Haymo Halberstatensis-853
Expositio in D. Pauli epistolas
Epis 3.1
Choose a text
More by Haymo Halberstatensis
—
9079 Exindpa
3.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. ARGUMENTUM.
3.1
Apostolo recedente a Corinthiis, cum audisset eos seductos esse a pseudoapostolis, discordias quoque habere, scripsit eis priorem Epistolam in qua fortiter redarguit illos qui dissensiones inter fratres seminabant, et eos qui cum illo societatem habebant, necnon et illum qui uxorem patris acceperat, quem praecipit ejici a consortio omnium, tradens illum Satanae ad cruciandum; in qua tradidit eis mysterium corporis et sanguinis Domini, et quod deberent illud sumere, et quod deberent viri et mulieres in ecclesia stare. De resurrectione quoque instituit illos, et de multis aliis rebus. Postquam vero cognovit eos poenitentiam egisse de suis erroribus, illum quoque a suo consortio exclusisse qui incestum patraverat, uxorem patris accipiens, scripsit eis a Troade hanc Epistolam laudatoriam et consolatoriam, in qua dicit illos misericordiam invenisse et revocat illum miserrimum, quem antea tradiderat Satanae, reconcilians illum Ecclesiae, hortaturque illos semper proficere ad meliora.
3.2.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT PRIMUM.
3.2.1
Paulus apostolus Jesu Christi. Et hoc jam satis in superioribus dictum est. Per voluntatem Dei. Patris et totius Trinitatis, quoniam sicut una substantia Trinitatis est et indivisa majestas, ita et inseparabilis voluntas. Et Timotheus, frater in fide, sive socius in praedicatione, non tamen aequalis in dignitate. Ecclesiae Dei quae est Corinthi. Forsitan non habebant adhuc praelatum episcopum, ideo omni Ecclesiae dirigit.
3.2.2
Benedictus Deus, subaudis Pater Creator omnium rerum, qui est Pater Domini nostri Jesu Christi, tam secundum divinitatem, quam secundum humanitatem. Aliter: Benedictus Deus Filius, qui erat in principio Verbum apud Patrem, qui est Pater Domini nostri Jesu Christi, id est hominis a se assumpti. Totius enim Trinitatis opere creatus est ille homo. Tamen considerandum quia dividimus personas, sed non distinguimus substantias. A benedictionibus et laudibus inchoavit Apostolus more patriarcharum, sanctorumque Patrum: quod ubi invenitur, ea quae sequuntur prospere succedunt. Pater misericordiarum, subaudis sit benedictus qui secundum multitudinem errorum et criminum vestrorum, largitus est vobis poenitentiam agentibus multiplices misericordias, indulgendo vobis commissa scelera, et Deus totius consolationis, subaudis sit benedictus. Recte Deus totius consolationis appellatur, quia quicunque consolari merentur ab illo, et per illum consolantur. Ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt. Ideo consolatur nos Apostolus, liberando de afflictionibus persecutorum, ut nos iterum nostro verbo et exemplo consolemur illos qui in omni pressura et angustia sunt. Et quomodo? Per exhortationem qua exhortamur, id est docemur, liberandi, et ipsi a Deo. Exhortatio species est doctrinae. Verbi gratia: Cum aut verbo simplici, aut exemplo suo vel aliorum consolamur aliquem ne desperet de salute, sed sit securus de venia.
3.2.3
Nolo vos ignorare, fratres, de tribulatione nostra quae facta est in Asia. Si dividimus mundum per tres partes, invenimus medietatem totius mundi esse Asiam, aliam vero medietatem tenere inter Europam et Africam. Si vero quadripartite illum diviserimus, erunt partes ejus Europa et Africa: Asia major, et Asia minor, in qua multas tribulationes protulit Apostolus; dicta est autem generaliter omnis Asia, Asia major, et Asia minor, a muliere quadam quae totius regni orientis imperium tenuit, quod a suo nomine vocavit Asiam. Ab Indico mari usque ad Britannicum omnes illae insulae, Asianae vocantur. Ut ergo Corinthii qui persecutionem sustinebant ab infidelibus, non deficerent, dat eis Apostolus semetipsum in exemplum, dicens: Nolo ut ignoretis tribulationes quas nos sustinemus, ut nostro exemplo roboremini. Quid enim mirum si discipuli verberantur cum magistri decollentur, crucifigantur, et lapidentur? Quam supra modum gravati sumus et supra virtutem. Cum idem Apostolus in Epistola prima dicat: Fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, quaerendum est quare hic dicat supra modum se esse gravatum? Ad quod dicendum, quia licet supra modum sint gravati, id est ultra humanum modum, et ultra quam humana fragilitas sua virtute potest sufferre, non tamen ultra divinam virtutem, quae eis tolerantiam sustinendi et virtutem, superandi tribuit, ita, inquit, sumus gravati, ut taederet nos etiam vivere. Taedium est anxietas animi: aliquando pro aggravatione ponitur, aliquando pro odio, ut hic. Intantum( inquiens) sumus gravati pressuris, ut odio haberemus vitam praesentem, et vellemus potius mori quam vivere; sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo qui suscitat mortuos. Quod potest mors loqui et responsum dare? Nos inquit, ipsi habuimus in nobisipsis responsum mortis, id est ipsa mors et tribulatio atque angustia dicebat nobis in corde, dum cruciaremur: Nolite confidere in vobis, sed in Deo quoniam non potestis vestra virtute aut aliorum hominum vincere hos cruciatus. Ponite in Deo fiduciam et spem vestram, et ipse qui suscitat mortuos, poterit utique vos eruere: sic enim videbatur illis quasi de mortuis ad vitam revocarentur. Adjuvantibus vobis in oratione pro nobis, subaudis facta, ut eripiamur et nos de angustiis hujus mundi, ut ex multarum personis facierum ejus quae in nobis est donationis, per multos gratiae agantur pro nobis. Ecce confusa sententia. Imperitus enim fuit Apostolus sermone, sed non scientia, sicut ipse de seipso dicit. Istius versiculi ista est constructio: Ideo per vestras orationes liberabit et eruet a pressuris persecutorum ut ex multis personis facierum, id est hominum, agantur Deo gratiae pro nobis per multos homines ejus donationis quae donatio in nobis est; sensus autem iste est: Idcirco Deus nos liberabit per vestras orationes, ut cum nos fuerimus liberati, referantur ei gratiae a multis hominibus, quibus profuimus et prosumus, atque prodesse possumus, quod vos exaudierit pro nobis liberando nos Quod enim dicit multarum facierum, hoc est, quod dicit ex personis. Donationis autem ejus dicit gratiam qua illi liberati sunt.
3.2.4
Nam gloria nostra, id est honor et magnificentia nostra, haec est; Quae? testimonium conscientiae nostrae, quia conscientia nostra, id est mens nostra perhibet nobis testimonium quod recte credimus, bene docemus, sancte vivimus, et quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, id est in veritate, et non duplici animo, neque in sapientia carnali, conversati sumus in hoc mundo, sed in gratia Dei, id est in sapientia quae gratia a Deo nobis data est. Pseudoapostoli conversabantur duplici corde, quia aliter docebant atque aliter vivebant. Vel quia potius pro lucris temporalibus praedicationi insistebant, quam pro amore Dei et salute aliorum. Philosophi quoque praedicabant in carnali sapientia, id est philosophice, et fucato sermone, volentes apparere sapientes: vel in hoc, quia Christum negabant passum, mortuum, atque a mortuis resurrexisse; abundantius autem ad vos, in simplicitate conversatus sum: quia cum ab aliis ecclesiis aliquid accepissem, a vobis nihil accepi, ne occasionem falsis apostolis darem accipiendi munera, et ut vos liberius reprehendere possem.
3.2.5
Non enim alia scribimus vobis modo quam quae legistis in priori Epistola, et cognovistis, in vita mea atque praedicatione, quod usque in finem vitae nostrae, vel die judicii, cognoscetis quae scripsimus, et quae praedicavimus vobis; sicut et cognovistis nos ex parte, non per omnia, quoniam non omnia potuimus vobis ministrare et manifestare quae intelligebamus de Deo, quia adhuc parvuli eratis sensu; gloria vestra sumus, quia vos gloriari potestis, quod sanctos et veridicos praedicatores habetis, sicut et vos gloria nostra eritis in die Domini, id est in die judicii, quando coronam aeternae remunerationis pro vobis recipiemus.
3.2.6
Et hac confidentia, sive spe, securus de vobis, volui prius venire ad vos, quando priorem Epistolam direxi vobis, ut secundam gratiam haberetis. Habuistis unam gratiam, quando primum ad vos veni, dum cito venistis ad fidem; et debui iterum venire ut vos castigarem et corriperem, ut et vosmetipsos emendantes, haberetis secundum gratiam. Sed ideo non veni, quia timui, si venirem, quod non possem vos ita corripere per meam praesentiam, ne forte impatientes essetis, sicut verbis per epistolas levius admonendo.
3.2.7
Cum ergo hoc voluissem, id est cum ad vos venire voluissem, dum non veni, nunquid levitate usus sum? Levitate dicitur uti, qui quod permittit verbis, non explet operibus. Et Apostolus tunc levitate usus esset, si promitteret se venire, et promissum suum non expleret. Sed dum non promisit, quamvis vellet, non tamen usus est levitate. Aut quae cogito, secundum carnem cogito? id est carnaliter et humane. Secundum carnem cogitat, qui pro amicitiis et honoribus principum et pro lucris temporalibus quae sperat accipere a divitibus et principibus, quod promitit alicui, implere differt, non servans suum promissum, ut sit apud me est et non? id est, ut promittam me venire, et non veniam: et videar veritatem loqui, et mentiar? Minime.
3.2.8
Fidelis autem Deus, id est verax est, quia quidquid promittit, opere implet; et ipse qui est verax, ipse cognovit, quia sermo noster qui fuit apud nos, quando vobis praedicavimus, vel qui fit modo de meo adventu ad vos, non est in illo, subaudis sermone est et non, id est veritas et mendacium, aut mutabilitas aliqua, ut verum viderer loqui, et non esset verum; sed est in illo sermone; est, hoc est: veritas ibi est; quia in veritate locutus sum; quasi diceret: Idcirco aura mendacii non moveor, quia lenitatis vitio non succumbo.
3.2.9
Dei enim Filius est, subaudis Jesus Christus, qui in vobis praedicatus est per me, et Sylvanum, et Timotheum. Sylvanus ipse est Sylas et Syleas, sicut Lucius ipse est Lucas. Quare ergo ponitur Sylvanus ante Timotheum? Quia ante electus est ad fidem, et conjunctus ad praedicationis officium a Paulo apostolo quam Timotheus. ideo, inquit, quia Jesus Christus Filius Dei est, non fuit in illo, id est in Christo, est et non, id est mutabilitas aliqua, aut veritas cum mendacio; sed est, id est veritas, in illo fuit; sicut ipse dixit: Ego sum veritas.
3.2.10
Quotquot enim promissiones Dei, Patris sunt factae per prophetas de nativitate Christi, passione, morte, resurrectione atque ascensione ejus, de salute quoque gentium, in illo est, id est, in Christo adimpletae sunt veraciter, qui semper esse habet, et in illo est veritas promissionum. Unde ipse dicit pendens in cruce: Consummatum est, id est, completa sunt omnia quae de me praedicta erant. Ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. Ideo quia in Christo adimpletae sunt veraciter illae promissiones per ipsum, id est per Christum, amen, id est Deo Patri veritas tribuenda est ad gloriam nostram, quia sumus ejus apostoli et ministri. Alii addiderunt ante amen, dicimus amen, quod non videtur de textu, sed de glossa. Quomodo autem ad gloriam ipsarum tribuenda est veritas per Christum Deo Patri? Quia quod Christus in se complevit, et ipse praedicavit, et apostolis tradidit, et illis praedicantibus Deus Pater miracula faciendo, ostendebat verum esse quod ipse promiserat, et quod illi praedicabant, et in hoc gloria erat illorum.
3.2.11
Qui autem confirmat nos Judaeos in Christo vobiscum; id est in fide Christi et conjungit in uno lapide angulari duos populos, et qui unxit nos, gratia Spiritus sancti, id est qui dedit nobis remissionem peccatorum per gratiam Spiritus sancti, Deus, subaudis est verus. In Veteri Testamento sacerdotes et reges ungebantur oleo visibili. In Novo autem omnes fideles unguntur non tantum oleo visibili quantum invisibili gratia videlicet sancti Spiritus in baptismate; et per manus impositionem, fiuntque reges animarum, et sacerdotes populorum, ut sanctificent eos, juxta quod Petrus dicit: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, qui et signavit nos, id est qui assignavit nos, dando signum suum nobis. Dum enim dixit Christus: Sicut me misit Pater, et ego mitto vos, signum suum in eis posuit, et dedit pignus spiritus in cordibus nostris. Pignus est proprie quod propter rem creditam datur, ut dum illa reddita fuerit, istud recipiatur. Sed hic Apostolus potius pro arrha posuit, quae Deo datur, ut certus sit de promisso, et quod minus deest, compleatur. Nos ergo arrham sive pignus accepimus, gratiam videlicet sancti Spiritus in baptismate, ut securitatem et certitudinem de promissione aeternae patriae habeamus. Testem Deum invoco in animam meam, id est, si mentiar, illum invoco contra animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum, id est, ne vobis oneri essem, et vos contristarem meo adventu, peperci vobis ne venirem Corinthum, ultra, id est postquam a vobis recessi. Non quasi dominamur fidei vestrae, sicut imperatores, quia unius fidei jam sumus vos et nos, sed adjutores sumus gaudii vestri, id est gaudemus in fide bonisque operibus. Nam fide statis, et idcirco non dominamur vobis. Sic debent praelati agere; quos vident concordare sibi in bona conversatione non debent se illis praeferre, sed coaequare. Quos autem a via rectitudinis vident deviare, in illos debent auctoritatem et potentiam suae praepositurae ostendere, quod utrumque Petrus ostendit in Cornelio et Anania, humilians se erga Cornelium: et solo verbo Ananiam cum uxore perdens.
3.3.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT II.
3.3.1
Si enim ego vos contristo, et quis est qui me laetificet, nisi ille qui contristatur ex me? id est, si ego contristo aliquem vestrum fortiter redarguendo, et acriter corripiendo, quis est qui me laetificet, nisi ille qui contristatur per meam admonitionem de reatu suo promovendo ad poenitentiam? Dum enim ille contristatur de peccato suo, et agit poenitentiam, tunc me laetificat. Sic unusquisque praedicator et praelatus, quo amplius videt contristari subjectos de reatu suo, et lugere poenitentiam agendo, eo amplius laetificatur certus de salute illorum.
3.3.2
Ne tristitiam super tristitiam habeam. Modo quidem audiens vos variis erroribus implicatos, habeo tristitiam, sed si venero ad vos et incorreptos vos invenero, tunc habeo tristitiam super tristitiam, ideoque vos moneo ut corrigatis.
3.3.3
Nam ex multa tribulatione et angustia cordis, quod unum est, scripsi vobis priorem epistolam per multas lacrymas, id est, pene quot syllabas dictabam vel scribebam, quasi tot lacrymas fundebam. Audiens Apostolus quosdam Corinthiorum ad pristina vitia redisse, et ad fornicationem, et poenitentiam non egisse, insuper quemdam illorum accepisse uxorem patris, nimiam tristitiam habuit, et multum deflebat eos. Unde et priorem epistolam eis misit in qua redarguit eos fortiter, et praecepit illum qui incestum patraverat, a consortio omnium excludere. Cujus verbis illi obedientes fuerunt, egeruntque poenitentiam, et illum a se sequestraverunt. Quod ut Apostolus agnovit, valde laetatus est, reducit tamen eis ad memoriam qualiter eos deflebat, et alloquitur illos adhuc, inquiens: non ut contristemini, subaudis haec scribo modo, qui poenitentiam habuistis, sed ut sciatis quam charitatem habeam abundantius in vobis, subaudis postquam audivi vos poenitentiam egisse.
3.3.4
Si quis autem contristavit me, subaudis sive ille qui uxorem patris accepit, seu illi qui ad vitia pristina redierunt, non me contristavit, subaudis solum, sed ex parte, subaudis contristavit vos, qui condoluistis super illorum reatibus, et qui mihi estis in charitate uniti. Sequitur: ut non onerem omnes vos. Onerare est onus et pondus aliquod imponere. Sensus iste est: Non reprehendi ideo delinquentes, neque excommunicavi in priori epistola, ut vos onerarem ea correptione, qui perfecte conversamini, neque etiam ideo recito talia, ut vos onerem modo excommunicando et redarguendo, sed ut illi corrigerentur qui a via rectitudinis deviaverunt.
3.3.5
Sufficit illi, fornicatori, qui ejusmodi est, videlicet qui uxorem patris accepit, objurgatio haec, id est correptio et redargutio, quae fit a pluribus, id est, sufficit illi ad poenitentiam correptio et objurgatio generalis, et quod a consortio omnium vestrum exclusus est. Nam in priori epistola praecepit illum ejici a societate fidelium, inquiens: Expurgate vetus fermentum, illum peccatorem qui uxorem patris accepit, expellite et ejicite a vestro consortio; et ne in desperationem delaberetur si semper exclusus esset a societate fidelium, reconciliat illum hoc modo cognoscens illum esse purgatum: diabolo etenim suggerente peccavit, et eo flagellante purgatus est, quando traditus est potestati illius. Ita ut econtrario magis donetis, id est, tunc sufficiet ei objurgatio quae facta est illi ab omnibus vobis, si econtrario indulgeatis ei quod deliquit, et consolemini eum, ne forte, subaudis exclusus a vobis, abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est, id est, ne forte in desperationem cadens suffocet se laqueo vel tradat se voluptatibus hujus saeculi, dicens intra se: Jam quia a societate fidelium in praesenti et in futuro ero exclusus, inseram me omnibus delectationibus et voluptatibus. Indulgete ei, et consolamini eum, ne desperet de venia et salute
3.3.6
Propter quod, subaudis ne forte absorbeatur a nimia tristitia, et labatur in desperationem, obsecro vos, o Corinthii, ut confirmetis in illum charitatem, recipiendo illum in vestram societatem et communionem.
3.3.7
Ideo enim et scripsi vobis, subaudis ista de receptione illius fratris, ut cognoscam experimentum vestrum, id est, ut probem an in omnibus obedientes sitis, quae vobis praecepero. Jam superius obedientes illi fuerant, quando illum a suo collegio expulerunt, et quando praecepit ut viri non velato capite starent in ecclesia, mulieres velato, et volebat adhuc probare obedientiam illorum in hoc, ut revocarent ejectum.
3.3.8
Cui autem aliquid donastis et ego. Paulo apostolo morante apud eos, cuidam peccanti dimiserunt quod deliquerat, et ipse Apostolus ne videretur ab illorum unione sejungi, indulsit etiam ipse illi. Unde dicit modo: Cui autem donastis, sive indulsistis, quando apud vos eram, et ego similiter donavi et indulsi. Consuetudo est dicendi, donavit mihi peccatum, id est indulsit. Volens ergo Apostolus provocare illos ad reconciliationem ejecti, et ut ei dimitterent, vult ostendere ut sicut ipse indulsit peccanti quando illi dimiserunt, sic et illi indulgeant dum ipse indulget. Quapropter subdit: Nam et ego quod donavi, sive indulsi illi, si quid donavi propter vos, qui volebatis ei dimittere, indulsi et ego in persona Christi, hoc est vice Christi, qui nobis apostolis dedit potestatem ligandi et solvendi. Non leviter dabat indulgentiam Apostolus delinquentibus, nisi illi quem videbat a Christo esse solutum, cujus poenitentia accepta erat Deo. Ut non circumveniamur, id est decipiamur, a Satana. Ideo, inquit, praecipio vobis ut indulgeatis fratri peccanti, sicut et ego indulgeo, ne decipiamur a Satana qui desiderat discordias generare. Plerumque dum unus vult misericordiam exhiberi fratri peccanti, dimittendo ei quod deliquit et reconciliare conventui fidelium, alius diabolo suadente non vult indulgere permanens in duritia sui cordis. Unde saepe solent oriri discordiae et rixae inter illos qui dissident et discordant in judicio. Non enim ignoramus cogitationes ejus, id est, astutias, dolos et fraudes diaboli non ignoramus, sed scimus.
3.3.9
Cum venissem autem Troadem. Troas civitas est Graecorum, quae Troja olim vocata est; et ponitur improprie: Phrygia enim provincia est Graecorum. Troja regio est in ipsa Phrygia; civitas vero appellata est Ilium, sicut in Virgilio habetur: Ceciditque superbum Ilium. Plerumque ponitur nomen regionis pro civitate, et appelatur Troja. Propter Evangelium Christi, id est ad praedicandum Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, id est, multa corda hominum parata per Dominum ad credendum, non habui requiem in spiritu meo, id est in animo meo, eo quod non invenerim Titium, fratrem meum, sed valefaciens eis, id est, salutans eos, profectus sum in Macedoniam provinciam aliam Graecorum. Dicit beatus Hieronymus: Quia non invenit fistulam suam Apostolus, id est Titum interpretem suum, ideo recessit. Sed quaestio est in hoc loco: Si Apostolus omnium gentium linguis poterat loqui, sicut ipse dicit in priori epistola: Gratias ago Deo quod omnium vestrum linguis loquor, quare recesserit a Troade quod scilicet Titus abesset, maxime cum multa corda essent parata illi ad credendum? Quae hoc modo solvitur, quia dum venisset Troadem, licet multa corda invenisset parata ad credendum, invenit tamen multos adversarios et contradictores, philosophos videlicet, magos, et alios plurimos, nec poterat ipse solus utrumque agere, et philosophis resistere, et volentibus credere verbum salutis praedicare. Si autem Titum invenisset ibi sicuti sperabat, ipse utique resisteret adversariis, et Titus praedicaret simplicioribus qui desiderabant credere. Apparuit quoque ei in eodem loco vir Macedo, dicens: Transiens in Macedoniam adjuva nos, qui a doctoribus angelus bonus ejusdem gentis praepositus fuisse creditur.
3.3.10
Deo autem, subaudis Patri, gratias referimus, qui semper triumphat nos, id est, qui facit nos semper triumphare, et victoriam habere, in Christo Jesu, id est, per Christum Jesum infidelitatem destruendo, et fidem in cordibus credentium plantando, et infidelibus efficiens fideles, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, tam in Judaeis quam in gentibus. Odorem in hoc loco appellat cognitionem sanctae Trinitatis. Aromata igitur et unguenta cum alibi sint, alibi odorem reddunt, sic apostolis praedicantibus fidem sanctae Trinitatis, et notitia divinitatis omnipotentis Dei, cum ipsa divinitas non videretur, utpote quae invisibilis est, dum per praedicationem apostolorum recipiebant fidem ejus, odorem quodammodo et cognitionem divinitatis illius percipiebant: quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui pereunt, et in his qui salvi fiunt. Legimus in Genesi, quod Noe offerente sacrificium post diluvii cessationem, odoratus est Dominus odorem suavitatis intantum ut benediceret illi et filiis ejus. Non debemus ergo pueriliter intelligere quod Deus, qui spiritus est, in odore et fumo carnium delectetur: sed intentionem illius boni viri sancta appellat Scriptura odorem suavitatis, qua delectatus est Deus. Similiter in hoc loco intelligendum studium et bonam voluntatem intentionemque odorem appellatum. Christi, inquit, bonus odor sumus Deo, id est, in Christum credentes, et a Christo educti, praedicando mysterium incarnationis ejus, passionis, resurrectionis, ascensionis, mysterium quoque sanctae Trinitatis; bonus odor sumus illius, quia bonam famam ejus ac totius Trinitatis gloriam praedicamus, Deo subaudis Patri placentes, talia faciendo. Et notandum quod subjungat: In his, inquit, qui salvi fiunt nostra praedicatione, et in his qui pereunt bonus odor sumus Christi, Deo Patri placentes; quia sicut placet Deo nostrum bonum studium, quod impendimus his qui salvantur, sic placet etiam illud quod impendimus his qui pereunt, quoniam nostra voluntas talis est, ut vellemus omnes( si possemus) salvare: ideoque delectatur odore nostrae intentionis. Sive ergo in his qui salvantur, sive in his qui pereunt, bonus odor erant apostoli Deo Patri placentes, quia sinceriter et sine adulatione praedicabant.
3.3.11
Aliis quidem sumus odor mortis in mortem, illis videlicet quibus praedicamus, si contemnunt credere: aliis autem odor vitae in vitam, illis qui audiunt et credunt. Cum una esset praedicatio apostolorum, quam impendebant omnibus et volentibus credere, et non volentibus, quibusdam erat ipsa praedicatio gustus et odor mortis ad mortem aeternam, potius quam ad praesentem, quam habemus communiter cum animalibus et pecoribus, quia aeternaliter inde damnabantur, quod nolebant obedire verbis Evangelii; quibusdam autem erat odor et gustus vitae ad vitam aeternam percipiendam, qui per illam salvabantur. Sicut enim credentes per illam salvi fiebant, ita increduli damnabantur, quia inexcusabiles erant. Et ad haec, subaudis discernenda, quis tam idoneus et aptus praedicator est, ut possit discernere qui sint ejus praedicatione salvandi atque damnandi? Nullus. Ideoque omnibus impendendus est sermo praedicationis.
3.3.12
Non enim sumus nos apostoli sicut plurimi adulterantes verbum Dei. Hic percutit pseudoapostolos. Sicut enim adulter non causa amoris filiorum adulterat alterius uxorem, sed causa suae libidinis explendae, ita falsi apostoli adulterabant verbum Dei, quia non ideo praedicabant ut filios spiritales Deo acquirerent, quia falso praedicabant, neque pro remuneratione coelestis patriae, sed pro lucris temporalibus, et favoribus humanis. In hoc etiam adulterabant verbum Dei, quia non recte neque veraciter illud docebant, dicentes Christum non esse mortuum, neque a mortuis surrexisse. Apostoli autem non adulterabant, quia spiritales filios Deo acquirere desiderabant, et non pro lucris temporalibus, sed pro praemio aeternae beatitudinis praedicationi insistentes, neque pro favore et laude humana rectissime praedicantes, sicut idem Apostolus subdit, sed ex sinceritate, inquit, praedicamus, id est ex puritate et veritate; sed sicut ex Deo, id est ex Spiritu sancto accepimus, ita praedicamus quia unius substantiae existens cum Patre et Filio unus est Deus, coram Deo subaudis loquimur, id est, sic praedicamus quasi in praesentia Dei semper simus positi, et ipse sit noster adjutor. Revera enim ipse ubique praesens adest. In Christo Jesu loquimur, id est ad honorem et gloriam Christi Jesu.
3.4.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT III.
3.4.1
Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Id est laudare. Nunquid non se et alios jam laudavit paulo superius? Fecit utique et superius, et iterum isto in loco atque in sequentibus. Sed cum sapientia dicat per Salomonem: Laudet te alienus, et non os tuum, quare se laudabit Apostolus? Nimirum idcirco ut Corinthios ab amore pseudoapostolorum retraheret ad suum amorem, aliorumque veridicorum apostolorum. Aut nunquid egemus sicut quidam commendatitiis epistolis? Id est laudatitiis, quae ab aliis gentibus et Ecclesiis, ad vos mittantur, aut a vobis ad alias, quae vobis testimonium laudis et sanctitatis perhibeant, sicut quidam, subaudis faciunt, pseudo videlicet apostoli et Judaei, qui accipiunt a scribis et Pharisaeis pontificibusque Judaeorum epistolas laudatitias, ut pro sanctis et religiosis a Praedicatoribus habeantur? Non indigemus vestra laude, neque epistolis laudatitiis quae nobis testimonium laudis perhibeant. Exponit ergo causam quare non indigeat, inquiens:
3.4.2
Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris. Epistola signum est salutis, quia salutem mittentis continet, et de illius salute loquitur, cui mittitur. Epistola, inquit, nostra vos estis, Corinthii, scripta in cordibus nostris, quia de vestra salute die noctuque meditamur et cogitamus, et ipsa intentio nostri cordis perhibet vobis testimonium laudis, quae epistola, scitur et legitur ab omnibus hominibus, id est ab omnibus hominibus scitur et legitur, non oculis corporeis, sed mente intelligitur illa epistola, id est, hoc quod de vestra salute semper cogitamus.
3.4.3
Manifestati quoniam epistola estis Christi. Ex superioribus pendent: Vos qui estis Epistola nostra scripta in cordibus, vos estis manifestati aliis quod nostra praedicatione ad fidem venistis, quoniam epistola estis Christi. Ministrata a nobis, et scripta, non atramento, sed spiritu Dei vivi. Illud quod atramento scribitur oblitterari sive deleri potest, fides autem quae a Spiritu sancto scribitur, qui semper vivit, aeterna est, quia sicut ille Spiritus aeternus est, ita illa fides aeterna est. Manifestati estis, inquit, quod nostra praedicatione credidistis, quoniam epistola estis Christi, id est fidem illius habetis, a quo dicimini Christiani: quae fides a nobis est ministrata, quia fides ex auditu est, et a Spiritu sancto est scripta in cordibus vestris, quia aliis datur fides in eodem spiritu. Non est scripta illa fides in tabulis lapideis sicut lex Moysi, sed in tabulis cordis carnalibus. Praevidens omnipotens Deus duritiam cordis Judaeorum, eamdem legem quam eis dabat, in lapide scripsit, ut per lapidem duritia cordis illorum designaretur. Per tabulas ergo lapideas debemus intelligere dura corda hominum et insensibilia, in quibus non scribitur fides Christi, quia nulla praedicatione, nullis terroribus emolliri possunt. Per hoc vero quod dicit: Sed in tabulis cordis carnalibus, debemus intelligere cor molle et sensibile, quod sentit et flectitur ad mollitiem, et intelligit quod dicitur, recipit et continet, in quibus scribitur epistola Christi, id est fides in Spiritu sancto.
3.4.4
Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum. In hac lectione vult Apostolus differentiam et distantiam facere inter Moysen legislatorem et Christum datorem Evangelii, inter legem et Evangelium, inter doctores legis et Evangelii: et ostendit quia quanta distantia est inter Moysen et Christum, tanta distantia est inter legem et Evangelium, et inter doctores legis et Evangelii; demonstrat quoque quia nihil sumus, nisi Domini misericordia et gratia regamur. Fiduciam, inquit, id est audaciam et fidem talem habemus per Christum Dominum nostrum, cujus passione redempti et reconciliati sumus ad Deum, id est apud Deum Patrem, qualem ego dicturus et scripturus sum in sequentibus.
3.4.5
Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Hic destruit omnem confidentiam liberi arbitrii, per quod multi putant se posse bonum aliquod agere sine gratia Dei; et idcirco ista omnia ait, ut ostendat nihil boni sua virtute et prudentia cogitare aut facere. Dicit ergo: Non habemus talem fiduciam vel audaciam, quod simus sufficientes, id est, quod possimus cogitare a nobis aliquid boni de vestra salute vel nostra, quasi ex nobis aliquid boni vobis futurum sit sine gratia Dei, sed sufficientia ex abundantia nostra ex Deo est, qui dat velle posse, id est, non solum non valemus bonum aliquod perficere sine Dei misericordia et gratia praecedente et subsequente sed nec cogitare. Dei enim gratia nos praevenit, ut velimus, et ipsa nos subsequitur, ut possimus. Unde exorabat Psalmista dicens: Misericordia ejus praeveniet me, et Misericordia tua subsequetur me. Si enim non valemus cogitare, quomodo poterimus perficere?
3.4.6
Qui, subaudis Deus, fecit nos idoneos, id est aptos et congruos, ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu, id est, non fecit nos ministros in littera legis, ut praedicaremus circumcisionem carnaliter observandam, aut sabbati otium, aut neomeniarum vel sacrificiorum ritum celebrandum, sed in spiritali intelligentia Evangelii, quod spiritaliter intelligendum est: et cujus observatio Spiritum sanctum tribuit tempore baptismatis. Quod autem dicit idoneos ministros se aliosque apostolos fuisse, ita accipe: idoneus minister est proprie congruus et utilis, atque illi rei aptus de qua sermo agitur. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat. Duobus modis est intelligendum. Littera legis Mosaicae occidit hominem corporaliter, jubendo, et non juvando. Dum enim dicit lex: Non occides, non adulterium facies; qui occiderit, vel qui adulterium aut tale aliquid perpetrarit, reus erit judicio, id est occidetur, igni cremabitur, lapidibus obruetur, in patibulo suspendetur, et non juvat quo impleatur procul dubio ipsa occidit homine, quae judicium dat ut occidatur, licet ipsa non sit causa mortis ejus. Spiritus autem vivificat. Evangelium quod spiritaliter intelligitur, et quod Spiritum sanctum praestat, non solum non occidit hominem in praesenti, sed insuper vivificat, id est vitam aeternam praestat. Nusquam enim Evangelium jubet occidi hominem, sed provocat post culpam ad poenitentiam, promittens vitam aeternam: Poenitentiam( inquit) agite, appropinquabit regnum coelorum. Aliter. Ante Domini adventum erant quaedam opera legis, quae a levioribus peccatis mundabant suos observatores, verbi gratia: sicut circumcisio, quae originale peccatum tollebat, quamvis aditum patriae coelestis non reseraret, et sicut erant multa alia, pro quibus offerebantur holocausta, et de quibus dicebatur: Si quis hoc vel illud fecerit, offeret arietem aut aliquid tale, et mundabitur. Post Domini autem adventum, in quo completa sunt in veritate omnia illa figurativa et umbratica: quicunque voluerit eamdem legem carnaliter observare, morietur in anima quia anima quae peccaverit morietur. Unde et idem Apostolus in epistola ad Galatas, ait: Vere dico vobis, quia si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit, et scimus quia Christus non prodest, mortui sunt in anima. Qui vero spiritaliter voluerit eamdem legem servare, circumcidendo se spiritaliter in baptismate, ubi est vera exspoliatio vitiorum, observando sabbatum, id est quiescendo a pravo opere, et omnipotenti Deo spiritales hostias offerendo, seipsum quoque mortificando cum vitiis et concupiscentiis, ille vivit et vivet in aeterna vita. Inde dicit Apostolus: Littera occidit in anima modo, id est litteralis intelligentia legis: spiritus autem vivificat, id est spiritalis intelligentia vitam aeternam praestat.
3.4.7
Quod si ministratio mortis, id est, si lex quae ministra erat mortis, sicut modo diximus, deformata vel scripta litteris in lapidibus fuit, subaudis Moysi in gloria, ex claritate vultus, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem ejus propter gloriam vultus ejus, quae gloria vel claritas evacuatur, quomodo non magis ministratio spiritus, id est doctrina et praedicatio spiritalis Evangelii erit in gloria? suis ministratoribus et observatoribus. Isto in loco vult ostendere, quae distantia sit inter legem et Evangelium, et Moysen et doctores Evangelii, sicut jam supra diximus. Legimus in Exodo, quod Moyse descendente de monte, facies ejus erat cornuta ex consortio sermonis Dei, id est radios quosdam emittebat splendoris sicut sol, intantum ut non possent intendere filii Israel in faciem ejus, sed quando egrediebatur ad populum, ponebat velamen super faciem suam. Sed quaerit forte aliquis: Quare illi gloriam et claritatem mortalis hominis non poterant intendere? Cui respondendum est, quia Moyses sanctus et justus erat, ideo coruscabat, suumque splendorem ipse poterat ferre: illi autem qui peccatores erant et increduli, non fuerunt digni contemplari splendorem ejus. Sensus igitur iste est: Si Moyses tantam claritatem habuit in vultu, quando legem dedit populo, quae ministra erat mortis, quia mortem minabatur, quanto majorem gloriam habebunt ministri Evangelii, qui virtutem et justitiam ministrant, quae vitam aeternam praestant? multo majorem gloriam et claritatem habebunt: quia eamdem claritatem habebunt, quam ostendit Dominus in monte tribus discipulis, quando visi sunt cum eo Moyses et Elias in majestate et claritate. Videbunt enim oculis corporeis gloriam claritatemque clarificatae humanitatis Filii Dei, ut beatus Leo dicit, ipsique eamdem gloriam habebunt, gloriam vero Divinitatis et totius Trinitatis mente contemplabuntur solummodo: quia Deus spiritus est, id est, spiritu debet videri. Dicit enim beatus Leo in expositione illius Evangelii, illam claritatem et gloriam non fuisse divinitatis Filii Dei gloriam, sed humanitatis. Alioquin quomodo esset verum quod dixit ad Moysen: Non videbit me homo et vivet: quando ille dixit: Ostende mihi teipsum, id est, invisibilitatem tuam? Altiori igitur intellectu Moyses, qui ponebat velamen super faciem suam, ne intenderent in eum filii Israel, significat ipsam legem, sicut in Evangelio Dominus testatur dixisse Abraham ad divitem: Habent Moysen, id est legem. Velamen illud significat intelligentiam litteralem et historicum sensum, quo obumbratur ipsa lex, infidelitas quoque et ignorantia cordis Judaeorum. Velamen ergo quod ponebat super faciem suam Moyses, non sinebat illos cernere gloriam vultus ejus, quia infidelitas, ignorantia, et peccatum eorum, litteralis quoque intelligentia, et historicus sensus non permittebat illos penetrare et intelligere gloriam spiritalis intelligentiae, quae latebat in lege. Quod vero dicit gloriam et claritatem Moysi evacuatam, dicit, quantum ad litteram pertinet: quia Moyse mortuo, facies ejus quae ante splendoris radios emittebat, in pallorem versa est. Altiori autem sensu et sublimiori secundum Augustinum: Gloria legis quae videbatur esse in festivitatibus et operibus, evacuata est, adveniente Christo, quem illa significabat: vel etiam pars spiritalis intelligentiae, quae a quibusdam intelligebatur, sicut a Moyse, Josue, Samuel, David caeterisque talibus, adveniente Christo, in quo completa est et a quo manifestata est apostolis ex toto. Statim ut venit plenitudo, evacuatum est illud quod ex parte erat, non ut cessaret penitus, et periret ipsa intelligentia spiritalis, sed ut in melius proficeret, atque augmentum caperet. Verbi gratia: Sicut evacuatur infantia et pueritia, adveniente adolescentia, et adveniente juventute evacuatur adolescentia, dum in melius proficit. In Evangelio autem non fit ita, quia Evangelium spiritaliter intelligitur ex toto, nec evacuatur, quia aeternum est. Si ergo illi qui legem operibus implerunt, ex parte spiritaliter intellexerunt: quae evacuata est tantam gloriam habuerunt in praesenti saeculo, ut terram repromissionis acciperent victoresque postmodum suorum hostium exsisterent, quanto ampliorem obtinebunt isti qui spiritaliter legem et Evangelium intelligunt, observant, praedicant, et docent, quod nunquam evacuatur?
3.4.8
Nam si ministratio damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium justitiae in gloria. Repetitio est superiorum mutato sermone. Nam si ministratio damnationis gloria est, id est, si lex quae ministra erat damnationis et mortis, tantam gloriam praestitit Moysi suo ministratori et caeteris suis observatoribus, multo magis abundat ministerium justitiae, id est Evangelium quod justificat homines, abundat in gloria aeterna. Evangelium ergo ministerium justitiae est, quia per illud ministratur nobis justitia, salus, et vita aeterna tempore baptismatis, sicut Dominus dicit apostolis: Ite, docete omnes gentes, id est, ministrate illis Evangelium. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit salute aeterna: quia mundabitur ab omnibus peccatis: et efficietur justus. Gloria denique Evangelii quae datur ministratoribus ejus et observatoribus, major est gloria legis quae splenduit in facie Moysi, quia illa fuit temporalis, et a quocunque ferri potuit et videri, ista autem aeterna erit, nec potuit ferri ab apostolis quando a Domino ostensa est in monte, quia statim lapsi sunt in terram velut mortui. Quapropter laborandum est omnibus ut observatores simus Evangelii: quatenus ad illam gloriam digni simus pertingere quam promittit.
3.4.9
Nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam. In hac parte dicit in Moyse, vel quod narrat in hac parte libri Exodi de splendore vultus illius, excellentem gloriam appellat, qua Dominus glorificatus est in monte, ex qua glorificandi sunt omnes electi, et est sensus: Illud quod splenduit in facie Moysi, non est glorificatum, id est, non fuit gloria vera, quia evacuari potuit per mortem illius: nec fuit gloriosum comparatione istius gloriae, quae aeternaliter manebit, et multo amplior erit. In hoc enim quod nulli profuit gloria vultus ejus, quasi non fuit gloria, quia non habuit fructum gloriae. Aliter: Quod dicit in hac parte, quasi in istam partem, id est quod claruit et splenduit in Moyse, non est glorificatum in hac parte, id est quantum ad istam partem gloriae Evangelii pertinet, non est gloriosum propter istam gloriam majorem.
3.4.10
Si enim quod evacuatur, per gloriam est, multo magis quod manet in aeternum, in gloria est, id est, si lex quae evacuari potuit, in gloria fuit Moysi suisque observatoribus, multo magis Evangelium, quod manet in aeternum, in gloria est suis ministratoribus et occultoribus. Quantum enim inter imaginem distat et veritatem, tantum distat inter gloriam vultus Moysi et gloriam Christi, cui similes erunt omnes electi in gloria.
3.4.11
Habentes igitur talem spem, videndi et percipiendi gloriam, non talem qualis fuit in vultu Moysi, sed eam quam viderunt tres apostoli in monte revelante se Domino, multa fiducia utimur in praedicatione, securi de praemio.
3.4.12
Et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent in eum, sic ponet Christus in Evangelio legis velamen, quod velamen legis evacuatur, id est, non ponit Christus velamen intelligentiae litteralis in Evangelio et obscuritatem, ut non possint fideles gloriam spiritalis intelligentiae penetrare sicut Moyses ponebat, ne in gloriam vultus ejus intenderent, quod velamen significat obscuritatem et obumbrationem legis, quod evacuatur quando a Christo revelatur et spiritaliter eadem lex intelligitur: vel non ita occultabit Christus gloriam suam electis, sicut Moyses occultabat faciem suam, ponendo velamen super faciem suam, quod velamen evacuatur: pro eo quod evacuatum est, quando Moyses mortuus est.
3.4.13
Sed obtusi sunt sensus eorum, id est, licet velamen, quod significat obscuritatem legis, evacuatum sit a Christo, et in Evangelio non sit velamen, tamen non ideo penetrant Judaei gloriam spiritalis intelligentiae quae in lege latet, qua obtusi et reverberati sunt sensus illorum infidelitatis perfidia et ignorantia, quia nolunt in Christum credere: sed semper litteram sequi volunt. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen, id est ipsa obscuritas et ignorantia, in lectione Veteris Testamenti manet, subaudis apud Judaeos incredulos, non revelatum, subaudis ab illis, quia infidelitas et peccata reverberant sensum eorum, nec valent per se penetrare illam: quoniam in Christo evacuatur, id est, per fidem Christi auferetur velamen ignorantiae, non per eorum scientiam, nec revelabitur illis nisi credant. Sed usque in hodiernum diem cum legitur a Judaeis incredulis Moyses, id est, lex quae per Moysen data est, velamen est positum super cor eorum, id est, ignorantia et caecitas intelligentiae est in cordibus Judaeorum, ne valeant penetrare spiritalem intelligentiam legis, quae obscura illis et occulta erat, quousque in Christum credendo denudetur eis a Christo.
3.4.14
Cum autem conversus fuerit ad Deum, subaudis ille populus ut credat in Christum, auferetur velamen, id est obscuritas de lege per Christum, et per gratiam sancti Spiritus, qui tempore baptismatis incipit nostri habitator esse.
3.4.15
Dominus autem spiritus est. Ubi autem spiritus Domini, ibi libertas. Nemo qui fidem sanctae Trinitatis habet, dubitat Spiritum sanctum Deum esse, quia tertia persona est Trinitatis, et tamen non sunt tres Domini, sed unus Dominus: et scitur ab omnibus fidelibus, Spiritu sancto dictante, legem et Evangelium esse conscriptum, ideoque Spiritus sanctus Dominus est legis et Evangelii, nec est illi aliquid occultum in lege et Evangelio. Ipso quoque Spiritu sancto cooperante, per fidem Dominicae passionis liberamur in anima ab omnibus peccatis, de qua libertate dicit Dominus in Evangelio: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Per ipsum etiam datur fidelibus facultas intelligendi divinas Scripturas. Spiritus ergo sanctus Dominus est Scripturae legis et Evangelii: ideoque nihil latet eum ex his quae ibi continentur, neque velamen alicujus obscuritatis et dubietatis opponitur ei, sed magis ipse revelat quae ibi latent, sicut sequentia manifestant. Ubi autem spiritus Domini est, ibi libertas est animae, et facultas intelligendi Vetus Testamentum et Novum, id est, quemcunque repleverit Spiritus sanctus per fidem Domini nostri Jesu Christi, ille habet libertatem animae et facultatem discutere obscuritates legis, et gratiam Evangelii penetrare.
3.4.16
Nos vero omnes, subaudis apostoli et Judaei credentes, omnesque qui libertatem animae et facultatem divinae legis consecuti sumus, revelata facie cordis, id est, manifesto intellectu mentis per fidem Christi et intelligentiam Scripturarum, gloriam Domini quam ostendit tribus discipulis, et quam percepturi sunt omnes electi sumus nos speculantes, id est, contemplantes in speculo mentis per fidem et spem cernentes. Inter speculam et speculum hoc interest, quia specula est turris in civitatibus, et locus unde speculatur a longe ex qua parte superveniant hostes: speculum vero est, ubi contemplari solent homines imagines vultusque suos et aliorum, de quo hic dicitur: Speculum ergo nostrum, mens nostra est: quia sicut in speculo contemplatur imago et umbra, ita nos in praesenti mente videmus et contemplamur illam gloriam, quam percepturi sumus in re.
3.4.17
In eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem. In Graeco habetur, ut beatus Augustinus dicit, a forma in formam transducimur: Homo, sicut in Genesi habetur, ad imaginem Dei factus est, sanctus, justus, immortalis, et incorruptibilis: quam imaginem et formam peccando amisit, et cecidit in formam mortalitatis, corruptionis, et injustitiae. Ab ista ergo imagine justitiae et forma transformamur et transducimur jam in spe et fide in eamdem ipsam imaginem et formam quam perdidimus, a forma videlicet creationis ad formam justificationis: a forma mortalitatis et corruptionis, ad formam immortalitatis: a forma filiationis, qua filii Dei modo sumus in spe, ad formam contemplationis et visionis: a forma obscura ad forman lucidam, de qua Joannes ait: Filii Dei sumus in spe, et nondum apparuit quid erimus in re. Ab ista obscura forma transducemur ad lucidam, quando similes Deo erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. A claritate quoque spei transformamur ad claritatem speciei, et a claritate fidei ad claritatem rei, ut quod modo tenemus in spe, et credimus nos adepturos, quandoque possideamus in re. Et bene cum dixisset, transformamur a claritate spei in claritatem speciei et rei, tanquam a Domini Spiritu, ut ostenderet talem gloriam dari, quae sublimitati congruat dantis. Moysi enim gloria et claritas, nec tanta fuit quanta Christi in monte, nec perennis. Tantum enim Deus concessit fidelibus suis, ut Spiritum sanctum det eis pignus illius gloriae quam promisit. Sicut enim qui pignus vel arrham accipit, securus est de pretio quod remanet ex promisso, ita fideles qui tempore baptismatis Spiritum sanctum pro pignore et arrha accipiunt, securi sunt de promissionibus patriae coelestis, quia ab illo transformantur in spe ad illam gloriam.
3.5.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT IV.
3.5.1
Ideo habentes hanc administrationem, subaudis spei, id est, habentes fiduciam et spem transformandi, quae spes et fiducia a Spiritu sancto nobis ministratur juxta quod misericordiam consecuti sumus, non secundum meritum nostrum non deficimus, inter adversa hujus saeculi, sed multa fiducia utimur, in praedicatione, fortiter tolerantes omnia incommoda, securi de praemio et gloria: sed abdicamus occulta dedecoris, id est, respuimus et abjicimus omnia turpia a corde, ore, et opere nostro, quae maxime in occulto solent fieri, non ambulantes in astutia, id est in calliditate hujus saeculi. Astutia dicitur ab hasta, id est acumine, eo quod nimium sit acuta ad decipiendos homines. Neque adulterantes verbum Dei, sicut pseudoapostoli multis modis, sed in manifestatione veritatis, subaudis praedicamus verbum Dei, non fucato sermone, neque philosophico, sed simplici, ut simplices quique possint illud intelligere; commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum, id est laudabiles nos facientes ad omnes homines sancte vivendo, bene praedicando; coram Deo, id est, in praesentia Dei, cui placet quod agimus: vel coram Deo, quia sicut ab illo nobis datur, ita praedicamus in praesentia illius quem cognoscimus nobis adesse praesentem: poterat aliquis dicere, quomodo praedicatis in manifestatione, cum omnes non intelligant quae dicitis neque credant? Ali haec subjunxit Apostolus:
3.5.2
Quod si opertum est Evangelium nostrum, id est, si clausum est et obscurum ut non intelligatur, in his qui pereunt, est opertum; quasi dicat: His qui pereunt in infidelitate, illis est opertum, quia non inspiratur eis a Spiritu sancto, neque volunt credere: volentibus autem credere, manifestum est. Audiebant siquidem omnes praedicationem apostolorum, sed illis qui volebant credere, manifestabatur: illis vero qui in infidelitate permanebant occultabatur.
3.5.3
In quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium. Quidam haereticorum, et Marcion, aliique pseudoapostoli hunc versum male distinguentes, Deum hujus saeculi dicebant esse appeliatum in hoc loco diabolum, de quo dicitur: Omnes dii gentium daemonia; licet enim dii appellantur, non sunt dii. Ita ergo est distinguendus, ut primum dicatur. In quibus, id est in illis qui pereunt, Deus verus: et deinde infra, excaecavit mentes infidelium hujus saeculi, cum non illuminavit, sicut induravit cor Pharaonis cum non emollivit, ut non fulgeat illuminatio Evangelii in illis, id est fides et doctrina Evangelii et gloria Christi. Quod Evangelium gloria Christi est, quia ibi narrantur nativitas ejus divina et humana, virtus miraculorum, passio, resurrectio, ascensio ad coelos, adventus ad judicium, qui, Christus, imago est Dei Patris, id est similis ei in omnibus secundum divinitatem.
3.5.4
Non enim nosmetipsos dicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, id est, non quaerimus nostram laudem, non lucra temporalia, sed gloriam et honorem Christi praedicamus et quaerimus, et ut ab illo remuneremur. Ille enim seipsum praedicat, qui a culto sermone loquitur, et veritatem Evangelii quaerit fucare, ut praedicetur ipse sapiens esse et laudetur, et qui potius pro lucris temporalibus praedicationi insistit, quam pro vita aeterna.
3.5.5
Quoniam Deus qui dixit, subaudis in principio creaturarum, de tenebris lucem splendescere, dicens cum adhuc tenebrae essent super faciem abyssi, Fiat lux, et facta est lux, ipse illuxit in cordibus nostris, lumen fidei et doctrinae, qui tenebrae antea eramus, ad illuminationem scientiae claritatis Dei in nobis in facie Christi Jesu. Ordo est: Deus qui dixit: Fiat lux, cum adhuc tenebrae essent, et facta est lux, illuxit cordibus nostris lumen fidei et doctrinae in facie Christi, id est in praesentia Dei, et per praesentiam Christi ad illuminationem et demonstrationem scientiae divinitatis suae. Per praesentiam ergo Christi manifestata est cognitio Dei Patris atque totius Trinitatis, sicut ipse Christus dixit: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi, non illud quo Deus diceris, sed quo Pater vocaris.
3.5.6
Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, thesaurum hic dicitur theca et repositio auri. Thesaurum autem appellat Apostolus isto in loco sacramentum cognitionis sanctae Trinitatis, et mysterium incarnationis Filii Dei: quia, sicut thesaurus in occulto et secreto ponitur loco, ita istud mysterium in cordibus illorum erat reconditum. Vasa fictilia vocat corpora fragilia, quae ex limo terrae facta sunt, et variis passionibus et infirmitatibus subjacent, fami, siti, nuditati, caeterisque talibus; ut sublimitas sit virtutis Dei in nobis, et non ex nobis, id est, ut altitudo virtutis Dei annuntietur per nos et appareat, quia non est ex nobis, neque illa sapientia, neque virtus miraculorum, sed ex Deo, quae per nos tamen ministratur, ac si diceret aliis verbis: Thesaurum gratiae spiritalis quod praedicamus, et quod signa miraculorum facimus in corpore fragili bajulamus, et quod etiam frequenter dum alios sanamus ipsi infirmamur, subjacentes fami, siti, ut quod facimus, non nostra virtute, vel nostris meritis, sed sublimitas potentiae Dei esse intelligantur.
3.5.7
In omnibus modis et locis tribulationem diversam patimur, sed non angustiamur: id est, licet tribulationes et angustias sustineamus, tamen non ita constringimur sive angustiamur, ut cedamus loco a praedicatione, et cessemus a nostro propositio. Aporiamur, id est conjiciamur, et improperia sustinemus, vel quod melius est, quasi pauperes abjicimur; sed non destituimur, id est, non derelinquimur a Deo, sed positis in paupertate et inopia, adest nobis pastor Deus. Apros Graeco vocabulo Latine dicitur pauper, inde aporiare, proprie quasi pauperem abjicere.
3.5.8
Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, sive portantes, id est, semper sumus mortificantes membra nostra cum vitiis et concupiscentiis, ut et vita Jesu, qua ipse modo vivit immortalis in corporibus nostris manifestetur post generalem resurrectionem, aliter Christus sicut pascitur et vescitur in suis, sicut dicet electis: Quandiu his minimis meis fecistis, mihi fecistis, ita occiditur et mortificatur atque flagellatur et persequitur in suis. Nonne in Stephano persequebatur et lapidabatur, quando dicit: Saule, Saule, quid me persequeris? Sic dixit etiam Petro: Venio Romam iterum crucifigi in te. Semper, inquit, mortificationem Jesu in corpore nostro sumus circumferentes sive portantes, id est semper mortificatur Jesus in nobis et occiditur, ut sicut ipse in nobis modo occiditur, et nos pro ipso, ita etiam ipse vivat in nobis, et nos vivamus in illo. Et sicut ipse jam non moritur, sed semper vivit, ita et nos post resurrectionem vivamus immortales et incorruptibiles.
3.5.9
Semper enim nos, qui vivimus in praesenti saeculo fide bonisque operibus, in mortem tradimur propter Jesum, id est, pericula mortis sustinemus propter nomen et fidem Christi quam praedicamus ut et vita Jesu, qua ipse jam vivit, manifestetur in carne nostra mortali, ut vita qua Christus resurrexit a mortuis, et qua modo vivit, huic nostrae mortalitati praestetur immortalitas et incorruptio, ut post resurrectionem promissam non timeamus mori.
3.5.10
Ergo mors in nobis operatur, subaudis quod suum est, quia semper mortificat nos per multas tribulationes et angustias, vita autem, id est, fides qua justus vivit, in vobis operatur quod suum est, et trahit ad vitam aeternam, et est sensus: Propter vitam aeternam quam nos vobis praedicamus, et fidem quam vobis ministramus, morimur et interficimur, quotidie pericula mortis sustinendo.
3.5.11
Habemus autem nos apostoli caeterique credentes, eumdem spiritum Dei, subaudis quem habuerunt patres Veteris Testamenti: quia quod illi praedixerunt de Christo implendum, nos credimus jam adimpletum. Similiter de salute gentium, scientes quoniam Deus Pater qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, in die judicii, id est per virtutem Jesu, et constituet vobiscum, in gloria aeterna.
3.5.12
Omnia enim, subaudis adversa hujus saeculi, propter vos sustinemus, o gentiles, quia vobis fidem et vitam aeternam praedicamus: ut gratia abundans per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei. Gratiam abundantem appellat magnam sapientiam divinam, quae gratis illis data est. Ordo est iste: Ideo adversa hujus saeculi propter vos sustinemus, ut magna sapientia divina quae nobis gratis data est, abundet per multos credentes in gloriam: et laudem Dei cum gratiarum actione, videlicet ut plurimi credentes per nostram doctrinam, gratias et laudes referant Deo. Quidam codices habent, ut sapientia divina abundet per multas gratiarum actiones in laudem Dei, quod non discrepat a sensu.
3.5.13
Propter quod, subaudis ut sapientia divina abundet per multos credentes in laudem Dei, non deficimus inter pericula mortis a fide. Sed licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Homo exterior appellatur corpus, interior vero anima. Licet autem ex duabus substantiis et naturis constet homo, tamen non sunt duo homines, anima et corpus, sed unus homo. Homo qui foris est, corpus videlicet, quanto amplius corrumpitur tormentis et tribulationibus, eo amplius renovatur interior, id est purgatior exsistit anima.
3.5.14
Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Momentum, brevissimum est spatium temporis dictum a celerrimo siderum motu. Sensus et ordo verborum iste est: Omne tormentum tribulationis nostrae quae in praesenti est, momentaneum, sive brevissimum et leve ad tolerandum, operatur in nobis aeternum pondus gloriae, id est magnitudinem gloriae in sublimitate patriae coelestis, supra modum et supra omnem mensuram: quia non potest comprehendi quantitas illius gloriae, neque mensurari tempore: quia sine fine et sine termino erit aeternaliter permanens, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur, id est, non considerantibus nobis et attendentibus honores, divitias, et lucra temporalia quae videntur et nobis promittuntur ab amatoribus hujus saeculi, sed gaudia patriae coelestis, quae non videntur oculis corporeis, illa consideramus. Poterat aliquis dicere: Quare non consideratis ista temporalia? Ad haec Apostolus subdit: Quae enim videntur temporalia sunt, et transitoria: quae autem non videntur, nisi per fidem, aeterna sunt, ideoque illa postponimus, et ita amplectimur quae mansura sunt.
3.6.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT V.
3.6.1
Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, id est, si corpus nostrum terrenum, mortale et corruptibile in quo anima nostra habitat, dissolvatur per aegritudinem, per tribulationes maximas, et per mortem redigatur in pulverem; quod aedificationem habeamus ex Deo: sive a Deo, domum non manufactam, sed aeternam in coelis. Quod dicit aedificationem, hoc appellat domum non manufactam, corpus videlicet mortale, quod non fiet manu, id est complexione maris et feminae, sicuti istud, sed in virtute omnipotentis Dei reparabitur, ut sit immortale et aeternum, et sit in coelo semper; et est ordo atque sensus: Si mortale hoc corpus, ubi modo habitat anima, dissolutum fuerit per mortem, scimus et certi sumus quod a Deo habeamus in coelis aeternam aedificationem, et domum non manufactam: corpus videlicet immortale, virtute Dei reparatum.
3.6.2
Nam et in hoc, subaudis corpore mortali, positi, ingemiscimus, id est, cum gemitu postulamus absolvi ab hoc corpore mortali, cupientes superindui habitationem nostram quae de coelo est, id est, immortale corpus cupientes recipere. Quod ideo de coelo dicitur esse, quia coeleste erit et in coelis habitabit, superindui autem, id est super animam, sicut modo isto mortali est anima vestita.
3.6.3
Si tamen vestiti, subaudis a Christo, et non nudi inveniamur, ab illo, et est sensus: Tunc recipiemus corpus immortale ad gloriam, et tunc erit coeleste si in die mortis nostrae vel in die judicii fuerimus vestiti Christo, ut ipse sit nobiscum, et non fuerimus inventi nudi ab illo, et ab ejus protectione alieni. Omnes enim electi Christo sunt vestiti, quia ipse est eorum protectio, sicut Apostolus dicit: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis, id est, Christum habetis protectorem.
3.6.4
Nam et qui sumus in tabernaculo isto, id est in corpore mortali, quasi viatores in papilionibus, ingemiscimus, id est, dolemus gravati, fame, siti, nuditate, aliisque periculis eo quod nolumus exspoliari ab hoc corpore mortali, sed volumus supervestiri immortalitate, non interveniente morte, ut absorbeatur quod mortale est, a vita, id est ut illud quod mortale in nobis et corruptibile, deglutiatur ab immortalitate et vita mansura, sicut consumitur parvissima gutta aquae, avidi ignis projecta in maximum incendium, ac si diceret: Ideo ingemiscimus in hoc corpore mortali, quod gravatur variis angustiis, quia si posset fieri, nollemus mori, sed vellemus ut ipsa mors in nobis deficeret, et reciperemus in praesenti saeculo immortalitatem ut nunquam moreremur; sed nullo modo fiet illud in praesenti saeculo.
3.6.5
Qui autem efficit nos in hoc ipsum, qui perficiet immortales in alia vita, Deus, est omnipotens, qui dedit nobis, in se credentibus, pignus Spiritus sancti, id est vadium dedit nobis tempore baptismatis, gratiam Spiritus sancti, ut securi simus de promissa gloria haereditatis. Si enim tantum est pignus, quanta erit haereditas et completio promissionis?
3.6.6
Audentes igitur semper, id est audaciam habemus, et ausi sumus dicere habere nos pignus Spiritus sancti et sumus scientes quoniam dum sumus in hoc corpore mortali, peregrinamur a Domino, id est, longe sumus a Domino. Cum idem Apostolus dicat alibi, confirmans sententiam cujusdam gentilis, quoniam in ipso, id est in Deo vivimus, movemur et sumus( Act. XVII); et cum Deus ubique sit, et etiam omnis locus in ipso sit, unde et ubique praesens est, quare dicit modo nos longe esse a Domino? Nimirum ideo talia dicit, quia proprius locus omnipotentis Dei coelum dicitur, ibique semper videtur ab angelis sanctis et hominibus justis: et quia hic positi ubi non videtur ipse neque gloria aeternae beatitudinis, longe ab illo dicimur esse, et peregrinari ab illa gloria.
3.6.7
Per fidem enim ambulamus, et non per speciem, id est, per fidem et spem tendimus ad patriam coelestem, et non per speciem neque per rem, quia nondum videmus quod erimus.
3.6.8
Audemus autem, subaudis dicere, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Deum. In anima subaudis, quam praesentes esse in corpore: et absentes esse in anima a Deo, id est magis desideramus jam esse in praesentia Dei, alieni a corpore isto mortali, quam esse in hoc corpore mortali, ubi manentes longe sumus a Dei contemplatione.
3.6.9
Et ideo quia hanc voluntatem habemus, contendimus et laboramus placere illi, sive absentes simus, manentes in corpore mortali, sive praesentes in anima: quia qui hic positus placet Deo, illic non displicet ei.
3.6.10
Omnes enim nos manifestari et praesentari oportet ante tribunal Christi. Tribunal sedes excelsa est judicum et praesidum, qui dantes judicia populis, in excelso loco resident, ut possint videre reos et innocentes, et ut ipsi etiam videri possint ab omnibus. Pro magnitudine ergo potestatis et judicis, magnitudo tribunalis et judicii aestimanda est: quia illa potestas aeterna ita apparebit excelsa super coelum et terram, ut ab omnibus possit videri, bonis scilicet ac reprobis, ut videant in quem pupugerunt; ut referat, id est reportet sive recipiat unusquisque propria corporis, subaudis merita, prout gessit, sive bonum sive malum. Cum multa et maxima peccata gerantur solo animo, sicut odium, invidia, superbia, et illud quod dixit insipiens in corde suo: Non est Deus, quare dicit de his solummodo hominem judicandum quae corpore operatus est, videlicet de homicidio, adulterio, et caeteris talibus? Quod ergo dicit ut recipiat propria merita corporis sic est intelligendum, ut recipiat propria merita quae gessit eo tempore quo in corpore fuit, ut per corpus intelligatur corporis tempus. Ex hoc quoque loco proposuit beato Augustino quaestionem Paulinus Nolanus episcopus, quid prodessent homini mortuo orationes et eleemosynae, quae post mortem illius a parentibus et amicis pro remedio animi implentur, si homo tantummodo propria merita est recepturus, quae eo tempore gessit quo in corpore fuit? Cui respondit beatus Augustinus nullo modo prodesse ea quae post mortem fiunt a parentibus illi qui jam mortuus est, nisi in hac vita positus, bona intentione et voluntate atque inchoatione hoc promeruerit, ut illa accepta sint Deo, quae post ejus exitum celebrantur a parentibus. Huic etiam sententiae concordans beatus Gregorius, dicit: Sciendum quia saltem de minimis nihil quisque purgationis post mortem obtinebit, nisi in hac vita positus hoc promereatur, ut illic veniam possit assequi. Tria autem sunt quae prosunt post mortem, ut beatus Augustinus dicit in libro Enchiridion, jejunia videlicet, eleemosynae, et orationes, quae autem pro valde bonis aguntur, gratiarum actiones sunt pro non valde bonis: et pro non valde malis, qui in purgatione aliqua sunt positi, propitiationes sunt et purgationes pro valde malis et aeternaliter damnatis, et si nulla sunt adjumenta mortuorum, qualescunque vivorum consolationes sunt. Quibus autem ista prosunt, aut ad hoc prosunt ut fiat illis plena remissio: aut ut tolerabilior fiat damnatio ipsa. Mitissima sane omnium poena erit, qui praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt: et in caeteris qui addiderunt, unusquisque tanto ibi tolerabiliorem habebit damnationem, quanto hic minorem gessit iniquitatem.
3.6.11
Scientes ergo timorem Domini, non quo ipse timet, sed quo timendus est, et quo terrebuntur omnes in die judicii, hominibus suademus declinare a malo, et facere bonum, ut possint evadere Dei vindictam. Deo autem manifesti sumus: spero autem in conscientiis vestris, o Corinthii, manifestos nos esse, id est ipsae conscientiae vestrae testimonium nobis perhibent, quia recte credimus, sancte vivimus, et bene praedicamus, Deo autem manifesti sumus. Nunc revertitur ad ea unde et superius locutus est, scilicet quod falsi Apostoli dijudicaban veros, et dicebant Paulum et Barnabam seductores, volentes eis praeferre non solum Petrum aliosque apostolos, sed etiam seipsos, ac si diceret beatus Paulus: Illis qui nobis detrahunt, incogniti sumus quia nesciunt quales sumus.
3.6.12
Non iterum nos commendamus vobis, id est, non laudamus nos iterum vobis, quasi aliquid utilitatis in ea laude habeamus, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde, id est, ut habeatis unde gloriari possitis ad falsos apostolos, habere nos bonos et veraces apostolos, id est praedicatores. In facie gloriabantur pseudoapostoli sive in praesentia multorum, et non in corde: quia, non habentes unde possent gloriari in corde, laudabant se esse apud alios quod non erant. Electi enim in corde gloriantur, et non in facie: quia, cognoscentes se placere Deo, gaudent in animo, et tamen non requirunt laudari in praesentia: ne forte bonum quod habent, per vanam gloriam amittant.
3.6.13
Sive enim mente excedimus, id est, si contra mentem nostram agimus, aliter praedicando, atque aliter vivendo, vel si superbe nos laudamus; Deo, subaudis relinquendi sumus et reservandi, et non aliquo vestrum judicandi: sive sobrii sumus, id est, si habemus sanam doctrinam, vel si sobrii vivimus et temperate, praedicamus vobis, subaudis prosumus.
3.6.14
Charitas enim Christi urget nos, id est charitas Christi qua nos diligimus, compellit nos talia dicere, scilicet ut nos laudemus vobis, volentes vos revocare ab amore pseudoapostolorum ad amorem Christi et nostrum: existimantes hoc, et certum tenentes, quoniam si unus, id est Christus, pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, qui ejus adventum praecesserunt et secuti sunt, et pro omnibus mortuus est Christus. Omne genus humanum propter peccatum originale quod traxit ex Adam, et in corpore et in anima mortuum est, quia dictum est Adae: In quacunque die comederis ex eo, morte morieris. Mortuus est illo die quando comedit: in anima et in corpore factus est mortalis, quia postmodum mortuus est. Sicut ergo nullus homo extra Adae progeniem est, ita nullus extra peccatum est illius et mortem, praeter unum Christum. Venit ergo Christus sine peccato nascens, sine peccato conversans in mundo, innocenter mortuus est pro omnibus praedestinatis ad vitam et ut Prosper dicit, et Joannes Chrysostomus, aliique doctores, licet omnes non credant, et etiam omnes credentes non salventur, ille fecit quod suum erat, pro omnibus moriens. Verbi gratia: Sicut medicus quilibet componens potionem contra omnes infirmitates, veniat in civitatem quamdam, et dicat omnibus: Quicunque ex hac potione biberit, salvus erit a quacunque infirmitate tenetur: et qui bibit, sanatur: etsi omnes nolentes bibere non sanantur, ille tamen omnibus illis attulit potionem, et fecit quod ad se pertinebat. Ideo autem mortuus est Christus pro omnibus, ut et qui vivunt in fide, jam non sibi vivant: sed ei qui pro omnibus mortuus est, et resurrexit. Ille vivit Christo, qui non quaerit suam utilitatem solummodo, sed aliorum: et qui pro fratribus non dubitat mori: sicut Christus non quaesivit sua, sed nostra: quia pro omnibus mortuus est, et est sensus: Qui Christus innocenter pro omnibus mortuus est: ego aliique apostoli non debemus cessare fratribus impendere hoc quod ab illo accepimus: et etiam si necessitas fuerit, animas pro salute illorum ponere.
3.6.15
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Perfectos Corinthiorum alloquitur. Sed nunquid illi quando ista loquebatur, non erant in carne? Erant utique, sed ita est intelligendum: Ex hoc id est ex quo vocati estis ad fidem, neminem vestrum perfectorum novimus secundum spem carnalium et temporalium rerum vivere, sed in spe coelestium praemiorum. Et si cognovimus Christum secundum carnem, subaudis mortalem fuisse et corruptibilem: sed nunc jam non novimus, subaudis illum mortalem et corruptibilem, sed immortalem et incorruptibilem, et est sensus: Ideo non estis positi in spe rerum carnalium et temporalium, quia in spe et fide jam estis immortales et incorruptibiles securi de praemio. Si qua ergo nova creatura est, id est novus populus per fidem et per aquam regenerationis, vetera transierunt, illis, id est, lex Veteris Testamenti in sacrificiis, circumcisione, sabbati otio, caeterisque talibus. Ecce facta sunt omnia nova, in Evangelio, circumcisio, videlicet spiritalis, quae fit in baptismate, ubi est vera exspoliatio peccatorum. Similiter de caeteris intelligendum: vel, vetera transierunt, infidelitas, peccatum, et caetera quae ad veterem hominem Adam pertinent: et facta sunt nova, fides videlicet, justitia, obedientia, charitas, caeteraeque virtutes ad novum hominem, id est Christum, pertinentes. Aliter: si qua nova creatura est, id est novus populus, vetera transierunt illis jam in spe, mortalitas videlicet et corruptio, et facta sunt nova similiter in spe immortalitas et incorruptio; vel, usus est praeterito pro futuro, pro eo quod est, vetera transibunt, et fient omnia nova, juxta quod Joannes dicit: Erunt omnia nova.
3.6.16
Omnia autem, subaudis genera innovationis, ex Deo Patre nobis procedunt qui reconciliavit nos sibi per Christum, id est per passionem Christi, et dedit nobis apostolis ministerium reconciliationis. Illi reconciliantur, qui antea inimici erant. Et nos inimici eramus Deo Patri, non per naturam quam ipse fecit sanctam et bonam, sed per vitium quod nos addidimus. Ablato ergo peccato quod nos addidimus, per sanguinem Christi reformata est natura ut fuerat creata, et reconciliati sumus Deo Patri. Christus ergo procurans nobis reconciliationem per suam passionem, rediit ad Deum Patrem unde venerat. Sed ne imperfectum sive infectum remaneret quod nobis procuraverat, ministerium reconciliationis dedit suis apostolis, ut ipsi nobis annuntiarent redemptos esse sanguine Christi et sua praedicatione reconciliarent nos. Sicut enim ipse dixit: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: ite, docete omnes gentes.
3.6.17
Quoniam Deus Pater erat in Christo mundum reconcilians sibi per illum. Deus Pater in Filio erat, et Filius in Patre, sicut idem Filius ait: Ego et Pater unum sumus. Et, Ego in Patre, et Pater in me est. Aliter ergo erat in Christo, atque aliter fuit in prophetis et apostolis per quos loquebatur. In illis erat per gratiam, in Christo erat per unitatem substantiae, quia unum sunt: mundum reconciliavit sibi per Christum, id est, omnes praedestinatos ad vitam aeternam, non reputans illis, id est credentibus, peccata ipsorum, postquam ad fidem venerunt: quia quales antea fuerant non attendit, sed quales futuri erant; et posuit in nobis verbum reconciliationis, id est doctrinam Evangelii.
3.6.18
Pro Christo ergo legatione fungimur, id est, vice Christi missatico fungimur, tanquam Deo exhortante per nos, subaudis homines ad credendum. Obsecramus pro Christo, id est, vice Christi reconciliamini Deo Patri per fidem et justitiam, auferentes a vobis omne peccatum quod a Deo vos separat.
3.6.19
Eum, id est Christum, qui non noverat peccatum, Deus Pater, pro nobis peccatum fecit, id est hostiam pro peccato. Sic enim appellatur hostia pro peccato, maxime in Septuaginta interpretibus, qui soliti sunt dicere: Ponet enim manum suam super caput peccati, id est, super caput hostiae pro peccato. Sed quaestio oritur in hoc loco. Quomodo judicet Deus et vindicet in homine peccatum, si ipse peccatum non novit? Quae ita solvitur, quia novit per sapientiam peccatum esse malum, sed non novit experientiam, ut aliquando peccaret; verbi gratia, sic dicimus: Joannes evangelista quando scripsit suum Evangelium, novit mentiri, id est, novit mendacium per sapientiam, sed non novit per voluntatem ut vellet mentiri, neque per experientiam quando illud scripsit. Ideo fecit Deus Pater hostiam pro peccato Christum: ut nos efficeremur justitia Dei in ipso, id est, ut efficeremur justi per misericordiam Dei Patris in ipso, id est per Christum, vel in ipso, id est, in corpore Christi conjuncti, adjuvantes autem vos nostra praedicatione et exemplo.
3.7.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT VI.
3.7.1
Hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Exhortatio species est doctrinae, dum quilibet verbo aut exemplo consolationem praestat alicui; verbi gratia: videt aliquis nostrum fratrem suum in moerore et tristitia positum propter amissionem filiorum et uxoris, aut propter damnum temporalium rerum, dum ei reducit ad memoriam et in exemplum, quanta et qualia sustinuit beatus Job patienter, et quomodo postmodum meruit propter patientiam suam omnia recipere in duplum: ista talis consolatio et admonitio, exhortatio est dicenda. Videt etiam aliquem contristari et dolere propter amissum lumen oculorum, dum ei reducit ad memoriam beatum Tobiam, et consolationem ei ex hoc aliquam praestat, exhortatio est. Dum videt etiam alium dolore nimio constringi propter peccata sua, et pene in desperationem lapsum, si verbo aut exemplo consolationem praebet, ne desperet de venia aut salute dans ei exemplum Mariam meretricem, cui Dominus omnia peccata dimisit, et latronem in cruce, qui ad unam vocem meruit audire: Hodie mecum eris in paradiso, exhortatio bona et consolatio est. Dicamus et aliter: Sicut posito aliquo in certamine singulari cum suo inimico, dum ei dicit aliquis ex circumstantibus, Pugna fortiter, noli dubitare, noli deficere, victoriam obtinebis, exhortationem ei praebet et audaciam: sic qui positum in certamine bonae operationis contra diabolum et vitia carnis, admonet ne deficiat neque cesset a coepto opere, exhortationem bonam praebet. Unde dicit Apostolus modo alloquens Corinthios, et in illis omnes fideles: Hortamur vos nostra praedicatione nostroque exemplo, omnibusque modis, ne in vacuum sive inane et inutiliter gratiam Dei recipiatis, omnia bona quae generi humano dantur, gratia Dei dicitur, quia gratis ei conceduntur. Gratia quippe Dei est, habere fidem, spem, charitatem, sapientiam divinam vel humanam, et bona temporalia. Istam ergo Dei gratiam in vacuum recipit, qui veniens ad fidem, et remissionem peccatorum in baptismate percipiens, Dei praeceptis inobediens exsistit, non adhibendo studium, ut possit Dei praecepta ipso adjuvante implere, quoniam fides sine operibus mortua est et inanis. In vacuum quoque bona temporalia gratis a Deo data percipit, qui illa hilari mente pauperibus pro Dei amore erogare non studet. Ut ergo non longius protelemus sermonem, dicamus unum ex multis, quomodo gratia Dei in vacuum recipiatur, Dominus dicit in Evangelio discipulis: Ite, docete omnes gentes fidem sanctae Trinitatis, baptizantes eos, et docentes servare omnia quaecunque mandavi vobis. Quicunque ad fidem venit, et non servat ea quae in lege et Evangelio continentur, in vacuum gratiam Dei recipit.
3.7.2
Ait enim: Tempore accepto exaudivi te: et in die salutis adjuvi te. Hoc Isaias propheta protulit ex persona Dei Patris loquentis ad Filium: Tempus acceptum Deo Patri, et dies salutis humani generis, tempus fuit passionis Christi in quo Deus Pater decrevit, disposuit, praedestinavit per passionem Filii sui salvare ac redimere genus humanum: isto tempore accepto Deus Pater exaudivit Filium suum, quia quidquid oravit Filius pro salute generis humani totum impetravit. Legimus enim in Evangelio Joannis quod appropinquans passioni, oravit dicens: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam. Si quis vero de apostolis hoc tantummodo dictum asserit, attendat quod ipse alias dicit: Non pro his rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. Exaudivit quoque illum de sua oratione, quando oravit dicens: Pater, clarifica Filium tuum. Et venit vox de coelo, clamans: Et clarificavi, subaudis tempore baptismatis et in monte coram discipulis: et clarificabo tertia die a mortuis suscitando. Et non solum pro aliis exauditus est, sed etiam pro suis persecutoribus pro quibus oravit pendens in cruce: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quod faciunt. Multa enim millia post ejus ascensionem ex his praedicationem apostolorum crediderunt. Audivit quoque illum in die salutis generis humani, quia tertia die devicto mortis imperio, eum a mortuis revocavit. Sicut retulimus ista ad caput omnium electorum, id est ad Christum, referamus ea et ad membra ipsius. Tempus acceptum quo exaudiri possumus, et dies in qua salutem nobis aeternam procurare valemus, ab exordio Dominicae praedicationis est, sed maxime ab ejus resurrectione usque ad diem judicii quo tempore per bona opera possumus acceptabiles esse Deo Patri, et placere illi, atque exaudiri ab illo. De quo tempore etiam Apostolus subdit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Tempus acceptabile ad poenitentiam agendam vita praesens est usque ad diem judicii, quae appellatur et dies salutis, in qua nobis salutem aeternam possumus promereri, quoniam apta est ad operandum. De qua die dicit Dominus: Ambulate dum lucem habetis. Huic diei succedit nox, tenebrae scilicet aeternae damnationis, in qua nemo potest operari sicut Dominus dicit: Venit nox in qua nemo poterit operari. Et idem Apostolus: Dum tempus habemus, operemur quod bonum est. Modo enim non possumus ad indulgentiam proficere peccatores, modo valemus obtinere veniam: quia secundum quod propheta dicit: In inferno nemo confidebitur Deo ad veniam. Erit enim poenitentia, sed sera et tarda.
3.7.3
Nemini dantes ullam offensionem. Offensio proprie est scandalum, ruina, vel impeditio pedis: sed in hoc loco pro occasione maxime ponitur: Simus, inquit, nemini dantes ullam offensionem, id est occasionem peccandi aut in verbo, aut in pravae operationis exemplo, vel neminem scandalizemus in aliquo sermone vel facto; ut non vituperetur ministerium nostrum. Ex persona sua loquitur Apostolus omniumque praedicatorum, jungens se cum Corinthiis. Ministerium praedicatorum vituperatur atque contemnitur: si quod praedicant verbis agendum, destruunt operibus, aliud videlicet praedicantes in publico, et aliud agentes in occulto: bona docentes in propatulo, turpia in conclavi operantes.
3.7.4
Sed in omnibus, subaudis nostris actibus et verbis, exhibeamus et praeparemus nos sicut Dei ministros. Dei minister est, qui Deo militat et Deo servit verbo doctrinae et fructu bonae operationis. Quicunque enim Dei minister vult esse, Deo debet in omnibus ministrare, ut in omnibus quae agit cognoscatur veri Dei esse cultor, verbi gratia, ut doceat inscium, pascat esurientem, potet sitientem, vestiat nudum, calefaciat algentem, colligat vagantem, visitet infirmum, sepeliat mortuum, et in his omnibus non quaerat laudem humanam, sed Dei gratiam: non hominibus placere, sed Dei praeceptis obedire. Haec quicunque fecerit, Deo ministrabit, et merebitur ab illo audire cum electis: Quandiu fecistis uni ex his minimis meis, mihi fecistis. In multa patientia. Patientia est, non deficere inter adversa hujus saeculi: quam habuerunt sancti martyres. Non in parva, inquit, neque in modica patientia, sed in multa exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros. Patientia quoque est patienter ferre delinquentes, sicut beatus Apostolus sustinebat Corinthios: qui, postquam ad fidem venerant, ad vitia pristina sunt reversi, quos aliquando blande, aliquando improbe corripuit, quousque revocavit eos ad fidem. In tribulationibus, subaudis simus in multa patientia, et exhibeamus nos sicut Dei ministros. In tribulationibus dicit, id est in fame, siti, nuditate, aliisque afflictionibus. In necessitatibus. Necessitas dicitur eo quod in nece sit posita, id est in periculo mortis, ubi praecipit Apostolus patientiam servare in angustiis. Omnis indigentia et inopia, angustia vocatur.
3.7.5
In plagis, in carceribus. Saepe plagis virgarum et gladiorum caesus est Apostolus, saepe etiam in carceribus retrusus est pro Christi nomine, ubi non cessavit donum Dei praedicare, contempta sua salute. Admonet autem cum multa patientia, si necessitas fuerit talia pati pro amore Christi et salute fratrum nostrorum, qualia ipse sustinuit usque ad decollationem. In seditionibus simus in multa patientia. Seditiones proprie ad cives pertinent, et sunt tumultus et conturbationes sive contentiones. In laboribus. Paulus apostolus non solum laborabat in praedicatione, sed etiam in labore manuum desudabat: unde sibi victum et vestitum acquirebat in labore scilicet scenofactoriae artis, ne gravis esset suis auditoribus, si ab eis aliquid acciperet, certus hoc sibi proficere apud Deum. In vigiliis simus dediti. Ipse non solum die non cessabat a labore nec requiescebat, sed etiam tantum erat sollicitus circa officium sibi deligatum, ut nec nocte cessaret aut a praedicatione, aut ab alio opere; unde legimus in Actibus apostolorum, quia usque ad mediam noctem suum sermonem protraxit, quando Eutychus, qui interpretatur amens, de tertio coenaculo cecidit, eo quod negligens esset in studio audiendi verbum Dei. In jejuniis simus patientes. Aliquando voluntarie, aliquando invitus jejunabat, et ne ventris causa inclinaretur, Deo gratias agebat. Sicut enim medicina archiatri, id est summi medici, necessaria est vulneribus: ita animae nostrae necessaria sunt jejunia.
3.7.6
In castitate mentis et corporis. Castitas corporis est, immaculate et impollute custodiri ab omni libidinis delectatione. Castitas mentis, integritas est fidei quia illa vera est castitas quae nec mente polluitur. Vel etiam in castitate dicit, id est in sinceritate et integritate verbi Dei simus dediti, ut non adulteremus verbum Dei, non quaerentes gloriam propriam, sed Dei: non pro lucris temporalibus praedicationi insistentes, sed pro remuneratione aeterna: non praedicantes alia in publico, et alia agentes clanculum, et sacram Scripturam non interpretantes perverse. In scientia Veteris Testamenti et Novi simus occupati, non in simulatione, neque in humana sapientia, quae inflat hominem sine charitate. In longanimitate. Longanimitas est longa animi perseverantia, et patientia in adversis hujus saeculi. In suavitate, ut nulli non solum factis, sed etiam nec verbis nostris amaritudinem generemus. In Spiritu sancto, id est, tales nos exhibeamus, ut templum simus sancti Spiritus. In charitate non ficta. Charitas ficta est, quando quis videns fratrem suum in necessitate positum derelinquit eum, quem antea profitebatur se toto nisu mentis diligere. Ficta quoque charitas est, quando quis videns fratrem suum peccare, non corripit eum causa adulationis. Firma vero charitas est, si diligimus proximum ut nosmetipsos et cui tempore prosperitatis adhaerere videbamur, tempore persecutionis illum non derelinquimus. De charitate dicit apostolus Joannes: Charissimi, non diligamus solummodo verbo et lingua, sed opere et veritate.
3.7.7
In verbo veritatis. Simus occupati, id est in doctrina Evangelii, vel certe in verbo veritatis, ut veritatem loquamur cum proximis nostris. In virtute Dei ponamus spem nostram, non in nostra audacia aut alicujus hominis potentia, quia maledictus homo qui confidit in homine. Vel, in virtute Dei dicit, id est, ut non nostris meritis deputemus, si quid boni agimus, sed virtute Dei: quo adjuvante omnia bona implere valeamus. Per arma justitiae a dextris et a sinistris, id est, per arma virtutum incedamus in prosperis et in adversis. Arma ergo, id est custodiam virtutum a dextris habet, cujus animum prospera hujus saeculi non elevant in superbiam, neque emolliunt. A sinistris quoque arma habet, quem adversa non dejiciunt, neque frangunt. Paulus igitur a dextris et a sinistris arma portabat, atque securus in medio incedebat cum talia diceret, quia et in prosperis erat humilis, et in adversis fortissimus. Semper ergo adesse debet mentibus nostris in adversitate fiducia, et spes certa, et in prosperitate timor, ne aut adversa in desperationem nos pertrahant.( sicut Cain et Judam proditorem), aut prospera animum in tumorem superbiae extollant, et in sui fiducia decipiant, sicut et Nabuchodonosor, quando dixit: Nonne haec est illa Babylon quam aedificavi?
3.7.8
Per gloriam et ignobilitatem. Sicut nobilis dicitur nominabilis, ita ignobilis sine dignitatis nomine. Sancti apostoli apud fideles gloriosi habebantur, et laudabantur ab illis veraces esse, sancti et justi: apud infideles vero ignobiles et sine aliqua laude. Unde dicit Apostolus: Per gloriam fidelium, et ignobilitatem infidelium: vel, inter illos a quibus gloriosi dicimur, et inter illos a quibus ignobiles, incedamus patienter sicut ministri Dei, ut neque favore et laude fidelium elevemur, neque detractione infidelium dejiciamur. Aliter: Per gloriam sapientiae divinae, et gloriam virtutum sive miraculorum, et per ignobilitatem flagellorum, despectionum, et carcerum patienter incedamus per infamiam et bonam famam. Infamia est mala fama; bona vero fama, bona est opinio et laus. Et quod superius dixit, per gloriam et ignobilitatem, hoc repetivit explanando, inquiens: Per infamiam et bonam famam patienter incedamus, habentes custodiam virtutum a dextris et a sinistris, credentes plus nobisipsis de nobis quid simus, quam aliorum verbis. Ut seductores et veraces. Modo exponit superiora. Ab infidelibus dicebantur esse seductores, magi et malefici: a fidelibus vero, propter sanam doctrinam et virtutem miraculorum, non solum veraces et justi, sed etiam dii habebantur, sicut legimus in Actibus apostolorum, quando ei et Barnabe coronas detulerunt, dicentes: Dii sunt in effigie hominum latentes. Et quid mirum si apostoli et servi seductores appellati sunt, cum ipse Dominus et magister omnium seductor sit appellatus, dicentibus Judaeis post mortem ejus ad Pilatum: Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Ut seductores apud infideles, et veraces apud credentes incedamus patienter, protecti undique armis virtutum, sicut qui ignoti incredulis et cogniti credentibus, id est inter illos qui non cognoscunt conversationem nostram, nec valent penetrare doctrinam nostram, et inter illos a quibus cognoscimur esse veri cultores Dei incedamus patientissime muniti armis justitiae:
3.7.9
Quasi morientes, et ecce vivimus. Quasi moriebantur sancti apostoli et martyres, cum per multa tormenta et cruciamenta pene usque ad mortem affligebantur. Sed dum ita essent in periculo mortis constituti et in desperatione vitae, per flagella, verbera, et lapidationes subito virtute Dei roborati confortabantur, et quasi ex mortuis vitam recipiebant. Sic legimus de beato Paulo, quia cum Listris tandiu esset, flagellatus et lapidibus obrutus, per plateas quoque civitatis tractus quousque quasi mortuus relinqueretur: nocte eadem transcurrente diluculo coepit in Derben verbum Dei publice praedicare. Illi enim qui decollabantur, quasi moriebantur dum ab hoc saeculo transibant, sed illa mors temporalis erat, cui succedebat vita perpetua. Ut castigati, verberibus et verbis, sed non mortificati. Quando flagellabantur sancti apostoli et martyres, castigabat quidem illos Deus, ne se extollerent propter maximam gratiam sibi concessam, sed non permittebat eos mori usque ad tempus quo ei placebat. Castigationem quippe in hoc loco pro flagellatione possumus intelligere, sicut legimus Pilatum dixisse de Domino. Castigatum, inquiens, illum dimittam.
3.7.10
Quasi tristes, semper autem gaudentes apostoli et sancti martyres, dum lacrymabantur inter flagella et cruciatus terribiles, tristes videbantur esse in vultu, sed gaudebant in corde, securi de spe coelestium praemiorum, scientes quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in illis: et quoniam tristitia illorum vertenda erat in gaudium aeternum. Electi quidquid tribulationis et persecutionis sustinent, quasi est illis, id est tanquam non sit, quia si caeduntur virgis, si excoriantur, et etiam si occiduntur, omnia quasi sunt: quia transitoria sunt et temporalia. Veniet autem verum illorum, id est gaudium aeternum et vita sine fine mansura. Sicut enim ille qui seminat, expergefactus solet dicere: Quasi videbam homines aequitare, quasi videbam ante me multas epulas appositas, atque totum dicit, quasi, non est ibi veritas, sed sicut umbra transierunt, ita in omnibus quae sancti in hoc saeculo patiuntur, quasi est, quia transitivum est. Videbantur enim inter supplicia mori, videbantur tristari secundum fragilitatem, sed quasi erat ibi, quia mente gaudebant. Et si moriebantur ad tempus, subito transibat illorum mors in vitam aeternam. Reprobis autem, qui totam spem suam in terrenis rebus ac transitoriis ponunt, nec tendunt ad aeterna gaudia, sed in prosperitate felicitateque hujus saeculi laetantur, videtur quod verum teneant, sed non est verum, quia transitivum et temporale est; et cum ab hac vita transierint, nihil invenient ex his quae hic quasi vera visa sunt illis, juxta quod Psalmista dicit: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Transibit ergo istorum quasi verum, sed non erat verum, et veniet illorum vae, hoc est aeternum supplicium. Sicut egentes simus, multos autem locupletantes. Quasi egentes videbantur divitiis hujus saeculi, sed abundabant divitiis spiritalibus in praedicatione et miraculis, ex quibus locupletabant alios. Vel revera egentes videbantur substantia temporali, sed multos locupletes reddebant, sicut sanctos qui erant Hierosolymis, qui pro Christo omnia sua reliquerant, vel a Judaeis exspoliati fuerant, eo quod in mortuum hominem credidissent, quos alloquitur in Epistola ad Hebraeos: Rapinam, inquiens, bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, et de quibus Isaias: Qui recessit, inquit, ab iniquitate et malo, praedae patuit. Istos ergo ditabant et locupletabant apostoli, quia ex omnibus locis ubicunque praedicabant, ministrabant eis quae necessaria erant. Unde idem Apostolus in Epistola ad Romanos: Nunc, inquit, proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis. Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Tanquam nihil habentes erant, quia nihil proprium habebant. Omnia autem possidebant, quia erant illis omnia communia. Sic debent et monachi esse tanquam nihil habentes proprium, et omnia possidentes communiter. Vel tanquam nihil habebant, quia non habebant praedia, non aurum, nec argentum, non servos, aut ancillas, et tamen omnia possidebant ista in possessoribus eorum, quos sibi per praedicationis arma et virtutem miraculorum subjugaverant.
3.7.11
In possessoribus etenim omnia possidebant possessorum. Sicut enim quidam dux Romanorum Tarquinius nomine respondit legatis cujusdam gentis, aurum volentibus dare pro pace ac libertate, Romanos potius velle aurum possidentibus imperare, quam aurum habere aut possidere, ita sancti apostoli magis desiderabant possessores divitiarum per fidem et doctrinam Christi possidere, quam aliquid proprium habere. Possumus etiam dicere quia in hoc saeculo apostoli quasi nihil habentes erant, sed in capite suo Christo omnia possidebant, juxta quod idem Apostolus in Epistola ad Romanos dicit de Deo Patre: Qui etiam Filium suum pro omnibus nobis tradidit, quomodo etiam cum illo non omnia nobis donavit? Simus ergo et nos tanquam nihil habentes in hoc saeculo, non ponendo spem in transitoriis rebus et caducis.
3.7.12
Possidemus enim omnia cum Christo, insuper et ipsum cum Deo Patre et Spiritu sancto possidebimus. Nam sicut dicit Salomon, qui fidelis est, totus mundus divitiarum illius est, quia non appetit ea quae in mundo sunt, cognoscens procul dubio quia mundus transibit et concupiscentia ejus, et in hoc quod non appetit nec quaerit habere nisi quod habet, quasi omnia possidet. Nemo enim plus habet quam qui nullo indiget; et tamen cum divites multa habeant, multis indigent quia plus desiderant habere quam habent. Ille autem nullo indiget, qui praeter necessaria victus, vestimenti et calceamenti, non requirit, contentus his quae habet. In his ergo omnibus imitemur sanctos apostolos, doctores et patronos nostros, sicut filii boni imitantur bonos patres, ut inter adversa et prospera patienter incedamus, exhibentes nos sicut Dei ministros, quoniam si participes fuerimus illorum actuum in hoc saeculo, erimus utique consortes illorum aeternorum praemiorum.
3.7.13
Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Id est voluntas mentis nostrae et intentio cordis. Praedicatio quoque oris nostri patet, et aperta est jam ad praedicandum, et prompta ad vos docendum. Illius os patet et apertum est ad praedicandum, cujus voluntas est perfecta, praedicatio sancta, conversatio bona. Cujus vero voluntas est tortuosa, conversatio ac vita prava, licet aliquid intelligentiae videatur habere, deficiunt ei verba cum sensu, ideo quod non patet illius os ad praedicandum, quia timet in aliis redarguere quod cognoscit in se ab aliis intelligi.
3.7.14
Non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris; et est sensus: O Corinthii, si sensum angustum habetis et strictum, ut non possitis recipere latitudinem mysteriorum divinorum, nolite nobis hoc reputare, quoniam non consistit hoc in nobis, qui vobis ministrare debemus, sed in vobis qui debetis accipere. Non quidem multa vobis possumus dicere, et voluntatem propriam ad hoc habemus, sed intellectus vester et voluntas constringitur in visceribus, id est in interioribus cordis.
3.7.15
Eamdem autem habentes remunerationem, paratam subaudis, quam et nos, quia eamdem fidem habetis, dilatamini et vos, id est extendite sensum et intellectum vestrum, ne prae angustia sensus non possitis penetrare et recipere mysteria divina.
3.7.16
Nolite jugum ducere cum infidelibus. In jugo duo animalia conjunguntur et coaequantur. Jugum vero hic debemus intelligere jugum diaboli, et potestatem quam habet super fideles, ac si diceret: Nolite suscipere jugum diaboli neque aequari infidelibus aut conjungi, ne similes illis efficiamini. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? id est, quae societas justo homini justitiam habenti cum injusto homine et pagano? Nulla. Quae societas luci, id est fideli, cum tenebris, id est infideli? Nulla. Ista est lux, et istae sunt tenebrae de quibus idem Apostolus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, id est infideles, nunc autem lux in Domino, id est fideles.
3.7.17
Quae autem conventio Christi ad Belial. Belial inpretatur absque jugo, significans diabolum qui jugum omnipotentis Dei de collo suo excussit. Dicitur et in libro Samuelis: Qui dixerunt viri Belial, id est absque jugo Dei. Quae conventio, sive quae societas Christi ad diabolum? Nulla.
3.7.18
Qui autem consensus templo Dei cum idolis? id est, quem consensum debent habere fideles qui templum Dei sunt, cum idololatris qui sunt templa daemonum. Nullum. In hoc loco percutit eos qui recumbentes in idolis, comedebant carnes idolothytas, qui debuerant esse fideles et templum Dei. Vos enim estis templum Dei vivi, non deorum qui non vivunt. Deus vivus dicitur, ad distinctionem illorum deorum, qui non vivunt, licet dicantur dii. Sicut dicit Deus, per Jeremiam: Inhabitabo in illis, per fidem et dilectionem per gratiam meam, et inambulabo inter eos. Dei Filius qui ista locutus est de credentibus electis, inter homines ambulavit, sicut dicitur, quoniam super terram visus est, et cum hominus conversatus est, et ipse habitavit in nobis, sicut Joannes dicit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus peculiaris, sicut olim fuit Israel.
3.7.19
Propter quod exite de medio eorum. Hoc Isaias propheta praedixit longe ante captivitatem Babylonicam quod Apostolus ad Corinthios retulit. Dicit enim propheta ex persona Dei, alloquens Judaeos de captivitate revertentes post septuaginta annos: Propter quod, quia populus meus estis, exite de medio Chaldaeorum, ut separemini ab eis, et immundum ne tetigeritis, id est idolum, quo nihil est immundius, ne adoraveritis. Et ego recipiam vos, in terram repromissionis. Referamus et hoc ad Corinthios, et videamus quomodo poterant illi qui crediderant relinquere uxores et liberos suos omnemque substantiam, qui adhuc imperfecti erant, nec poterant implere quod Dominus dicit: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes( Matth. XIX), etc. Non ergo hoc praecepit Apostolus, ut corpore recederent ex toto ab eis qui increduli adhuc erant in medio eorum, sed potius ut mente separarent se ab illis. Exite, inquit, de medio paganorum, sed si non potestis corpore, vel saltem mente: et separamini ab eis voluntate, et immundum hominem nolite tangere. Immundum hominem tangit, qui peccatorem imitatur. Et si hoc feceritis, inquit Apostolus, recipiam vos in omnem familiaritatem, et Dominus recipiet vos in aeternam beatitudinem.
3.8.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT VII.
3.8.1
Has igitur habentes promissiones, charissimi, quas supra diximus quod sumus filii Dei, et ipse est Pater noster, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus. Non dixit simpliciter, mundemus nos ab inquinamento, sed ab omni inquinamento carnis et spiritus. Carnis inquinamentum est fornicatio, adulterium, homicidium, et caetera vitia quae corpore perficiuntur: spiritus vero, id est, mentis inquinamentum, est ira, invidia, superbia, mala voluntas, et caetera mala quae in animo cogitantur; perficientes sanctificationem in timore Dei. Sanctificationem in timore, id est per timorem Dei perficit, qui ab omni inquinamento carnis et spiritus mundat semetipsum.
3.8.2
Capite nos, id est intelligite quae dicimus, vel capaces estote sermonis nostri, vel imitamini nos. Neminem vestrum laesimus verbo aut exemplo, sive neminem vestrum exspoliavimus nostra adulatione: neminem corrupimus, pravo sensu aut exemplo: neminem circumvenimus, in negotio, ut evacuaremus sacculos vestros. Quasi diceret: Quod nos non fecimus, fecerunt pseudoapostoli, ideoque non recte agitis praeponentes illos nobis.
3.8.3
Non ad condemnationem vestram dico, id est, non ad vituperationem vestram me laudo aliosque apostolos, sed ad correctionem. Vel, non vos abjicio talia dicendo, sed ut vos corrigatis admoneo. Praediximus enim in priori Epistola quod in cordibus nostris estis, sive in voluntate nostra, ad commoriendum in praesenti vita, ad convivendum in futura gloria, id est, tanto amore et desiderio erga vos ducimur, ut, si fieri posset, martyrium in hoc saeculo per multa supplicia pro Christi nomine nobiscum sustineretis, ut coronam et praemium martyrii nobiscum reciperetis.
3.8.4
Multa mihi fiducia est apud vos, subaudis ideo talia loquor, sperans vos mihi obedientes esse: superabundo gaudio in omni tribulatione nostra, id est, audiens correctionem vestram et bonam conversationem, ita sum gaudio repletus, ut licet in carcere et vinculis tenerer constrictus, nihil doloris sentirem.
3.8.5
Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra; sed quod caro non habuit, spiritus habuit qui delectatur inter adversa. Macedonia est regio Achaiae, in quam cum venissent Paulus et Silas, et coepissent praedicare et miracula facere, puella quaedam habens spiritum pythonicum, quae non modicum quaestum praestabat dominis suis divinando, incedendo per plateas, clamabat dicens: O cives, viri isti servi Dei excelsi sunt. Cujus misertus Paulus, fugavit malignum spiritum ab ea. Videntes autem domini ejus, quia exivit spes quaestus illorum, concitaverunt seditionem non modicam in Paulum et Silam, intantum ut cum diu flagellati essent, mitterentur in ima carceris. Et inde subjungit: Non habuit, inquiens, requiem caro nostra; sed omnem tribulationem passi sumus. Foris, subaudis erant, pugnae, intus timores. Pugnae erant foris in corpore, dum sustinebant verbera et flagella, intus timores in animo, timentes ne passione eorum scandalizati hi qui crediderant, a fide recederent. Aliter: Foris, id est, extra carcerem in publico erant pugnae contra credentes, qui impugnabantur ab infidelibus, intus in carcere erant timores, ubi erant apostoli vincti quia timebant interfici a persecutoribus.
3.8.6
Referens nobis vestrum desiderium, quo desiderabatis vos emendare, vel quo desiderabatis nos videre; vestrum fletum, quo defletis illos qui a fide recesserunt; vestram aemulationem pro me, id est vestrum amorem erga me, quo succensi fortiter defendere voluistis praedicationem meam veram esse, et falsos apostolos a vobis repulistis: ita ut magis gauderem, subaudis de vestra correctione, quam tristarer de vinculis meis.
3.8.7
Non quia contristati estis, subaudis accipientes epistolam, ideo gaudeo, contristati enim estis secundum Deum. Ille contristatur secundum Deum, qui Deum per poenitentiam sibi placari desiderat. Ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis, id est in nullo eorum quae vobis imperamus damnum habeatis: quia si contristavimus vos per epistolam, multum prodest vobis.
3.8.8
Quae enim secundum Deum tristitia est, id est, qui Deo placere desiderat, poenitentiam operatur in salutem stabilem, id est in vitam aeternam. Saeculi autem tristitia, id est quae pro amissione rerum temporalium est, vel pro aliquo dolore temporalis rei, mortem operatur, subaudis aeternam, id est damnationem animae: plerumque etiam mortem corporis quod in multis expertum habetur.
3.8.9
Ecce enim hoc ipsum, id est ipsa tristitia, secundum Deum contristari vos, quantam sollicitudinem, id est quantam curam operatur, ne denuo in peccata similia cadatis. Ubi enim sollicitudo est, non est somnolentia, securitas, vel inertia; sed defensionem, subaudis operatur, ut vos possitis defendere ab infestatione daemonum; sed indignationem, quia indignatur homo sibimetipsi dum peccat: qui bonam curam habet, indignatur etiam contra peccantes, vel aliorum indignationes patienter sustinet; sed timorem Dei operatur sed desiderium patriae coelestis; sed aemulationem, id est amorem Dei, studium bonum, et imitationem bonorum operum, sed vindictam in seipso, quia seipsum causa delicti affligit. Dicit beatus Augustinus quod licet ista conjunctio causalis, sed, in hoc loco plenum sensum non reddat, tamen apud Graecos optime resonat. In omnibus, quae vobis praecepi, exhibuistis et praeparastis vos incontaminatos esse negotio, id est impollutos esse a meo praecepto, quia obedistis mihi. Tunc enim discipulus impollutum se reddit a praecepto magistri, quando obedit jussioni illius. Si vero inobediens exstiterit in aliquo, et si ab omnibus alienus culpis exsistit, tamen ex inobedientia maculatur. Aliter: In hoc probatis vos immunes esse a culpa aliorum, quia illorum errorem fortiter corripuistis. Contaminatus enim, auctoritatem non habet in alios vindicare
3.8.10
Igitur etsi scripsi vobis priorem Epistolam, non propter eum solummodo scripsi, qui fecit injuriam, omnibus vobis, accipiendo uxorem patris, vel propter illos qui fraudem fecerunt fratribus; sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus. Ideoque subdit: Ideo consolati sumus de vestra emendatione et obedientia atque receptione Titi.
3.8.11
Viscera ejus, id est Titi, abundantius in vobis sunt. Quidquid intra corium continetur, viscus appellari potest. Filii quoque viscera dicuntur. Ponuntur etiam pro nimiae dilectionis affectu, sicut in hoc loco. Viscera ejus, id est nimia dilectio et affectus charitatis erga vos amplius abundavit
3.8.12
Gaudeo quod in omnibus confido in vobis, subaudis quia obedientes eritis mihi.
3.9.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT VIII.
3.9.1
Notum autem facimus vobis gratiam Dei, id est fidem caeteraque talia, quae gratis dantur fidelibus. quae gratia data est Ecclesiae Macedoniae, et quod in multo experimento tribulationis, subaudis nostrae et suae, abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima, sive profundissima, paupertas illorum abundavit, et excrevit, in divitiis simplicitatis eorum. Beatus Apostolus cognoscens Corinthios avaros esse et tenacissimos, proponit eis in exemplum charitatem et bonam voluntatem Macedonum, quam habuerunt erga sanctos qui erant Hierosolymis. Cum enim nimium essent pauperes illi Macedones antequam venirent ad fidem, credendo in Christum, excrevit illorum magna paupertas in multas divitias, quia ex eadem paupertate quam habebant statim ut crediderunt, decreverunt sanctis mittere necessaria, qui erant Hierosolymis, et hoc simpliciter, id est bona voluntate et intentione fecerunt. De eleemosyna ergo et donatione quam volebat Apostolus ut Corinthii mitterent illis qui erant Hierosolymis, multa locuturus est in sequentibus.
3.9.2
Quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt. Ordo perturbatus et praeposterus: Testimonium illis reddo, Macedonibus videlicet, quia supra virtutem suam voluntarii fuerunt, id est plus voluerunt quam possent, et secundum virtutem possibilitatis suae dederunt.
3.9.3
Cum multa exhortatione obsecrantes nos, subaudis ut acciperemus ab eis gratiam, id est donationem quam illi gratis dabant, et communicationem ministerii quod fit in sanctos, qui sunt Hierosolymis.
3.9.4
Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt, id est, non fecerunt sicut timuimus, quando primum nos posuerunt in carcerem: sperare enim hic posuit pro timore sicut et in Virgilio habetur: Hunc ego si potui tantum sperare dolorem, pro eo quod est timere: primum dederunt se Domino, veniendo ad fidem, et corrigendo errores suos, deinde nobis, subdendo se nostro magisterio, ita, subaudi dederunt se ex toto Domino, et nobis subditi fuerunt: ut rogaremus Titum, quando illum ad vos misimus, ut perficeret in vobis gratiam istam, largitatis et eleemosynae, ut sponte mittatis fratribus qui sunt Hierosolymis bona temporalia, sicut isti gratis et sponte mittunt.
3.9.5
Non quasi imperans dico, subaudis talia, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae charitatis ingenium bonum comprobans, id est, ut per istorum indulgentiam approbare possim bonum ingenium vestrae charitatis, ut si isti tanta miserunt qui pauperes sunt, vos plura mittatis.
3.9.6
Scitis enim aratiam Domini nostri Jesu Christi, quam vobis contulit. Omnia bona quae humano generi data sunt, gratia Dei est, quoniam cum dives esset, secundum divinitatem, possidens omnia cum Patre, propter vos, et omnes credentes, egenus factus est, et pauper, intantum ut non haberet, quod habent vulpes, ut illius inopia vos divites essetis, in coelo: et factus est homo, ut nos faceret deos, juxta quod per Psalmistam dicit: Ego dixi: Dii estis.
3.9.7
Et consilium in hoc do, subaudis ut ejus paupertatem imitemini. Hoc enim vobis utile est, subaudis facere quod dico, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore, sive ab anno praeterito. Erant aliqui apud illos qui voluntatem quidem habuerunt aliquid mittere fratribus Hierosolymam, sed nihil inde fecerunt. Erant et alii qui aliquid inde fecerunt, sed ad effectum non perduxerunt. Quos omnes hortatur modo dicens: Hoc vobis utile est facere qui velle coepistis, et qui ex parte fecistis.
3.9.8
Nunc vero et facto perficite, id est, opere adimplete.
3.9.9
Si enim voluntas prompta et parata ad dandum est, secundum id accepta est quod habet, subaudis et dat, non secundum id quod non habet, quia non valet illud dare quod non habet, licet velit. Hoc quidem apud homines est, caeterum apud Deum ipsa voluntas bona remuneratur.
3.9.10
Non enim, subaudis ideo talia praecipio, ut aliis sit remissio, id est, abundantia et refrigerium, sed ex aequalitate, subaudis hoc debetis facere, verbi gratia: Qui habet centum solidos, quinquaginta secum retineat, quinquaginta mittat his qui sunt Hierosolymis. Vel ex aequalitate, ut aliquid mittat illis, et aliquid retineat ad suos suorumque usus. Hilarem siquidem datorem benevolentia decet, quae sic suam temperet largitatem ut de illa et pauperum refectio gaudeat, et domestica sufficientia non laboret. Notandum ut hic distinctio sit, ubi dicit, sed ex aequalitate: In praesenti tempore, id est in hac vita, vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia, quae spiritalis est, in jejuniis et orationibus, vestrae inopiae sit supplementum, id est, ut quod minus habetis in rebus spiritalibus, in ipsis habeatis et quod illi non habent in temporalibus, vos eis ministretis, ut fiat aequalitas inter vos et illos, dantes vos illis quod non habent, et ipsi vobis quod non habetis, vos illi temporalia, et ipsi vobis aeterna.
3.9.11
Qui multum, subaudis collegit, non abundavit: et qui modicum, collegit, non minoravit. Hoc secundum litteram dictum est de manna. Nam cum praecepisset Dominus per singula capita plenum gomor coligi, quae est mensura tres sextarios continens, quidam collegerunt plus, quidam minus. Sed cum praeparassent sibi cibos in mortario cum pistillo, et ille qui plus collegerat, et qui minus, unam mensuram postmodum reperierunt, plenum scilicet gomor. Spiritaliter autem hic vult ostendere, quia si sunt duo homines, unus dives, et alter pauper, licet dives multa possideat, et distribuat plura pauperibus quam pauper, non tamen superat illius eleemosyna pauperis largitatem, sed plerumque donum parvum pauperis magis est acceptum Deo, quam divitis magnum, quia pauper de victu suo tribuit, dives ex his quibus superabundat. Quod comprobavit Dominus in Evangelio quando videns multa in gazophylacium a divitibus, et vidua Deo diminuta, quod est quadrans, id est quarta pars denarii, dixit: Vidua haec plus quam omnes misit, quia illi multa sibi retinuerunt, illa vero totum suum victum misit, nihil sibi retinens: Cor namque, et non substantiam pensat Deus, nec perpendit quantum in ejus munere, sed ex quanto amore proferatur.
3.9.12
Quoniam exhortationem quidem suscepit, a me quam vobis ministravit.
3.9.13
Misimus cum illo, id est cum Tito, fratrem cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias. Lucas qui et Lucius tacito hic nomine intelligitur, qui jam Evangelium conscriptum habebat mirifice, quod legebatur per omnes ecclesias, et insuper Actus apostolorum, quo labore ab omnibus fidelibus laudem habebat.
3.9.14
Non solum autem laudabatur per omnes ecclesias, sed et ordinatus est comes ac socius nostrae peregrinationis.
3.9.15
Devitantes et caventes hoc ne quis vos vituperet et reprehendat in hac plenitudine, subaudis doctrinae et miraculorum, quae ministratur a nobis, videlicet ne quis posset dicere: Bene quidem praedicat Paulus, Barnabas, Timotheus, sociique eorum et millia miracula per virtutem Domini perficiunt, sed in hoc non bene agunt, quia non habent curam sanctorum pauperum qui sunt Hierosolymis, sicut alii apostoli habent, et sicut Paulo praeceptum est et Barnabae ab apostolis, quando ad gentes missi sunt. Unde idem apostolus alias dicit: Constituerunt, inquiens, apostoli, ut nos, ego et Barnabas in gentes operam daremus praedicandi tantum ut pauperum memores essemus.
3.9.16
Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Apostolus Paulus aliique bona eorum coram Deo providebant, quia in omnibus quae agebant, Deo placere quaerebant. Providebant et coram Corinthiis, quia tales fratres ad eos dirigebant ad recipiendas donationes, quae mittendae erant sanctis Hierosolymam qui sua pro Christo similiter reliquerant, nec erant cupidi divitiarum, aut amatores terrenarum rerum, ne forte occasionem invenirent Corinthii dicendi: Nos multa misimus, sed illi quos ad nos dixerit, furati sunt ea, cum debuissent illa augere. Aliter. Coram Deo, ut diximus, bona providet, qui Deo placere desiderat: et coram hominibus, qui sine querela incidit ne sit nimis justus, sed apud omnes in omni vita sua et conversatione irreprehensibilis habeatur.
3.9.17
Misimus cum illis, cum Tito scilicet et Lucio, fratrem nostrum, subaudis Apollo qui vobiscum jam diu moratus est, quem probavimus sollicitum esse, subaudis pro vobis postquam a vobis recessit propter quorumdam malam conversationem et duritiam morum: nunc autem multo sollicitiorem, subaudis probavimus illum esse pro vobis, quia audivit vos esse correctos et emendatos. Isto in loco est distinguendum et postea ad alia transeundum. Confidentia, subaudis mihi est, multa in vos.
3.9.18
Sive pro Tito, qui est socius meus in praedicatione, et in vos adjutor docendo sicut et ego, sive fratres nostri apostoli, subaudis adjutores vestri, mihi retulerunt correctionem vestram et conversationem sanctam.
3.9.19
In illos, id est in Titum, Lucam et Apollo, ostendite charitatem vestram in faciem ecclesiarum, id est in praesentia fidelium.
3.10.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT IX.
3.10.1
Nam de ministerio quod fit in sanctos, ex abundanti, id est ex superfluo, mihi est scribere vobis.
3.10.2
Quoniam Achaia, id est pars Achaiae, parata est ab anno praeterito, illi videlicet, qui extra Corinthum metropolim civitatem habitant.
3.10.3
Ut non dicamus vos in hac substantia. Defectus dictionis et sententiae in hoc loco est non modicus et hujusmodi: Ut non dicamus vos in hac substantia, subaudis carnali et temporali, minus fecisse, qui in omnibus perfecti estis, bona voluntate florentes.
3.10.4
Necessarium existimavi rogare fratres, Titum videlicet et Silam, et Apollo, ut praeveniant, subaudis nos, ad vos. Sic subaudis: Date illam donationem, quasi benedictionem, id est benevolentiam ex charitate, non quasi avaritiam, id est non avare, sed sponte date.
3.10.5
Qui parce seminat, parce et metet. Parce aliquando pro dimitte ponitur, ut illud Virgilii: Parce metu, Cytherea, id est dimitte metum: aliquando pro servare, ut ibi: Hic canere incipiam quanta experientia sit parcis apibus. Parcae enim dicuntur apes, quasi servatrices, eo quod servant sua mella. In hoc autem loco per hoc quod dixit adverbialiter parce, voluit significare avarum hominem, cui extorquetur cum violentia ut aliquid largiatur. Ergo qui parce seminat, parce et metet, id est qui parum tribuit pauperi, parum accipiet mercedis, sicut ad litteram ille qui parum seminat, parum colligit. Et qui seminat in benedictionibus, id est qui largitur eleemosynam pauperi cum benevolentia, bonaque temporalia distribuit ex sinceritate mentis, ut neque laudem humanam exinde requirat, neque illum cui aliquid tribuit, velit per hoc subditum sibi facere; de benedictionibus et metet, hoc est, de bona voluntate mentis accipiet mercedem aeternae beatitudinis. Ille in benedictione seminat, qui bona voluntate sub spe aeternae remunerationis hoc agit.
3.10.6
Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate, id est quantum disposuit in animo suo dare Deo, et pauperibus, tantum tribuat, quia melius est non promittere corde aut verbo quam promissum non adimplere. Docet autem Apostolus laeto animo eamdem eleemosynam vel votum perficere quia ex omnibus his qui inferunt aliquid, hunc elegit Deus cui retribuatur qui devoto corde hoc operatur. Unde praecipit non ex tristitia, inquiens, animi hoc faciat aliquis vestrum, aut ex necessitate, id est coactus aut invitus, et non spontaneo desiderio. Ex tristitia hoc adimplet et ex necessitate, qui non sperat se mercedem recipere: sed propter praesentem pudorem et verecundiam invitus hoc agit, ne aliis hoc agentibus ipse avarus et turpis videatur: ideoque ex hoc non fruetur mercede aeterna. Dicit enim beatus Augustinus, quia si panem dederis tristis, et panem et meritum perdis: quoniam quod in praesenti tribuis amittis, et in futuro mercede carebis. Laeto vero animo eleemosynam erogat pauperi, qui certus est de remuneratione aeternorum praemiorum, quem dedit ei Dominus apud quem thesaurizat. Hilarem enim datorem diligit Deus. Hilaris debet esse qui Domino foeneratur: et ille placet Deo, qui quod tribuit postmodum non dolet quasi amissum, sed quasi de duplicato gaudet.
3.10.7
Potens est enim Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam et abundantiam habentes, abundetis in omni opere bono. Nolite, inquit, diffidere neque desperare de remuneratione, si hilari animo eleemosynam impenditis, quia potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, scilicet ut in praesentia abundetis fide, spe, charitate, scientia divina, omnique substantia temporali: et insuper in futuro aeternam felicitatem tribuere. Hoc enim erit abundare in omni opere bono, si sibi retinet quod sufficit ad suam suorumque explendam necessitatem, et caetera in usus sanctorum vel pauperum impendat.
3.10.8
Sicut scriptum est in Psalmo de quolibet justo eleemosynas danti, et curam pauperum agenti: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum, justitiam hic appellat largitatem substantiae temporalis vel mercedem ejusdem substantiae distributae quae largitas bene justitia appellatur: quia justum est, ut sicut terra omnibus hominibus communiter a Deo data est ad possidendum, et sicut calor solis et humor pluviarum omnibus communiter tribuitur a Deo, ita etiam quae in terra Dei dono nascuntur, communiter dispensentur et communiter utantur; et haec est justitia, ut quia Deus illud gratis dat, retribuat ex eo et homo, cui deest. Notandum quod dicitur de viro sancto, quia dispersit et divisit pauperibus substantiam sibi a Deo datam, ac dedit pauperibus qui non habent quod ei redderent in praesenti, et non divitibus hujus saeculi, a quibus speraret eadem iterum aut plura recipere: et quoniam usus est praecepto Domini dicentis: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, idcirco justitia ejus, id est merces largitatis ejus et retributio ipsius justitiae manet in aeternum, quia ibi posuit divitias suas, et ibi thesaurizavit, ubi fures non effodiunt, nec furantur.
3.10.9
Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae. Hoc dupliciter intelligi potest, et juxta litteram et juxta spiritalem intelligentiam. Omnipotens Deus qui administrat homini semen ad seminandum, si eleemosynae fuerit deditus, ipse praestabit ei panem ad manducandum ex semine, et multiplicabit semina ejus in terra, ut qui seminavit quinque modios, colligat quinquaginta; qui decem, colligat centum. Et multiplicabit augmenta frugum justitiae vestrae, id est substantiae vestrae, quae bene justitia appellatur. Aliter: Deus qui administrat homini semen ad seminandum, id est substantiam temporalem unde eleemosynam possit erogare; ipse utique ei praestabit in futuro panem ad manducandum, aeternam scilicet satietatem, quae erit visio praesentissimi vultus omnipotentis Dei. De quo pane dicit Dominus in Evangelio: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Et Psalmista de eadem satietate: Satiabor, inquit, dum manifestabitur animae gloria tua. Et non solum ibi praestabit aeternam satietatem, sed hic multiplicabit substantiam ejus, sicut supra diximus, ut habeat unde valeat eleemosynam largiorem impendere pro qua augebitur illi augmentum, id est merces et retributio justitiae ejus. Ergo quia omnia bona quae habemus Dei sunt, et semina et nascentia: et Dei nutrescunt, pullulant et multiplicantur ad usus hominum, et ipse praecepit de his communicare eis qui indigent, debemus dare ista temporalia ut mereamur accipere aeterna: sicut plurimi sanctorum fecerunt, inter quos partem beatae remunerationis beatissimus martyr Christi Laurentius obtinet, qui verus dispensator temporalium divitiarum existens, meruit possidere coelestes et aeternas atque immarcessibiles coronas.
3.10.10
Ut in omnibus locupletati et divites effecti abundetis in omnem simplicitatem, quae simplicitas operatur Deo gratiarum actionem per nos, qui ejus praedicatores sumus. Ea intentione et simplicitate debet homo eleemosynam impendere, ut non quaerat illum sibi subjectum facere cui tribuit, neque laudem ab hominibus quaerere.
3.10.11
Glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae. Obedientia confessionem praestat homini quando impletur: quia licet homo taceat cui imperatur, in hoc quod obedit, opus ejus ostendit, et confitetur illum esse valde obedientem; verbi gratia: Praecipitur alicui ire tantum in ambone, licet ipse nihil responderit ei, et tamen ierit cantatum, ipsa cantilena perhibet ei testimonium obedientiae, et confitetur illum valde esse obedientem. In Evangelio quoque Christi glorificate Deum quia Evangelium hoc praecipit: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, et in simplicitate cordis vestri, subaudis glorificate Deum. De qua simplicitate paulo supra diximus,
3.10.12
Et in ipsorum obsecratione pro vobis quibus eleesynam praestiteritis, glorificate Deum, quia illi obsecrabunt et laudabunt Deum pro vobis.
3.11.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT X.
3.11.1
Rogo autem, subaudis ut corrigatis, vos, ne praesens audeam, subaudis vos redarguere per eam confidentiam, id est auctoritatem, qua existimor audere in quosdam, subaudis qui peccaverunt, qui arbitrantur nos tanquam secundum carnem ambulemus, id est, tanquam carnaliter vivamus, et carnalia praecepta debemus.
3.11.2
In carne enim ambulantes, id est, in corpore vitam ducentes non secundum carnem militamus, id est non carnaliter vivimus, sed spiritaliter. Spiritualiter enim vivit et militat qui facit quod placet Deo; carnaliter autem vivit et secundum carnem militat, qui desideriis carnis obtemperat.
3.11.3
Nam arma militiae nostrae, quibus militamus contra philosophos et contra daemones, non sunt carnalia, sicut est lorica, galea, mucro, hasta, gladius, clypeus, et caetera talia, sed potentia Dei. Quidam codices habent, potentia Dei, quidam potentia Deo quod utrumque accipi potest hoc modo: Arma nostra, quae sunt arma carnalia, velut singulariter dicamus. Non est gladius noster carnalis, sed potentia Dei, ipsa est gladius noster, quia per virtutem et potentiam illius superamus daemones et malignos homines. Aliter: Arma nostra sunt carnalia, id est infirma et corruptibilia atque flexibilia, scilicet potentia Dei sunt nostra arma, id est, possibilia sunt et fortia ad pugnandum per Deum. Arma ergo apostolorum quibus militabant contra philosophos, verbum praedicationis erat de quo alibi dicitur: Et gladius spiritus quod est verbum Dei. Virtus quoque miraculorum gladius erat illorum. Contra daemones vero oratione, jejuniis et vigiliis pugnabant ad destructionem munitionum, subaudis daemonum et philosophorum, et sumus nos his parati, destruentes consilia philosophorum, et consilia daemonum, qui inspirabant in cordibus persecutorum persecutionem contra nos excitari, et destruentes omnem altitudinem, id est omnem superbiam, extollentem se adversus scientiam Dei et sumus nos redigentes in captivitatem omnem intellectum hominum in obsequium Christi, id est in culturam et religionem ejus. Ista captivitas in bonam partem est accipienda. Diabolus ergo persuasione captivavit primum hominem, quando illum sibi subdidit, et postea omne genus ejus in tantum, ut idola ei suaderet adorare pro Deo vero. Sed ipsam captivitatem humani generis quam diabolus captivaverat ad mortem, apostoli per arma praedicationis et virtutem miraculorum captivabant ad Christum et ad vitam aeternam. Nam sicut quilibet imperator terrenus armat milites suos, ut per illos subjuget sibi regna, regiones, et provincias; ita Christus armavit milites suos apostolos spiritalibus armis, et per illos subdidit sibi pene omnes gentes. Et sumus nos habentes in promptu, id est in manifesta voluntate ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. Hoc ita est distinguendum et postea quod sequitur inferendum. Et potest dupliciter intelligi, id est ut dicatur, hanc voluntatem habemus, ut ulciscatur vestra inobedientia quam hactenus habuistis per obedientiam bonam. Tunc enim vindicatur et ulciscitur inobedientia quando ei superponitur obedientia. Aliter: Hanc voluntatem, inquit, habemus, ut cum vos impleveritis vestram obedientiam qui perfectiores et bonae voluntatis estis, nobisque in omnibus obeditis: tunc ulciscatur illorum inobedientia per nos, qui dedignati sunt vobiscum aliquid mittere sanctis, qui sunt in Hierosolymis, ut essent participes vestrorum munerum.
3.11.4
Quae secundum faciem sunt, videte, id est quae in praesentia dicuntur a nobis in superioribus et inferioribus vos intelligite et perpendite.
3.11.5
Ut autem non existimer, subaudis a vobis tanquam terrere vos volens, per Epistolas istas, quoniam quidem Epistolae, inquiunt, graves sunt in correctionem et fortes in observatione; praesentia autem corporis, id est forma illius in praesentia posita, infirma sive destituta est, et sermo illius contemptibilis sive despicabilis. Ex persona quorumdam loquitur, qui talia dicebant de illo, et ideo dicit, quoniam quidem, inquiunt, illi.
3.11.6
Non enim quasi non habentes potestatem pertingendi ad vos, in praedicatione superexstendimus nos praedicando usque ad vos: usque ad vos enim pervenimus praedicando Evangelium Christi ab Hierusalem. Habemus etiam spem in abundantia fidei vestrae, etiam in illa, subaudis loca, evangelizare quae ultra vos sunt, non tamen habemus spem neque voluntatem gloriari in aliena regula, id est in his qui per alterius praedicationem crediderunt, et regulam sive rectitudinem fidei perceperunt, neque in his locis quae praeparata sunt ab aliis, volumus gloriari, ne super alienum fundamentum aedificare videamur. Ista sententia, licet tota sit in Latino sermone confusa et concatenata, ac multa desint in subauditionibus, tamen apud Graecos plenior et manifestior habetur in sensu. Verum est quoque quod ipse dixit: Et si imperitus sum sermone, sed non scientia.
3.11.7
Qui gloriatur, in Domino glorietur. Beatus Apostolus sciens omnia bona nos a Deo habere quaecunque habere possumus, sive in natura, quia ab illo facti sumus, sive in instituto, sive in omni conversatione sancta in fide, in spe, in charitate, in bonis operibus, in justitia, in timore Dei, totumque esse ex illius donis sine aliquo nostro merito, abstulit gloriam humanam et superbiam, qua se dicunt multi a se suisque meritis habere quod habent, et dicit: Qui gloriatur in fide, in praedicatione, in virtute miraculorum aut in aliquo bono quod habet, non in se glorietur, sed in Domino, id est ad gloriam Dei totum referat, et de illius gratiae reputet a quo accepit illud. Ut ergo essemus, Dei misericordia est. Ergo si omnino nihil eramus antequam essemus, nihil promeruimus apud Deum ut essemus. Fecit nos ut essemus, et non fecit nos ipse ut boni essemus. Dedit ipse nobis ut simus, et potuit alius dare ut boni simus. Si ipse dedit ut simus, et alius dedit ut boni simus, melior est ille qui mihi dedit ut bonus sim, quam ille qui mihi dedit ut sim. Porro quia nemo in misericordia largior, quam ille a quo accepimus ut essemus, ab illo accepimus ut boni essemus; quapropter omnes debemus cum Psalmista dicere: Deus meus, misericordia mea.
3.11.8
Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est; sed quem Deus commendat. Commendatio plerumque pro laude ponitur, sicut in isto loco, et alibi ubi dicit idem Apostolus: Ego debui a vobis commendari, id est laudari, et non commendamus nos vobis, id est non laudamus nos apud vos. Probatus autem idem est et probus et laudabilis, sive laude dignus. Non, inquit Apostolus, qui seipsum commendat et laudat apud homines, ille probatus est, sive laude dignus est, quia vanam gloriam patitur: sed quem Deus commendat, id est laudabilem reddit, ille laude est dignus.
3.12.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT XI.
3.12.1
Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae. Venientibus pseudo- apostolis ad Corinthios post discessum Apostoli, et dicentibus Apostolum non esse a Deo missum, quia non fuerat a Christo vocatus ante ejus ascensionem, nec ab illo edoctus, insuper et contraria praedicaret praedicationi aliorum apostolorum, quos magnos apostolos vocabant, averterunt plurimos ab amore Apostoli, quos ad amorem suum traxerunt, dicentes se esse missos a magnis apostolis, a Petro, Andrea, Jacobo, caeterisque apostolis. Apostolus ergo volens eos iterum ab amore eorum separare, et ad suum revocare, qui fidem Christi primus in illorum cordibus infixerat, laudabat se coactus verbis, sed non corde neque sensu, quia sciebat se nihil proficere propter laudem humanam, nisi tantum ut illi ab ejus praedicatione non recederent, et quia apud homines stultum et insipientia est ut aliquis se laudet maxime cum Salomon dicat: Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua. Volens se laudare ipse ob causam supradictam, ne daret aliis occasionem laudandi dixit: Utinam sustineretis patienter, o Corinthii, modicum quid insipientiae meae, id est modicam insipientiam meam quod me laudo, sed et supportate me, id est sustinete insipientiam meam in hac parte laudis; quasi diceret: Si vultis patienter sustinere verba mea, dicam: et si non vultis, utique non ideo omittam dicere quod in animo deliberatum habeo. Et hoc quare?
3.12.2
Aemulor enim vos Dei aemulatione. Aemulari est invidere, imitari, amare, et studium habere, sed in hoc loco pro amare ponitur. Aemulor enim vos Dei aemulatione, id est amo vos Dei amore.
3.12.3
Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Paulus apostolus desponsavit Corinthios, non sibi, sed Christo per praedicationem suam, et fidem, sicut Moyses desponsavit in Aegypto plebem Israeliticam non sibi, sed Deo. Unde et praeceptum est ei ut tolleret calceamenta de pedibus suis. Signum ergo desponsationis et annulus quo despondit sive desponsavit Apostolus Corinthios Christo, fides fuit Domini Salvatoris, quam ministravit eis. Unde dicit: Despondi enim vos uni viro Christo exhibere volens vos virginem castam, id est ut praeparetis vos virginem castam illi, servantes integritatem fidei. Virginitas enim ista potius est mentis integritas quam corporis. Si ergo attendimus virginitatem corporis, multo plures sunt in Ecclesia virgines mente quam corpore; et multae sunt ex his quae integritatem corporis adhuc habent, quae mente et desiderio jam nupserunt. Quapropter melius est universalem Ecclesiam( quae constat ex utroque sexu et ex utroque ordine) virginem castam esse appellatam, quae et sponsa est Christi, de qua Joannes ait: Qui habet sponsam sponsus est Quicunque ergo in Ecclesia integritatem fidei habet quam bonis operibus exornat, virgo casta est, et si non corpore, tamen mente: ideoque sponsa est Christi. Qui vero virginitatem utramque, Deo propitiante, caste inviolateque servaverit, sicut plurimi sanctorum fecerunt ex utroque sexu, illi utique palmam obtinebunt quam nemo conjugatorum possidebit. Et si sexus femineus, qui tantum est fragilis et proclivis, hoc observat, quanto magis illi quia virtute viri nuncupantur.
3.12.4
Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, id est ne sicut diabolus indutus serpentem, seduxit mulierem sua calliditate, et per mulierem decepit virum, ita modo corrumpantur sensus vestri a pseudo- apostolis, qui sunt ministri diaboli, et excidant.
3.12.5
Libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Apostolo transeunte a Corinthiis ad alias nationes, corruperunt eos pseudo- apostoli a Judaeis venientes, qui in hoc appellantur insipientes, quia et circumcisionem volebant observare, et sabbati otium, caeteraque praecepta carnalia legis, et Evangelii gratiam tenere. In hoc quoque insipientes vocantur, quia non pro mercede aeterna, neque pro salute auditorum praedicationi insistebant, sed pro lucris temporalibus, ut illos exspoliare possent, et pro laude humana dicentes Apostolum non esse verum praedicatorem, eo quod a Domino per praesentiam carnis non fuerat vocatus, et talia dicebant, volentes eos ab amore Apostoli ad amorem suum retrahere, quod et fecerunt, plurimos simplicium decipientes, quos Apostolus ironicos alloquitur, dicens: Libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Quanquam etenim quidam hunc versiculum ita exponant, ut sit sensus, quasi eos veraciter appellet, dicens sapientes: miror, cum sitis ipsi sapientes, quare sustineatis libenter insipientes, sed beatus Augustinus aliter exponit, destruens hunc sensum et ironicos intelligens eos appellatos esse sapientes. Cum sitis, inquit, o Corinthii, insipientes, putantes vos esse sapientes, non est mirum si patienter sustinetis insipientes pseudo- apostolos.
3.12.6
Sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit. Judaei qui venerant a Judaea, qui utrumque volebant agere, et judaizare, et Evangelium observare, volebant credentes in servitutem redigere legis, ut observarent sabbati otium, et irent Hierosolymam offerre legales hostias, et maxime ut circumcisionem observarent, dicentes nullo modo posse eos salvari sine circumcisione, praecipue cum hoc non solum sit legis praeceptum, sed longe ante legem familiari allocutione dixerit Deus ad Abraham: Masculus cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima ejus de populo suo. In hanc ergo servitutem legis et impedimentum carnis volebant Judaei Corinthios redigere, quibus ipse dicit: Sustinetis enim, id est patienter suffertis, si quis vos in servitutem legis vult redigere.
3.12.7
Si quis devorat, subaudis substantiam vestram, sustinetis. Pseudo- apostoli suis adulationibus et laudibus exspoliabant illos quos decipiebant et in conviviis plurimis diripiebant illorum bona, erantque illi contenti devorari res suas a suis deceptoribus.
3.12.8
Si quis accipit, ac si dicat: Si quis rapit vestra bona a vobis, et accipit sibi, patienter sustinetis. Unde et aves rapacissimae, quae Latino vocabulo accipitres vocantur, Graecae harpiae, id est raptores appellantur, eo quod sibi accipiant, et aliis rapiant, atque hoc modo accipere est aliquid dolo capere. Si quis extollitur in superbiam. Extollentia est superbia. Hos, inquit Apostolus, patienter sustinetis, qui se extollunt de scientia legis, quod in superbiam eriguntur de nobilitate generis. Quod autem sequitur: Si quis in faciem vos caedit. Hic est distinguendum, et postea subinferendum secundum ignobilitatem dico, et ibi similiter distinguendum. Nam licet per se singulae sententiae sub distinctione proferantur, tamen cum dixit: Si quis in faciem vos caedit, exposuit quid esset in faciem caedere, cum subjunxit: Secundum ignobilitatem dico. In faciem enim caedere, est improperare alicui ignobilitatem generis, sicut Judaei improperabant Corinthiis ignobiles esse genere, quorum patres semper idololatrae fuerunt, daemones et lapides pro Deo venerantes, se autem praeferebant, jactantes se quod de genere patriarcharum et prophetarum originem ducerent, de quorum stirpe Christus secundum carnem natus esset. Magna siquidem stultitia est et ignobilitas, aliquem per regenerationem aquae et Spiritus sancti Filium Dei effectum, jactare aliquid de nobilitate generis, maxime cum Dominus dicat omnes nos fratres esse, quamvis aliqui hunc versiculum ita exponant, quasi ad Apostolum pertineat, ut sit sensus. Ignobilem rem ago quod aliquid de nobilitate generis me extollo, non convenit iste sensus, quia nondum pervenit ad illum locum ubi dicturus est se de genere patriarcharum esse, sed eo modo est intelligendus, ut diximus. Et ne forte aliquis putaret, quod pugnis, aut aliquo modo in faciem corporis diceret eos caedi, ideo taliter locutus est. Si quis, inquiens, in faciem, id est in praesentiam caedit, improperando aliquid de ignobilitate generis, patienter sustinetis, et praefertis illos nobis. Secundum nobilitatem autem generis dico, vos in faciem sive in praesentiam caedi, non pugnis, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte, subaudis generis, sic praeferunt se nobis illi, et sic pro nihilo ducimur a vobis. De se loquens Apostolus et sui causa, subintroducit personam Barnabae socii sui, qui ex eodem genere Judaico erat. Ita ergo praeferebant se falsi apostoli ex Judaeis apostolo Paulo et Barnabae, quasi de nobiliori genere orti essent quam illi, et quasi de dispari genere nati essent illi duo, ita despiciebant eos. Inde dicit Apostolus: Quasi nos infirmi et ignobiles simus ignobilitate generis, sic se praeferunt nobis: et ita etiam a vobis praeferuntur nobis, sed revera illi sunt potius infirmi in hac parte generis qua se gloriantur: quia dicentes filios se esse Abrahae secundum carnem, non sunt veraciter filii Abrahae, per fidem et operationem, quoniam non sunt imitatores ejus. Nos autem sumus firmi et nobiles, quia existentes filii Abrahae secundum carnem, sumus et per imitationem fidei et operationis. Et iste versiculus per se est proferendus et distinguendus. In quo, subaudis negotio, quis audet, subaudis gloriari; in insipientia dico, audeo et ego gloriari; ac si diceret aliis verbis: Audent illi gloriari in nobilitate generis, licet insipienter dicam, audeo et ego gloriari de nobilitate generis. Ideo autem ait, In insipientia dico, quia stultum videtur, quantum ad homines pertinet, ut in insipientia aliquis semetipsi testimonium laudis ex aliquo perhibeat. Apostolus tamen non erat insipiens, quia non sponte hoc agebat, sed coactus: neque pro laude humana, sed ut Corinthios sua laude ad amorem suum retraheret ab amore pseudoapostolorum, vel in insipientia dicit se audere gloriari de nobilitate generis, ut illorum gloriam evacuet qui se jactabant quod filii essent Abrahae, quia insipienter agebant. Imprudentem etiam se pronuntiat, et insipienter agere in hoc quod se laudat, ne illi prudentes viderentur in hac parte ac nobiles, qui se extollebant de nobilitate generis.
3.12.9
Hebraei sunt illi et ego sum Hebraeus. Hebraei dicuntur ab Heber patriarcha suo. Inde dicit Apostolus: Gloriantur illi de nobilitate carnis quod Hebraei sunt, et ego similiter Hebraeus sum. Israelitae sunt illi de genere Jacob patriarchae, qui et Israel est appellatus. Et ego vere Israelita sum, quia Deum mente contemplor. Semen Abrahae sunt, amici Dei, et ego. Similiter ministri Christi sunt, illi, et ego. Minister Christi dicitur, quisquis Evangelium praedicat. Ut minus sapiens dico, plus ego: subaudis sum minister Christi quam illi: quia ego plus omnibus laboro: et quidquid praedico, operibus exorno. Illi vero, licet in quibusdam rebus bene videantur praedicare, tamen non sunt veri ministri Christi, quoniam quod praedicant ore, destruunt operibus. In hoc autem appellat se minus sapientem esse, quam debebat, quia se laudabat dicens se plus esse ministrum Christi, quam illos: et eo modo quo se dixit supra in insipientia agere, eo nunc minus sapere. In laboribus plurimis, subaudis servio Christo, et est sensus: In hoc apparet plus me esse ministrum Christi quam illos, quia licet illi qui se mihi praeferunt semper in aliquo laboraverint, tamen plus ego laboravi, quia plurimis laboribus die noctuque deservio. Tradunt sancti doctores, quod Apostolus a mane vel a pullorum cantu usque ad quintam horam labori manuum insistebat, unde victum acquireret, et exinde usque ad decimam horam publice disputabat: plerumque tamen et in noctem protendebat sermonem, sicut tunc fecit quando Eutychus somno gravatus, cecidit de solario per fenestram, in carceribus abundantius, subaudis suis inclusus quam illi, et est sensus: Et si illi fuerunt in carcere quos vos extollitis, o Corinthii, ego plus quam illi. In plagis supra modum, subaudis afflictus sum. Saepe plagatus est Apostolus a Judaeis et gentibus, et saepe virgis caesus, et si illi, inquit, plagati sunt, ego amplius. Quaestio est in hoc loco: Cum Apostolus alibi dicat: Fidelis Deus qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere, quare hic dicat supra modum in plagis esse afflictum? quae ita solvitur: quia multa sustinuit ipse supra modum humanum, et supra virtutem humanae fragilitatis, sed non supra virtutem divinam, ideoque potuit ea sustinere et superare, quia virtus omnipotentis Dei administrabat ei fortitudinem sufferendi. In mortibus frequenter, subaudis fui positus. Et si saepe fuit in mortibus, quomodo vivebat? In mortibus dixit, pro eo quod est in periculis mortis et in desperatione vitae.
3.12.10
A Judaeis quinquies, quadragenas, subaudis plagas, una minus accepi. Praeceptum erant in Deuteronomio, ut quem delinquentem judices verberabant, ita modum vindictae temperarent, ut plagarum numerus quadragenarium numerum minime transcenderet, ne foede coram eis frater eorum laceratus jaceret. Quod ego per quinque vices factum est, hic summatim tangit Apostolus: Nam quinquies flagellatus a Judaeis, accepit plagas triginta novem secundum legem Moysi, quasi transgressor ejusdem legis. Refert autem beatus Beda librum delatum esse a Roma per Chidonium orientalium angelorum antistitem in quo erant omnes labores, passiones, et poenae Apostoli, depictae per loca opportuna, inter quae omnia erat depictus Apostolus quasi denudatus jaceret in terra, et super astabat ei tortor quadrifidum habens flagellum in manu, sed unam e fidibus in manu sua retentam, tres reliquas ad feriendum habebat extentas. Si enim quaternis fidibus percuteret decies, quadraginta plagas faceret. Si vero undecies feriret, quadraginta quatuor ictus impleret. Vel si nonies feriret quaternis fidibus, et decima vice ternis, una minus quadraginta plagas daret.
3.12.11
Ter virgis caesus sum: hoc a gentibus passus est. Haec autem in Actibus apostolorum non omnia reperiuntur: quoniam nec in eis Epistolis omnia continentur, quae in eadem historia habentur. Invenimus tamen ibi, quia cum venisset in partes Macedoniae, et esset in civitate Colonia, jussus est virgis caedi: et alia vice jussit tribunus cum gentilium indroduci in castra, et flagellari, ac torqueri flagris. Semel lapidatus sum. Lapidatus est Lystris, civitate Macedoniae, pro puella de qua ejecit spiritum divinationis, quae magnum quaestum praestabat dominis suis. Ter naufragium feci. Naufragium dicitur navis fracta: et quod dicit, ter naufragium feci, sic videntur verba sonare, quasi ipse fecisset illud naufragium, sed sensus est, ter naufragium feci, id est ter naufragium pertuli. Qui ergo saepissime navigio vehebatur per mare, non est mirum si toties naufragium passus est. Nocte ac die in profundo maris fui. Licet quidam dicant Apostolum non esse in mare demersum, ibique in profundo aquarum negent nocte ac die mansisse, tenenda est tamen certa sanctorum Patrum traditio, quia in veritate casu prolapsus est in profundum maris, ubi circumseptus fluctibus die simul et nocte, post, Deo gubernante, liber ad terram rediit. Nunquid ergo ipse qui in exitu filiorum Israel de terra Aegypti mare divisit in divisiones, et postea Jordanem et torrentem Arnon, qui etiam servavit Jonam in ventre ceti, et Petro mare calcabile praebuit, non potuit etiam militem suum egregium praedicatorem Paulum in profundo maris servare, ut neque a circumpositis praefocari aquis, neque a belluis marinis devorari potuerit? Potens utique potuit, ideoque fecit. Denique non est amplius mirandum Petrum super undas maris non infusis vestigiis ambulasse, quam Paulum nocte ac die in profundo maris illaesum custoditum esse. Mystice vero per Paulum qui nocte ac die in profundo maris fuit, et tamen Domino se protegente ad terras liber pervenit, intelliguntur illi justi qui de profunditate periculorum et perturbationum saeculi a Domino quotidie educuntur, sed plenius in die judicii liberabuntur, atque ad littus aeternae soliditatis perducentur: quia positi inter fluctus hujus saeculi, non dubitaverunt in fide de misericordia Dei. Petrus vero qui primum non infusis vestigiis incessit, sed post modum dubitans cecidit inter fluctus: sicque postea a Domino elevatus, et ad terram est perductus, significat semetipsum qui dubitavit quando negavit, sed a Domino relevatus est ad fidem, et significat omnes martyres omnesque justos, qui in primordio fidei fortiter incedunt, pro nihilo deputantes saevitiam persecutorum; sed postea ingruente tempestate gravissima persecutionis, dubitant in aliquo; sed Domini gratia protecti sublevantur, ne penitus cadant in desperationem et vincantur a procellis atque ad terram electorum perducuntur.
3.12.12
In itineribus saepe, periculis fluminum, subaudis fui. Iterum convertit se ad alia pericula memoranda, volens se ostendere vexantem secundum carnem pro Christo in terra et mari, et multo plura se sustinuisse, quam pseudoapostolos. Solent tempore hiemis et pluviarum transgredi flumina alveos suos, et nimium intolerabile praebere iter viantibus: quia ergo Apostolus hiemali tempore solitus erat transire de loco in locum per pedes, saepe incurrebat fluminum pericula. Periculis latronum saepe interfui. Pseudoapostoli et Judaei increduli immittebant ei latrones ut quia ipsi nec poterant, nec audebant eum publice interficere, ab illorum ministris interficeretur. Periculis ex genere. Sustinuit ipse pericula a Judaeis fratribus suis secundum carnem, qui dolebant quod derelicta lege ad Evangelium se converteret. Unde legimus quia quadam vice Ananias princeps sacerdotum praecepit astantibus sibi percutere os ejus, et longum est enarrare quoties hoc factum est. Periculis ex gentibus. A philosophis gentium et principibus multa incommoda passus est propter mysterium incarnationis Filii Dei, passionis, resurrectionis, ascensionisque ad coelos, et propter unius Dei culturam quam praedicabat. Periculis in civitate. Saepe interfuit, quod longum est enarrare. Periculis in solitudine. Pericula in solitudine sustinuit a Judaeis, quando factis insidiis voluerunt eum occidere in via: vel etiam periculis in solitudine interfuit, quia diabolus invidens ei non solum per homines ministros suos eum persequebatur, sed etiam bestias ferocissimas contra eum excitabat, ne auderet de loco ad locum transire. Periculis in mari. Non solum quando ter naufragium pertulit, et quando lapsus in mare, ubi fuit inter medios fluctus die ac nocte, et illaesus permansit, verum etiam saepissime pericula in mari sustinuit. Unde quadam vice impegerunt navem ad littus, quando prora fixa manebat immobilis: puppis vero solvebatur a vi maris; et quando milites volebant omnes custodias occidere, ne quis posset natatu pervenire ad littus. Sed centurio hoc prohibuit propter Apostolum, volens eum servare. Periculis in falsis fratribus. Saepe interfuit. Falsi fratres hi sunt, de quibus dicit in Epistola ad Galatas, quia subintroierunt falsi fratres explorare libertatem nostram. Hi enim partim Christiani erant, partim Judaei, in neutro tamen perfecti: qui zelo legis et circumcisionis Apostolo invidentes, insidias ei praetendebant.
3.12.13
In labore et aerumna. Aerumna est miseria et moestia. Potest esse labor sine aerumna, id est sine molestia et miseria, atque sine aliquo taedio: et ideo addidit aerumna, ut laborem Apostoli ostenderet esse non sine molestia et afflictione. Solent autem homines laborare in hortis, in viridariis cum delectatione causa exercitandi, sicut legimus de protoplasto: quia posuit eum Deus in paradiso ut operaretur et custodiret illum. Iste enim labor sine aliqua molestia erat. In vigiliis multis. Aliquando sponte et voluntarie vigilabat, aliquando non sponte, sed ex necessitate, quia positus in pressura et angustia, necesse erat ut vigilaret Dei implorans auxilium: sicut quando positus in carcere, cum Sila hymnos Deo cantabat, quando custos carceris splendorem videns in carcere et ostium apertum volebat se interficere, putans omnes victos fugisse, sed hoc Apostolus prohibuit. In fame et siti. Persequebatur a Judaeis de loco in locum, et ideo famem saepissime patiebatur per inopiam et sitim. In jejuniis multis. Multa fuerunt ejus jejunia quae sustinuit, aliquando volens, aliquando nolens. In frigore et nuditate. Maximum frigus et maximam penuriam propter nuditatem tunc sustinuit, dum duceretur navigio Romam, eo quod appellasset Caesarem quando exeuntes e navi, venerunt in insulam Mitilenam ubi cum congregasset sarmentorum multitudinem ut se calefaceret, vipera a calore ignis procedens invasit manum ejus.
3.12.14
Praeter illa quae extrinsecus sunt, id est praeter illa pericula quae in corpore sustineo, instantia mea quotidiana, id est perseverantia mea; et sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quia longum erat enarrare omnia pericula, et omnes angustias et tribulationes quas passus fuerat, conclusit, dicens: Praeter illa quae extrinsecus in corpore sustineo, perseverantia mea est semper sollicitudinem habere de omnibus Ecclesiis quibus praedicavi. Timebat enim ne forte quibus praedicaverat a falsis apostolis deciperentur, vel etiam ne propter nimias tribulationes quas videbant et audiebant Apostolum pati, deficerent a fide.
3.12.15
Quis infirmatur, et ego non infirmor. Propter nimiam dilectionem in tantum compatiebatur infirmis, ut etiam ipse videretur infirmari, illorum infirmitatem suam reputans, more medici et procuratoris infirmi agens, qui videns aegrum tristari et dolere, particeps est ejus doloris moerorisque. Quis scandalizatur: et ego non uror? Quantum ad hunc locum pertinet, scandalizari est carnis pati desiderium, et contristari atque affligi calore corporis et ardore vitiorum accendi. Uri similiter est calore libidinis totiusque corporis ardore aestuari Scandalizatur ergo aliquis, quando non sponte illectus pulchritudine mulieris, aut propriae carnis calore, provocatur ad libidinem perpetrandam: sed dum invitus et impraemeditatus hoc agit, scandalizatur sibi et irascitur atque contristatur. Hanc infirmitatem humanae naturae considerans Apostolus, quae nimiae fragilitatis est, dicit se uri ut consultat talibus compatiens infirmitati eorum, nec condemnat hujusmodi talia sustinentes; sed commonet in humilitate sermonis, dicens se similia pati, ut si ille qui tantam gratiam consecutus erat adhuc desideria carnis patiebatur, et magister gentium erat, non desperarent illi qui infirmioris gratiae adhuc erant, si talia paterentur; sed spe promissi praemii repugnarent stimulis carnis, sicut ille repugnabat, ne qui eorum haec ab illo audiebant, desideriis carnis victi in desperationem laberentur. Plus enim est uri quam scandalizari; ac s diceret: Patitur aliquis et affligitur a desiderio et; nimio ardore concupiscentiae, et ego non solum affligor, sed etiam, quod est majus, uror, et quodammodo incendor. Nimiam enim concupiscentiam carnis patiebatur, quando dicebat: Infelix ego homo, id est miser ego, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et illud: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae et captivum me ducentem, id est captivare volentem in lege peccati, quae est in membris meis. Nos igitur si volumus coronari cum Paulo apostolo, certemus viriliter, sicut ipse certavit, quatenus omnia oblectamenta vincamus: quia non potest coronari nisi qui legitime certaverit.
3.12.16
Si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt, subaudis in his, gloriabor. Oportebat illum utique gloriari et enumerare suas passiones non pro se ut ille aliquid exinde cresceret apud Deum, sed pro illorum salute quos volebat ab amore falsorum apostolorum ad suum revocare, et ut se etiam aliis in exemplum praeberet et imitabilem. Infirmitatis autem nomine comprehenduntur omnia incommoda et persecutiones atque passiones quas pro Christo libenti animo pertulit, et est sensus: Si gloriari volunt hi qui vos seducunt et retrahunt ab amore meo, mihi detrahendo, in his glorientur in quibus et ego glorior, licet invitus et provocatus. Manifestum est autem non posse illos gloriari in infirmitatibus et passionibus quas pro Christi amore et pro mercede aeterna, et pro salute fratrum, sustinuerint, ac tantum gloriatur de nobilitate generis quod filii sunt Abrahae, de qua ego nolo gloriari, quanquam ex eodem genere originem ducam. Quaerunt nonnulli cum Deus per Salomonem dixerit: Laudet te alienus et non os tuum, quare justi atque perfecti viri aliquando bona et virtutes narrent, quas divinitus perceperunt, verbi gratia: Sicut beatus Job quoque qui dixit: Pes fui claudo et pater orphanorum, causamque quam nesciebam diligentissime investigabam, caeteraque hujusmodi; et David: Si reddidi retribuentibus mihi mala, id est non reddidi. Apostolus quoque isto in loco multipliciter. Quibus respondendum est, quod perfecti dum virtutes proprias praedicant, et se apud homines laudant, non idcirco hoc faciunt ut ipsi apud homines sua ostensione aliquid proficiant, sed ut eos quibus praedicant exemplo suo ad vitam trahant. In hoc quoque omnipotentis Dei sunt imitatores, qui laudes suas hominibus loquitur, quatenus ab hominibus agnoscatur. Nam Deus qui nos prohibet per Scripturam dicens: Laudet te alienus et non os tuum: ipse per Scripturas sacras laudes suas loquitur, dicens ad Moysen: Ego sum Deus omnipotens, et nomen meum Adonai non indicavi eis; et per Isaiam: Ante me non est formatus Deus, et post me non erit, quare ergo facit ipse quod prohibet? Nimirum si virtutes suas et miracula ipse taceret, nequaquam eum ullus cognosceret. Si nullus eum agnosceret, nullus amaret. Si nullus amaret, nullus ad vitam rediret; unde per Psalmistam de eo dicitur: Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo: Ut det illis haereditatem gentium, opera manuum ejus veritas et judicium( Psal. CX). Virtutes ergo suas annuntiat non ut laudibus suis ipse proficiat, aut indigeat, sed dum suam nobis magnitudinem narrat, nostram ad se imperitiam sublevat. Justi itaque cum virtutes suas praedicant, reprehensibiles non sunt, quia dum vitam suam referunt, aliorum animas ad vitam quaerunt. De quibus tamen sciendum est, quia nunquam bona sua detegunt, nisi eos aut proximorum utilitas, aut certe nimia necessitas cogat, sicut tunc Apostolum coegit, unde ipse dixit: Si gloriari oportet, et revera oportebat. Ergo si gloriandum est Christiano, in humilitate est gloriandum.
3.12.17
Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi scit quia non mentior. Dicturus rem pene incredibilem quod Judaei increduli contra eum principes gentium concitassent, regnaque terrae contra eum insurrexerint nihilque ei nocuerint, Deum testem invocat, ut facilius credatur. Ideoque talia commemorat, ut ostendat quanta distantia est inter veros apostolos qui tanta pro Dei amore sustinebant, quaerentes salutem auditorum, et pseudoapostolos qui auditores suos exspoliabant, non quaerentes salutem illorum.
3.12.18
Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet. Damascus civitas est metropolis Syriae, quam aedificavit Damascus Eliezer, servus Abrahae, et interpretatur Damascus sanguinem bibens, quod bene convenit illi loco, quia ibi effusus est sanguis Abel. Illa autem quae hic dicuntur de Apostolo, in exordio fidei ejus facta sunt, quando caecatus a Domino in itinere productus est Damascum, ubi mansit diebus tribus non bibens neque manducans. Postea vero baptizatus, et accepto pane confortatus, introivit statim in Synagogam Judaeorum et coepit publice praedicare nomen Domini Jesu. Quod videntes Judaei succensi sunt zelo, et quaerebant occasionem quomodo cum perderent; sed dum per se minime hoc auderent agere, adierunt praepositum civitatis super hac re: quatenus illius auxilio et permisso valerent illum occidere. Qui volens placere Judaeis, et strenuus in officio sibi credito apparere, praecepit custodiri undique civitatem ne ullo modo vivus effugere potuisset: sed Dei auxilio procurante effugit eo modo quo sequentia manifestant.
3.12.19
Et per fenestram, inquit, in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus. Sporta vas est ex junco et palmarum foliis contextum in quo deorsum cum funibus dimissus est per murum a fratribus fidelibus. Quaestio est in hoc loco quare Apostolus de Damasco fugerit, qui dicebat: Ego non solum alligari in Hierusalem, sed et mori pro nomine Domini Jesu paratus sum; quae hoc modo solvenda est: quia non ideo fugit ut martyrium horreret accipere, sed maluit campum certaminis quaerere, et latitudinem gentium petere, quam intra claustra civitatis teneri, et occidi, ubi perpauci erant credentes, qui ejus martyrio corroborarentur et informarentur, ut similia pati non dubitarent. Quod postea implevit ipse dum martyrium sustinendo plurimos ad hoc informavit. Implevit ergo praeceptum Domini dicentis: Cum vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam. Et revera servavit pariter exemplum martyrii et utilitatem praedicationis suae quam postea implevit. Hujus ergo exemplo erudimur adversariorum pugnam et constanter appetere, et prudenter aliquando declinare.
3.13.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT XII.
3.13.1
Si gloriari oportet, non expedit quidem. Si gloriari me oportet propter salutem aliorum et necessitatem supradictam, qua compellor, in hoc possum gloriari, quia evasi manus persequentium, tamen non expedit, id est non est mihi necesse ut glorier: quia non elegi superbiam et jactantiam, sed humilitatem
3.13.2
Veniam autem ad visiones et revelationes Domini, subaudis de quibus potero gloriari. Visiones et revelationes Domini dicit, quod unum est, quas ei ostendit Dominus. Nunc in sequentibus dicturus est quo sit elevatus, ut per hoc possimus intelligere quanta et qualia ei ostensa et dicta sunt: ne sicut pseudoapostolis aliisque incredulis videbatur, minor caeteris apostolis in gratia crederetur, quamvis novissimus sit vocatus, et Dominum praesentem in carne non viderit.
3.13.3
Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hominem usque ad tertium coelum. Mos et usitata consuetudo est scriptorum, qui nobis sacras litteras ministrant ut quando ab aliquo eorum narratur historia cum ad seipsum venerit, sic de se tanquam de alio loquatur; sicut fecit Moyses qui dixit: Erat autem Moyses vir mitissimus super omnem terram; et Job: Vir erat in terra Hus nomine Job; sic beatus Matthaeus, cum in textu narrationis suae venisset ad seipsum, vidit, inquit, publicanum nomine Matthaeum, non dixit, vidit me, sed sic se inseruit ordini narrationis suae, cum venisset ad seipsum tanquam rerum gestarum scriptor, non tanquam suipsius praedicator. Inusitatius tamen beatus Apostolus non in historia, ubi rerum gestarum suscipitur explicanda narratio; sed in Epistola hoc fecit, sicut isto in loco apparet ubi loquitur de se causa humilitatis quasi de alio, inquiens. Scio hominem in Christo manentem ante annos quatuordecim raptum usque ad tertium coelum. Ex quo Apostolus raptus est usque ad tertium coelum usque ad istud tempus quo ista conscripsit quatuordecim anni completi sunt, unde liquido apparet, quia magna necessitas compulit illum patefacere quod per tot annos in intimo cordis arcano celaverat. Igitur de his verbis Apostoli, diversi diversa sentiunt, quorum opiniones huic loco perlongum est inserere, et ad praesens narrare, nisi tantummodo pauca ex pluribus. Julianus Pomerius, vir sanae prudentiae, primum coelum dicit isto in loco appellatum esse aerium, a quo aves coeli vocantur: secundum sidereum, ubi continentur duodecim signa caeteraque astra, praeter septem planetas, quod et firmamentum appellatur: tertium intelligit spirituale sive mentale, ubi angeli et animae sanctorum in contemplatione Dei sunt positae, contemplantes super se Deum omnipotentem, qui omni creaturae praesidet: ita tamen praesidet ut in praesidendo omnia sustineat, sustinendo circumdet, circumdando impleat. Secundum illius intellectum ad istud tertium coelum mentale raptus est Apostolus. Et in hoc quidem bene sensit. Sed secundum beatum Augustinum adhuc necesse est ad altiora conscendere, et profundiora scrutari, qui in elucidandis quaestionibus omnes doctores post Apostolos praecellit. Quia ergo Apostolus non humanas, neque angelicas visiones dicit se enarrare, altius ista inquirenda sunt. Tria igitur genera esse visionum manifestum est. Est visio corporalis quae corporeis oculis fit, qua videmus coelum et terram atque omnia visibilia et corporea. Et est visio spiritalis, qua ea quae videmus et audimus in praesenti, memoria recondimus: et ea quae audivimus vel vidimus in praeterito, modo quasi praesentia cernimus. Et cum alicubi sint a nobis posita ea quae vidimus corporaliter, nunc absentes quasi praesentia cernimus; verbi gratia: Sum modo per praesentiam corporis Romae, et cerno ita Carthaginem quam dudum vidi quasi in praesentia mea sit posita, cum longe sim ab illa remotus. Quae duo genera visionum communia sunt nobis cum pecoribus et avibus, quae vident per corpus, et eorum quae videntur imaginaliter spiritus informantur. Unde et pecora praesepia recognoscunt, et aves ad nidos suos revolant. Nisi enim partem spiritalis visionis, id est memoriae haberent, quae constat solummodo in anima, nequaquam recedentes aves a nidis suis recordarentur illorum: neque animalia recognoscerent praesepia. Est et tertia visio intellectualis, quae nihil est aliud nisi rationabilitas et excellentia animae, per quam ea quae corporaliter videmus et imaginaliter in memoria retinemus, intellectu discernimus. Intellectu igitur discernimus quod illud sit corpus, illud similitudo corporis, et plerumque quid significet. Hanc intellectualem visionem nullatenus pecora aut volatilia habent: quia nec seipsa intelligunt, nec illa quae oculis cernunt. Postremo corporalis visio sine spiritali esse non potest, quae eti n anima solummodo. Spiritalis vero sine corporali esse potest, unde absentes homines recordamur, et in tenebris ea quae videmus imaginaliter cernimus, insuper et somnia: intellectualis nempe nec corporali indiget, nec spiritali. Intellectu namque nec corpus videmus, nec imaginem corporis. Per hunc quippe videtur justitia, charitas, ipse Deus, ipsa mens hominis, quae nullum habet corpus, nullam soliditatem corporis. Quapropter ista visio intellectualis transcendit et praecedit illas duas praemissas, corporalem scilicet ac spiritalem. Quod probare possumus ex volumine Danielis prophetae, ubi legimus, quia cum Balthasar epularetur et potaret opipare sive splendide in vasis templi Domini quae asportaverat Nabuchodonosor avus ejus de Jerusalem, vidit articulos manus scribentis in pariete aulae regiae. Vidit corporali visione, continuoque per corporis sensum imago rei corporaliter factae, spiritui ejus impressa est: atque ad alia dum se verteret, licet corporaliter illa non cerneret, sed spiritali visione et memoria videret, videbat in spiritu, id est in anima, et non intelligebat quid significaret: quia non pleniter habebat intellectualem visionem, licet aliquid inde haberet. Unde apparet quia non in omnibus hominibus viget. Intelligebat signum esse quod videbat, id habens ex mentis officio, id est ex intellectuali visione: et quia requirebat quid significaret, etiam ipsam inquisitionem utique mentis intellectus agebat. Quo non comperto, Daniel accessit: et quia intellectualem visionem habebat, spiritu prophetico mente illustrata, perturbato regi quid illo signo portenderetur aperuit. Ipse potius propheta per hoc genus quod mentis est proprium, potuit intelligere ac dicere quid significaret, quam ille qui in signum factum corporaliter viderat, et ejus imaginem in spiritu cogitando cernebat, nec aliquid intellectu nosse poterat nisi signum esse, et quid significaret ut intelligeret inquirere. Tres igitur coeli non absurde possunt intelligi tria genera visionum, de quibus hactenus locuti sumus ita tamen ut per primam visionem intelligamus quidquid infra ambitum siderei coeli continetur pariter cum ipso, quod et firmamentum appellatur: Per secundum coelum spiritale, ubi angelica natura et animae sanctorum in contemplatione Dei sunt positae. Per tertium vero coelum intelligitur jam intellectualis visio et rationalis, qua intelligendo conspicitur charitas, pax, gaudium, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia, caeteraque hujus modi quibus propinquatur Deo, et qua ipse Deus videtur, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Ad quam, id est intellectualem visionem, quae designatur per tertium coelum, raptus et elevatus est apostolus Paulus, ubi, id est in intellectuali visione, non solum ea quae in spiritali coelo sunt intelligendo vidit, sed etiam ipsam Dei substantiam, Verbum Domini, per quod facta sunt omnia, in charitate Spiritus sancti, non per corpus, non per similitudinem corporis, sed sicut est ipsa Veritas, contemplatus est in hac vita, videlicet quod Deus omnipotens trinitas sit in personis et unitas in substantia: sicut videndus est ab omnibus sanctis post generalem resurrectionem. Quaestio vero non modica isto in loco oritur, quomodo ipsa Dei substantia a quibusdam in hac vita positis videri potuerit, propter illud quod dictum est ad Moysen, nemo potest faciem meam, id est invisibilitatem meam, videre et vivere: et propter illud, Deum nemo hominum vidit unquam in mortali vita ex toto positus: Quae ita solvitur, quia potest humana mens, id est intellectus et rationabilitas animae divinitus rapi ex hac vita ad angelicam vitam antequam per istam communem mortem carne solvatur, sicut credendum de beato Apostolo, ubi a Deo facta est ab hujus vitae sensibus, quaedam intentionis aversio. Tam evidens tamque manifesta fuit eadem visio intellectualis, ut sive in corpore, sive extra corpus fuerit, id est utrum sicut solet in vehementiori exstasi vel excessu ab hac vita mens in illam vitam fuerit alienata, manente corporis vinculo, anima videlicet in corpore, an omnino talis resolutio facta fuerit, qualis in plena morte contingit, anima recedente ipse se nescire profiteatur: Quapropter nec nobis est quaerendum nec contra illud agamus quod dicitur: Altiora te ne scrutatus fueris. Ita fit ut et illud verum sit quod dicitur: Nemo potest faciem meam videre et vivere, quia necesse est ab hac vita abstrahi mente sive intellectu, quando in illius ineffabilitatem visionis assumitur. Et non fit incredibile quibusdam sanctis nondum ita ex toto defunctis, ut sepelienda cadavera remanerent, etiam istam excellentiam visionis fuisse concessam.
3.14.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. SUPERIORUM EPILOGUS.
3.14.1
Tres coeli significant tria genera visionum quarum prima est corporalis, qua videmus coelum et terram, caeteraque corporea et visibilia: Secunda spiritalis quae fit in anima sine intellectu, cum imagines eorum quae videmus, memoria recondimus, et in tenebris ea quae vidimus imaginaliter cernimus: insuper et somnia et aedificia et homines quos dudum vidimus, sic spiritali visione videmus in anima quasi praesentes sint nobis. Istae duae visiones communes sunt nobis cum pecoribus et volatilibus, quae et corpora vident et loca propria recognoscunt. Sic pecora agnoscunt praesepia sua et aves ad nidos suos redeunt quia recordantur illorum. Est et tertia visio intellectualis, quam nullatenus habent pecora et volatilia, sed angeli et homines ratione utentes. Unde intellectus, id est ratio; tamen non in omnibus hominibus aequaliter viget. Intellectu autem sine ratione discernimus, quod illud sit corpus, illud similitudo corporis, et per hanc visionem videtur justitia, charitas, ipse Deus. Ad istam ergo visionem intellectualem, quae est tertia, et quae designatur per tertium coelum, quae etiam transcendit sua excellentia duas praemissas, ita raptus et elevatus est divinitus Apostolus, ut Deum non per corpus, non per similitudinem corporis, sed sicut est ipsa Veritas cerneret: et sicut videndus est post hanc vitam ab omnibus electis. Quae visio tam evidens tamque manifesta fuit, ut ipse Apostolus se profiteatur nescire, utrum quando raptus est in tertium coelum, in corpore fuerit, quomodo est anima in corpore, cum corpus vivere dicitur, sive vigilantis, sive dormientis, sive in exstasi a sensibus corporis alienata, an omnino de corpore exierit, ut mortuum corpus jaceret, donec peracta illa demonstratione membris mortuis anima redderetur: et non quasi dormiens evigilaret aut exstasi alienatus, denuo rediret in sensus, sed mortuus omnino revivisceret.
3.14.2
Et scio hujusmodi hominem, sive in corpore sive extra corpus, nescio, Deus scit, quoniam raptus est in paradisum, et audivit arcana verba quae non licet homini loqui. Bis raptum se dicit Apostolus: primum ad tertium coelum, postea in paradisum, non in illum paradisum terrenum, ubi quondam fuit protoplastus, sed in coelestem paradisum. Nam paradisus interpretatur hortus deliciarum, et significat beatitudinem electorum, coelestem scilicet requiem, ad quam raptum se dicit Apostolus eo modo quo ad tertium coelum, audivit arcana verba, id est occulta, secreta atque ineffabilia, quae non licet homini loqui. Inter ipsos spiritales viros coelestem vitam ducentes, sunt utique alii aliis capaciores, atque meliores in tantum ut ad ea pervenerint quae non licet eis aliis loqui. De talibus erat Apostolus, qui audivit in paradiso ineffabilia verba, quae non licet homini loqui, id est, aut ille qui audivit non potest ea aliis narrare propter ineffabilitatem illorum, aut non permittitur ei, aut si tantae dignitatis est ut permittatur ei loqui, et possit aliis narrare, illis qui audiunt non licet ea loqui, quia non valent ea capere ob magnitudinem mysteriorum.
3.14.3
Pro hujusmodi, subaudis visionibus Dei manifestissimis, gloriabor, laetabor, gaudebo et exsultabo, pro me autem, id est pro mea extollentia et laude vel pro meis meritis, nihil gloriabor, quia gratia Dei sum id quod sum, nisi in infirmitatibus meis. Infirmitatis nomine comprehendit omnia incommoda et passiones quas sustinebat pro Christi nomine, in quibus ipse gloriabatur.
3.14.4
Nam et si voluero gloriari, subaudis propter meritum quod habeo apud Deum, non ero insipiens, illud narrando. Quare? Veritatem enim dicam. Hoc dicit, quia si meritum suum profiteatur quod habet apud Deum, non erit imprudens, quia veritatem loquitur. Ergo si quis pro utilitate et aedificatione aliorum bonum sibi divinitus concessum cum humilitate narrat, non agit insipienter, quia veritatem loquitur. Qui vero bonum quod habet, propter jactantiam aliis praedicat, deputans illud suis meritis, vel quod non habet dicit se habere, insipiens et nimium est imprudens; quia mendacium loquitur: Parco autem, id est dimitto narrare gloriam meam et meritum atque gratiam, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me. Nolebat Apostolus narrare gratiam sibi largitam, quia nolebat major apparere et sanctior quam erat. Inde dicit: Idcirco nolo gloriari, et dimitto omnem gratiam mihi concessam, ne quis putet me meliorem sanctioremque esse supra id quod videt in mea conversatione: aut supra id quod audit ex me ab aliis.
3.14.5
Et ne magnitudo revelationum extollat me, subaudis in superbiam, datus est mihi, a Domino, stimulus carnis meae, angelus Satanae qui me colaphizet. Quidam dicunt Apostolum dolore capitis laborasse, quidam a diabolo de ardore libidinis tentari et affligi, quod verius est. Ne ergo in superbiae tumorem extolleretur, permissus est tentari a diabolo de ardore libidinis, quam appellat stimulum carnis. Ut enim dicunt doctores, stimulus proprie tumoris et libidinis est, ipsumque stimulum carnis a quo pungebatur et accendebatur, vocat angelum Satanae, id est nuntium diaboli, quia a diabolo immittebatur ei illa talis stimulatio concupiscentiae. At quandocunque Apostolus patiebatur illam stimulationem, sciebat illam a diabolo sibi immitti. Sed Dominus qui permittebat eum colaphizari, id est affligi et tribulari a tentatione diaboli, ne in superbiam erigeretur, cognoscendo suam fragilitatem, ipse utique custodiebat eum ne in vitium libidinis caderet. Unde apparet, quia per venenum fugabat venenum. Veneno libidinis et tentatione carnis fugabat ab illo venenum superbiae. Dedit namque ei Dominus antidotum tyriacum, quod de serpente conficitur, qui vocatur Tyrus, sive Tyriacus, a quo et tyriacum appellatur, et fugat venenum aliud. A quo tentabatur de libidine, ab illo sanabatur a vitio superbiae, quia a Domino acceperat contra venenum superbiae antidotum tyriacum, quod gustatum venenum pellit. Erudire quippe volens Dominus electos suos, et custodire in humilitate virtutum permittit eos tentari saepe, sicut egregium praedicatorem a diabolo permisit tentari, ne magnitudine revelationum extolli potuisset: ipsamque tentationem sic disponit, ut qui elati perire poterant in humilitatis gradu consistentes, a perditione et praecipitatione serventur. Quapropter si quis tentationem aliquam sustinet, non debet desperare neque deficere, sed cum Dei adjutorio decertare ut vincat.
3.14.6
Propter quod, subaudis impedimentum libidinis, ter Dominum rogavi ut discederet a me stimulus carnis, sive angelus Satanae. Quaeri potest isto in loco, cum Dominus dicat per prophetam de quolibet electo: Adhuc te clamante dicam: Ecce adsum; et in Evangelio: Omnia quaecunque petieritis in nomine meo fiet vobis, quare eximius apostolorum, orans liberari a tentatione diaboli et stimulatione carnis, non sit exauditus? Sed sciendum est, quia ideo non est exauditus, quia non petebat in nomine Jesu, id est quod ad salutem suam pertinebat. Nesciebat enim petere pro se quod sibi utile erat, sicut alias ipse dicit: Nam quid oremus sicut oportet nescimus. Si ergo esset exauditus, ut ab illo recederet tentatio diaboli, concupiscentiaque carnis poterat evenire ut cito in superbiam extolleretur. Et ne nimium contristaretur, audiamus quid ei dixerit Dominus, sive per angelum, sive in corde, aut alia revelatione. Sufficit tibi gratia mea. Gratia isto in loco intelligitur quidquid donorum gratis datum est apostolo Paulo, videlicet quod de coelo vocatus est, quod fidem accepit ut crederet, quod remissionem omnium peccatorum in baptismate percepit, quod ad gratiam apostolatus et praedicationem gentium electus est, quod sapientiam prae omnibus apostolis a Deo percepit, et quod ad visiones et revelationes Domini ad tertium coelum raptus est, necnon quod verba ineffabilia audivit in paradiso, de ista gratia dixit ei Dominus: Sufficit tibi gratia mea. Ideo noli orare pro stimulo carnis, ne forte in superbiam labaris. Nam virtus in infirmitate perficitur. Virtus, id est perfectio virtutum, in infirmitate carnis et labore atque tentatione perficitur, si ipsa infirmitas patienter sustinetur, et contra tentationem concupiscentiae viriliter pugnatur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Postquam cognovit prodesse sibi quod nocere putabat, responsumque accepit a Domino quod perfectio vitae omniumque virtutum in infirmitate perficitur, libenter se dicit gloriari, id est gaudere et laetari in suis infirmitatibus, id est in suis passionibus quas pro Christo sustinebat, ut in eo dignaretur habitare virtus et gratia, sive perfectio omnium donorum Christi. Ergo quia aliter perfectionem virtutum habere non possumus, nisi tentamenta et oblectamenta carnis patienter sustinuerimus, pugnando tamen contra vitia certemus cum Apostolo, ut in nobis habitet virtus et gratia donorum Christi, pariterque cum illo coronemur in coelesti regno.
3.14.7
Propter quod, subaudis ut inhabitet in me virtus Christi, placeo mihi in infirmitatibus meis, non in prosperitate et divitiis hujus saeculi, sed in contumeliis, id est flagellationibus vel opprobriis, non in honoribus saeculi, sed in necessitatibus, non in epulis vel otio, sed in persecutionibus, non in salutationibus, sed in angustiis, non in jactantia elationis, et hoc pro Christo patior, non pro aliquo crimine. Cum enim infirmor, subaudis in corpore, tunc potens sum, subaudis in anima. Unde caro atteritur, affligitur, et infirmatur, inde anima roboratur et crescit.
3.14.8
Factus sum insipiens, subaudis mea merita et virtutes proprias narrando, sed tamen vos me coegistis ad hoc, quos ab amore falsorum apostolorum ad nostrum volui reducere. Insipientem se dicit, sed utique non est insipiens, quia vera locutus est: et licet pro salute aliorum coactus suas virtutes narraret, tamen de humilitatis gradu non cecidit. Ego enim debui a vobis commendari, id est laudari: Nihil enim minus fui in praedicatione, in virtute miraculorum, ab his qui sunt supra modum apostoli, id est a Petro, Jacobo et aliis praedecessoribus meis, qui a meis detractoribus dicuntur supra modum meum esse magni apostoli. Tametsi nihil sum, id est quamvis nihil sim comparatione illorum, signa tamen apostolatus mei, id est miracula, facta sunt a me super vos, sive in vobis, quia mortuos vestros suscitavi, et infirmos curavi
3.14.9
Quid minus habuistis prae caeteris Ecclesiis, nisi quod non gravavi vos? nihil accipiens a vobis. Donate, id est indulgete mihi hanc injuriam, si injuria dicenda est. Ironice loquitur. Re enim vera injuria non erat, sed consideratio.
3.14.10
Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos. Quaeri potest: Cum non legamus illum venisse ad eos nisi tantummodo una vice, quando moratus est apud eos anno uno et dimidio, neque posteaquam ab eis discessit, sicut ipse in priori epistola dicit, quia, testor Deum, non veni Corinthum postquam a vobis recessi, parcens vobis, id est ne vobis oneri essem, quare modo dicat se tertio venire? Sciendum est quia per praesentiam carnis una vice tantummodo venit, quando eis praedicavit: secundo per priorem Epistolam venit, non per semetipsum. Tertio per istam secundam Epistolam dicit se venire: quasi enim in Epistolis suis veniebat ipse. Et non ero gravis vobis, id est nihil accipiam a vobis. Non quaero vestra, sed vos, id est vestram salutem.
3.14.11
Ego libentissime impendam, subaudis vobis omnia quae mea sunt in praedicatione, in miraculis, et superimpendar, id est morti me tradam pro animabus vestris, licet plus vos diligens minus diligar, subaudis a vobis.
3.14.12
Sed esto. Ego vos non gravavi. Esto proprie adverbium est concedentis, et ponitur pro si: isto autem in loco hunc obtinet sensum: Sed esto, id est si minus diligar a vobis, ego tamen vos non gravavi in aliquo. Sed cum essem, inquit, astutus, dolo vos cepi? Increpative atque interrogative est legendum: Cum essem, inquit, callidus et ingeniosus, dolo et fraude vos cepi ad fidem Christi? Non, sed per praedicationem veram et virtutem miraculorum adduxi vos ad fidem cooperante Christo.
3.14.13
Olim putatis quod excusemus nos apud vos, subaudis non facimus, quia non est necesse: Hoc dupliciter intelligi potest. Nunquid a praeterito tempore dubitatis de nobis, arbitrantes nos ideo talia loqui, quasi non simpliciter agamus erga vos et idcirco nos excusemus? Non loquimur ideo talia ut nos excusemus quia simpliciter incedimus. Aliter: Olim putatis quod excusemus nos apud vos, et est sensus: A praeterito tempore cognoscitis conversationem nostram et praedicationem, et ideo non indigemus ut nos excusemus. Coram Deo, Patre, in Christo loquimur, id est, honorem Christi quaerentes. Testificatur illis ad satisfaciendum, quia vera dicit: Testis est mihi Deus Pater et Christus, cujus honorem quaero, quia simpliciter incedo erga vos. Omnia autem, subaudis incommoda, sustinemus propter vos. Ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, id est affligat in jejuniis et fletibus propter vestram incorrectionem. Apostolus non habebat peccata propria quae defleret, et ideo aliorum deflebat.
3.15.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT XIII.
3.15.1
Ecce tertio venio ad vos, primum per memetipsum, deinde duabus vicibus per Epistolas meas, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Tres testes comparat tribus suis adventibus. Sicut in lege aut tribus testibus defendebat se aliquis aut tribus testibus convincebatur. Ita isti aut tertio adventu illius correcti et emendati laudati sunt: aut si incorrecti manserunt, acrius reprehensi ab Apostolo, vindictam perceperunt.
3.15.2
An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis? ac si diceret: Nunquid quaeritis probationem Christi qui in me loquitur utrum valeat peccata vestra punire per me, qui in vobis non est impotens miraculis et virtutibus faciendis? Utique potest.
3.15.3
Nam etsi crucifixus est Christus ex infirmitate, carnis, sed vivit ex virtute Dei, id est in divinitate sua manet impassibilis.
3.15.4
Nam et nos, apostoli, infirmi sumus in illo, id est tribulationes et angustias sustinemus propter illum, sed vivimus cum eo ex virtute Dei in vobis, id est propter vos quibus praedicamus. Vivimus jam cum illo in spe per virtutem Dei quae est in nobis, vel propter vos speramus vitam habere cum Christo
3.15.5
Oramus autem non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis, nos autem ut reprobi simus. Probus sive probatus apparet judex, quando invenit quod puniat in subjectis, per quod ostendat suam potestatem. Tunc vero videtur reprobus, quando non invenit quod vindicet, ubi suam ostendat auctoritatem, et probet judicium, ac si diceret: Non oramus ut in vobis aliquid inveniamus ad puniendum, sed vos quod bonum est facientes, nos reprobi inveniamur in hac parte, non invenientes ubi ostendamus nostram potestatem.
3.15.6
Non possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate, id est non possumus nostram potestatem ostendere contra hominem veritatem habentem, sed pro veritate decertamus.
3.15.7
Gaudemus quoniam nos infirmi sumus, non corpore, sed potestate, quia tunc est judex quasi infirmus, dum suam potestatem non potest ostendere: et tunc subjecti sunt potentes, quando non timent judicem.
3.15.8
Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio, id est societas et conjunctio, Spiritus sancti cum omnibus vobis, subaudis sit. Amen. Fiat, ut diximus, etc.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).