeternae viriditatis pabulo nutrit; lapis enim jaspis, viridis est coloris, et ideo non inconvenienter per lapidem jaspidem, visio intelligitur sanctae Trinitatis, ad quam animae sanctorum pertingere desiderant, veluti animalia virentia quaeque perquirunt. Hinc ipse dicit: Per me si quis introierit salvabitur, et ingredietur per fidem, et egredietur a fide ad spem, e. t pascua inveniet aeternae satietatis. Unde et Psalmista dicit: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit.-- Sicut crystallum. Per crystallum vero intelligitur praemium supernae remunerationis, quae in ipsa visione Dei complebitur. Quasi enim aqua in crystallum vertitur, dum praemium ex aqua et spiritu renatorum ipsa Dei contemplatio efficitur. Nam et si bene perpendimus, quod significat jaspis, hoc et crystallum, quia remuneratio sanctorum nihil aliud erit, nisi praesens Dei vultus.
8.2.14
Et habebat murum magnum et altum. Murus Ecclesiae est Christus, de quo Isaias ait: In illa die cantabitur canticum istud in terra Juda: Urbs fortitudinis nostrae Sion salvator, ponetur in ea murus. Ipse est etiam magnus, de quo Psalmista: Dominus in Sion magnus. Altus quoque est, quia a Patre super omnia sublimatus, et Deus quoque etiam per humanitatem est constitutus. Ipse quoque est murus, hoc est defensio et protectio Ecclesiae suae. Vel etiam murus generaliter ipsa Ecclesia intelligitur, quae murus appellatur propter firmitatem fidei et constantiam virtutum. Magnus est iste murus, quia Ecclesia ex multis constat fidelibus, et per quatuor mundi climata dilatatur. Altus quoque est, quia corpore inhabitat terram, mente autem possidet coelum. De quo bene subditur: habentem portas duodecim. Per duodecim quippe portas duodecim intelliguntur apostoli. Et per duodecim apostolos, omnis ordo doctorum, per quorum ministerium intramus Ecclesiam. Ipsi enim nos baptizant, et docentes per fidem Ecclesiae portis nos introducunt. De quibus adhuc subinfertur: et in portis angelos duodecim. Id est in apostolis omnes doctores subjecti, sicut sunt presbyteri et caeteri minoris ordinis Ecclesiae praepositi: qui et si magna non valent, tamen minora quae acceperunt, fideli populo nuntiare non desistunt. De quibus in Zacharia legitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. In duodecim ergo portis, duodecim angeli consistunt, quia doctores Ecclesiae fidem et vestigia apostolorum sequuntur. Et nomina scripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel. Filios Israel non debemus intelligere carnaliter duodecim filios Jacob, quorum fuit reproba vita, sicut Scriptura manifestat, sed patres spiritales, ex ejus progenie descendentes, sicut fuit Isaias, Jeremias, caeterique prophetae, quorum nomina scripta sunt in portis, quia memoria illorum in fide continetur apostolorum. Quod enim isti annuntiant factum, illi praedixerunt futurum. Quia ergo eadem quae illi praedixerunt annuntiant, memoriam illorum in suis cordibus se habere insitam demonstrant. Sive etiam in duodecim filiis Israel possumus intelligere omnes gentes, sicut in duodecim apostolis intelligimus omnem ordinem praedicatorum. In duodecim ergo portis nomina duodecim filiorum Israel scripta sunt, quia in fide et dilectione apostolorum, omnes gentes consistunt. Hinc Paulus dicit: Epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris. Ab oriente portae tres. Per orientem populus intelligitur Judaeorum, de quo Christus est exortus qui est verus sol justitiae illuminans corda credentium. Ibi enim fuerunt primum portae tres, hoc est fides sanctae Trinitatis, in illis primum annuntiata est a prophetis et caeteris justis, qui per Spiritum illuminati, fidem sanctae Trinitatis cognoverunt, unde Isaias dicit audisse se cherubim clamantia: Sanctus, sanctus, sanctus. Sed quia in trinitate personarum intelligitur una majestas, cum pluraliter praemisissent, Sanctus, sanctus, sanctus, unitatem substantiae attendentes adjungunt, Dominus Deus sabaoth. Similiter et Psalmista praemittens: Benedicat nos Deus Pater, benedicat nos Deus Filius, benedicat nos Deus Spiritus sanctus, trinitatem personarum convertit ad unitatem majestatis, dicens: Et metuant eum omnes fines terrae. Ab aquilone portae tres. Per aquilonem intelliguntur gentiles, in figura infidelitatis, et ignorantiae positi, sicut fuerunt patres nostri. Ibi quoque sunt portae tres, quia et gentiles per doctrinam apostolorum caeterorumque praedicatorum edocti, fidem sanctae Trinitatis perceperunt. Et bene quidem primum ab oriente portae tres, deinde ab aquilone commemorantur, quia prius Judaei crediderunt, deinde gentiles, qui ante erant in aquilone, qui est frigidissimus et durissimus ventus, habentes diabolum, qui dicit: Ponam sedem meam ad aquilonem.-- Et ab austro portae tres. Per austrum claritatem fidei intelligimus, quae in toto orbe terrarum lucet: quia dum sol in austro, id est in medio centro coeli figitur, totum mundum illuminat, significans Christum, qui luce fidei claritatis suae illuminat universam Ecclesiam. In austro itaque portae tres sunt, quia fides sanctae Ecclesiae splendore sanctae Trinitatis illuminatur baptizata in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Et ab occasu portae tres. Per occasum novissimam mundi aetatem accipiamus, in qua per Eliam et Enoch, caeterosque praedicatores, eadem fides sanctae Trinitatis per quadripartitum orbem diffundetur, Judaeos atque gentiles pariter complectens. Duodenarius enim numerus portarum, qui per quatuor mundi partes sub ternario comprehenditur, ad ministerium pertinet duodecim apostolorum, per quos fides sanctae Trinitatis per quadripartitum orbem diffusa est.
8.2.15
Et murus civitatis habens fundamenta duodecim. Murus ipsa est civitas, quae habet duodecim fundamenta, quia in apostolorum et prophetarum doctrina consistit. Quorum fundamentorum fundamentum Christus est, de quo Paulus dicit: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Quando enim singulariter fundamentum enuntiatur, ipse Christus intelligitur, super quem omnis aedificatio Ecclesiae constituitur: Quando enim pluraliter, patriarchae, apostoli, caeterique doctores. Unde idem Apostolus dicit: Jam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum. Sic ergo fundamentum apostoli caeterique doctores intelliguntur, in uno fundamento Christo fundati; ipse enim est fundamentum fundamentorum, sicut est Rex regum et Dominus dominantium. Ad hoc enim pertinet quod etiam, nominatis fundamentis, agni nomen non siluit, sed ait: Et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum et agni. Et in ipsis fundamentis, hoc est in fide patriarcharum et apostolorum, nomina duodecim apostolorum, quia videlicet quisquis in Ecclesia reginem suspicit, locum apostolorum tenet, quorum doctrinam et actus imitatur. Et ut absolutius hoc sit, dicamus fundamenta, patriarchas esse et prophetas, in quibus nomina duodecim apostolorum sunt, quia fidem quam perceperunt apostoli, habuerunt et illi: et quem isti crediderunt in carne venisse, illi praenuntiaverunt venturum. Hinc Psalmista dicit: Fundamenta ejus in montibus sanctis. Montes quippe ipsi sunt patriarchae et prophetae, super quos Novi Testamenti doctores fundantur, quia eorum fidem imitantur. Tanquam, scilicet fundamentum super fundamenta, quia et ipsi montes fundamenta esse noscuntur.
8.2.16
Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem. Hic angelus typum filii Dei tenebat, quia omnia mensura et numero disponit. Nam per arundinem, divinam debemus intelligere praedicationem; quia enim arundine scribitur, recte per arundinem Scriptura sancta intelligitur, ab efficiente videlicet illud quod efficitur. Hac itaque arundine, id est divino eloquio tangit et illuminat Deus corda fidelium, ibique perpendit et metitur facta singulorum atque profectus: dum alii tribuit sermonem sapientiae, alii genera linguarum etc. Quae mensura arundinea aurea dicitur, propter claritatem divinae sapientiae, quae in plerisque locis auro figuratur. Unde est; Accipite sapientiam sicut aurum. Hac itaque arundine metitur civitatem, id est universalem Ecclesiam. Et portas ejus, id est doctores et praepositos Ecclesiae. Et murum, civitatis, in quo nihil aliud quam ipsa civitas intelligit.
8.2.17
Et civitas in quadro posita est. In quadrata figura, non aliud latus majus est, aliud minus, sed cuncta simul quatuor latera, aequali spatio tenduntur. Per haec autem quatuor latera, debemus intelligere, spem, fidem, charitatem et operationem, quae aequalia sunt: quia unusquisque fidelis quantum credit tantum sperat, tantum amat et operatur. Similiter quantum sperat, tantum credit, tantum amat et operatur. Iterum, tantum amat quantum credit, quantum sperat, quantum operatur. Tantum operatur quantum credit, quantum amat, quantum sperat. Bene autem Ecclesia in quadro posita esse memoratur, quia est robusta per fidem, longanimis per spem, ampla per charitatem, efficax per operationem. Habent etiam singuli fidelium fidem, qua credunt quae videre non possunt, Deum scilicet trinum in personis et unum in majestate. Habent et spem, quia sperant posse se pertingere ad illud quod necdum vident. Habent quoque charitatem, id est Dei et proximi dilectionem. Quibus virtutibus, ut perfecta sit vita illorum, adjungitur operatio, sine qua fides mortua est, unde Jacobus apostolus: Fides sine operibus otiosa est. Sive etiam per quatuor latera civitatis, possumus intelligere quatuor virtutes principales, prudentiam videlicet, temperantiam, fortitudinem atque justitiam. Quae ita debent esse in electis, ut una alteram non excedat. Prudentia quippe est scientia in appetendis bonis et vitandis malis. Cui debet conjungi seu coaequari temperantia, quia non est perfecta prudentia, nisi studeat homo semetipsum temperare, et a voluptatibus istius saeculi retrahere. Quod cum fecerit, debet habere fortitudinem, ut illud quod intelligit, opere perficiat. Deinde etiam debet possidere justitiam, quatenus actus suos ita temperet, ne nimis justus et plusquam oporteat sapiens sibi videatur. Longitudo ejus tanta est quanta et latitudo. Repetit quod supradictum est, quia quadrata figura ex omni parte aequalis est. Tanta est itaque longitudo quanta et latitudo: quia quanta est fides, tanta est spes, tanta charitas, tanta nihilominus et operatio. Quantum enim credimus, tantum amamus, et quantum amamus, tantum de spe praesumimus; et in quantum per spem ad superna erigimur, tantum per dilectionem circa Deum et proximum extendimur, tantumque ipsam fidem, spem et charitatem operibus exornare studemus. Similiter unusquisque tantum prudens est, quantum temperans, fortis et justus. Tantum temperans, quantum prudens fortis et justus. Tantum fortis, quantum prudens, temperans et justus. Tantum justus, quantum prudens, temperans, fortis fuerit. Et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia. Jam civitas Ecclesia intelligitur, arundo doctrina evangelica. Porro per stadia duodecim millia omnes exprimuntur laborantes in Ecclesia. Per stadium quippe illud intelligitur quod in stadio agitur, id est, per locum labor et praemium laborantium. Hinc Paulus dicit: Nescitis quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Laborant itaque electi in stadio, hoc est, in labore praesentis vitae, ut bravium supernae retributionis possint percipere. Nam et per duodecim millia summa electorum exprimitur. Duodenarius enim numerus idcirco perfectus habetur, quia ex denario et binario constat; denarius pertinet ad decem praecepta legis: binarius ad duo dilectionis praecepta, in quibus tota lex pendet et prophetae. Sive idcirco perfectus habetur, quia ex partibus septenarii conficitur quae sunt tria et quatuor. Ternarius enim ad fidem sanctae Trinitatis refertur; quaternarius ad quatuor Evangelia. Millenarius quoque perfectus numerus ostenditur, quia denarii numeri quadratum solidum reddit; decies enim centeni fiunt mille. Atque idcirco millenarius numerus perfectus est. Unde dicitur: Verbi quod mandavit in mille generationes, per quas generationum universitas exprimitur. Quia igitur duodenarius sive millenarius numerus in sacro eloquio pro perfectione ponitur, recte in duodecim millibus summa perfectionis illorum exprimitur, qui decalogum legis cum dilectione Dei et proximi implent, fidemque sanctae Trinitatis custodiunt, et hoc secundum auctoritatem quatuor Evangeliorum. Hos metitur Deus omnipotens arundine, quia unicuique secundum capacitatem sui intellectus distribuit dotcrinam scientiae. Omnes tamen quos tangit in his quae acceperunt perfectos ostendit; et unusquisque quod non accepit in se, per charitatis studium possidet in altero, ut ex multis membris unum efficiatur corpus. Vel, sicut supradictum est, alii tribuitur sermo scientiae, alii genera linguarum, etc. Et hi licet non aequaliter, quia ut Dominus dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt, tamen omnes supernae remunerationis praemium percepturi sunt. Sed cum miro consilio auctor et dispensator noster huic illa largiatur, quae alii de negat, extra mensuram arundinis egredi non videtur. Quisquis posse plus quam accepit conatur, inde plerumque amittit; et hoc quod poterat, quia audacter ea quae contingere non valet, arripere festinat. Nam et membrorum nostrorum tunc ministeriis bene utimur, cum sua eis officia distincta servamus. Lucem enim oculis cernimus, vocem vero auribus audimus. Si quis autem mutato ordine, officia deserit, ad aliena non assurgit. Et longitudo et latitudo et altitudo ejus aequalia sunt. Haec est illa soliditas quadratae figurae, de qua superius dixit: Et civitas in quadro posita erat. Longitudo pertinet ad fidem, altitudo ad spem, latitudo ad charitatem, de qua scriptum est: Latum mandatum tuum nimis. Sive etiam longitudo pertinet ad longanimitatem, altitudo ad contemplationem; latitudo sine dubio charitatem designat, quae in tantum lata est, ut non solum ad amicos, sed etiam usque ad ipsos perveniat inimicos. Juxta illud: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Longitudo itaque civitatis, et latitudo atque altitudo ejus, aequalia sunt, quia quantum patiens fuerit mens per longanimitatem, tantum lata erit per amorem: et quantum patiens fuerit per longanimitatem, quantumque lata per amorem, tantum erit et alta per contemplationem; unusquisque ad altiora per contemplationem erigitur, inquantum semetipsum humiliat in toleranda mala proximorum. Longitudo itaque Ecclesiae latitudo et altitudo, aequalia sunt, quia inquantum longanimis est inter adversa, inquantum charitate erga omnes dilatata, intantum est alta per contemplationem.
8.2.18
Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum. Haec summa quadraturam duodenarii numeri continet; duodecies enim duodeni, centum quadraginta quatuor fiunt; centenarius numerus perfectionem significat. Unde in Evangelio Dominus: Qui reliquerit domum, vel fratres aut sororem, etc., usque centuplum accipiet, id est perfectionem mentis consequetur, ut ea quae amisit semel, ultra repetere nolit. Quadragenarius quoque numerus in Scriptura sacra multimoda ratione habetur perfectus: sive propter Domini jejunium, quadraginta diebus peractum, sive propter decalogum legis, et quatuor Evangelia, in quibus perfectio decalogi continetur. Quaternarius similiter consecratus est, propter quatuor flumina paradisi, vel quatuor libros Evangelii, seu etiam propter quatuor mundi partes, vel quatuor virtutes principales. Quia autem in cubitu manus est, recte per cubitum operatio manus exprimitur. Muri autem ipsa est civitas. Mensus est itaque angelus muros civitatis centum quadraginta quatuor cubitis, quia omnipotens Deus perpendit et considerat, quantum singuli electorum, per auctoritatem quatuor Evangeliorum, laborant in legis decalogo, quantamque perfectionem mentis consequuntur, ut ad societatem angelorum pervenire possint, unde sequitur: Mensura hominis quae est angeli. Quantum ad litteram pertinet, hic ostenditur ipsum angelum, qui haec ostendebat Joanni in figura hominis apparuisse: quantum autem ad altiorem pertinet intellectum, mensura hominis, quae est angeli, intelligitur recte ipse angelus, qui Ecclesiam metitur, quia videlicet gloria angelorum et hominum in coelesti beatitudine aequalis erit. Unde in Evangelio ipse dicit: Neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in coelo. Vel ideo mensura hominis, quae est angeli, dicitur, quia quot angeli remanserunt in coelo post casum archangeli, tot homines de terris sunt ascensuri in coelos.
8.2.19
Et erat structura, id est aedificatio, muri ejus ex lapide jaspide. Jaspis lapis viridis est coloris, atque Dominum Jesum Christum significat, qui est refectio sanctorum animalium. In contemplatione enim Dei omnipotentis erit summa electorum perfectio, et aeterna satietas, juxta illud Psalmistae: Dominus pascit me et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit. Sive etiam per lapidem jaspidem, electi exprimuntur, quorum fides nunquam marcescit, sed in viriditate operationis constat. Ex lapide ergo jaspide structura civitatis efficitur, quia prius in Ecclesia fundamentum Christi constituitur, cui etiam omnes fideles superponuntur, juxta illud Apostoli: Ad quem accedentes lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini domos spirituales. Nam sicut in muri aedificatione primo ponuntur lapides magni et quadrati, qui alios super se positos portant, qui et ipsi iterum alios portant, sicque omnis aedificatio construitur usquequo ad ultimum lapidem perveniatur, qui cum portetur ab omnibus, ipse neminem portat. Ita in fundamento Ecclesiae, primo positi sunt apostoli, deinde martyres, deinde confessores, virgines, viduae, caeterique sancti, qui se omnes invicem portant, passiones suae mentis libentissime tolerantes, juxta illud Apostoli: Alter alterius onera portate. Vel etiam exemplo semetipsos invicem foventes, et ita agitur usque ad finem saeculi, quando ultimus electus in novissimo culmine hujus aedificii ponetur: qui cum portetur ab omnibus retro se praecedentibus, ipse tamen non habebit quem portare possit, quia in ipso omnis Ecclesiae consummabitur aedificatio. Erit vero Christus et fundamentum et consummatio Ecclesiae, qui est initium et finis. Ipsa vero civitas aurum mundum, simile vitro mundo. Per aurum claritas intelligitur coelestis, de qua Dominus dicit: Accipite sapientiam sicut aurum. In vitro vero puritas cordium intelligitur: nam ex caeteris metallis, si conficitur aliquod vas, quidquid intrinsecus ponitur, extrinsecus minime videtur. In vitro autem, quidquid interius ponitur, totum exterius perspicitur. Atque ideo per vitrum puritas designatur cordis omnium sanctorum, quae invicem in coelesti beatitudine omnibus manifestabitur. Haec enim verba non ad praesentem Ecclesiam referri possunt, in qua singulis singulorum conscientiae occultae sunt, sed ad futuram, quando veniente Domino, qui illuminabit abscondita tenebrarum, singulorum conscientiae cunctis manifestabuntur. Quidquid enim cogitatum fuerit ab aliquo, totum videbitur ab altero, sicque unusquisque tunc erit conspicabilis alteri, sicut nunc esse potest conspicabilis sibi. Vel per aurum sicut dictum est, intelligitur sapientia superna. Per vitrum vero puritas fidei; nam in vitro, sicut dictum est, quidquid ponitur interius, totum videtur exterius, et per hoc puritas fidei designatur, quam sancti tenentes corde, manifestant etiam ore. Nec quidquam intus agitur per simulationem, quod non videatur exterius per puram oris et operis confessionem.
8.2.20
Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamenta civitatis, id est Ecclesiae, sunt patriarchae, prophetae et caeteri praedicatores, super quorum doctrinam vel exempla, constat Ecclesiae structura. Quae fundamenta omni lapide pretioso, id est, omnibus virtutibus, fide scilicet, spe, charitate, hospitalitate, jejunio, abstinentia, caeterisque sunt ornata bonorum actuum operibus. Sive etiam lapides pretiosos intellige omnes imitatores illorum, qui in aedificio civitatis positi sunt, ipsamque civitatem moribus et vita exornant. De his lapidibus Dominus per prophetam dicit: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris. Unde sequitur: Fundamentum primum jaspis. Qui lapis, ut superius dictum est, viridis est coloris, atque ideo non incongrue Dominum significat, qui est pabulum et refectio omnium electorum, ipse est primum fundamentum Ecclesiae, quia ut Apostolus dicit: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Significat quoque et electos, quorum fides nunquam marcescet, sed semper in operationis virore perseverat. Secundum sapphirus. Lapis sapphirus in sua natura, nequaquam pretiosus est, sed in mysterio valde praeclarus invenitur, quia videlicet aereum colorem retinet, atque ideo sanctos significat, qui coelestia mente petunt, dicentes cum Apostolo: Nostra conversatio in coelis est. Tertium chalcedonius. Chalcedonius lapis multo est vilior quam sapphirus in natura, sed in mysticis sensibus valde invenitur et ipse pretiosus. Est enim fortissimae naturae, adeo ut omnium sculpentium argumentis resistat: atque ideo significat sanctos, qui invictissimi sunt inter adversa hujus saeculi. Quorum unus dicit: Quis nos separabit a charitate Christi? Et iterum: Certus sum quia neque mors, neque vita; neque angeli, et caetera, poterunt nos separare a charitate Christi; et tales bene in fundamento Ecclesiae constituuntur, quia aliis exempla fortitudinis praebent. Unde et idem auditoribus suis dicit: Imitatores mei estote sicut et ego Christi. Habet quoque idem lapis similitudinem lucernae pallentis, et in hoc humilitatem sanctorum significat, qui in praesenti vita pallidi habentur, quia despiciuntur, contemnuntur et velut in nihilum reputantur. Attamen ipsi obscuro loco lucent, aliisque lumen scientiae atque ardoris demonstrant. Unde et ex uno illorum dicitur: Ille erat lucerna ardens et lucens. Ardens videlicet fide et dilectione, lucens verbo et opere. Quartum smaragdus. Smaragdus pretiosus lapis est in sua natura, sed pretiosior in electorum figura. Qui lapis tantae viriditatis est, ut omnem virorem herbarum superet, et aerem etiam circumfusum viridem reddat. Reddit etiam imagines aspicientium, si moles ejus fuerit ampla. Hujus lapidis genera sunt multa, sed pretiosissimi smaragdinei lapides reperiuntur in Scythia, regione deserta, quos tamen custodiunt gryphes, animalia terribilia et ferocia, quae corpus habent leoninum, pedes autem, rostrum et alas, ut aquila: ideoque per terram currunt ut leones, per aera volant ut aves. Quae bestiae custodiunt ipsam deserti regionem, et servant ipsos lapides, non quod ipsae in suam eos convertant utilitatem, sed hominibus eos auferunt. Cum quibus Arimaspi, homines unum oculum habentes, bellum gerunt, ipsosque lapides ejus auferunt. Quae res pulchrum in se continet mysterium: Lapis quippe smaragdus, qui, ut diximus, nimiae est viriditatis, Christum significat, qui pascua aeternae refectionis suis daturus est fidelibus. Porro desertum illud in quo lapides reperiuntur, significat corda sanctorum, qui se a terrenis et hujus mundi curis longe faciunt, ut in secreta cordis sui quiete Domino servire possint. Unde unus eorum dicit: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. In quorum cordibus invenitur lapis smaragdus, quia in ipsis habitat Christus. Sed adsunt gryphes, id est maligni spiritus, qui Christum nituntur tollere fidelibus, non quod ipsi eum habeant, sed causa invidentiae hominibus eum auferunt. Sed sunt Arimaspi unum oculum habentes, id est electi unum oculum mentis possidentes, qui bellantur cum gryphibus, hoc est, cum malignis spiritibus, Christumque sibi rapiunt, qui est lapis pretiosus. Et ut Dominus designatur per hunc lapidem, ita electi, quorum fides nunquam marcescit. Nam et ipsi in fundamento Ecclesiae ponuntur, quia alios et exemplo et doctrina erudiunt, et in Christi doctrina confortant.
8.2.21
Quintum sardonyx. Sardonyx compositum est ex sardio et onyche, cujus genera plurima sunt, sed pretiosior tribus coloribus distinguitur in modum unguinis, quia in subteriori parte habet nigrum colorem, in medio rubicundum, in superiori candidum. Vel aliter: primam partem habet nigram, mediam candidam, superius rubeam, significans sanctos, qui nigri, id est despecti, contemptibiles, et abominabiles, videntur, sed tamen innovati per gratiam Christi, semper splendore fidei irradiantur ab eo, ut si necessitas ingruerit, etiam per charitatis officium proprium sanguinem non solum pro amicis, verum etiam pro ipsis fundere non metuant inimicis, quod significatur per colorem rubeum. Hinc in Canticis canticorum Ecclesia dicit: Nolite me considerare quod fusca sum, quia decoloravit me sol. Unde Paulus apostolus ait: Etsi exterior homo noster corrumpitur, tamen interior renovatur de die in diem. Sextum sardius. Sardius lapis terrae rubrae speciem habet, ideoque significat sanctos, qui, licet ad sublimia intelligenda et contuenda ducantur, tamen suam semper student recognoscere fragilitatem, recordantes se esse filios Adae, qui terra rubra interpretatur. Reducunt semper ad memoriam qui sint et unde venerint, scilicet ex radice fragilis et peccatoris hominis, ne videlicet ex accepto coelestis gratiae dono extollantur. Hinc Ezechiel saepe contuens coelestia mysteria, filius hominis vocatur; et Abraham: Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis. Et Psalmista: Memento, Domine, quia pulvis sumus, homo sicut fenum dies ejus. Bene autem iste lapis sexto loco subrogatur, qui terrae rubrae speciem tenere videtur, quia et primus homo sexto die conditus invenitur, cui dictum est: Terra es et in terram ibis. Septimum chrysolithus. Chrysolithus quasi aurum fulget, et videtur emittere ex se quasdam ardentes scintillas. Cujus specie significantur hi qui luce supernae sapientiae resplendent, suas virtutes atque sententias cum verbo exhortationis velut scintillas in proximos effundunt, quibus ad amorem Dei et proximi alios accendunt. Octavum beryllus. Beryllus duos colores habet, viridem et pallentem. Per quem vita illorum designatur, qui aeternorum contemplationi bonorum inhaerent, et iterum cura fraternae administrationis, quasi ad pallorem redeunt, dum exteriora per activam vitam fratribus ministrare student, et qui paulo ante fuerant virides in Dei contemplatione, pallescunt iterum in temporalium rerum per humanitatis officium administratione. Nonum topazius. Topazius lapis omnium lapidum colores in se habet; unde et nomen accepit, quia pan Graece, Latine omne dicitur. Quo nihil carius reges in thesauris suis habere possunt; et nascitur in insula Aegypti quae dicitur Topazion. Significat sanctos omnibus virtutibus refertos, et quasi multis coloribus, sic multis virtutibus lucentes. Decimum chrysoprasus. Chrysoprasus aurei coloris est et viridis, quod ipso nomine manifestatur, parum distans a beryllo. Significat autem electos sapientia resplendetes, et viriditate fidei semper ad coelestia tendentes. Undecimum hyacinthus. Hyacinthus similis est aquae radio solis perfusae. Et in hoc significat electos sapientia repletos, non tamen humana, qua sunt filii saeculi prudentiores filiis lucis, sed divina, quae significatur per radios solis aquae immissos. Duodecimum amethystus. Amethystus tribus coloribus principalibus respergitur, id est purpureo, violaceo et roseo. Et in hoc significantur sancti, qui coelestem habitum gerunt in terris, et ad praemium et ad coaevitatem angelorum venturi sunt in coelis. Unde Dominus dicit: Et erunt sicut angeli in coelo, quod designatur per purpuram quae principum est indumentum. In viola autem, quae humilis est herba, et tamen odorem optimum habet, humilitas illorum exprimitur, cum bonae opinionis odore. In rosaceo autem colore charitas intelligitur, quae intantum in illis viget, ut etiam usque ad passionem martyrii non solum pro amicis, sed pro ipsis quoque prosiliant inimicis. Unde Dominus dicit: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
8.2.22
Et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas. Quantum autem ad litteram pertinet, hoc dicit, quod illa civitas habet duodecim portas, et singulae portae erant ex singulis margaritis, id est unaquaeque porta erat ex una gemma, et iterum in unaquaque porta erant duodecim margaritae, quae sunt centum quadraginta quatuor. Una porta, vel margarita singulariter Dominus intelligitur Jesus Christus qui sicut dicitur fundamentum fundamentorum, sic etiam potest dici margarita margaritarum. Istud est margaritum, quod negotiator venditis omnibus emit. In duodecim autem portis intelliguntur sancti apostoli et caeteri praedicatores, qui nobis januam Ecclesiae aperiunt, unde Psalmista: Aperite mihi portas justitiae. Statimque unam portam annectit, quae singulariter Dominum significat, sicut dictum est, sine quo nemo venit ad Patrem, dicens: Haec porta Domini, justi intrabunt eam. Superius legimus quod mensus est angelus muros civitatis centum quadraginta quatuor cubitorum. Qui numerus etiam hic replicatur, cum duodecim margaritae per singulas duodecim portas describuntur; quia duodenarius numerus duodecies ductus, centesimum ac quadragesimum quartum numerum consummat, in quo omnis multitudo sanctorum concluditur. Et platea civitatis aurum mundum tanquam vitrum perlucidum. Superius dictum est quod ipsa civitas fuerit ex auro mundo tanquam vitrum perlucidum, et hic platea civitatis iisdem metallis fertur. Per muros quippe civitatis, robustiores et eminentiores saeculi intelliguntur: per plateam vero, quae a latitudine ita vocatur, quia Graece platon, Latine latum dicitur, simplices intelliguntur, ipsisque subjecti in latitudine charitatis morantes. Dicitur autem platea civitatis ex auro mundo, sicut et muri fuisse feruntur, quia licet sit ibi distantia meritorum, quia sicut in hac vita invenitur alius alio sanctior, sic in illa beatitudine alius invenitur alio eminentior, tamen unusquisque quod non habebit in se, possidebit in altero per charitatis amorem. Hinc per beatum Job dicitur: Parvus et magnus ibi sunt, et Apostolus: Stella a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum. Nam per aurum claritas designatur aeternae retributionis, per vitrum vero puritas cordis illorum exprimitur, quae tunc singulis invicem manifestabitur. Iisdem itaque metallis adornatur platea, quibus et muri: quia non licet tantam habeant gloriam subjecti, quantam praelati et doctores Ecclesiae, tamen( ut dictum est) quod in se quisque non habebit, possidebit in altero per charitatis ardorem, quando sicut Apostolus dicit: erit illis Deus omnia in omnibus. Unde sequitur:
8.2.23
Et templum non vidi in ea. Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus. Praesens Ecclesia templum Dei est, juxta quod Apostolus dicit: Templum enim Dei sanctum est quod estis vos, Tamen habet etiam ipsa templum corporale, id est locum orationis, quo conveniunt fideles ad audienda divina eloquia et celebranda Christi sacramenta. Illa autem coelestis civitas Jerusalem jam non habebit templum visibile, quia Dominus Deus omnipotens Pater et Agnus( id est Filius Dei), templum ejus est. Hinc Paulus dicit: Non enim in manufactis habitaculis Jesus introivit, et alibi, Christus assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est non hujus creationis, introivit semel in sancta. Et hoc templum, id est totam Trinitatem, nunc Ecclesia possidet per fidem, tunc vero possidebit per manifestam speciem, quando erit Deus omnia in omnibus et in illo. Erit enim tunc templum Ecclesiae, Pater cum Filio et Spiritu sancto, quia inhabitabit ille Ecclesiam regendo, et ista inhabitabit illum in eo quiescendo. In qua scilicet mansione, id est in divina protectione, tribus qualitatibus vigebit, quia ibi habebit esse feliciter, et nosse sanctam Trinitatem perfecte, et eam quam noverit, diligere caste. In his autem tribus beatitudinum qualitatibus omnis summa beatitudinis consistit.
8.2.24
Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant in ea. Haec Jerusalem quae in praesenti agitur, in die fruitur lumine solis, nocte vero lumine lunae: illa autem coelestis Jerusalem nihil horum indigebit, quia verum habebit lumen, quod non solum corpora, sed etiam mentes singulorum illuminabit, unde sequitur: Nam claritas Dei illuminabit eam. Ipse enim Deus, qui nunc illuminat mentes fidelium per fidem, ipse jam tunc multo magis illuminabit, cum eum videre meruerint facie ad faciem. Hinc ipse dicit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et lucerna ejus Agnus. Lucerna ad ignem pertinet. Nam praesens Ecclesia eget lucerna, hoc est igne corporali illuminari. Illa autem jam non indigebit hac frui lucerna, quia lumen ejus est agnus, id est visio Christi cum Patre et Spiritu sancto, de ipso enim Filio in libro Sapientiae dicitur: Candor enim est lucis aeternae. Quae lux utique in praesenti videri nequit. Unde Dominus ad Moysen dicit: Non enim videbit me homo et vivet.
8.2.25
Et ambulabunt gentes per lumen ejus. Lumen Ecclesiae Christus est. Unde per Isaiam dicitur: Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum. Haec autem verba non ad futuri temporis remunerationem, sed ad praesentis laborem, referenda esse satis elucet. Neque enim jam tunc sancti in ambulando laborabunt, sed post laborem beate viventes quiescent. Nunc itaque ambulant per lumen ejus, hoc est, per Christi fidem, caeterasque virtutes, ut postea pervenientes ad patriam coelestem, quiescant in ipso lumine, hoc est, in ipsius Dei contemplatione. Et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam. Reges terrae intelliguntur omnes justi, qui bene se cum subjectis regere satagunt, de quibus dictum est: Cor regis in manu Dei, quocunque voluerit, vertet illud. Isti itaque reges, hoc est, omnes justi, suam gloriam et honorem, quod idipsum est, referent ad illam coelestem Jerusalem, quia omnem suam remunerationem et prosperitatem, atque omne suum gaudium et exsultationem ibi recipient: et quo amplius in praesenti vita affliguntur et despiciuntur, eo amplius ibi exaltabuntur. Quo contra reprobi, qui in praesenti suam gloriam et honorem possident, et in prosperis hujus saeculi se extendunt, ibi vacui remanebunt. Unde Dominus dicit: Vae vobis divitibus, qui hic habetis consolationem vestram. Quia enim sancti in praesenti vita gloriam hujus saeculi, quae reproborum est, non amant, idcirco suam ad aeternam felicitatem gloriam deferunt, quando ibi exaltati remunerabuntur, cum et uni illorum dixerit Dominus: Tu esto supra decem civitates; alteri autem: Tu esto supra quinque, sicut in Evangelio ipse manifestat. Aliter: Reges terrae intelliguntur apostoli caeterique praedicatores, qui propter regimen animarum quas regunt, jure reges vocantur. Isti afferent gloriam et honorem in illam, hoc est, omnes quos Christo acquisierunt sua praedicatione et doctrina. Unde Paulus quibusdam dicit: Gloria nostra vos estis in die Domini nostri Jesu Christi, recte enim gloria regum et honor vocantur hi pro quibus iidem reges coronantur.
8.2.26
Et portae ejus non claudentur per diem. Magna securitas erit in Jerusalem coelesti, ubi nullae jam erunt insidiae inimici, et idcirco portae ejus non claudentur, quia videlicet dies erit ibi perpetua, cui nox non succedet. Unde sequitur: Nox non erit illic. Sed videamus quomodo in praesenti vita clauduntur portae, quae utique praedicatores intelliguntur, per quorum ministerium Ecclesiam intramus. Portae enim civitatis dum clauduntur, ingredientibus aditum non permittunt. Itaque quasi clauduntur portae, dum sancti praedicatores diabolum repellunt a cordibus fidelium, ipsique aditum ingrediendi denegant, dum fideles instruunt quomodo ejus tentationibus resistant. Hinc Petrus dicit: Adversarius vester tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide. Ideo autem ibi dicit: Portae ejus non claudentur, quia sublato noctis timore, perpetua dies electis fulgebit. Non jam dicetur ibi: Vigilate et orate, quod ad noctem adversitatis pertinet, sed: Vacate et videte quoniam ego sum Deus, quod ad diei redigitur securitatem.
8.2.27
Et afferent gloriam et honorem gentium in illam. Haud dubium, ipsi qui superius appellantur reges terrae, id est sancti praedicatores, qui gloriam et honorem gentium in illam civitatem afferent, quando aggregata turba fidelium, ipsos quos praedicando adduxerunt ad fidem, secum ad patriam coelestem introducent. Magna enim gloria, magnusque honor gentium in illam civitatem afferetur, quia maxima ex parte ex ipsis gentibus decorabitur.
8.2.28
Non intrabit in illam aliquid coinquinatum et faciens abominationem. In hanc civitatem coinquinati, id est vitiis maculati, et facientes abominationem, id est peccatum, simul intrant cum bonis, quia sicut haec vita media inter coelum et terram consistit, ita utriusque partis cives in se continet. In illam autem, ubi soli erunt boni, non intrabit coinquinatum, et faciens abominationem, id est peccatum, quia nulla erit ibi permistio malorum, sed sola societas bonorum. Soli enim boni regnabunt cum Christo, cum quo et in quo in eadem Jerusalem coelesti feliciter permanebunt. Et mendacium, subaudis, non intrabit in eam, id est quilibet jam mendacii noxam perpetrans. Omne enim mendacium, sicut supradictum est, non caret peccato. Nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni, id est hi soli ingredientur coelestem Jerusalem, qui in Dei praescientia ad hoc ante omnia saecula sunt praesciti et praedestinati. Liber quippe vitae Agni vis intelligitur omnipotentis Dei, sicut supradictum est, quia omnia scit antequam fiant.
8.3.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXII.
8.3.1
Et ostendit mihi flumen aquae vivae, splendidum tanquam crystallum, procedens de sede Dei et Agni. Flumen aquae vivae intelligitur doctrina Veteris et Novi Testamenti. Quod enim aqua praedicationem sanctam significet, Salomon docet qui dicit: Aqua profunda, verba ex ore viri: et torrens redundans, fons sapientiae. Et Dominus dicit in Evangelio: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Sed cum una sit doctrina Veteris et Novi Testamenti, pluraliter enuntiatur, quia scilicet et unitatem fidei annuntiat, et tamen ad multos auditores pervenit, et per multorum ora diffunditur. Bene autem flumen aquae vivae vocatur, quia quos irrigat, vivificat, et ad vitam aeternam invitat. Recte ergo crystallo splendenti comparatur propter puritatem fidei, quae in baptismo percipitur. Quos enim vivificando vivificat, ad aquam baptismatis perducit, eosque et puritate fidei splendidos, et robore fortissimos reddit. Sedes autem Dei Patris et Agni, id est Filii Dei, ex qua ipsa procedit, Ecclesia est fidelium, quibus Paulus dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos, quia in illorum cordibus Christus sedet cum Patre et Spiritu sancto. Quorum, quia inseparabilis est potestas, inseparabilis est etiam sedes. Ab ipsa ergo Dei sede procedit aqua, quia per ipsam Ecclesiam diffunditur praedicatio.
8.3.2
In medio plateae ejus. Id est in medio ipsius Ecclesiae. Nec solum ipsa doctrina robustos quosque irrigat, sed etiam simplices, qui per plateam designantur. Et ex utraque parte fluminis lignum vitae, afferens fructus per menses duodecim. Hoc juxta litteram non potest intelligi, ut videlicet lignum ex utraque parte fluminis sit, nisi forte in medio fuerit collocatum, ut rami illius hinc et inde sint expansi. Verum spiritualiter hoc intelligendum est, quod scilicet lignum ex utraque parte fluminis sit. Lignum quippe vitae Christus est sapientia Dei Patris, de qua Salomon dicit: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam; et qui tenuerit eam, beatus. Hinc et in libro Geneseos legimus, quod fuerit lignum vitae in medio paradisi, quod scilicet lignum Dominum Jesum Christum significat, qui vitam aeternam praestat se digne comedentibus. Lignum itaque ex utraque parte fluminis est, quia Vetus et Novum Testamentum Christum annuntiat: et quod in Veteri praenuntiatur futurum, hoc in Novo manifestatur impletum. Per menses autem duodecim, in quibus ipse Christus qui est lignum vitae, suos affert fructus duodecim apostoli intelliguntur. Dicit enim ipse de se et de ipsis apostolis in Evangelio: Nonne duodecim sunt horae diei? seipsum appellans diem, horas autem duodecim apostolos. Et quia ex horis dies, et ex diebus menses efficiuntur, quod significatur simpliciter per duodecim horas, hoc et per duodecim menses, id est ipsi duodecim apostoli, per quos Christus fructum suum affert, hoc est, miracula, praedicationem atque opera coelestia. Hinc in Evangelio legitur, quia profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante. Hinc et Paulus dicit: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? singula, subauditur ligna, reddentia fructum suum. Quod intelligitur per menses, hoc intelligitur et per ligna, quae ab ipso stipite prodeunt, duodecim videlicet apostoli, et in ipsis omnes sancti, qui fructum fidei suae atque operationis reddere assidue non cessant. Et folia ligni ad sanitatem gentium. Si per ramos stipitis intelliguntur apostoli, per folia ligni intelliguntur apostolorum discipuli, qui ad sanitatem gentium perveniunt, quas suo exemplo et doctrina instruunt, et ad veram sanitatem mentis perducunt. Si autem haec ad coelestem Jerusalem referre voluerimus, flumen aquae vivae intelligamus contemplationem sanctae Trinitatis, in qua est satietas aeternae refectionis, juxta illud Psalmistae: satiabor dum manifestabitur gloria tua. Nam et supra, dicente ipso Domino, legimus: Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis. Hinc Psalmista ipsum esse fontem ostendens, dicit: Filii hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. In hoc vero fonte est vita perpetua, quia quicunque ad Dei contemplationem pervenire poterit, habens vitam aeternam, id est Deum, ipse quoque vivet in aeternum. Quod videlicet flumen, splendidum tanquam crystallum dicitur, quia videlicet sua contemplatione perducet ad firmitatem immortalitatis atque incommutabilitatis. Quod etiam flumen bene a sede Dei procedere dicitur, et in plateam civitatis derivari. Quod enim est sedes, hoc est et platea civitatis, id est omnis Ecclesia generaliter, sed propter diversorum personas ita distinguitur. Quia enim quos possidendo regit, ubertate suae visionis satiat, bene in sede tanquam fons redundat, ut unusquisque habitator pro viribus inde hauriat, pro meritis accipiat: quia licet eadem visio simul habeatur ab omnibus, tamen pro singulorum meritis unicuique distribuitur. Et ex utraque parte fluminis lignum vitae. Quod superius designatur per fontem aquae vivae, non nunc etiam designatur per lignum ex utraque parte fluminis positum, id est contemplatio sanctae Trinitatis, quae angelicam simul et humanam naturam hinc inde satiat, ipsaque visionis potio ita est multimoda, ut quidquid cuiquam in desiderio tunc venerit, haec eadem visio fiat, quando sicut Apostolus dicit: erit Deus omnia in omnibus. Sed nec mirum, cum et ipsum manna filiis Israel de coelo attributum, per quod aeterna satietas figuratur, hoc secundum Scripturae sententiam unicuique sapuerit in ore, quo fuisset delectatus. Per menses, quibus ipsum lignum fructus affert, aeternitas intelligitur: Per annos, ut, anni tui non deficient: per menses vero, ut est illud Isaiae: Et erit mensis ex mense: per diem, ut est illud: Melior est dies una in atriis tuis super millia; et iterum: Ordinatione tua perseverant dies. Lignum ergo vitae per duodecim menses fructus reddit, quia ipsa merces beatae immortalitatis, quae per fructus designatur, quaque electi perfruuntur, nullum terminum habet, sed sine fine manet. Singula ligna reddentia fructum suum. In hoc fructum suum reddent, quoniam mercedem operum suorum percipient. Et folia ligni ad sanitatem gentium. Folia ligni, laudes intelliguntur sanctorum, de quibus Psalmista: Beati qui habitant in domo tua. Quae laudes ad sanitatem gentium proficient, cum eorum corda perpetua Creatoris laus replens, nullam in eis fatigationem, nullam lassitudinem, nullam tristitiam sinit inesse.
8.3.3
Et omne maledictum non erit in ea amplius. In praesenti Ecclesia maledictum est, scilicet genus hominum, qui in Cain maledictionem perceperunt. In illa societate sanctorum, nullum erit maledictum, sed omnis Ecclesia electorum benedicetur in suis habitatoribus, cum audierint: Venite, benedicti patris mei, etc. Sed sedes Dei et Agni in illa erunt. Superius unam sedem posuerat, de qua et dixerat se vidisse emanare flumen aquae vivae: nunc autem pluraliter sedes introducit, dicens: Sedes Dei in illa erunt. Sed et hoc significant plures sedes, quod una, id est omnem electorum Ecclesiam, quae scilicet propter unitatem fidei in una sede propter diversitatem gentium in pluribus exprimitur. Unde et superius viginti quatuor sedes visae esse referuntur. Et servi ejus servient illi. Cum Dominus discipulis dicat: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos, quomodo hic Scriptura jam immortales effectos vocat servos? Aut si jam servitute corruptionis liberati, ad libertatem et gloriam filiorum Dei tunc pervenient, quomodo in illa quiete aeterna servire narrantur? Sed sciendum est nobis, quia in eo quod jam nullo certamine desudabant, sed aeterna quiete fovebuntur, liberi erunt, ac nulla servitute obnoxii. Nam et nunc non sunt servi timoris, sed amoris. Duae enim sunt servitutes, quia aliter timet servus ne verberetur a Domino, aliter autem filius ne privetur haereditate paterna, offendens in aliquo pii patris oculos. Ille enim servit timore, iste autem amore. Hac servitute serviunt electi hic omnipotenti Deo, praecaventes omnino, ne eum in aliquo offendant peccato. Ibi autem servient illi, laudando et glorificando illum, juxta illud: Beati qui habitant in domo tua.
8.3.4
Et videbunt faciem ejus. Id est perfectam cognitionem ejus habebunt. Neque enim pueriliter hoc intelligendum est, ut putemus Deum habere faciem, quae corporeis oculis possit videri, sed quia in facie hominis cognitio est, ideo hic per faciem quam electi videre dicuntur, nihil aliud quam cognitio sanctae Trinitatis intelligetur. Hinc scriptum est: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Talem enim videbunt sancti Deum, qualem nunc angeli vident, de quibus Dominus dicit: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est. De hac autem visione quomodo scilicet sit intelligenda, satis supradictum est. Et beatus Ansbertus Ambrosius, dicta aliorum doctorum sequens, plura, inquit, loquuntur, patefacientes oculos mentis, Dei naturam esse contemplandam, sicut et charitas videtur. Si enim exterior homo noster videre nequit interiorem, quanto magis Deum conspicere nequit, qui utique multo est subtilior anima nostra? Videbunt illum itaque mente, id est perfectam ejus( ut dictum est) habebunt cognitionem, ut impleatur quod Dominus dicit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Caetera ex illius investigentur contractione. Et nomen ejus scriptum in frontibus eorum. Per frontem( sicut superius dictum est) exprimitur fides. Sed cum ibi jam non sit fides aut spes, quid sibi vult, quod electi nomen Dei in frontibus habere perhibentur? Sed sciendum, quia fides hic pro remuneratione fidei posita est, quae remuneratio contemplatio Dei omnipotentis erit. Cum enim acceperit Ecclesia, quod per fidem credidit, recte ipsum fidei praemium pro titulo gloriae in suis frontibus gestare videbitur.
8.3.5
Et nox ultra non erit. Id est vicissitudo temporis, vel etiam tribulatio angustiae, quae saepe per noctem figuratur. Haec namque supra jam dixerat, sed in repetitione verbi demonstrat, quam appetendum sit lumen illud, quod totiens loquendo inculcat. Et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis. Nunc humana infirmitas ad exercenda diurna opera, noctis quiete redditur idonea, utitur etiam in nocte lucerna pro consolatione: tunc autem quando erit Deus omnia in omnibus, qui est lux vera omnes illuminans, non egebit lumine lucernae vel lumine solis. Unde sequitur: Quoniam Dominus Deus illuminabit illos. Si vero noctem intelligamus ignorantiam, lucernam vero vel solem, divini verbi praedicationem, neque nox erit tunc ignorantiae, neque praedicatio doctrinae, quia sicut Isaias dicit: Non docebit vir proximum suum, dicens: Cognosce Dominum, quia omnes scient me a majore usque ad minorem. Sed omnes aeternae sapientiae inhaerentes, perfecta scientia fulgebunt. Et regnabunt cum capite suo in saecula saeculorum. Et dixit mihi. Haud dubium quin angelus qui haec illi ostendebat: Haec verba quae scilicet ab initio libri dicta vel ostensa tibi sunt. Fidelissima sunt quia quidquid tibi dictum est, veraciter implebitur. Et vera sunt quia a Deo vero sunt prolata. Quod autem dicitur Joanni, pertinet etiam ad universalem Ecclesiam, cui per internam inspirationem ipsa verborum veritas revelatur: et ideo nullus in tantum debet insipiens fieri, ut aliquo modo dubitet de his, quae sub tanta contestatione pronuntiantur esse verissima. Et Dominus Deus spiritus prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis, id est ipse qui locutus est prophetis, ipse misit angelum suum ostendere Joanni, et in illo omni Ecclesiae quae oportet fieri cito. Nomine spiritus tota Trinitas intelligitur, quae ipsum angelum misit, qui natura quidem angelus fuit, sed incarnati Verbi solius personam gessit. Unde et aliquando ex persona Christi loquitur, dicens: Ego sum primus, ego novissimus, etc. Aliquando suam attendens naturam, Joannem ne se debeat adorare prohibet. Notandum autem quod in initio istius libri dixit et significavit, mittens, per angelum suum servo suo Joanni. Hic vero non uni singulariter, sed servis pluraliter dicit ostendenda quae oportet fieri cito. In quibus verbis ostendit, utique, non uni specialiter, Joanni, sed omnium in se utilitati in Joanne generaliter prospexisse, quia quod Joanni dicitur, omnibus Ecclesiae fidelibus congruit. Quae sunt autem quae oportet fieri cito? utique remuneratio sanctorum, et damnatio reproborum. Unde et sequitur:
8.3.6
Ecce venio velociter ad reddendum, scilicet unicuique juxta meritum suum. Licet enim quantulumcunque spatium haec praesens vita videatur, tamen omne tempus praesentis vitae comparatum aeternitati, veluti momentaneum habetur, atque idcirco velociter se venire protestatur, ut cito impleantur quae oportet fieri. Beatus, id est felix, qui custodit verba prophetiae libri hujus, servans quae in eo scripta sunt, ut dignus habeatur remuneratione perpetua.
8.3.7
Et ego Joannes, subauditur, beatus sum, qui audivi et vidi haec. Et postquam audissem et vidissem, cecidi antepedes angeli ut adorarem eum, qui mihi haec ostendebat. Et dicit mihi: Vide ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba prophetiae libri hujus. Hoc loco, sicut et superius, Joannes et angelus proprias personas resumunt. Ne enim quisquam de conscriptione libri hujus dubitaret, suam auctoritatem Joannes interponit, dicens: Ego Joannes qui audivi et vidi haec. Ipse quoque angelus resumit suam personam, prohibetque Joannem ne se adorare debeat, dicens: Vide ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum. Ex quibus verbis satis supradictum est, quod videlicet ipse angelus aethereum corpus susceperit, atque ideo pedes habere dicitur, et quod timuerit post adventum Filii Dei adorari ab homine, qui super se sciebat jam esse hominem, cum nihil tale legamus in Veteri Testamento, ubi frequenter quidem legimus angelos ab hominibus adoratos, nec prohibitos. Sed mirum valde est cur Joannes contra interdictum angeli secundo eum adorare voluerit. Jam enim simili modo se adorare vetuerat, unumque Deum adorandum esse docuerat. Ad quod dicendum, quia aut magno visionum stupore perculsus, oblitus fuerat eorum quae supra audierat, aut certe potest esse repetitio prioris sententiae. Deum adora. Id est non creaturae, sed Creatori honoris reverentiam offer. Nota vero quod saepe angelus Joanni futura praedixit, et multa etiam in hoc libro reperiuntur prophetarum verbis similia. Nam et integri versus Isaiae et Zachariae, aliorumque prophetarum ibi reperiuntur. Unde est: Videbunt in quem transfixerunt.
8.3.8
Et dixit mihi: Ne signaveris verba prophetiae hujus. Quare hic dixit, ne signaveris, id est, ne sigillaveris, ne clauseris verba libri hujus, cum in media hujus orationis serie dictum sit Joanni: Signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere? Quia videlicet malis et contemptoribus signanda et claudenda atque abscondenda sunt divina mysteria. Unde est: Nolite sanctum dare canibus, et: Ne miseritis margaritas vestras ante porcos. Fidelibus autem manifestanda sunt divina eloquia. Unde Dominus dicit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis. Dicitur itaque propter infideles: Signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere, propter fideles autem. Scribe quae vides, et: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus. Vel certe, quod in principio hujus revelationis dicitur Joanni: Scribe quae vides, quae visurus es, in medio vero: Signa quae locuta sunt septem tonitrua, atque in fine: Ne signaveris verba prophetiae hujus, potest ita intelligi, quod Spiritus sanctus praevidit, primo tempore quosdam in Ecclesia futuros, qui cum gaudio et aviditate recepturi erant Domini sermonem: deinde etiam quosdam futuros, in quibus abundat iniquitas et refrigescit charitas, quin potius verbum Dei contemnunt, quam suscipiunt: extremo vero appropinquante judicio, erunt( verum non solum gentiles, sed etiam Judaei) qui cum maxima aviditate verbum Dei suscepturi sunt, praedicantibus Elia et Enoch, caeterisque praedicatoribus. Quia ergo in primo et ultimo tempore fideles fuerunt, sive futuri sunt, verbum Dei cum gaudio suscipientes, bene initio hujus libri dicitur: Scribe quae vides, et in fine: Ne signaveris verba prophetiae hujus. At quia in medio multi sunt contemptores verbi Dei, congrue quoque et hic in medio dicitur: Signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere.-- Tempus enim prope est. Hoc ad illud pertinet, quod praemisit: Ne signaveris verba prophetiae hujus, quo haec impleri debeant, a tempore scilicet resurrectionis Christi usque ad diem judicii, quando singulis juxta opera sua retribuetur. De hoc brevissimo tempore idem Joannes in Epistola sua dicit: Filioli, novissima hora est.
8.3.9
Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Permissivus modus est, non optativus; saepe enim Deus omnipotens permittit hominem propter peccata praeterita ruere ad graviora; unde per Psalmistam dicitur: Non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi, etc. usque: Ibunt in adinventionibus suis. In qua sententia aperte ostenditur praecessisse culpam inobedientiae, per quam a Deo permissi sunt ire in voluntatibus suis. Hinc Paulus de quibusdam dicit: Qui cum cognovissent Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Propter quod tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt. Dicatur itaque, qui nocet, sibiipsi subauditur, id est, qui non vult verba Dei audire, noceat adhuc, id est, permaneat impoenitens, et peccatis praeteritis conjungatur. Et qui in sordibus vitiorum versatur, sordescat adhuc, id est ad deteriora labatur. Dum enim quis tempus poenitentiae accipit, et impoenitens permanet, ipsumque peccatum convertit ipse remedium gratiae convertit in augmentum culpae. Et quia non vult deserere malum ut vivat, auget unde moriatur. De quibus Paulus dicit: Ut impleant peccata sua semper.-- Et justus per fidem justificetur adhuc per operationem. Et sanctus sanctificetur adhuc. Juxta illud: Ibunt sancti de virtute in virtutem. Electi enim semper sunt in profectu virtutum, quia quotidie inchoant, et per momenta temporum virtutibus virtutes addunt.
8.3.10
Ecce venio cito, ad judicandum scilicet. Et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. Haec locutio et electos ad meliora proficere, et reprobos hortatur a malis recedere, ne pereant sine excusatione. Quae verba expositione non indigen quia ipsa se explanant
8.3.11
Ego sum α et ω, primus et novissimus, principium et finis. Primus, ante quem nullus: et novissimus, post quem nullus. Principium, a quo omnis creatura sumpsit initium; et finis, quia in eo omne redigitur. Alpha pertinet ad verbi dignitatem, omega ad susceptam in fine temporum humanitatem. Ipse est ergo alpha, id est, principium manens cum Patre. Ipse et omega, id est finis, natus temporaliter ex matre. Unde Paulus: Christus finis legis ad justitiam omni credenti. Principium quoque non ad ipsum est referendum, quod scilicet ipse, secundum quod haeretici voluerunt, ex tempore coeperit, sed ad ordinem creaturarum pertinet, quae ex illo sumpserunt initium. De alpha Joannes dicit: In principio erat Verbum, et, omnia per ipsum facta sunt. De omega vero, qui est finis elementorum apud Graecos, sicut et alpha principium: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. In his totius salutis Christianae summa consistit, ut scilicet in uno eodemque Christo et perfecta deitas, et vera credatur humanitas.
8.3.12
Beati qui lavant stolas suas, id est, corpora sua et vitam fonte baptismatis et lacrymis poenitentiae, atque custodia mandatorum Dei. Ut sit potestas eorum in ligno vitae. Id est, in Domino Jesu Christo. Quae habentes, utique in capite suo omnia possidebunt. Unde superius cum praemisisset: Et ego sitienti dabo aquam vitae gratis, illico adjunxit: Qui vicerit, possidebit haec. Et portis, id est per portas, per apostolos videlicet, caeterosque doctores intrent in civitatem, hoc est, in coelestem Jerusalem. Per quorum enim ministerium nunc intramus Ecclesiam, per ipsorum ora et solutionem ingrediemur regnum coelorum, de his portis Psalmista dicit: Aperite mihi portas justitiae. Statimque unam principalem portam, ad quam etiam istae pertinent manifestat, subdendo: Haec porta Domini, justi intrabunt per eam. Haec enim porta Christum significat, qui dicit: Ego sum ostium, dicit Dominus: per me si quis introierit, salvabitur. Cum enim quilibet fidelium per ora praedicatorum aditum intrant regni coelorum, nimirum per illum ingrediuntur, qui per ora illorum loquitur.
8.3.13
Foris canes, id est Judaei, haeretici, caeterique increduli, qui contra Ecclesiam latrant. Et venefici id est, malefici sive magi, et impudici id est, inverecunde peccantes. Et homicidae diverso modo homines interficientes. Et idolis servientes, hoc est, simulacra quaedam pro Deo colentes, sive etiam plus terrena quam Deum diligentes. Et omnis qui amat mendacium, et facit illud. Multi enim mendacium faciunt, sed tamen non amant mendacium, quia studio atque amore peccandi non mentiuntur. Quod mendacium purgant opere misericordiae, sicut dictum est superius de obstetricibus Hebraeorum. Sed sicut isti in tali mendacio, nisi emendationis studium subsequatur, perditione non carent, Scriptura dicente: Perdes omnes qui loquuntur mendacium, sic et isti graviori poena plectendi sunt, qui studio, voluntate atque amore, fallaciis illaqueantur. Hi omnes superius dicti, erunt foris, hoc est, ab aditu coelestis Jerusalem repellentur, cum audierint: Discedite a me, maledicti.
8.3.14
Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec in Ecclesiis. Hoc et supra jam dictum fuerat. In quibus verbis aperte ostenditur, cujus figuram Joannes in hac revelatione tenuerit: nec solum ad ipsum pertinent Joannem, quae ei dicta sunt, sed ad omnes Ecclesias, quae superius septenario numero comprehenduntur, in quibus una catholica, id est universalis exprimitur. Ego sum genus et radix David. Quod nihil aliud est, nisi: Ego sum ex ipsa natura David. Beata enim Dei genitrix de stirpe David descendit, atque idcirco ipse Filius Dei, filius David est. Unde ipse interrogans Judaeos: Quid vobis videtur de Christo cujus filius sit, hoc responsum ab eis accepit: David, et ille: Quomodo ergo David vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis? Sed secundum divinitatem est Dominus Deus David, secundum humanitatem vero non alius, sed idem ipse genus et radix David, id est, natura. Aliter: Ego sum radix David, quia ex me David sumpsit initium. Et ego sum genus et radix David, quia ex illo in fine temporum carnis materiam sumpsi. Stella splendida et matutina. Quantum ad litteram pertinet, stellam splendidam et matutinam appellat Luciferum, quae dum extremas horas noctium illustrat, mane citius affuturum declarat. Ipse atque Christus est stella splendida, quia ipse est lux vera illuminans omnem hominem. Et bene matutina, quia mane surrexit, et tenebras totius mundi fugavit, nobisque claritatem aeterni diei, devicta mortalitate, post resurrectionem ultimam demonstravit, juxta illud Apostoli: Nox praecessit, dies autem appropinquavit.
8.3.15
Et spiritus id est, tota Trinitas, Pater videlicet, Filius et Spiritus sanctus. Et sponsa, id est sancta Ecclesia, dicunt, cuilibet fideli: Veni ad Deum, scilicet gressibus fidei et passibus amoris, juxta illud: Accedite ad eum et illuminamini. Spiritus, id est Deus, dicit hoc per occultam inspirationem cordibus fidelium. Sponsa autem, id est sancta Ecclesia per apertam praedicationem auditores suos invitat ad patriam coelestem. Et qui audit sive per occultam inspirationem, sive per doctorum praedicationem Dei vocem. Dicat alteri cuilibet fideli. Veni. Per fidem rectam et per operationem fidei congruam. Qui enim a Deo jam vocatus est, necesse est ut et alium vocet, ne solus ad remunerationem pergat. Nam et qui ad balneum pergit, ut beatus Gregorius dicit, socios habere desiderans, alios hortatur ut secum pergant. Et qui silit justitiam, id est Deum omnipotentem. Veniat, id est accedat ad illum, ut satietatem aeternam accipiat. Qui vult, accipiat aquam vitae gratis, id est qui desiderat frui Dei contemplatione, in qua est refectio aeternae satietatis, studeat recte vivere, ut postea ad ipsam Dei visionem valeat pervenire. Sed cum Apostolus dicat: Neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, quomodo qui vult, accipit aquam vitae gratis? Sed sciendum est, quia prius praevenit misericordia ut velimus: deinde etiam subsequitur nostra voluntas per eamdem gratiam, ut operemur. De hoc Paulus dicit: Qui operatur in vobis et velle et perficere. Qui itaque sitit, id est, qui aeternas delicias praeveniente se gratia Dei desiderat, passibus amoris ad eas tendat. Et qui vult, id est qui volens ex nolente effectus est, non suis meritis, sed gratuita Dei voluntate, hauriat aquam aeternae delectationis.
8.3.16
Contestor ergo, id est, obtestor et testificor omni audienti verba prophetiae libri hujus. Si quis apposuerit ad haec quae in libro hoc continentur, aliquem errorem. Apponet super illum Deus plagas scriptas in libro isto. Ut post innumera tormenta ad aeternam perveniat damnationem. Tempore quo beatus Joannes ista scripsit, surrexerunt haeretici in Ecclesia, Valentinus scilicet et Ebion, et Cerinthus, quos et in Epistola sua Antichristos vocat, idcirco hanc contestationem eis objecit, ne per pravitatem erroris aliquid huic libro superaddere auderent, sicut, verbi gratia, Arius auferre nisus est ex suo libro: Ego et Pater unum sumus. Photinus quoque dixit: Ego principium tribuo Jesu ex Maria.
8.3.17
Et si quis diminuerit de verbis hujus libri prophetiae vel sensum, vel etiam verba contra suam conscientiam, sicut Arius fecit ex Evangelio, ut praedictum est, auferet Deus partem ejus de libro vitae, id est in memoria praescientiae Dei non scribetur. Et de civitate sancta, id est de coelesti Jerusalem et societate sanctorum angelorum et hominum. Et de his praemiis quae scripta sunt in libro isto. Tamen hoc sciendum est, quia hoc non propter eos dicitur, qui simpliciter quod dicunt sentiunt, sed de his utique, qui contra conscientiam suam male de Deo loquuntur.
8.3.18
Dicit qui testimonium perhibet istorum, subauditur verborum atque idcirco manifestatur, quam vera sint, quia Dominus ipse Christus eis testimonium perhibet. Unde sequitur: Etiam, id est, sic fiat, ut compleantur omnia quae superius dicta sunt. Venio cito, ad judicandum et reddendum unicuique secundum opera sua. Amen, id est, verum est, quia quae praedicta sunt, procul dubio complebuntur. Veni, Domine Jesu. Haec omnis Ecclesia loquitur in Joanne, optans ut veniat Christus ad judicium. Unde et quotidie in Dominica oratione postulat suppliciter: Adveniat regnum tuum. Et illud: Ostende nobis faciem tuam et salvi erimus.
8.3.19
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. In hoc loco Joannes typum gerit praedicatorum, qui scientes hominem non posse justificari per legem, sed per gratiam, optat ut eadem gratia semper cum Ecclesia permaneat. Nota autem quod hic liber a gratia sumpsit initium, et in gratia posuit terminum: quia videlicet et praeveniente Dei gratia salvamur et subsequente justificamur: unde et Paulus hujus locutionis more Epistolas suas ordinavit Ecclesiis, ut a gratia inchoaret, et in gratia terminum poneret.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).