Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Haymo Halberstatensis-853
Expositio in D. Pauli epistolas
Epis 14.10.2
Choose a text More by Haymo Halberstatensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9079 Exindpa
14.10.1
IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. CAPUT IX.
14.10.1
Habuit quidem et prius justificationes culturae et sanctum saeculare. Prius quidem testamentum habuit justificationes culturae, quia per divinum cultum justificabantur homines a levioribus culpis: habuit et sanctum saeculare, in quo saeculi homines, hoc est gentiles ad judaismum transeuntes recipiebat. Patebat enim non solum Judaeis, sed etiam gentilibus. Sanctum ergo saeculare vocat locum atriorum, ubi gentiles stabant ad adorandum post Judaeos. Tabernaculum enim factum est primum, in quo candelabra, et mensa quae, subaudis mensa vel propositio panum, dicitur sancta. Non de illo tabernaculo disputaturus est hic Apostolus, quod Moyses fecit in eremo. Ubi tantummodo unum candelabrum fuit, sed de templo quod postea Salomon aedificavit in Hierusalem, ubi fuerunt plura candelabra. Unde quod dicit primum, non est referendum ad tempus, sed potius ad locum. Dividit enim illud templum Salomonis beatus Apostolus in duo tabernacula: et primum quidem tabernaculum appellat illam partem templi ubi erant candelabra et mensa, super quam ponebantur duodecim panes calidi, sex hinc, et sex inde, et super panes duae patinae aureae, plenae thure: una hinc, et altera inde, eratque ibi a sabbato usque ad sabbatum, et erat ibi altare aureum, ubi offerebatur incensum thymiamatis mane et vespere, cum qua parte templi comprehendit altare holocaustorum, quod erat sub divo ante fores templum Domini, in quod tabernaculum licite ingrediebantur quotidie sacerdotes, et reliqui ministri; secundum autem tabernaculum vult intelligi Sancta sanctorum, illam videlicet partem templi quae dividebatur pariete viginti cubitorum et velo, quod pendebat ante parietem ubi intrinsecus erat arca Moysi, continens in se tabulas legis et urnam auream, in qua erat manna, virga quoque Aaron quae fronduerat. Ipsa autem arca plano schemate erat facta, ideoque super ipsam erat tabula aurea quae appellabatur propitiatorium, eo quod inde loqueretur Dominus Moysi et sacerdotibus, et super ipsam arcam erant duo cherubin quae alis suis obumbrabant tabulam propitiatorii, versisque vultibus respiciebant in propitiatorium, In istud secundum tabernaculum, hoc est Sancta sanctorum, nemo ingredi audebat, nisi solus pontifex semel in anno, qui accepto sanguine in vasculo ingrediebatur intus oraturus pro populo, septima decima videlicet die septimi mensis a festivitate paschali, quae dies appellabatur quidem propitiationis, in crastinum autem sequebatur festivitas tabernaculorum. Spiritualiter autem illud primum tabernaculum ubi sacerdotes licite ingrediebantur, statum praesentis Ecclesiae significat, ubi sunt plura candelabra, sancti videlicet praedicatores, qui sibi et aliis lucent verbo et exemplis, vel etiam ubi sunt dona Spiritus sancti, quibus fidelium corda illuminantur, qui per fidem in Ecclesia consistunt. Et de mensa, divina videlicet Scriptura, de qua Psalmista dicit: Parasti in conspectu meo mensam.. Est et propositio panum in mensa, intellectus videlicet sacrae Scripturae, quo quotidie reficiuntur animae fidelium. Possumus et per panem intelligere corpus et sanguinem Domini, quod in Ecclesia consecratur.
14.10.2
Post velamentum autem secundum tabernaculum, subaudis est, quod dicitur Sancta sanctorum, aureum habens thuribulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron quae fronduerat, et tabulae testamenti. De his singulis quomodo et qualiter essent ordinata, secundum litteram paulo superius elucidatum est, quapropter spiritualia mysteria videamus. Velum post quod erat tabernaculum, quod appellabatur Sancta sanctorum, causa suae dignitatis, sicut et Cantica canticorum, significat coelum, post quod sunt interiora patriae coelestis. Elevato velo, ingrediebatur pontifex cum sanguine in Sancta sanctorum, oraturus pro populo, et Dominus noster pontifex cum sanguine passionis suae, eadem passione peracta, reserato coelo, Sancta sanctorum penetravit, ubi assidue Deum patrem exorat pro nobis. In Sancta sanctorum erat thuribulum, quia Christus in secretis patriae coelestis consistit per quem orationes nostras ad Deum Patrem dirigimus. Arca testamenti circumtecta ex omni parte auro, caro est Domini nostri Salvatoris, qui auctor est utriusque testamenti, et qui interius plenus erat Divinitate, et exterius refulgebat virtute miraculorum verborumque coelestium. In auro enim solet claritas sermonis designari, sicut Sapientia dicit: Concupisce sapientiam sicut aurum. Urna aurea habens manna, Christus est, in quo manna Divinitatis est, qui dixit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi. Virga Aaron quae fronduerat, sacerdotii dignitas est, quae semper floret in Christo, sive potentia imperialis. Duae tabulae testamenti in arca duo sunt testamenta consistentia in Christo. Sequitur, super quae erant, id est super arcam, duo cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium. Duo cherubin tegentia arcam, quae interpretantur plenitudo scientiae, duo sunt testamenta, in quibus plenitudo est scientiae quae tegunt Christum, qui est propitiatio pro peccatis nostris, quia in divina Scriptura latet: de quibus, omnibus subaudis quid mysterii in se habeat, non est modo dicendum per singula. Fortassis ideo reticuit, quia multis sermonibus opus habebat, sive quia necdum erant capaces omnia capere.
14.10.3
His vere ita compositis et ordinatis, quae diximus esse tam in primo tabernaculo quam in secundo, hoc est in Sanctis sanctorum, in priori quidem tabernaculo, hoc est in illa parte templi in qua altare incensi erat, et ante cujus etiam fores erat altare holocaustorum, semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes. Non est ita intelligendum quod in templo super altare incensi hostias offerrent aut ubi perficerent sacrificia victimarum, sed potius sacrificiorum officia possumus accipere incensum, ad quod offerendum semper ingrediebantur sacerdotes mane et vespere, sive consummato et perfecto sacrificio ante templum, in altari holocaustorum, semper ingrediebantur in templum cum incenso. Potest et tertio modo intelligi, ut( sicut superius diximus) cum templo altare etiam holocaustorum comprehenderit, ac per hoc a parte totum voluerit comprehendere. Utrumque tamen pro vero accipi potest. In secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia. Secundum autem tabernaculum in quod solus pontifex cum sanguine ingrediebatur, significat interiora patriae coelestis; ille vero pontifex significat Christum, qui semel ingressus est Sancta sanctorum intra velum, completa passione sua, ut assistat nunc vultui Dei pro nobis orans, non pro suis, sed pro nostris delictis, nisi forte dicatur orare pro suis, propter communionem quam habet cum corpore suo, quod est Ecclesia: unde dicit in passione: Deus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. Quae sunt enim verba delictorum nisi corporis ejus quod nos sumus? Ipse enim peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus, hoc significante Spiritu sancto nondum propalatam esse sanctorum viam, id est, hoc significante Spiritu sancto ad Moysen, nondum venisse Christum qui semel cum sanguine passionis suae ingrederetur coelorum secreta, quasi diceret aliis verbis: Ideo solus pontifex cum sanguine intrabat semel in Sancta sanctorum, ut discamus quia coeleste regnum inaccessibili erat adhuc mortalibus, quoadusque veniret Christus qui, expleta passione sua, aperiret nobis januam patriae coelestis, reserato velo, id est coelo. Nondum enim erat manifestata sanctorum via ingrediendi in patriam coelestem, sive non manifesta via intelligentiae, quia ignorabant homines quid significarent illa mysteria. Nec putemus illuc nos non posse ingredi quo pontifex noster prior ingressus est, ipse namque dicit ad Patrem: Pater, volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum, et alibi, ubi sum ego, illic et minister meus erit. Et quia adhuc templum stabat quando Apostolus ista loquebatur, et munera legalia, quamvis sine causa ibi offerebantur, ideo subjunxit, dicens: Adhuc priore tabernaculo habente statum quae, subaudis res, parabola est, hoc est figura et similitudo temporis instantis sive praesentis. Quod enim agebatur in templo tunc temporis, figura erat et similitudo istius veritatis, quae jam in Ecclesia completur. Sequitur, juxta quam, subaudis parabolam sive figuram, munera et hostiae offeruntur, adhuc ibi a sacerdotibus, quae, munera vel hostiae, non possunt perfectum facere servientem juxta conscientiam. Conscientia dicitur cordis scientia per quam intelligitur mens hominis; illa, inquit, munera carnalia non poterant perfectum reddere servientem in lege, juxta perfectionem mentis, quia non valebant mentem justificare dum non tollebant graviora peccata. Neminem enim ad perfectum adduxit lex. Sed in quibus ex maxima parte mundatio legis constabat, subsequenter ostendit, inquiens solummodo in cibis et potibus et variis baptismatibus et justitiis carnis, subaudis videbatur perfectum facere servientem, usque ad tempus correctionis, id est meliorationis et emendationis, impositis istis scilicet justitiis carnis. Hae justitiae carnales in differentia ciborum et potuum, ac variorum baptismatum sive lavationum usque ad tempus Dominici adventus impositae fuerunt, sicut et reliqua quae agebantur in figura; Domino autem adveniente correctae sunt, hoc est emendatae ac in melius mutatae. Nam per munda animalia quae lex praecepit ut edantur, significantur munda opera; per immunda vero animalia, immunda opera intelliguntur, a quibus abstinendum est. Per potus vero mundos, doctrinam ecclesiasticorum virorum, per immundos vero, doctrinam haereticorum nihilominus debemus accipere. De baptismatibus vero Judaeorum plenius in Evangelio Marci legitur, ubi vituperabant Pharisaei Dominum et discipulos ejus non lotis manibus manducare. Omnes enim lavationes illorum nomine baptismatum designantur. Aliquando autem manus solummodo lavant, aliquando pedes, aliquando totum corpus quando aut aliquid immundum contingunt, aut etiam si ad mortuum accedunt. Sed frustra lavant manus corpusque totum, dum contemnunt fonte Salvatoris ablui. Nam quod propheta dicit: Lavamini, mundi estote, et mundamini qui fertis vasa Domini, illi solummodo carnaliter intelligebant, cum potius de lavatione baptismatis Christi et munditia operum dictum sit. Ista omnia imposita erant usque ad tempus correctionis, hoc est usque ad tempus Dominici adventus. Postea vero immutata sunt a Christo in melius, quia dum carnaliter observabantur, munditiam corporis adimplebant; dum vero spiritaliter coeperunt observari, munditiam animae pariter coeperunt operari.
14.10.4
Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est non hujus creationis. Pontifex Judaeorum qui semel in anno cum sanguine introibat intra velum in Sancta sanctorum oraturus pro populo Christum significabat sicut jam multis in locis declaratum est, qui cum sanguine passionis suae reserato coelo ingressus est secreta patriae coelestis, ubi nunc assistit vultui Dei Patris, orans pro nobis. Pontifex autem futurorum bonorum duobus modis appellatur: futura enim bona quae nobis ipse administravit, fuerunt verba coelestia, passio illius, resurrectio, baptismus, remissio peccatorum, perfectaque justificatio, quae idcirco futura bona appellabantur, vel quia mysteriis praefigurata sunt, vel etiam quia praedicta sunt in divinis oraculis. Altiori autem intellectu futura bona possumus accipere gaudia patriae coelestis, quae nobis per Christum administrata sunt. Unde et pontifex appellatur, eo quod potestatem, id est viam justitiae, viamque ad patriam coelestem ascendendo nobis exhibuerit. Alia translatio habet, Christus adveniens pontifex futurorum bonorum. Nisi enim advenisset, nequaquam haec futura bona nobis administrasset, neque assisteret vultui Dei Patris pro nobis. Notandumque quia non dixit simpliciter Apostolus illum assistere, sed per tabernaculum, usus etiam comparativo gradu, dicens: Per amplius et perfectius. Tabernaculum autem per quod assistit Deo Patri, humanitas illius est quoniam nisi homo fieret, nequaquam Deo Patri assistere posset. Tabernaculum ergo corporis Dominici amplius est tabernaculo Moysi, tabernaculo quoque Salomonis, quia illa manibus carnalium hominum facta sunt, hoc vero intra uterum virginis, sine semine virili, totius Trinitatis opere effigiatum est. Sive in hoc est amplius et majus illis tabernaculis, quia divinitas Verbi, quae tota non potest comprehendi tabernaculo manufacto, in illo homine plenissime requiescit. Perfectius sive sanctius in hoc est illis tabernaculis, quia cum neutrum illorum sibi ministrantes sanctificare perfectosque facere posset, istud vero tabernaculum ad se accedentes et a peccatis mundare, et perfectos facere potest. Quod dixit, non manufactum, exposuit ipse, dicens: Id est non hujus creationis cujus nos sumus, quia non fuit semine virili concretum. Iste est lapis quem vidit Daniel abscisum de monte sine manibus, hoc est de populo Judaeorum, natum sine semine virili et coitu masculino.
14.10.5
Neque per sanguinem hircorum aut vitulorum sed per proprium sanguinem semel introivit in sancta aeterna redemptione inventa, non cum sanguine legalium animalium, a quo perfecta justificatio non poterat dari: sed cum sanguine passionis suae introivit in patriam coelestem quo sanguine omnes sunt redempti, perfecteque justificati non temporali, sed aeterna redemptione. De hac redemptione dicitur per Zachariam patrem beati Joannis: Visitarit nos et fecit redemptionem plebis suae. Redemptio autem ad captivos pertinet, et nos captivi eramus, captivati a diabolo in primo parente nostro.
14.10.6
Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus, inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientium nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? Si sanguis animalium irrationabilium poterat mundare conscientiam nostram secundum carnem, et, sicut tunc temporis videbatur, sanctificabatur si quis immundus aspersus fuisset illo sanguine: multo magis sanguis Christi poterat mundare animam nostram et plenissime justificare. Sed ne quis putaret plenam justificationem et emundationem provenire aspersione illius sanguinis legalis, subintulit Apostolus carnis emundationem secundum legem per illum dari; quasi dicat: Sanctificatur quidem caro et mundatur propter legis praeceptum, sed tamen anima non expiatur. Addidit quoque differentiae causam, per quam demonstravit illum sanguinem animalium non esse immaculatum, dicens de Christo: Qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo. Spiritus sanctus, qui replevit illum hominem in utero virginali, custodivit cum ut absque peccato ab hoc mundo transiret, essetque immaculatum sacrificium in odorem suavitatis Deo Patri. Emundabit conscientiam nostram, id est mentem nostram ab operibus mortuis. Opera mortua sunt peccata, quae animam occidunt. Sicut enim anima vivit virtutibus, quae opera vitae appellantur, ita moritur vitiis et peccatis, simulque trahitur ad mortem aeternae perditionis. Et bene dixit ab operibus mortuis: si quis enim in lege tangebat mortuum, polluebatur, tamen aspersione sanguinis postea mundabatur. Similiter qui imitatus fuerit opus mortuae animae, inquibatur: tamen per fidem Dominicae passionis mundatur. Qui enim tetigerit picem, inquinabitur ab ea: tamen per fidem Dominicae passionis mundabitur, hoc est, si per poenitentiam et gratiam baptismatis quis fuerit ablutus ab operibus mortuis, si eadem iterum attigerit, contaminabitur. Sequitur: Ad serviendum Deo viventi. Hic apertissime ostenditur. quia opera mortua habentes non possent servire vivo et vero Deo, quia illi mortui sunt et falsi. Si enim qui mortuum aut aliquod immundum tangebat, non oportebat eum intrare in templum, quanto magis quis opera mortua habens, non poterit intrare in coelum.
14.10.7
Et ideo Novi Testamenti mediator est, ut morte intercedente, sive interveniente in redemptionem earumdem praevaricationum, quae erant sub priori testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae haereditatis: ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat, seu interveniat testatoris. Testamentum enim in mortuis confirmatum est, alioquin, id est aliter, nondum valet firmum esse testamentum, dum vivit ille qui testatus est. Leges humanas hic videtur Apostolus tangere, quae solent testamentum quod alter alteri de haereditate sua facit, infirmum facere, quousque testator ipsius testamenti morte interveniente discesserit: mortuo vero illo testatore qui testamentum fecit, omnino jam firmum manet. In hunc modum testamentum vitae aeternae quod a Christo accepimus non aliter nobis firmum manere poterat, nisi ipse morte sua illud roborasset. Tantum enim erat peccatum nostrum, ut aliter non potuissemus redimi et salvari nisi unigenitus Dei Filius pro nobis moreretur. Et quia ad illud consequendum quod ille promiserat indigni eramus, ipse nobis morte sua mediator factus est, ut per mortem suam indebitam illam quae nobis debebatur auferret. Et quia fortassis poterant multi minus perfecti dubitare de promissionibus Domini, maxime ex eo quod mortuus est quasi infirmus, beatus Apostolus ponit exempla ex communi consuetudine legum humanarum, ostendens quia non viventibus testatoribus, sed morientibus firmantur testamenta, fortitudinemque accipiunt. Quandiu enim vivit testator, potest immutare sententiam suam, et alios atque alios haeredes adducere in haereditatem suam. Quapropter volens Apostolus firmum esse testamentum, quod Christus nobis dimisit, dicens: Ideo, inquiens, Christus Novi Testamenti mediator est, ut morte sua interveniente in redemptionem illarum praevaricationum, quae non poterant auferri et deleri in priori testamento deletae sunt autem per ejus passionem, ut repromissionem aeternae haereditatis accipiant illi qui vocati sunt aeterna vocatione. Nam non loquitur hic de generali vocatione de qua Dominus ait: Multi sunt vocati, sed pauci electi, sed illa de qua idem egregius praedicator loquens, ait de electis Dei quos praescivit, hos et praedestinavit et quos praedestinavit, hos et vocavit, et quos vocavit, illos et justificavit, et quos justificavit, illos et magnificavit. Titulum autem aeternae haereditatis ex parte in praesenti saeculo jam possidemus nobis a Domino datum, Evangelium videlicet illius, quod observatores suos aeternaliter cum Deo facit vivere, subministrans gratiam Spiritus sancti, remissionem peccatorum, cognitionem suam et pacem quam nobis reliquit pergens ad passionem suam. Pacem, inquit, relinquo vobis. Istum quidem titulum haereditatis quasi arrham in praesenti habemus, sed perfectius nobis supplebitur, cum erit Deus omnia in omnibus, cum tradiderit Christus regnum Deo Patri, cum fuerimus perducti ad gaudia patriae coelestis, in qua futuri sunt electi sicut angeli Dei in coelo videntes Deum sicuti est: et haec erit perfecta haereditas electorum, quam Christus in morte sua confirmavit.
14.10.8
Unde, hoc est, quia testamentum in mortuis confirmatur, nec primum quidem testamentum sine sanguine dedicatum est, id est confirmatum et consecratum.
14.10.9
Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum quoque librum et omnem populum aspersit dicens. Omnia ista in figura agebantur. Nam vitulus ille, qui plerumque hostia sacerdotis erat, Christum significabat, qui verus sacerdos existens, vitulum, hoc est semetipsum obtulit Deo Patri in ara crucis. Iste est vitulus quem pius pater mactavit pro reversione filii prodigi. Hircus quoque qui pro peccato offerebatur eumdem Christum significabat, qui pro peccatoribus oblatus est, juxta quod idem apostolus alias ait: Eum qui non noverat peccatum, Deus Pater pro nobis peccatum fecit, hoc est hostiam pro peccato. Quod enim Vetus Testamentum sanguine respersum est ad confirmationem, similiter et populus, typice significabat sanguine passionis Christi Novum Testamentum confirmandum, et populum credentem mundandum: aqua autem qua populus aspergebatur, aqua est baptismatis qua fideles perfunduntur. Lana coccinea charitatem Christi qui pro nobis passus est, et de qua alibi dicitur: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret pro mundo. Hyssopus herba est humilis in petra nascens, per quam humilitas designatur Christi et fortitudo, qua interiora nostra purgantur. Nam hujus herbae genere, pulmonum vitia purgari solent. Potest et per hysopum poenitentia accipi, quae fortiter peracta interiora vitia mentis purgat.
14.10.10
Hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus; ac si diceret: Haec est confirmatio hujus testamenti quod mandavit ad vos Deus. Iste sanguis praefigurabat illum sanguinem qui de latere Christi in cruce manavit. Hoc sanguine Christus et nos aspersit, et testamentum suum confirmavit, sicut ipse dixit: Hic est sanguis Novi Testamenti in remissionem peccatorum.
14.10.11
Etiam tabernaculum et omnia vasa mysterii, sanguine similiter aspersit. Tabernaculum illi intelligendi sunt, de quibus per prophetam Deus loquitur, dicens.: Inhabitabo in illis, et inambulabo. Et de quibus Apostolus alibi dicit: Templum enim Dei sanctum est quod estis vos. Vasa vero diversa, fideles sunt in Ecclesia, diversa officia habentes. Quidam etenim sunt vasa praedicationis sicut Apostolus, de quo Dominus ad Ananiam ait: Vas electionis mihi iste. Quidam vero diversos gradus ac varia officia habent, quae idem egregius praedicator commemorans, ait: Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii prophetia, alii gratia sanitatum, et alii atque alii diversa dona habent quae singulis dividit Spiritus sanctus prout vult. Tabernaculum ergo et omnia vasa illius sanguine asperguntur, quia universalis Ecclesia cum omnibus sibi ministrantibus sanguine passionis Christi mundatur. Sequitur: Et omnia pene in sanguine mudantur secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio. Quare dixit pene in sanguine mundari omnia secundum legem? Quoniam illis non erat perfecta mundatio, neque perfecta remissio: corpora enim quantum ad legem pertinent mundabantur aspersione sive effusione sanguinis animalium, leviaque peccata relaxabantur: sed in hoc quod majora crimina non tollebat, neque perfectum hominem reddebat non erat perfecta mundatio. Perfecta autem mundatio et remissio in sanguine Christi consistit, qui pro nobis effusus est in remissionem peccatorum, sine cujus sanguinis effusione nemo redimitur.
14.10.12
Necesse est ergo exemplaria quidem coelestium his sacrificiis et aspersionibus mundari. Ipsa autem coelestia, melioribus hostiis mundantur quam istis. Sacrificia legalia, exemplaria, id est figuram et similitudinem vocat: ista autem quae modo in Ecclesia in veritate celebrantur, coelestia appellat, id est spiritalia, quoniam spiritualia sunt, et spiritualiter agenda; sive coelestia, eo quod illos qui in veritate ea celebrant, ad coelestia perducant. Exemplaria, inquit, coelestium mysteriorum ac rerum quae in lege agebantur in figura istorum, quae modo in Ecclesia complentur, necesse erat mundari talibus sacrificiis typicis, et aspersionibus figurativis, quia non habebantur vera ipsa aut coelestia, id est spiritalia quae in veritate modo in Ecclesia celebrantur, melioribus hostiis mundantur quam istis legalibus, sanguine videlicet passionis Christi; nam quia quaerebantur vera sacrificia, quibus perfecte potuissent homines mundari, nec inveniebantur, necesse fuit tam diu manere illa, quousque vera advenirent.
14.10.13
Non enim in manufactis Sanctis Jesus introiit exemplaria verorum, sed in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Non introivit, inquit, Jesus in manufactis sanctis, subaudis quae sunt exemplaria verorum. Manufacta appellat Sancta sanctorum, quae primum manibus Beseleel facta sunt in eremo, et postea similiter manibus operatorum in templo Salomonis, in quo non introiit Jesus, sed in ipsum coelum, quod non est manibus hominum factum, sed jussione et voluntate Verbi Dei extensus Igitur illa fuerunt exemplaria et figurae verorum, quia ista vera. Sancta sanctorum praefigurabant quae Christus semel introiit. Introire autem dicimus Jesum secundum id quod homo est. Nam secundum id quod Deus est, ubique est, et omnia implet, nec in manufactis hominum introiit sed in ipsum coelum, jussione Dei creatum. Nec hanc solam differentiam ostendit, sed etiam pontificem proximum primum factorem, ut appareat, inquit, vultui Dei pro nobis, hoc est, ut seipsum exhibeat potentiae paternae nobisque illum propitium reddat. Unde Joannes dicit: Advocatum habemus apud Patrem Jesum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Neque enim ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta sanctorum per singulos annos in sanguine alieno; alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi. Non est Christus ad hoc ingressus in Sancta sanctorum, ut saepe semetipsum offerat quemadmodum pontifex Judaeorum ingrediebatur in Sancta sanctorum per singulos annos, neque cum sanguine alieno, sed cum suo, quoniam ipse qui sacerdos est et sacrificium, semel seipsum obtulit in ara crucis: ac vero resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur: nec est necesse ut amplius moriatur, quoniam ad salutem omnium credentium satis sufficit una passio ejus.
14.10.14
Alioquin, hoc est si aliter esset, ut semel passus non prodesset omnibus, saepius oporteret eum crucifigi ab origine mundi, hoc est, quot fuerunt electi et quot futuri sunt pro singulis mori illum oporteret, si eos redimere vellet: sed noluit nisi tantum semel mori, quia una morte illius redemptio facta est.
14.10.15
Nunc autem semel in consummatione, hoc est in fine saeculorum, in novissima aetate, ad destructionem peccati per hostiam suam apparuit, hoc est per corpus suum quod fecit hostiam pro peccato. Semel, inquit, in fine saeculorum ad hoc apparuit, ut per hostiam suam destrueret peccatum. Merito tunc apparuit, quando multa erant peccata, ut ostenderet divitias gratiae suae. Si enim in principio fieret, fortassis nullus crederet et hoc semel in consummatione saeculorum, per proprium sanguinem, non per alienum.
14.10.16
Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata; secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem. Sicut hominibus statutum et decretum est, ut non possint mori nisi semel, postea autem accipiant judicium, hoc est prout unusquisque gessit in corpore sive bonum, sive malum: sic et Christus semel oblatus est a semetipso ad multorum tollenda peccata, nec potest amplius mori, sed nec indigemus. Notandum autem ad multorum tollenda peccata illum esse oblatum, et non omnium, quia non omnes credituri sunt. Tale est quod et ipse Dominus apostolis ait: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Quod autem sequitur: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem, tale est ac si diceret: Primum quidem ille apparuit per hostiam suam, hoc est per corpus mortale, quod fuit hostia pro peccato, secundo autem apparebit sine hostia pro peccato, quia jam non erit hostia pro peccato, sicut prius fuit. Non enim poterit deinceps mori. Sicut enim unusquisque nostrum post mortem recipit juxta opera sua: ita Christus devicta morte, et adepto regno, secundo apparebit exspectantibus se in salutem, ut juste vindicet suos, qui juste passus est ab alienis. Melior est haec apparitio exspectantibus se in salutem, quam communis visio de qua dicitur: Vibebit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Hoc est ergo secundo apparere sine peccato jam non videri in similitudinem carnis peccati, sed nec aliorum peccata portantem in corpore suo super lignum, sicut in primo adventu fecit, nec intervenire amplius pro peccatis, sed vindictam exercere in peccantes.

Intertext edge

Open linked passage

Note