Haymo Halberstatensis-853
Expositio in D. Pauli epistolas
Epis 14.9.3
Choose a text
More by Haymo Halberstatensis
—
9079 Exindpa
14.9.1
IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. CAPUT VIII.
14.9.1
Capitulum autem super ea quae dicuntur, hoc est, repetitio super ea quae dicuntur de Christo. Quo dicto significat aliquid summum et magnum et quasi per recapitulationem praecedentis disputationis ad rem ipsam deducit auditorem. Talem habemus pontificem qualem subaudis superius diximus, sanctum videlicet, innocentem, impollutum segregatum a peccatoribus et qualem adhuc dicturi sumus in sequentibus, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in coelis, sanctorum minister, et tabernaculi veri quod fixit Deus et non homo. Sedem magnitudinis in coelis debemus accipere plenitudinem paternae majestatis, in qua Filius Dei sedet, quae etiam designatur per dexteram. Nec est pueriliter accipiendum, quod Deus Pater dexteram aut sinistram habeat, qui spiritus est omnia implens, ut ita sedeat Filius in dextera illius, sicut solet Filius sedere juxta Patrem suum regem; sed sicut diximus, plenitudinem majestatis, summamque gloriam beatitudinis et prosperitatis debemus per dexteram intelligere, in qua Filius Dei sedet. Sedere autem Filii pro habitare ponitur. Pontifex ergo noster qui consedit in summa gloria paternae majestatis, in coelis sanctorum minister est. Quod duobus potest modis accipi: veniens quippe Dominus in mundum, per incarnationis exhibitionem, ministravit sanctis apostolis aliisque fidelibus, et etiam qui adhuc futuri sunt, panem refectionis verbi spiritalis, et potum doctrinae evangelicae, dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat( Joan. VII, 37), et: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Ministravit illis etiam documentum fidei et gratiam baptismatis, et insuper quod majus fuit sacramentum redemptionis per passionem suam et cognitionem mysteriorum in lege et prophetis, ac postea sua ascensione ministravit nobis aditum patriae coelestis. Ecce quod et quid ministravit electis suis apparens mundo. Dicatur et aliter: Sanctorum minister erit in futurum, quando semetipsum ministrabit illis ut cognoscant eum cum Patre et Spiritu sancto, sicuti est, scilicet cum tradiderit regnum suum Deo et Patri. Unde in Evangelio de se sub persona patrisfamilias loquens dicit: Amen dico vobis quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Transire enim dicitur, quia electos suos de judicio ad regnum transire faciet, vel a contemplatione humanitatis ad cognitionem divinitatis suae. Ministrabit illis cum se et Patrem cum Spiritu sancto eis monstrabit; nam cibus et vita illorum visio sanctae Trinitatis erit, sicut ipse dicit ad Patrem: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te cum Spiritu sancto, et Jesum Christum quem misisti unum et verum Deum. Tabernaculi quoque veri minister est quod constituit sive composuit Deus et non homo, id est coeli quod ipse nobis administrat ut claritate siderum illius illustremur. Tabernaculum etenim quod Beseleel composuit in deserto, sive quod a Salomone factum est in terra repromissionis, non fuit verum quia carie et vetustate consumptum est, nec semper durare potuit, ideoque tabernaculum verum coelum vocat, quoniam in aeternum stabit, nullaque vetustate consumetur. Potest et altiori sensu intelligi, ut tabernaculum verum accipiantur animae justorum, quibus ipse Filius Dei gaudia patriae coelestis administrat, et in quibus ipse habitare dignatur, juxta quod per prophetam dicitur: Inhabitabo in illis et inambulabo. Et Apostolus: In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Et: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Omnis enim pontifex ad offerenda munera constituitur, unde necesse est et huic habere aliquid quod offerat. Non enim potest esse sacerdos nisi habeat quod offerat. Pontifices vero veteres sacerdotii secundum praeceptum legis munera et hostias pro suis et pro populi offerebant delictis. Christus vero, cum in sempiterna divinitatis suae natura non haberet quod offerret, sumpsit ex nobis quod pro nobis offerret, id est carnem humanam, seipsum videlicet quem obtulit in ara crucis. Quid ergo tam aptum immolationi quam caro rationalis pro rationali? Et quid tam mundum pro immundis quam carnem sine ulla contagione offerre? Et quoniam quatuor in omni sacrificio consideranda sunt: videlicet cui offerat, a quo offeratur, quod offeratur, pro quibus offeratur, haec etiam possumus hic reperire satis eleganter. Quia enim nulli sacrificium debetur nisi soli vero Deo, pontifex noster mundam hostiam pro nobis Deo Patri obtulit, idem existens sacerdos et sacrificium. Offert etiam sacrificium Deo Patri acceptum per Ecclesiam suam. Dum enim nos offerimus sacramenta corporis ejus, ipse offert. Si ergo esset super terram, subaudis sacerdos terrenus secundum ordinem Aaron, nec esset sacerdos, secundum ordinem Melchisedech, cum essent sacerdotes Levitici generis qui offerrent secundum legem munera, qui exemplari et umbrae deserviunt coelestium, sicut responsum est Moysi cum consummasset ac perfecisset tabernaculum oraculi. Si esset terrenus pontifex super terram, sicut Aaron, vel aliquis secundum ejus ordinem immortalis et sine peccato, qui suis sacrifi iis potuisset mundare genus humanum, perfectumque reddere, non esset utique sacerdos secundum ordinem Melchisedech in aeternum, quia satis essent qui offerrent legalia munera. Sed quia Aaron et filii ejus mortales erant et peccatores, quapropter non poterant genus humanum perfectum reddere, ideo venit Christus sine peccato, qui in aeternum suum sacerdotium teneret, suoque sacrificio genus humanum perfectissime mundaret, non talis quales fuerunt illi qui exemplari et umbrae deserviunt coelestium. Exemplar est figura et similitudo per quod alia ostenditur, sicut imago expressa in pariete, exemplar est et figura veri hominis. Sacerdotes igitur Judaeorum exemplari, id est figurae et umbrae coelestium mysteriorum deserviebant, quia omnia illa similitudines et figurae erant istorum quae in Ecclesia modo in veritate aguntur. Coelestia autem mysteria dicit spiritalia, quod observatores suos in veritate ad coelestia ducunt. Nonne coeleste altare est fides nostra, in qua offerimus quotidie orationes nostras Deo? Vide( inquit), omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte. Quoniam auditus noster minus aptus esse videtur ad disciplinam percipiendam quam visus, non enim in animo commendamus quae audimus, quomodo illa quae ipso visu percipimus, ideo non solum auditu, verum etiam visu demonstratum est Moysi a Domino in monte tabernaculum: quod facturus erat cooperante Beseleel. Unde dicit ei: Vide ut omnia facias secundum illam similitudinem quae tibi in monte ostensa est. Quod autem dicit, intelligendum est tam de tabernaculi constructione vasorumque ejus, quam de sacrificiis et hostiis quae ibi oblaturi essent.
14.9.2
Nunc autem melius sortitus est ministerium, sacerdotii videlicet dignitatem, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est, hoc est firmatum, statutum et corroboratum: Vides, inquit, quanto melior est ista celebratio illa quae nunc temporis agebatur. Siquidem illa exemplar et figura, ista veritas est, sicut in Evangelio dicitur: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Nunc, hoc est, in hac novissima mundi aetate, tanto melius ministerium sacerdotii sortitus est Christus, quam fuisset illud legale, quanto et melioris testamenti est mediator. Quanto meliora sunt coelestia terrenis, aeterna temporalibus, tanto melioris testamenti dator et mediator est Jesus, et tanto melioribus promissionibus confirmatum est istud. Testamentum etenim Vetus terrena ac temporalia promittebat, dicens: Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Et: Observa quae praecepio tibi, ut sis longaevus super terram, caeteraque his similia, promittens temporalia atque terrena. Novum vero quod per Christum datum est, promittit ac tribuit coelestia et aeterna, vitamque perfectam per gratiam baptismatis, et fidem Dominicae passionis, remissionem videlicet omnium peccatorum. Dicit namque evangelista: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Et: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Et: Quia erunt electi sicut angeli Dei in coelo. Et insuper quod majus est, quod dicitur in Evangelio Joannis. Quotquot, inquit, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.
14.9.3
Ecce quomodo melioris testamenti mediator et dator est Christus, et quomodo melioribus promissionibus confirmatum est. In hoc quoque melius sacerdotium sortitus est, quia illud temporale fuit, istud est aeternum; illud non poterat hominem justificare nec regnum coelorum suis observatoribus reserare; istud vero perfecte justificat hominem, statimque ei regnum coelorum aperit. Mediator autem testamenti appellatur Dominus, quia sicut Moyses mediator fuit inter Deum et populum, verba Dei ad populum referens iterumque populi ad Deum, ita et Christus verba Dei Patris nobis retulit, iterumque nostra refert ad Deum. Transiens Apostolus a sacerdote et sacrificio, tunc demum testamenti differentiam facit, dicens: Nam si illud prius testamentum culpa vacasset, non utique secundi testamenti locus inquireretur, hoc est, si aliud testamentum legis peccata posset auferre, ut observatores sui inculpabiles essent, non secundi testamenti locus nunc inquireretur. Sed quia illud non fuit perfectum, illo sublato, inventus est locus aptus secundi testamenti, sicut vituperans eos, id est non approbans dignos laude, dicit per prophetam: Ecce dies venient, dicit Dominus; et consummabo super domum Israel, et super domum Juda testamentum novum; non secundum testamentum quod feci cum patribus eorum in die qua apprehendi manum illorum ut educerem eos de terra Aegypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, ait Dominus Deus. Ecce dies Novi Testamenti, et ultimae saeculi aetatis venient, dicit Dominus, et consummabo, id est perficiam super domum Israel et super domum Juda Testamentum Novum. Quantum ad litteram pertinet, per domum Israel decem tribus intelliguntur, quae separaverunt se a domo David temporibus Jeroboam: per domum autem Juda, duae tribus Juda et Benjamin cum tribu sacerdotali, quae adhaeserunt domui David. Altiori autem intellectu per utramque domum debemus intelligere omnes tam ex Judaeis quam ex gentibus credentes, qui Deum recte confitendo( quod interpretatur Judas) veri Israelitae sunt, hoc est, Deum mente videntes, quibus Dominus perfecit atque complevit Novum Testamentum, gratiam scilicet Evangelii. Testamentum autem Novum dicitur ad differentiam Veteris. Ut vero altius dicamus, Vetus Testamentum ob hoc dicitur, eo quod hominem in vetustate peccati positum, novum reddere non valebat: at vero Novum Testamentum dictum est, eo quod veterem hominem, id est peccato veteris hominis Adae commaculatum, novum efficiat in baptismate per fidem Dominicae passionis, quod non est simile Testamento Veteri, quod fecit cum patribus eorum: quia illud terrena promittebat ac temporalia, et praecipiebat carnalia, istud vero aeterna et coelestia promittit praecipiens spiritualia. Quod vero dicit: In die qua apprehendi manum illorum, ut eos ducerem de terra Aegypti, magnam familiaritatem suam omnipotens Deus ostendit, quam exhibuit illi populo. More enim mulierum loquitur sermo divinus, quae apprehendere solent parvulorum manus, et plerumque ad se conducere, plerumque etiam huc illucque sustentando ne labantur, ut pote firmos gressus non habentes adhuc. Si omnipotens Deus, cum ille populus puerilis ac parvulus esset: quia neque gressus bonae operationis habebat, neque fortitudinem qua se posset exsolvere a jugo opprimentium, tetendit manum suam ei, magnum videlicet auxilium pietatis suae, et extraxit eum de fornace ferrea, trahens ad cognitionem suam et amplius amore cum diligens gratissimo, simulque deducens per deserti vastitatem, introduxit in terram omnibus meliorem. Sed quia non permanserunt in testamento ejus, id est non observaverunt quae praecepit in testamento suo, neglexit eos, hoc est dimisit eos ire secundum desideria cordis sui, juxta quod Psalmista dicit. Notandum autem quia cum dixisset sermo divinus: Perficiam testamentum novum, non secundum illud quod pepigi cum patribus eorum, ne forte Judaei possent oblatrando dicere illud testamentum destruendum esse de quo dixit ad Abraham Deus: In semine tuo benedicentur omnes gentes, districte manifestavit de quo loqueretur, cum subintulit, dicens: In die qua apprehendi manum illorum ut educerem eos de terra Aegypti. De lege enim dixit hoc, quam quinquagesimo die egressionis illorum de terra Aegypti, datam esse constat in monte Sinai, in qua non permanserunt patres eorum, sed fecerunt vitulum conflatibilem in Oreb, et adoraverunt illum. Nam illud quod pepigit cum Abraham, in Christo completum est in quo benedicentur omnes gentes.
14.9.4
Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel, scilicet credentibus, post dies illos, dicit Dominus, dabo leges meas in mente eorum, et in cordibus eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum, quoniam omnes cognoscent me a majore usque ad minorem eorum, quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum non recordabor amplius. Magna distantia est inter legem et legem, inter scripturam et scripturam, inter doctores legis doctoresque Evangelii, inter litteram et gratiam spiritalis intelligentiae. Nam littera legis scripta est in tabulis lapideis, gratia autem spiritalis intelligentiae data est fidelibus per Spiritum sanctum per quem charitas Dei diffusa est in cordibus fidelium. Hoc autem quod dicit, Dabo leges meas in mente eorum, et in cordibus eorum superscribam eas, specialiter ad sanctos apostolos pertinet, qui gratiam Novi Testamenti non habuerunt scriptam in tabulis lapideis, neque in membranis, sed in mente et in cordibus suis divinitus exaratam habuerunt. Primum quidem ante Dominicam passionem quando, sicut Matthaeus narrat, ascendit in montem, ibique cum illis illum prolixum sermonem habuit, ubi institutio totius perfectae vitae continetur. Secundo vero post resurrectionem suam quando, sicut Lucas testatur, aperuit illis sensum ut intelligerent omnia quae scripta erant in lege Moysi et prophetis et psalmis de ipso; deinde vero decimo die ascensionis suae, adveniente Spiritu sancto in linguis igneis super eos, revelavit eis ut cognoscerent quidquid mortalibus de Deo sciendum erat. Quomodo enim possent evangelistae tanta miracula et verba coelestia post ejus ascensionem scribere, nisi ea in tabulis cordis divinitus exarata haberent? et praecipue beatus Joannes, qui sexagesimo quinto anno post Dominicam ascensionem Evangelium scripsit, quomodo posset tanta de divinitate illius proferre, quae ipse Dominus eis protulit maxime ea nocte qua comprehensus est? Nos autem partim in cordibus, plenius autem in membranis scriptum habemus ab illis nobis relictum ut in illis meditando exerceamur. Quod autem subjungit, Non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum, non ad praesens tempus referendum est, ubi invicem docemur, sed( sicut dicit beatus Augustinus) dum loqueretur propheta Jeremias de primo Domini adventu, subito convertit oculum mentis ad secundum, postquam nemo docebit proximum suum ut cognoscat Deum, quoniam electi positi in ejus contemplatione videbunt et cognoscent eum sicuti est. Nam in praesenti( sicut diximus) docemur in invicem. Postea etiam peccatorum illorum non erit memor, quoniam omnes exspoliati ab omni fece mortalitatis et corruptionis corporis, et mutabilitate atque peccato, resurrectionis gloria donati fulgebunt sicut angeli Dei in coelis.
14.9.5
Dicendo autem novum veteravit prius. Sumens Apostolus fiduciam et auctoritatem ex dictis propheticis, ubi dicitur: Consummabo Testamentum Novum super domum Israel, ostendit verus jam liquidius esse finiendum. Dicendo autem, Consummabo Novum Testamentum, ostendit in vetustatem redigi, sive vetustum effici illud quod erat prius, unde subjungit: Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est, quasi diceret: Quia sermo divinus per hoc quod dixit Testamentum Novum futurum, et vetustum esse prius, datur intelligi quia, si antiquatur, et vetustum est prius testamentum, in proximo est ut intereat, finemque recipiat. Hoc vero intelligendum est non de praeceptis vitae ac morum, in quibus lex manet concordans cum Evangelio, sed de mandatis sacrificiorum carnalium, in quibus adveniente Christo quem figurabant, finem acceptura erat lex.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).