Haymo Halberstatensis-853
Expositio in D. Pauli epistolas
Epis 1.10.22
Choose a text
More by Haymo Halberstatensis
—
9079 Exindpa
1.10.1
IN EPISTOLAM AD ROMANOS. CAPUT VIII.
1.10.1
Nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant. Hinc datur nobis intelligi, quia se ponit pro omnibus fidelibus. Qui ergo mente serviunt legi Dei, licet concupiscant carne, nihil damnationis est illis, quia non ambulant secundum carnem, id est secundum carnalia desideria non vivunt; vel certe in illis qui jam de corpore mortis sunt liberati, id est qui ab universitate omnium peccatorum tempore baptismatis per Dei gratiam sunt exuti, et in eadem sanctitate manent, nihil est damnationis ut morti aeternae subjaceant.
1.10.2
Lex enim, spiritus vitae in Christo Jesu, liberavit me a lege peccati et mortis. Legem appellat gratiam Spiritus sancti, qui spiritus vitae ideo appellatur, quia quoscunque repleverit, vivere facit in virtutibus, et dimittendo peccata, perducit ad vitam aeternam, Lex enim spiritus vitae, id est gratia Spiritus sancti, quae vivificat nos in anima tempore baptismatis, liberavit me a consuetudine peccati, per quam pervenitur ad damnationem mortis aeternae. Aliter: legem in hoc loco gratiam sancti Evangelii possumus accipere, quam per Spiritum sanctum didicimus, ubi nobis vita repromittitur aeterna; vel lex spiritus, fides intelligitur quae Spiritus sancti esse dicitur. quia ab illo et per illum conceditur. Nemo enim dicit: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto, et fides vita est, quia ad vitam aeternam nos ducit.
1.10.3
Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati. Impossibile erat legi ut hominem justificaret, et mundaret a peccatis, et ut januam patriae coelestis aperiret, quod gratia Evangelii per passionem Domini Salvatoris et aquam baptismatis credentibus praestat. Et in hoc erat ei impossibile istud facere, in quo infirmabatur per carnem, hoc est per carnales observantias, et per observationem carnalem illorum qui carnaliter ea intelligebant, atque carnaliter vivebant. Impossibile enim erat sanguine hircorum mundari peccata, quia lex non venit tollere peccata, sed ostendere. In hoc infirma erat, quia neque hominem se carnaliter observantem, neque ea destruentem quae ipsa praecipiebat, justificare poterat, ideoque infirmabatur per carnem, quia a nullo mortalium secundum carnem impleri poterat. Unde beatus Petrus dicit: Quid tentatis Deum, imponere jugum legis super cervices fratrum quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus?. Vel in hoc infirmabatur per carnem, qua propter concupiscentias carnis neminem justificabat Sicut enim medicus in ea parte est infirmus in qua non potest caeco lumen reddere, aliisque infirmis sanitatem praebere, ita lex in ea parte erat infirma, in qua non poterat hominem mundare a criminalibus peccatis, sed Deus Pater mittens Filium suum ad salvandum genus humanum, quae missio nihil aliud est quam illius incarnatio, quod lex non poterat conferre contulit ipse. Quare autem dicit: in similitudinem carnis peccati illum missum, cum in veritate credendum sit eum verum corpus assumpsisse ex carne et ossibus? Corpus nostrum et caro nostra caro peccati est, quia libitudinoso usu procreatur; ideoque cum peccato concipitur, cum peccato originali nascitur: et in hoc saeculo sine peccato non potest conversari. Corpus vero Christi non libitudinoso usu maris et feminae est procreatum, sed opere Spiritus sancti de semine mulieris sine semine virili; ideoque sine peccato conceptus, sine peccato est natus, et sine peccato ab hoc mundo transivit: et in hoc fuit caro illius in similitudinem carnis peccati: quia veram carnem habuit sed sine peccato, quod nos non habemus. Et de peccato damnavit peccatum in carne. Licet difficilis videatur iste versiculus, sensus tamen iste est: peccatum appellat Apostolus in hoc loco carnem Christi, non quia peccati maculam habuerit, sed quia pro peccatoribus oblata est, sicut idem Apostolus alias dicit: Eum, id est Christum, Deus Pater pro nobis peccatum fecit, id est hostiam pro peccatis. Sic enim hostia appellabatur pro peccato in Veteri Testamento, maxime in septuaginta interpretibus, ubi dicitur: Posuit manum suam super caput peccati, id est super caput hostiae quae offerebatur pro peccato. De peccato damnavit peccatum in carne sua, id est de carne sua, quae fuit hostia pro peccato, damnavit peccatum humani generis, non peccando per carnem. Dupliciter enim damnavit, sive occidit et mortificavit peccatum generis humani, vel quia non peccavit in carne sua, vel etiam mortificando illud in cruce. Tale est hoc quasi quis de barbaris victoriam sumat de barbaris, et de Gothis vincat Gothos.
1.10.4
Ut justificatio legis impleretur in nobis. Id est, ut per passionem ejus redempti, et per baptismum ab omnibus peccatis liberati, per Spiritum quoque sanctum roborati, opera legis spiritualiter implere possemus, per cujus impletionem possumus justificari. Qui non secundum carnem ambulamus, id est secundum carnalia desideria vivimus, sed secundum Spiritum sanctum, hoc est secundum quod Spiritus sanctus docet et praecipit: vel certe idcirco damnavit Deus hostia factus pro peccato peccatum generis humani, seu diabolum, qui est auctor peccati, ut justitia quam lex praefigurabat in sacrificiis suis, in agno scilicet, ariete, columba, et turture, compleretur in nobis per Christum in ejus passione, quem illa significabant.
1.10.5
Qui enim secundum carnem sunt, id est qui carnaliter vivunt, et carnalibus delectationibus fruuntur, quae carnis sunt sapiunt, hoc est carnalia et temporalia solummodo requirunt, non curantes de spiritalibus: qui vero secundum spiritum vivunt, id est secundum quod ipse docet et ejus voluntas est vivunt: quae sunt spiritus sentiunt, id est spiritalia sectantur, gaudia patriae coelestis quaerentes. Aliter: homo ex duabus substantiis consistit, ex carne videlicet et anima. Si actus carnis superaverint affectum mentis, carnalia et temporalia tunc homo requirit: si vero affectus spiritus sive mentis superaverit actus carnis, tunc spiritalia sectatur.
1.10.6
Nam prudentia carnis mors est. Prudentia vero carnis sive carnalis est malum pro malo reddere, carnalia desideria sectari, quae si quis impleverit, mortem aeternam sibi acquirit. Philosophi definierunt prudentiam esse bona temporalia appetere, et mala temporalia cavere; quae prudentia, quia carnalis est, idcirco generat mortem aeternam, quoniam dum bona praesentis vitae omni aviditate desiderantur, et adversa pro Christi nomine desiderantur, bona aeternae vitae pro nihilo habentur. Prudentia autem spiritus, vita, et pax: prudentia spiritus, id est rationabilitas mentis: est malum pro malo non reddere; amicos in Deo et inimicos propter Deum diligere; orare pro persequentibus et calumniantibus, juxta quod Evangelium praecipit; cuncta temporalia ac transitoria spernere; gaudia patriae coelestis toto nisu mentis appetere. Prudentia enim mentis in praesenti pacem habet, non reddendo malum pro malo, et in futuro vitam aeternam meretur.
1.10.7
Quoniam sapientia carnis inimica est Deo. Quod superius dixit prudentiam carnis, modo appellat sapientiam carnis. Sapientia autem carnalis hominis et mundana est in rebus caducis spem ponere, et ea operari quae superius diximus. Legi enim Dei, id est legi Evangelii, quae dicit: Malum pro malo non reddas, non est subjecta sapientia carnalis. Quare? quia non potest; et quare non potest? quia non vult, timens amittere bona temporalia. Dum enim malum pro malo reddunt, odientes invicem, Evangelio contrarii existunt, quod inimicos praecipit diligi.
1.10.8
Qui autem in carne sunt, id est qui secundum carnalia desideria vivunt, et in spe carnalium bonorum sunt positi, Deo placere non possunt; subaudis quandiu in talibus manent.
1.10.9
Vos autem, o Romani, in carne non estis, id est in carnalibus desideriis: quia jam mortificastis membra vestra cum vitiis et concupiscentiis; sed in spiritu estis, id est in spiritalibus rebus, et spiritualia quaeritis: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis, hoc est, si Spiritus sanctus habitat in vobis, tunc utique spiritaliter vivitis. Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Spiritus sanctus communis spiritus est Patris et Filii. Quomodo potest cognosci si Spiritus sanctus habitat in nobis per operationem bonam et veram, quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Quicunque Christi opera imitatur, ut oret pro persequentibus et calumniantibus, utique spiritum ejus habet in se habitantem, id est Spiritum sanctum, qui est titulus possessionis ejus, quia quemcunque repleverit ad corpus Christi facit pertinere: qui vero Christum non imitatur, nec spiritum ejus habet, non pertinet ad Patrem illius.
1.10.10
Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est, id est mortale et moriturum, propter peccatum Adae, et propter actualia postmodum commissa: spiritus vero, id est anima, vivit apud Deum per fidem propter justificationem fidei et baptismatis. Per anticipationem dicit corpus mortuum esse, pro eo quod debuit dicere, mortale et corruptibile. Hoc autem sciendum est, quia non propter terrenam fragilitatem corpus nostrum mortale est, sed propter peccatum.
1.10.11
Quod si spiritus ejus, id est Patris, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, habitat in vobis, per fidem, per charitatem, per spem, sicut dicitur per Prophetam: Inhabitabo in illis; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra in die judicii, ut ultra non sint mortalia, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis, in quo invenerit Deus Pater in praesenti saeculo habitantem Spiritum sanctum: utique potentia Divinitatis, qua Christum suscitavit, suscitabit et illum in die judicii ad gloriam, dans ei immortalitatem et incorruptibilitatem in corpore, et incommutabilitatem in anima. Passio etenim Christi a morte animae liberavit nos in praesenti saeculo, sed mors corporis usque ad generalem resurrectionem omnibus aequaliter eveniet.
1.10.12
Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Debitor est qui alicui aliquid debet. Non idcirco creati sumus ab omnipotente Deo ut secundum carnem, id est secundum desideria carnis vivamus, quia non sumus carni debitores, sed Deo, ut spiritualiter conversemus, cuncta transitoria et caduca pro nihilo dicentes, et Deo debitum nostrum reddentes. Quid ergo accepimus ab illo ut ei debitores essemus? Quidquid boni habemus. Cum enim non essemus, ab illo de nihilo conditi sumus, et cum nostro vitio perditi essemus, ab ipso redempti sumus, donante nobis pariter bona temporalia, et promittente aeterna. Et quomodo possumus ei debitum reddere? Serviendo voluntati illius, obtemperando mandatis ejus, et quidquid boni habemus non nostris meritis, sed illius gratiae imputando
1.10.13
Si enim secundum carnem vixeretis, id est, si carnales concupiscentias et delectationes secundum appetitum Carnalium desideriorum opere impleveritis, moriemini morte aeterna. Quid est secundum carnem vivere? Carnalia opera exercere, adulterium videlicet, homicidium, furtum, et caetera talia. Si autem spiritu, id est gratia sancti Spiritus, facta carnis mortificaveritis, vivetis vita aeterna. Videamus primum quae sint opera vel facta carnis, ex aliis verbis Apostoli: Manifesta autem sunt opera carnis; quae sunt forricatio, immunditia, luxuria et caetera talia quae sequuntur. Et quid dicit de fructu et operibus Spiritus sancti? Fructus, inquiens, Spiritus est charitas, gaudium, pax, et caetera talia. Quomodo ergo possumus mortificare per gratiam sancti Spiritus opera carnis? Hoc modo; verbi gratia: vivit in nobis et regnat superbia, accipientes a sancto Spiritu humilitatem, simus humiles, et sic mortificabimus superbiam; vivit in nobis libido, accipientes a Spiritu sancto castitatem, simus casti, et sic poterimus mortificare libidinem. Si, inquit, secundum Deum vivendo voluptates carnis et desideria carnalia exstinxeritis, beati eritis in vita aeterna. Quicunque enim Spiritu Dei aguntur, id est reguntur et ducuntur ad donum, hi filii Dei sunt, non per naturam, sed per adoptionem
1.10.14
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei, in quo clamamus- Abba( Pater). Judaei quibus ista scribebat Apostolus acceperant a patribus suis spiritum servitutis in timore, id est legem a Spiritu sancto dictatam et scriptam, quae eos cogebat per timorem ad observantiam sui, minans et dicens: Si quis hoc vel illud fecerit, morte moriatur. Ipse etiam Spiritus sanctus, quem illi acceperunt quando data est lex, cogebat eos ut legem observarent. Et quia tunc acceperant isti a patribus suis Spiritum sanctum et legem, ideo dicit Apostolus: Non accepistis iterum spiritum servitutis, qui vos cogat per timorem ad servitium omnipotentis Dei, sed accepistis gratiam Evangelii, ubi non cogitur aliquis venire ad fidem Christi timore. Accepistis quoque spiritum adoptionis sive electionis filiorum Dei, qui vos in partem Dei vocavit ad libertatem, ut jam non sitis servientes Deo timore servili, sed amore ac timore filiationis, quo servit bonus filius patri, timens eum offendere. Quod vero subdit, in quo Spiritu sancto clamamus: Abba( Pater) tale est, ac si diceret: Per quem Spiritum sanctum edocti et illuminati clamamus: Abba( Pater); nisi enim Spiritum sanctum tempore baptismatis accepissemus, nequaquam auderemus Deum omnipotentem factorem nostrum Patrem clamare, dicentes in oratione Dominica: Pater noster, qui es in coelis. Nemo enim paganorum hoc praesumit dicere. Abba Syrum est et Hebraeum; Pater, Graecum et Latinum Praevidens ergo Apostolus utrosque populos ad fidem colligendos, posuit duo nomina sub una significatione, ut illi qui credunt ex Hebraeis et Syris dicant: Abba, miserere nostri; qui ex Graecis aliisque omnibus gentibus credunt, dicant: Pater. Tale quid in Evangelio Marci habetur, dicens, Domino: Abba( Pater), si possibile est, transeat a me calix iste
1.10.15
Ipse enim Spiritus sanctus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si quando opera bona agimus Deo servientes, Spiritus sanctus, qui habitat in nobis, perhibet nobis testimonium in corde per occultam inspirationem sine strepitu vocis, quia filii Dei sumus effecti in baptismate, non per naturam, sed per adoptionem, et quia, talia faciendo, perseverabimus in ejus filiatione.
1.10.16
Si autem filii, et haeredes. Servus non meretur accipere haereditatem, filius accipit: et nos, si filii Dei sumus, haereditatem merebimur accipere. Hoc quoque considerandum, quia haereditas in morte patris confirmatur secundum humanas leges. Quam ergo haereditatem poterit Deus Pater dare nobis, qui non potest mori? Seipsum utique dabit, ut sicut est immortalis et incorruptibilis, ita et nos simus immortales, et incorruptibiles, atque incommutabiles, thesauri quoque sapientiae et scientiae divinitatis suae. Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Haeredes Dei Patris erimus, ut diximus; sed consideremus quomodo simus haeredes Christi. Haeredes igitur Christi jam ex parte sumus, quia pergens ad passionem, reliquit nobis possessionem pacis ecclesiasticae, inquiens: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Quid plura dicam? Omnia quae ipse in praesenti saecule, sive in praedicatione, sive in miraculis operatus est, omnia nobis reliquit ad credendum et tenendum, Evangelii quoque Testamentum, quae omnia in morte sua confirmavit. Cohaeredes etiam ejus erimus post generalem resurrectionem, quando erimus immortales, incorruptibilesque in corpore, atque incommutabiles in anima, sicut et ipse. In gloria quoque similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est, velut Joannes dicit: Charissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus, scimus autem quia, cum apparuerit, similes ei erimus. Et ipse Dominus ad Patrem: Pater, volo ut ubi sum ego, ibi sit et minister meus. Sicut enim Christus habitat in dextera Patris, id est in magnitudine paternae majestatis, ita erimus et nos ei cohaeredes, quia fulgebimus sicut ipse fulsit in monte; et non solum in gloria erimus ei cohaeredes, sed etiam in potestate, sicut ipse dixit apostolis: Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Quid plura dicam? Quicunque filius Dei efficitur et haeres, quaecunque Dei sunt, utique et ipse merebitur accipere. Ista enim omnia cum securitate exspectare possumus, si fecerimus quod sequitur: si tamen compatimur, subaudis Christo, ut glorificemur cum illo. Quod est dicere: tunc merebimur cohaeredes Christi esse in gloria, si talia patimur pro amore nominis ejus, necessitate ingruente, qualia ipse pro nobis pertulit, imitantes ejus passionem et dilectionem; juxta quod Petrus dicit: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus.
1.10.17
Existimo enim quod non sint condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Si quilibet hominum omnia praecepta Veteris et Novi Testamenti potuisset implere, et omnia genera tormentorum despicere, carceres videlicet, aculeos, ungulas, ustulationes, lapidationes, crucifixiones, frixiones in sartagine per multa curricula temporum, nequaquam esset dignus gloria futura quam percepturi sunt electi. Quaerit aliquis, quare? Ideo utique quia ista temporalia sunt, illa aeterna. Quae erit illa gloria? quia fulgebunt electi sicut sol in regno Patris sui, et erunt sicut angeli Dei, cernentes praesentissimum Dei vultum; juxta quod Joannes dicit: Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.
1.10.18
Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Creaturam in hoc loco appellat hominem, qui merito creatura appellatur, quia vitio suo imaginem amisit et similitudinem omnipotentis Dei, quam habebat in anima. Ista ergo creatura, id est omnis homo fidelis, manifestationem filiorum Dei exspectat, ut appareat quod promissum est, quando ipsa re manifestabitur qui sint filii Dei, quod modo tenemus in spe: Ecclesia si quidem in praesenti permista est bonis et malis, omnesque Christum clamant, et non apparet qui sint filii Dei futuri in re. Cum autem Christus venerit ad judicium, et separaverit agnos ab haedis, dicens justis: Venite, benedicti Patris mei, tunc revelabitur qui sint filii Dei in re. Quod autem dicit, Exspectatio creaturae, sive exspectatio nostra revelationem filiorum Dei exspectat, sic videntur haec verba sonare, quasi aliud sit creatura, atque aliud Filius Dei, cum unum sit. Sic denique soliti sunt homines dicere, videntes in praesentia sui multos colores per diversa vasa ordinatos: exspectatio vel expressio istorum colorum manifestationem imaginis exspectat, cum non sit aliud imago, et aliud colores.
1.10.19
Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe. In hoc loco et etiam subsequentibus, ubi dicit Apostolus quod omnis creatura ingemiscit, reprehendit beatus Augustinus acutissime Origenem, quare in hoc nomine quod est creatura, comprehenderit non solum bestias, sed etiam solem, caeteraque sidera et angelos pariter cum homine, dicens omnia vanitati subjecta esse, et, quod majus est, ingemiscere in suo cursu et operatione. Sed, licet omnis creatura quae potest mutari in melius aut deterius, sicut sancti angeli quondam potuerunt, licet modo non possint illi qui Deo adhaerent, aut qui potest a laetitia in tristitiam converti, ut homo vel caeterae omnium rerum creaturae, comparatione omnipotentis Dei qui semper idem est, vanitas sint, sicut dicit Ecclesiastes, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas: tamen non ideo omnis ingemiscit, sicut angeli Deo adhaerentes, quia jam immutabiles sunt effecti, sicut Ezechieli monstratum est in crystallo quod erat super capita animalium, et sicut illa quae irrationabilis est, vel anima caret. Quapropter creaturae nomine debemus intelligere hominem qui cum omnibus creaturis quamdam communionem habet, quia omnis creatura in tria dividitur: aut enim est corporalis, quae potest moveri et volvi per loca; aut est animalis, quae anima vivificatur; aut est spiritualis, ut angeli qui ratione utuntur. Homo ergo in hoc quod corpus habet conjungitur corporalibus creaturis per animam, anima vegetantibus, per rationem qua discernit inter bonum et malum, spiritalibus. Quod beatus Gregorius aliis verbis, sed eodem sensu ita exponit dicens: Habet homo, inquit, esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire et vivere cum animalibus; intelligere, id est rationabilitatem habere, cum angelis. Creatura enim id est omnis homo vivens in carne, vanitati, id est mutabilitati, mortalitati, corruptioni subditus est, non volens, quia sponte quidem peccavit in paradiso, sed non sponte neque volens subjectus est mortalitati et poenae. Verbi gratia: sicut latro qui sponte committit furtum, sed non sponte suspenditur, et licet ipse nollet, tamen subjectus est vanitati propter eum, id est propter justum omnipotentis Dei judicium, qui subjecit eum in spe liberationis et veniae. Nam in hoc ostenditur Deus omnipotens esse justus, quia ejus peccatum non dimisit impunitum, et in hoc praedicatur esse misericors, quia non statim illum penitus damnavit et occidit, sed reservavit ad poenitentiam, dans ei veniae spem et liberationis, regressionisque in gradum pristinum ut exspectet illud quod in sequentibus dicitur.
1.10.20
Quia et ipsa creatura, id est quilibet homo electus, liberabitur in die judicii, a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei. Homo in praesenti saeculo sub servitute corruptionis et mortalitatis est positus, quia subjacet mutabilitati et vitiis; liberabitur autem in die judicii ab omni faece mortalitatis et peccati, quando mortale corpus acceperit immortalitatem, et corruptibile hoc incorruptionem, et transibit in libertatem gloriae filiorum Dei, quia erit similis Christo in gloria, et in libertatem filiationis adoptivae, de qua ait Dominus Judaeis. Si vos Filius liberaverit, vere liberi estis. Potest etiam differentia esse in hoc loco inter Creatorem et creaturam; nam paulo superius ubi dixit: Exspectatio creaturae filiorum Dei revelationem exspectat, fideles tantummodo possunt intelligi, qui jam credebant, hic vero ubi dicit: Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, infideles intelligi possunt, qui necdum temporibus apostolorum crediderant, praedestinati tamen erant ad vitam, unde et postea crediderunt.
1.10.21
Scimus enim quod omnis creatura, id est omnis homo, ingemiscit et parturit usque adhuc, In hoc loco, ut dicit beatus Augustinus, non est Origenes sequendus, neque sequaces ejus qui omnem creaturam rationabilem et irrationabilem, corporalem et incorporalem comprehendunt. Non enim omnis creatura ingemiscit, ut illi volunt; sed homo, qui cum omni creatura quamdam communionem habet, eo modo quo paulo superius dixit: Omnis, inquit, creatura, id est omnis homo ingemiscit, affligitur, tristatur in dolore, in fame et siti, in frigore et nuditate, in carceribus et parturit; sive( quod melius habetur in Graeco) dolet in multis angustiis usque adhuc, id est usque ad diem judicii; et quandiu dicitur adhuc, vel quandiu dicitur hodie, semper subjacebit creatura humana angustiis et doloribus; illi autem qui jam regnant cum Deo, et quotidie transeunt ad requiem sempiternam, postquam ab hujus saeculi aerumnis liberantur, non ingemiscunt.
1.10.22
Non solum autem illa, subaudis creatura, id est, non solum credentes et non credentes ingemiscunt et dolent in praesenti vita, sed et nosipsi, subaudis apostoli, qui perfectionis fidei sumus, primitias spiritus habentes, dolemus, et ipsi intra nos gemimus in corde et mente, sustinentes carceres, penuriam, egestates, multasque angustias et afflictiones. Bene et convenienter dicit: Non solum alii ingemiscunt, sed et nos ipsi apostoli primitias Spiritus sancti habentes, quia sicut illos primos elegit Deus, ita primi accipere meruerunt Spiritum sanctum in die resurrectionis, quando dixit eis: Accipite Spiritum sanctum. Die quoque Pentecostes, quando in linguis igneis venit super eos Spiritus sanctus; vel etiam primitias Spiritus dixit, id est majora dona Spiritus sancti acceperunt in praedicatione, ut omnium gentium linguis loquerentur, in miraculis quoque quibus prae omnibus mortalibus abundantes gloriosi exstiterunt. Legitur enim in Actibus apostolorum quod ponebant infirmos et mortuos in plateis, ut veniente Petro saltem umbra illius veniret super illos et sanarentur. Beatum quoque Andream legimus uno die triginta et eo amplius mortuos suscitasse. Primitiae siquidem appellantur optima quaeque et chariora, sicut in lege habetur: Offeres primitias auri et argenti tui Domino, id est optima et chariora. Re enim vera ita dignum erat, ut per quorum ministerium doctrina evangelica, et fides Dominica per quadrifidum orbem diffamanda erat, majora dona Spiritus sancti acciperent. Aliter: Non solum, inquit, alii ingemiscunt, sed etiam nos qui primitias spiritus nostri, id est qui rationabilitatem et devotionem mentis nostrae Deo jam habemus oblatas in holocaustum: quod igne dilectionis Dei et proximi ardet, de quo igne Dominus ait: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? Nunquid primitias mentis suae idem Apostolus non habebat Deo oblatas, qui dicebat: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Apostolus etenim rationabilitate mentis et intentione serviebat legi Dei, consentiendo ei in hoc quia nolebat concupiscentiae carnali subjacere: carne autem legi peccati, id est consuetudini malae qua concupiscebat. Exspectantes adoptionem filiorum Dei, redemptionem corporis nostri. Quaestio oritur in hoc loco: cum Apostolus in superioribus locis hujus Epistolae dicat: Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei; et alibi: Christus nos redemit de maledicto legis, quare modo dixerit exspectare nos adoptionem, sive electionem filiorum Dei, et redemptionem corporis nostri, id est totius Ecclesiae, quae est corpus Christi? Quaestio haec in sequentibus solvitur, ubi dicit Apostolus:
1.10.23
Spe enim salvi facti sumus. In spe quidem jam filii Dei sumus omnes credentes, et redempti passione Christi; sed adhuc exspectamus ut quod modo sumus et tenemus in spe, quandoque simus et possideamus in re. Omnes quidem credentes fidem habemus quod simus filii Dei, et simus redempti sanguine passionis ejus, sed non proderit aliis passio ejus, nisi electis qui et filii Dei erunt sicut Joannes dicit: Charissimi, filii Dei sumus modo in spe, et nondum apparuit quid erimus in re. Scimus autem quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Spe enim salvi facti sumus; sicuti fides est credere ea quae non videmus, ita spes est exspectatio futurorum bonorum. Per passionem enim Christi redempti sumus in spe, per baptismum autem accipimus remissionem peccatorum, et filii Dei sumus in spe, non in re, quia necdum apparet quales futuri sumus. Spes autem quae videtur non est spes, quasi diceret: Illa res quae videtur non est spes; nam quod videt quis, quid sperat? Illud quod videmus non speramus. Verbi gratia: video te in praesentia mea stare, non te spero venturum.
1.10.24
Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus, id est, non deficimus. Inter spem et rem media est patientia, quia per patientiam qua sancti sustinent adversa hujus saeculi, non quaerentes in praesenti mercedem, sperant se pervenire ad gloriam aeternam.
1.10.25
Similiter et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Id est, sicut spes et patientia adjuvant et sustinent infirmitatem mentis nostrae, ita et Spiritus sanctus. Infirmitas autem animae est plerumque illa petere quae nobis non conveniunt, sicut sequentia manifestant: nam quid oremus sicut oportet nescimus. Plerumque dum volumus bona nobis petere, contraria et adversa petimus; si nobis illa concederentur, sicut beatus Paulus contraria sibi petebat, quando petebat ferri a se spiritum tentationis et infirmitatem. Si enim exaudiretur, forsitan revelationum magnitudine se extolleret, et caderet in lapsum. Sic etiam plerumque positi in prosperitate, petimus illam nobis conservari, quae si semper nobis maneret, forsitan amore sui implicaret animum nostrum. Similiter, quando sumus positi in infirmitate, causa probationis aut emendationis imploramus liberari: quae si a nobis tolleretur, fortasse ad peccata pristina reverteremur aut remissius in bono opere laboraremus. Ideoque nescimus orare sicut oportet, nisi Spiritu sancto docente, sed ipse Spiritus sanctus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Dicit beatus Ambrosius, quia si quando fideles aliquid petunt contra salutem suam per ignorantiam, non per jactantiam, Spiritus sanctus, qui unius substantiae est cum Patre et Filio, interponit se in medio inter nos et Deum Patrem, et postulat pro nobis quae utilia sunt, non cum impulsu aeris, neque cum sonitu, vel strepitu vocis, sed inenarrabiliter, sicut convenit ejus divinitati, quae aequalis et consubstantialis est Deo Patri; et plerumque ea quae nos petimus nobis contraria, ipse mutat in melius, non dando quod petimus. Postulare etiam dicitur pro nobis, secundum alios doctores, ac gemere, quia quoscunque gratia sua replet, postulantes facit et gementes pro suis reatibus et aliorum: vel quia differuntur a regno; qui gemitus bene inenarrabiles dicuntur, quia nemo potest enarrare quantae compunctiones in cordibus fidelium sint, vel quanta remuneratione digni sunt coram Deo.
1.10.26
Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. Deus Pater cum Filio suo, qui omnia arcana cordium et secretorum, non solum hominum, sed et angelorum penetrat scit quid desideret Spiritus sanctus, habitans in cordibus fidelium suorum, quia unius scientiae sunt, vel quid nos desiderare faciat. Postulat quoque secundum Deum pro sanctis, quoniam ea facit nos postulare quae et Deo placeant et nobis utilia sint, ita ut dicamus positi in oratione: Deus aeterne, qui absconditorum et futurorum es cognitor, sicut scis nobis necessarium esse et sicut tibi placet, miserere nostri. Deo ergo loquitur sine strepitu vocis cum nobis tacere videtur, quia et videt cum non videatur, et haec petit quae scit Deo Patri placere et nobis prodesse: unius enim voluntatis est ipse et Pater.
1.10.27
Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Illi qui diligunt Deum, qui mandata ejus custodiunt et servant, sicut Dominus dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; hoc dicit quia diligentes Deum, et mandata ejus servantes, et qui secundum propositum sive praedestinationem omnipotentis Dei ad hoc vocati sunt, ut sancte vivendo sancti sint: si quando aliquid inepte atque imperite contra suam utilitatem petunt, sicut et Paulus et filii Zebedaei, Deus omnipotens cooperatur illis in bonum aut non dando quod petunt, aut etiam mutando aliud pro ipso quod petunt; neque imputat illis in peccatum, sed ea tribuit quae danda sunt Deum amantibus. Bene autem dicit cooperantur, quia operantur illi qui petunt, cooperatur Deus omnipotens, implendo quae ad salutem illorum pertinent.
1.10.28
Nam quos praescivit, subaudis esse credituros, et in sua fide permansuros, illos et praedestinavit, sive praefinivit et ordinavit conformes fieri imaginis Filii sui, id est similes fieri in gloria humanitatis Filii sui, qui reformavit corpus humilitatis nostrae, ut idem Apostolus alibi dicit: Configuratum corpori claritatis suae. Licet enim in potentia divinitatis non simus aequales illi, tamen in gloria, et in immortalitate, et incorruptione erimus similes ei, quoniam videbimus eum sicuti est: vel certe ad hoc praedestinavit eos conformes fieri imaginis Filii sui, ut sicut Christus peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, ita et illi qui fratres volunt existere Domini Jesu Christi, non habeant voluntatem peccandi. Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Omnis unigenitus potest dici primogenitus, non tamen omnis primogenitus dici potest unigenitus. Quicunque enim primus aperit vulvam matris nascendo, nec habet alios fratres sequaces, et primogenitus est, et unigenitus: qui vero primus egreditur ab utero materno et habet postmodum fratres sequentes, solummodo primogenitus est. Filius autem Dei, Redemptor videlicet humani generis, si digna consideratione perpendimus, tam secundum divinitatem, quam secundum humanitatem, et unigenitus praedicandus est et primogenitus. Unigenitus quidem est secundum divinitatem, quia in natura divinitatis non habet alios fratres; primogenitus vero est, quia ante omnem creaturam non factus, sed genitus est, sicut per Salomonem dicit: Ego sapientia ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. Secundum humanitatem autem unigenitus quidem potest dici beatae Mariae, et primogenitus in multis fratribus adoptivis, quia ipse primus surrexit a mortuis, primus ascendit ad coelos. Isti sunt fratres, de quibus ipse dixit ad Mariam: Vade ad fratres meos, et dic eis. Fratres enim illius dicuntur omnes fideles in hoc, quia homo fieri dignatus est. Sed is qui frater noster est secundum carnem, ipse Dominus Deus noster est secundum divinitatem.
1.10.29
Quos autem praedestinavit, sive praefinivit secum regnaturos in aeterna beatitudine, hos et vocavit per se et per apostolos suos. Vocat quoque modo usque ad finem judicii, et quos vocavit per gratiam suam ut permanerent in gloria secum, hos et justificavit per passionem suam, per baptismum et fidem exornatam bonis operibus, et justificabit usque ad finem saeculi. Quos autem justificavit, illos et glorificavit. Praeterito tempore utitur. Apostolus in hoc loco pro futuro, in hoc quod dicit glorificavit, morem sacrae Scripturae tenens, quae sic solet narrare futura quasi praeterita. Illos enim quos vocavit, et justificavit in praesenti saeculo, hos glorificavit in die judicii: sicut idem Apostolus alias dicit: Cum Christus apparuerit, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria.
1.10.30
Quid ergo dicemus ad haec? subaudis quae modo diximus de vocatione, justificatione, et glorificatione, id est quam gratiarum actionem reddemus illi, qui gratis nullisque meritis praecedentibus antequam essemus nos, praedestinavit regnaturos secum, ac postea vocavit et justificavit, ad ultimum etiam et glorificabit. Tale est et illud Psalmistae: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Potest et intelligi: Quid praedestinationi Dei contradicere possumus, si omnes non praedestinamur adhuc ut regnemus cum illo? Si Deus pro nobis, subaudis est, vel pugnat qui praedestinat, justificat et glorificat, quis contra nos valet pugnare? Nullus: neque diabolus, neque Nero, sive quilibet persecutor.
1.10.31
Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, id est a morte non servavit, sed pro nobis omnibus praedestinatis ad vitam aeternam tradidit illum. Et ipse Pater tradidit Filium, quia tradi permisit, multisque modis est ipse Filius traditus. Hoc verbum quod est parcere aliquando significat dimittere, ut illud in Virgilio: Parce metu, Cytherea, id est dimitte metum; aliquando significat servare, sicut hic, qui proprio Filio suo non pepercit: unde apes parcae vocantur, id est servatrices, quia servant sua mella. Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Hoc maxime ad apostolos refertur, quibus ait Veritas: Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim sedes: potest referri et ad omnes praedestinatos, qui in capite suo Christo omnia possident, quae ipse possidet. Cum enim omnis creatura longe incomparabiliter distet a Filio Dei, per quem facta sunt omnia, si Deus Pater in tantum nos dilexit, ut pro nobis traderet illum, utique poterit in nobis ista implere.
1.10.32
Quis accusabit adversus electos Dei? id est: quis sumet accusationem adversus electos Dei? Diabolus accusat electos Dei, sicut accusavit beatum Job, sed meritum auxit, non minuit, quia vir justus, ejus adversa patienter sustinuit. Notandum autem quia haec sententia secundum beatum Augustinum per interrogationem et percontationem legi debet; et sicut ipse dicit, percontationi multa possunt responderi, interrogationi autem aut affirmative debet responderi etiam aut negative; non pronuntiabitur ergo ita ut post per contentionem qua dicimus, quis accusabit adversus electos Dei? illud quod sequitur, Deus qui justificat, enuntietur sono interrogantis, ut tacite respondeatur, Non. Similiter illud quod sequitur, quis est qui condemnet? percontando legendum est, ut subinferatur interrogando Christus Jesus qui mortuus est, imo qui et resurrexit, et subintelligatur tacite, non. Et est sensus: Nunquid Christus, qui mortuus est pro nobis et resurrexit, ut nobis vitam donaret, condemnabit nos? Non utique, sed salvabit. Hoc vero quod sequitur, quis est ad dexteram Patris, qui etiam interpellat pro nobis, non jam interrogando, sed potius affirmando pronuntiandum est. Quis est ad dexteram Dei, id est in plenitudine et magnitudine paternae majestatis, qui etiam interpellat pro nobis Deum Patrem non voce, sed miseratione, dum quotidie hominem quem assumpsit, et gravissimum genus mortis quod pro nobis sustinuit, vultui paterno offert, ut nostri misereatur.
1.10.33
Quis ergo nos separabit a charitate Christi? Ad superiora pertinet, ubi ait: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quia omne quod in praesenti est, comparatione futurae gloriae momentaneum est: ideoque alloquitur Romanos ne deficerent in tribulationibus: Videte Petrum, considerate Paulum; ante potuit Nero illos occidere quam a charitate Christi sejungere; Stephanus lapidibus obrutus, Laurentius ustulatus, non potuerunt a Christo separari quoniam ita erant mente Deo copulati, ut insensibiles essent ad omnia toleranda tormenta. Nunquid nos separabit tribulatio, an angustia? Angustia dicitur omnis necessitas, omnisque indigentia: persecutio autem est vis mali. Nam persequi est aperte vim inferre. Periculum? Periculum in multis rebus et in insidiis accipitur. Gladius? Gladius vero potest significare quaelibet genera suppliciorum. Fames et nuditas? Non poterant eos separare, quia habebant panem verum Christum, qui eos spiritaliter pascebat et vestiebat, sicut alibi Apostolus ait: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis.
1.10.34
Quia propter te mortificamur tota die. Vox martyrum ad Christum. Tota die dicit, id est omni tempore quandiu vivimus: quia qui perseveraverit usque in finem, coronabitur. Non enim sufficit uno die pro Christo tribulationem pati, sed omni tempore, si necesse fuerit. Aestimati sumus sicut oves occisionis quae occiduntur sine reluctatione. Sicut oves non reluctantur cum ad mortem ducuntur, ita et nos non reluctemur, dum occisioni paramur.
1.10.35
Sed in his omnibus tribulationibus tormentisque positi superamus et vincimus propter eum qui dilexit nos, id est propter Christum qui nos dilexit usque ad mortem, quia pro nobis est mortuus, et qui nobis dixit: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere.
1.10.36
Certus enim sum quia neque mors, quae injungitur corpori, poterit nos separare a charitate Christi. Non dixit opinor, sed certus sum; neque vita, subaudis praesens quae in longinquum abnegationibus Christi primittitur, et est sensus: Si minatus fuerit mihi Nero mortem omnibus crudeliorem, aut vitam in praesenti saeculo omnibus feliciorem, non poterit me separare a fide Christi sed neque alios coapostolos meos; neque angeli, subaudis maligni, qui transfigurant se in angelos lucis; vel secundum illud: Si angelus de coelo evangelizet vobis praeter quod nos evangelizamus, anathema sit. Et est sensus: Etsi angelus de coelo vellet me separare a charitate Christi, quod fieri non potest, non posset me separare. Neque principatus, id est contrariae potestates daemonum, quae aliis principantur, de quibus ipse dicit in Epistola ad Ephesios: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum. Neque virtutes, contrariae daemonum, quae sub ipsis principibus consistunt. Neque instantia, id est praesentia bona quae promittuntur credentibus, vel mala quae minantur. Neque futura, subaudis bona vel mala istius saeculi. Neque fortitudo, id est diabolus princeps daemonum de quo dicitur: Cum fortis armatus custodit atrium suum. Neque altitudo, id est astrologia. Neque profundum, id est necromantia, quae inferiora inferni scrutatur, per quae duo multi avertebantur a fide. Et est sensus: Etiamsi omnes astrologi et mathematici, hoc est astrorum conspectores, qui se fatentur rationem siderum penetrare et cursus, venerint contra nos; vel etiam illi qui per necromantiam, id est mortuorum resuscitationem, animas ab inferis revocant, sicut mulier illa pythonissa revocavit animam Samuelis, nequaquam poterunt nos separare a charitate Christi; neque creatura alia, id est si aliqua creatura est sursum, aut deorsum, praeter istas quas dixi, nec ipsa poterit nos separare in aliam partem. Vel secundum Gregorium, alia creatura intelligitur hic homo qui se potest a charitate Dei separare male vivendo. Et est sensus- Neque alia creatura quam nos ipsi poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu; nos tum possumus nos separare ab ea male vivendo. Mentes enim sanctorum ita sunt Deo, qui summus spiritus est, per charitatem conjunctae, ut inter illas et Deum nulla creatura sit media: quia qui adhaeret Deo unus spiritus est.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).