Haymo Halberstatensis-853
Expositio in D. Pauli epistolas
Epis 4.1
Choose a text
More by Haymo Halberstatensis
—
9079 Exindpa
4.1
IN EPISTOLAM AD GALATAS. ARGUMENTUM.
4.1
Primo quaerendum est in exordio hujus Epistolae unde Galatae sint appellati: Rex Bithyniae, quae est provincia Graeciae, habens bellum contra hostes suos, misit ad Gallos circa mare habitantes, promittens ut si venirent in auxilium ejus, pacto bello et potita victoria, regnum divideret cum eis. Qui cum venissent et victoria potiti essent, regnum cum eis divisit ut promiserat, appellatique sunt primum Gallograeci, hoc est Galli misti Graecis, parsque regni quam ipsi tenuerant appellata est Gallograecia, id est Galli commorantes in Graecia. Postea autem( ut sapientioribus videtur) appellati sunt Galatae a candore corporis: nam Graece lac γάλα dicitur. Unde et candida zona coeli quae Latine lacteus circulus vocatur, Graece γαλαξίας nuncupatur, ut Martianus asseverat. Sunt ergo strenuissimi bellatores, sed stulti et facile a proposito mentis recedentes. Unde cum accepissent verbum praedicationis ab Apostolo, et Apostolus ab eis ad alios transiret, seducti sunt a falsis apostolis et a Judaeis, qui volebant eos sectari circumcisionem et sacrificia legalia, dicentes: Licet baptizati sitis et in Christum credatis, tamen aliter non potestis salvari per passionem Christi, nisi circumcidamini et legalia sacrificia offeratis: quod audiens Apostolus, scripsit eis ab Epheso hanc Epistolam.
4.2.1
IN EPISTOLAM AD GALATAS. CAPUT PRIMUM.
4.2.1
Paulus. Quod nomen suum in omnibus Epistolis praeponit in titulo: auctoritatis causa id egit sicut reges et principes hujus saeculi solent agere. Apostolus: dignitatis nomen et Graecum est, licet quidam dicant Hebraeum illud esse. Apostolorum genera quatuor sunt: Primum est quod neque ab hominibus, neque per hominem, sed a Deo tantummodo: de quorum numero fuerunt Moyses, Isaias, Jeremias, aliique prophetae quamplurimi, licet non omnes: et apostoli etiam, qui quamvis ab homine Christo essent missi, tamen ipse homo erat, et verus Deus. Secundum, quod a Deo quidem est, sed per hominem, de quorum numero fuerat Josue, qui Deo volente per Moysen missus est, et alii multi qui electione populi pro vitae meritis Deo volente eliguntur, quia voluntas Dei aliquando voluntas populi est. Tertium, quando ab homine tantummodo et non a Deo cum favore hominum aliquis eligitur non pro bona conversatione, vel quando pretio subrogatur in sacerdotium, de quibus dicebat beatus Ambrosius: O episcope, certe nisi centum solidos dedisses, hodie episcopus non fuisses. De quibus etiam in libro Regum dicitur: Temporibus Jeroboam quicunque implebat manum suam muneribus, fiebat sacerdos idolorum. Ideoque isti tales inter eos sunt reputandi, de quibus Dominus per prophetam dicit: Ipsi veniebant et ego non mittebam eos. Omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones. Quartum genus est quod neque a Deo, neque per hominem fit, sed a seipso, ut sunt pseudoprophetae et pseudoapostoli, qui dicunt: Haec dicit Dominus, cum Dominus non miserit eos. Sciendum etiam, quia inter ipsos prophetas quidam tantae dignitatis sunt, ut prophetae et apostoli sint, ut Moyses, Isaias, Joannes Baptista, et apostoli: quidam vero solummodo prophetae sint. Et quia erant apud Galatas quidam Judaei qui dicebant beatum Paulum non esse verum apostolum Christi, neque doctorem veritatis, eo quod a Christo non fuerat vocatus et doctus sicut alii apostoli, idcirco volens Apostolus Galatas confirmare in doctrina sua, et se verum apostolum ostendere et praedicatorem Christi, dixit se non ab homine mortali in terris esse doctum et constitutum, sed ab omnipotenti Deo de coelis, non quod neget Christum verum hominem, sed jam immortalem effectum. Qui ergo docuit Petrum per praesentiam suam in terris adhuc mortalis, ipse docuit Paulum jam immortalis de coelo, et ideo dicit: Non ab hominibus, subaudis constitutus sum, ut Matthias, qui sorte ab apostolis est electus, neque per hominem, subaudis jam mortalem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem, quia una est operatio Patris et Filii. Et ut ostenderet unius esse dignitatis illas duas personas, praeposuit personam Filii Dei Patris personae, pariterque Arianorum destruit errorem, qui dicunt Filium creaturam esse, ideoque minorem Patre. Qui suscitavit eum a mortuis. Deus Pater tertia die Filium suum a mortuis suscitavit, et ipse Filius potestate Verbi a quo assumptus est, seipsum suscitavit: et qui mecum sunt fratres omnes, id est omnes condiscipuli et credentes, eadem sentientes de circumcisione. Quid est quod in aliis Epistolis quorumdam discipulorum suorum nomina ponit, et hic specialiter non quemlibet, sed generaliter omnes comprehendit? Ideo hoc egit ut majoris auctoritatis esset ejus Epistola, vel ut demonstraret omnes condolentes de illorum seductione, et quod omnes aequaliter sentirent de circumcisione quod non deberent circumcidi, neque sacrificia legalia offerre. Quid est etiam quod in hac Epistola, episcoporum, presbyterorum, diaconorum mentionem non facit sicut in aliis? quia necdum habebant episcopos ordinatos, neque alios rectores: ideoque seduci facilius potuerunt.
4.2.2
Gratia vobis et pax, quare conciliamur Domino, qui pro peccatis nostris tradidit se morti, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam. Saeculum dicitur a sequendo, quia semper sequitur et in se revolvitur. Saeculum ergo non potest esse nequam neque malum, quia semper servat ordinem suum et cursum secundum dispositionem Dei, alternantibus diebus ac noctibus: sed sicut dicitur mala domus, non quod mala sit per se, sed quod malos habeat habitatores, ita saeculum vel tempus dicitur malum esse, non quod malum sit, sed quod pessimos et malos homines in se habeat. Et bene addidit secundum voluntatem Dei Patris, quia voluntas Dei Patris fuit, ut Filius per passionem suam genus humanum repararet. Amen. Amen Hebraeum est, et est confirmatio Epistolae. Sonat ergo Amen, vere sive fideliter et fiat.
4.2.3
Miror quod sic tam cito transferimini. Mirari se dicit Apostolus quare tam cito potuerint solis verbis a veritate Evangelii seduci, et a libertate in servitutem redigi, et quod ab Evangelio Christi quod eis tradidit, potuerunt mutari et transferri in aliud Evangelium, id est in aliam doctrinam. Quod non est aliud, subaudi Evangelium, propter illud quod praedicavi. Evangelium autem dicitur bona annuntiatio; et si aliqua doctrina est quam per se Dominus, aut per aliquem non dederit, jam nec Evangelium dici potest, sed error. Transferimini, id est transducimini vel seducimini ab eo, id est a Deo Patre, qui vos vocavit in gratiam, id est in remissionem peccatorum, quam nobis Deus Pater gratis dedit, sive per passionem Filii sui, sive per baptismum, in aliud Evangelium.
4.2.4
Aliud evangelium non est, nisi Christi. Traditio ergo Judaeorum et doctrina qua dicebant debere circumcisionem servare, et caetera quae lex praecipit in mysteriis error est, postquam Christus venit. Nisi sunt, id est sed sunt aliqui qui vos conturbant, id est commovent a rectitudine fidei, et volunt convertere, volunt quidem mutare Evangelium Christi a spiritalibus ad carnalia, sed non valent, quia firmissimum et verum est. Evangelium enim si mutatum fuerit, non erit jam Evangelium. Et licet aliqui possint mutari a rectitudine Evangelii, semper Evangelium immutabile manet.
4.2.5
Sed licet nos, id est ego et apostoli Christi, Petrus et alii, aut angelus de coelo, Michael, aut Gabriel, evangelizet vobis praeterquam, id est praeter hoc Evangelium, anathema sit. Anathema varias habet significationes. Aliquando ponitur pro occisione, ut idem Apostolus alibi dicit: Optabam ego anathema fieri pro fratribus meis, id est: cupiebam occidi corporaliter pro eis; aliquando pro maledictione, ut in canonibus habetur: Si quis hoc vel illud fecerit, anathema, id est maledictus sit; alio loco pro separatione, ut hic.
4.2.6
Sicut praedixi, subaudis praesens, ita modo absens, vel sicut praedixi paulo superius in praecedenti versiculo, ita nunc iterum dico, praeter quod accepistis subaudis a me.
4.2.7
Modo enim hominibus suadeo an Deo? Sensus talis est: Suadeo, id est hortor modo homines credere in Christum, et perseverare in fide ejus, an suadeo Deo aliquid novi facere, cui omnia patent praeterita atque futura? Hominibus suadebat in Christum credere, Deo vero non suadebat ut aliquid novi faceret. Tunc suaderet Apostolus Deo aliquid novi facere, si circumcisionem ipse primus destrueret. Sed quia Christus legem implendo evacuavit illam, ideo non suadebat Apostolus Deo, sed quae ostendit ipse debere servare, illa dicebat. Si adhuc hominibus placerem, id est si placerem Judaeis a quibus ortus sum permanendo in judaismo, vel hominibus malis, ut haereticis, Christi servus non essem. Hoc debet unusquisque praedicator attendere, ut Christum et praedicationem ejus quaerat placere auditoribus suis, non seipsum. Si vero utrumque potest fieri, ut et Deus diligatur et ipse bonum est. Quod si Christus non placet eis, nec ipse placabilem se praebere debet illis.
4.2.8
Notum vobis facio, fratres, Evangelium quod evangelizatum est a me, id est praedicatum et probatum, quia non est secundum hominem, id est secundum traditionem scribarum et pharisaeorum. Evangelium quod secundum hominem dicitur esse non est Evangelium. Omnis enim homo mendax, et quidquid invenitur in homine veritatis non est ab homine, sed a Deo per hominem.
4.2.9
Neque enim ego ab homine accepi illud, id est ab aliquo apostolorum; et si accepi a Domino Jesu Christo de coelo, jam immortalis erat. Inter accipere et discere Evangelium, hoc interest: quod accepit Evangelium cui primum insinuatur, et fidem ejus accipit: discit vero, qui ea quae in eo per aenigmata et parabolas a Domino prolata sunt, Deo revelante, vel homine docente penetrare valet, sed per revelationem Jesu Christi, id est manifestatione didici Evangelium. De qua revelatione dicit? Tradunt doctores plenitudinem evangelicae doctrinae per illud triduum, Spiritu sancto revelante, Paulum didicisse, quando mansit in Damasco tribus diebus non videns lucem solis neque diei, sed neque manducans neque bibens. Vel etiam tunc accepit, quando( sicut ipse dicit) quadam die cum esset in templo, in exstasi positus est.
4.2.10
Audistis enim conversationem meam, quomodo vivebam sine querela in lege, ut mihi videbatur, quando adhaerebam legi et circumcisionem servabam et sabbatum, et caetera quae lex praecipit, propter quod Christum non cognoscebam: quoniam supra modum, id est plus omnibus Judaeis, persequebar Ecclesiam Dei, id est credentes in Christum, et expugnabam illam, id est valde pugnabam contra illam, et proficiebam in judaismo supra multos coetaneos meos, id est super omnes coaevos, et qui meae aetatis erant. Proficiebam ego in doctrina legis secundum traditionem Pharisaeorum, de quorum genere ortus eram, et nullus poterat coaequari mihi in studio lectionis atque quaestionum, sed neque in persecutione Christianorum, ita poterat crescere pro statu Synagogae. In genere meo, id est genere Pharisaeorum, abundantius, id est amplius, aemulator, id est imitator et studiosus, existens ad statuendam Synagogam, paternarum mearum traditionum, id est Pharisaeorum.
4.2.11
Cum autem placuit ei qui me, id est qui me fecit nasci ex utero materno, vel qui me in praesentia sua segregavit, et separavit ex utero matris meae, ad praedicationem Evangelii sui, vel ex utero matris, id est ex consortio Synagogae me abstraxit, et vocavit per gratiam suam, id est, per misericordiam suam ad Evangelium suum praedicandum, ut revelaret Filium suum in me, id est per me gentibus. Ut evangelizarem illum in gentibus continuo, id est cum placuisset Deo Patri ut revelaret Filium suum per me in gentibus, non acquievi carni et sanguini, id est non consensi in judaismo manere: vel non acquievi carni et sanguini, id est Scribis et Pharisaeis de quibus ortus sum, licet aliquis apostolos velit intelligi, quod falsum est. Beatus Hieronymus ita hunc versiculum dividit secundum istum sensum. Petrus aliique apostoli, postquam vocati sunt a Domino, non statim profecti sunt praedicare, sed neque post resurrectionem ejus, usque quo Spiritum sanctum acceperunt, ideoque quasi multam moram fecerunt. Paulus vero, statim ut baptizatus est, sine aliqua mora ingressus Synagogam Judaeorum, coepit publice praedicare. Potest tamen et ad sequentia jungi, quod dicit continuo; sed melius est ita ut diximus, ut revelaret Filium suum in me, id est per me. Aliter: Verbum Dei Patris, id est Filius, cum Deo Patre et Spiritu sancto coelum et terram continet, et omnia implet. Non est enim locus quem non impleat per plenitudinem potentiae suae, ac per hoc quod ubique est per potentiam Divinitatis et omnia loca implet, erat etiam in Paulo licet a Paulo non sciretur. Quando ergo Filii sui fidem dedit ei, tunc utique Filium suum manifestavit ei, et ipse Filius ibi erat, ubi ipse revelavit. Sicut, verbi gratia, in utero virginis Mariae ubi erat, ibi carnem assumpsit.
4.2.12
Neque veni Hierosolymam. Quaestio est: quare dicat se non venisse Hierosolymam, nisi post tres annos, cum in Actibus apostolorum legatur quia, postquam baptizatus est, coepit praedicare in Synagogis Judaeorum, insurrexerunt contra eum Judaei, ob quorum persecutionem venit Hierosolymam? Quae quaestio ita solvenda est: Non veni, inquit, Hierosolymam ad apostolos gratia visitandi eos, neque causa discendi, sicut nec hic habetur, sed causa persecutionis veni Hierosolymam, sicut ad aliam quamlibet civitatem irem, si in meo itinere esset, verbi gratia, ut in Samariam aut in Bethleem. De qua vice dicit Lucas in Actibus apostolorum, ad antecessores meos apostolos, veni, subaudis neque causa discendi, neque visitandi eos ista vice; sed abii in Arabiam, de Hierusalem subaudis fugerat. Dicit beatus Hieronymus: Quid mihi prodest si audio Paulum abiisse in Arabiam, et reversum inde Damascum, si nescio quid ibi fecerit? Forsitan prohibitus est a Spiritu sancto ibi verbum loqui, sicut in Asia: ideoque non dixit Scriptura quid ibi fecerit; sed si perpendimus interpretationem nominum itus et reditus illius, aliquantulum utilitatis invenire poterimus. Quod autem per Arabiam intelligamus Vetus Testamentum, ipse Apostolus ostendit alibi, ubi loquitur de Agar et Sara: Haec enim, inquit, sunt duo Testamenta, et Sina mons est in Arabia. Damascus vero, quae interpretatur sanguinem bibens vel effundens, quia ibi interfectus est Abel a Cain, ubi postea aedificavit servus Abrahae illam civitatem, vocans eam de nomine suo Damascum, significat Novum Testamentum ubi continetur passio Christi. Abiit ergo Apostolus in Arabiam, quia scrutatus legem et prophetas, ibi invenit Christum promissum, non tamen datum. Reversus est Damascum, quia transiit ad Evangelium, ubi Christum jam passum invenit, et credidit in eum.
4.2.13
Diebus quindecim. Quindenarius numerus pertinet ad Vetus Testamentum et Novum, propter septenarium numerum et octonarium; septenarius ad Vetus Testamentum refertur propter sabbatum, octonarius ad Novum, propter Dominicam resurrectionem, quae octava die celebratur. Et quia Apostolus doctrina Veteris et Novi Testamenti repletus erat, ideo non indiguit amplius manere cum Petro, nisi quindecim diebus.
4.2.14
Et iterum reversus sum Damascum, etc., usque mansi apud eum diebus quindecim. Abiit in Arabiam; de Arabia reversus est Damascum, et expleto triennio in Arabia et Damasco, venit Hierosolymam altera vice videre Petrum, non causa discendi, sed causa commendandae charitatis, et ut humilitatis formam praeberet aliis dum honorem praestitisset priori apostolo. Ex hoc apparet eum non causa discendi venisse, quia in tam paucis diebus non poterat doceri, et quia poterat aliquis etiam dicere: Ecquid si non didicit a Petro, didicit ab aliis? Huic objectioni Apostolus subjunxit:
4.2.15
Alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini, filium scilicet Mariae Cleophae, materterae Domini, quae genuit de Alphaeo.
4.2.16
Ecce coram Deo, quia non mentior, id est digna sunt conspectui Dei, quia vera sunt.
4.2.17
Deinde veni in partes Syriae provinciae, et Ciliciae, subaudis patriae, ubi est et Tarsus, civitas Pauli. Venit Apostolus in Syriam quae interpretatur elevata, ut humiliaret illam ad Christum; venit ad Ciliciam quae interpretatur assumptio lamentabilis, ut illam assumeret ad fidem Christi, et eam doceret habitum poenitentiae et lamenti.
4.2.18
Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, etc. Ignotus quidem erat facie, sed nomine et fama erat notus. Jam enim per quatuordecim annos Evangelium praedicabat. Non ideo dicit pluraliter ecclesiis, quod Judaei et gentes misti essent, sed tanta erat multitudo Judaeorum credentium, ut plures ecclesias facerent, quoniam qui persequebatur nos, id est credentes in Christum, aliquando, subaudis quando erat in judaismo, nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat, id est contra quam valde pugnabat. Et in me clarificabant Deum, juxta illud: Ut videant opera vestra bona, et qui de persecutore fecerat praedicatorem.
4.3.1
IN EPISTOLAM AD GALATAS. CAPUT II.
4.3.1
Deinde post annos quatuordecim ascendi Hierosolymam iterum. Juncti tres anni superiores cum his quatuordecim fiunt septemdecim. Ex quo colligitur quoniam decimus septimus annus praedicationis suae, quando tertia vice venit Hierosolymam. Sed quae causa exstitit illum venire Hierosolymam? Seditio erat inter Judaeos credentes et gentiles; dicebant enim Judaei: Estis baptizati, et creditis in Christum, non potestis salvari aliter, nisi circumcidamini et legem observetis. Ideo ut hanc seditionem compesceret, revelante sibi Spiritu sancto, venit Hierosolymam, cum Barnaba. Barnabas erat Judaeus et circumcisus, Titus gentilis et in circumcisus. Ideo ergo cum istis duobus ascendit, ut si apostoli aliique Judaei dicerent illum non recte praedicare in gentibus, istorum testimonio tueretur, dum dicerent illi: Vere sicut vos praedicatis, ita et magister noster: et sic sentit in omni fide sicut et vos. Ideo dicit: et contuli cum illis Evangelium, ne videretur ab aliis aliquid accepisse. Nam inter se conferre, et docere, ac discere hoc interest, quia conferunt coaequales, docent et discunt superiores et inferiores. Contuli cum illis, hoc est cum Petro, Joanne et Jacobo. Seorsum autem cum illis qui videbantur aliquid esse, in Petro aliisque apostolis locutus sum, non in conventu Judaici populi, sed separatim. Quare seorsum? quia multa sciebat ille quae generalis multitudo non poterat capere: vel seorsum, ne dum prohiberet penitus circumcisionem, persecutionem Judaeorum contra se excitaret. Videbantur, inquit, aliquid esse a semetipsis. Videbantur enim doctrinam habere a se et virtutem, sed neque doctrinam neque virtutes, neque boni aliquid habebant a se, neque a suis meritis: ideo licet populo viderentur aliquid esse, nihil erant. Ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem? Licet videatur durum, tamen beatus Hieronymus hunc versum interrogative dicit esse legendum, quia hujuscemodi sensus est: Nunquid ideo contuli cum illis seorsum quod timerem ab illis reprehendi, quasi mea doctrina non esset vera, et illorum roboratione indigeret, aut quasi inaniter currerem praedicando de loco ad locum? Non; sed potius ut illi a me alta et profunda mysteria audirent, quod minus capaces non poterant capere, et non possent dicere Galatis: Nolite credere Paulo, quia mendacium praedicat; aliud enim apud nos praedicat vel docet, aliud apud vos: apud vos praedicat circumcisionem non observandam, apud nos circumcidit Titum. Unde Apostolus volens eos confirmare in fide, et a circumcisione ducere, dixit: Si Titus, cum esset mecum, non est compulsus ab apostolis circumcidi, neque minis, et terroribus, ac multitudine Judaeorum, quare vos seducimini solummodo verbis?
4.3.2
Sed neque Titus, qui mecum erat cum esset gentilis, compulsus est circumcidi. Cum venisset Apostolus Hierosolymam, Judaei curiositatis causa submiserunt viros in secreto loco, de quibus non poterat suspicio esse, qui considerarent utrum Apostolus illorum timore perterritus circumcideret Titum.
4.3.3
Introierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Jesu. Libertas maxima est in Christo Jesu, id est in fide Evangelii, quia per fidem Domini Salvatoris liberi efficimur in baptismate, non solum a peccatis, sed a servitio etiam legis.
4.3.4
Neque ad horam cessimus, id est non consensimus eis vel ad tempus, ne servituti legis subjiceremur, ut fides Evangelii, quam vobis praedicavimus maneat semper in vobis, et non circumcidamini.
4.3.5
Ab his autem qui videbantur. Ab his, id est Petro, et Jacobo, et Joanne, qui videbantur aliquid esse a semetipsis, sicut supra diximus, quales aliquando fuerint, antequam per adventum Spiritus sancti corroborarentur, non pertinet ad me ut dicam, sed hoc solummodo dicam, quia nihil mea interest, hoc est: nulla distantia inter me et illos est; et hoc ideo, quia non est Deus acceptor personarum. Fuit Paulus persecutor Christianorum, Petrus negavit postquam ab illo doctus est. Joannes et Jacobus tempore passionis, relicto eo, fugerunt cum aliis apostolis. Qui videbantur aliquid esse, id est Petrus, Jacobus et Joannes, nihil mihi contulerunt, sed e contra, subaudis ego contuli illis; vel aliter: cum putassent aliqui reprehensores mei esse, non solum reprehensores non fuerunt, sed etiam laudatores et fautores exstiterunt meae praedicationis. Ita dividunt et distinguunt Augustinus et Hieronymus hunc versiculum cum tali subauditione: cum vidissent, subaudis a subsequentibus, Jacobus et Joannes, qui videbantur aliquid esse, quod ita datum, id est concessum est mihi Evangelium praeputii, id est gentium, sicut Petro creditum est Evangelium, circumcisionis, hoc est Judaeorum.
4.3.6
Et cum cognovissent gratiam quae data est mihi, dexteras societatis mihi dederunt et Barnabae. Caetera per parenthesim dicta sunt sicut Petro circumcisionis; hanc autem habet consuetudinem Apostolus, ut circumcisionem Judaeos et gentiles praeputium appellet. Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est mihi inter gentes, et est sensus: Qui Petrum magistrum et principem fecit esse omnium Judaeorum credentium, me etiam in praedicationis officio praeposuit omnibus gentibus. Dicit beatus Augustinus quodam loco beato Apostolo majorem sapientiam prae omnibus apostolis concessam esse, et hoc ideo, ut quia ipse omnibus gentibus et philosophis praedicaturus erat, omnibus gentibus et philosophis ejus praedicatio sufficere posset. Sed dicet aliquis in isto loco: Nunquid ergo Petrus magister Judaeorum, si videret aliquem gentilem velle converti ad fidem, non suscipiebat eum, nisi circumcideretur, aut Paulus magister gentium suscipiebat aliquem Judaeorum circumcisum? Utique Petrus suscipiebat gentilem, non cogens eum circumcidi, ut Cornelium, et Paulus non respuebat Judaeum propter circumcisionem. sed tantummodo legales observationes docebat non esse observandas carnaliter. Qui videbantur columnae esse. Dicit beatus Augustinus: Columnae videbantur esse illi, sed non erant. Sed videamus quae sint solidissimae columnae. Salomon dicit: Sapientia, quae est Verbum Dei Patris, aedificavit sibi domum, in utero videlicet virginali excidit columnas septem, id est septem Ecclesias, ad quas scripsit Joannes in Apocalypsi sua; quae septem Ecclesiae vel columnae faciunt unam Ecclesiam et unam columnam, de qua dicit Apostolus Timotheo: Ut scias, inquit, quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est columna et firmamentum. Si ergo isti columnae non fuerant, quid est quod Dominus dicit: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo meo? Ut ergo dicit Apostolus et beatus Augustinus assentit, columnae a semetipsis non erant, licet viderentur a simplicibus a se esse quod non erant, et columnae erant a Domino solidatae sine suis meritis, et fundatores Ecclesiae erant et sustentatores. Dexteras dederunt mihi. Quod dicit dexteras societatis dederunt mihi et Barnabae, nihil est aliud nisi in suam societatem receperunt nos et familiaritatem. Tractum est hoc a negotiatoribus, qui causa negotiationis venientes ad exteras regiones, in primis ut ibi advenerint, ad eos praefectus loci et homines accedunt ibi habitantes, et interrogant illum qui praeest eis: Pacificusne est ingressus tuus? Et ille: Pacificus. Tunc mutuo dant sibi dexteras manus, et alternatim se osculantur, ac deinceps cum pace negotium suum explent, libere incedentes, et cum securitate in judicium illorum. Sic etiam et illi cum Apostolo fecerunt pacem, ut ille et Barnabas inter gentes praedicarent, ipsi autem inter Judaeos.
4.3.7
Tantum subaudis praeceperunt nobis, ut pauperum illorum memores essemus, qui propter Christum sua reliquerant, vel qui spoliati fuerant a Judaeis, ut Nicodemus et alii. Quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere, mittens eis quae necessaria erant, a gentibus fidelibus munuscula accipiens.
4.3.8
Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem, id est praesentiam, restiti ei, quia reprehensibilis erat, id est reprehensione dignus.
4.3.9
Prius enim quam venirent quidam, subaudis Judaeorum, ab Jacobo, id est ab Hierosolymis, ubi erat Jacobus constitutus episcopus credentibus ab Apostolis, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat se et segregabat, timens eos qui ex circumcisione erant, hoc est timens reprehendi ab illis.
4.3.10
Sed cum vidissem quod non recte ambularent. Non recte ambulabant, quia segregabant se a gentibus quasi immundis, eo quod non essent circumcisi.
4.3.11
Dixi Cephae coram omnibus. Ideo publice eum relarguit, quia ipse publice peccavit, ut et ejus correptione caeteri corroborarentur in fide. Publica enim culpa publica eget castigatione coram omnibus, ut in canonibus habetur. Quomodo gentes cogis judaizare? Non cogebat eos circumcidi verbis, sed operibus, per hoc quod se ab illis segregabat. Poterant enim gentiles dicere: Si essemus salvati et mundati per baptismum, nequaquam nos quasi immundos reputaret: melius est ergo ut circumcidamur. Si tu cum sis Judaeus. Judaeus erat Petrus natura, et gentiliter vivebat non adorando idola, sed non credens salvari posse per circumcisionem, sed per baptismum, sicut et gentiles salvabantur non per circumcisionem, sed per baptismum.
4.3.12
Nos natura Judaei sumus, et non ex gentibus peccatores, quia gentiles peccatores appellabantur, et est sensus: O Petre, si nos qui Judaei naturaliter sumus, justificati non sumus per legem, quare cogis gentes judaizare, non verbo, sed opere, ut credant se salvari non posse per baptismum sine circumcisione. Nos scimus quia non justificatur homo per observantiam legalium mandatorum; ex operibus legis dicit, id est per oblationem sacrificiorum carnalium, per observationem mandatorum, per circumcisionem non justificabitur omnis homo, id est nullus justificabitur.
4.3.13
Quod si quaerentes, nos qui natura sumus Judaei, justificati in Christo, id est in fide Christi, in baptismate, inventi sumus peccatores dum venimus ad baptismum. Nunquid Christus fecit nos peccatores ut peccata haberemus, et inveniret in nobis quod mundaret? Absit. Sed quia lex non poterat nos justificare, ideo venimus ad Christum, ut credentes in eum justificemur.
4.3.14
Si enim quod destruxi hoc iterum reaedifico, praevaricatorem me constituo. Id est, si circumcisionem quam praedicavi dimittendam iterum praedico observandam esse, transgressorem me facio, tam legis Mosaicae, quam Evangelii, quia si circumcisio poterat justificare, imo quod illam destruxi transgressor exstiti: et si postquam veni ad Evangelium, iterum redii ad carnalem legem, similiter praevaricator exstiti. Et notandum quia contra Petrum ista loquebatur, qui cogebat gentes circumcidere non verbo, sed opere, subtrahendo se ab illis, cum et ipse circumcisionem praedicaverat non observandam.
4.3.15
Ego enim per legem, subaudis Evangelii, mortuus sum legi Moysi, id est nihil illi debeo, quia non sum subjectus ei; vel per legem spiritaliter intellectam mortuus sum legi carnali, quia carnaliter illam non observo. Ut Deo vivam per fidem et justitiam.
4.3.16
Christo confixus sum cruci, id est confixus sum in cruce Christi, quia peccata mea in cruce illius affixa sunt, id est deleta et mortificata.
4.3.17
Vivo autem jam non ego. Vivebat quidem substantialiter, sed non vivebat in illo malitia, sed justitia. Esxtinctus et mortuus erat in illo saevissimus persecutor, et vivebat in illo piissimus praedicator. Vivit vero, sive regnat in me Christus per fidem et per omnes virtutes.
4.3.18
Non abjicio gratiam Dei, id est non repello fidem Christi, Evangelium et remissionem peccatorum: quae omnia nobis gratis data sunt. Si enim per legem justitia, id est si lex poterat justificare, Christus sine causa mortuus est, et ejus passio nec profuit, nec obfuit.
4.4.1
IN EPISTOLAM AD GALATAS. CAPUT III.
4.4.1
O insensati Galatae. Unaquaeque gens suam proprietatem in conversatione et moribus habet. Unde Galatis proprium est ut, licet feroces sint, siut etiam stolidi sive stulti, facileque transferri possint de una re ad aliam: quis vos fascinavit? id est quis vobis nocuit, vel qui vos decepit? Fascinari dicuntur pueri, et parva animalia, pullique avium, hominum visu et incantatione. Ante quorum oculos Christus Jesus praescriptus est, in vobis crucifixus. Ante illorum oculos erat Christus Jesus cruxifixus praescriptus, quia illi non solum quatuor libros Evangelii habebant, ubi passio Christi continetur completa, sed etiam libros Veteris Testamenti Graeco sermone secundum septuaginta Interpretes habebant, in quibus pronuntiabatur et praedicabatur passio Christi, in quibus quasi ante oculos ipsorum erat Christus crucifixus.
4.4.2
Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini. Id est cum spiritualiter coepissetis conversari, vel cum per Spiritum sanctum coepissetis loqui variis linguis, nunc carnali observatione deficiatis, postponentes omnia spiritalia, et transeuntes ad carnales observationes, id est ad circumsionem carnis et ad legalia sacrificia. Aliter: in primordio fidei, omnes credentes in Christum accipiebant Spiritum sanctum, sicut modo, et insuper accipiebant diversitatem linguarum per quod ostendebatur eos habere Spiritum sanctum. Quod nullo exemplo melius probari potest quam illo quod in Actibus apostolorum dicitur: quod cum dixisset Paulus quibusdam baptizatis, qui baptizati erant in Joannis baptismate, si Spiritum sanctum accepistis credentes? responderunt: Sed neque si Spiritus sanctus est in nobis audivimus, quia non possumus omnibus linguis loqui. Et cum baptizasset eos in nomine Jesu, coeperunt loqui variis linguis, et isti Galatae non acceperunt Spiritum sanctum et diversitatem linguarum ex operibus legis: sed quia crediderunt in Christum, audientes ab Apostolo fidem Domini praedicari. Ex auditu fidei dicit, quia audit homo quid credere debeat, et interrogatur ad fontem quomodo credat, et sic baptizatur.
4.4.3
Tanta passi estis sine causa? Multa mala passi fuerant a Judaeis et a persecutoribus pro fide Christi, eo quod nolebant circumcisionem servare. Si tamen sine causa. Si affirmativa conjunctio est, id est certe sine causa patimini, si iterum ad carnalium desideria et circumcisionem servandam revertimini.
4.4.4
Qui ergo tribuit vobis spiritum, subaudis sanctum, et operatur virtutes in vobis, subaudis miraculorum et linguarum. Ex operibus legis, subaudis hoc facit, an ex auditu fidei? subaudis: non propter observantiam legis hoc praestitit nobis, sed propter fidem; quia per fidem justificati placemus Deo.
4.4.5
Igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham, id est qui fidem Abrahae habent benedictionem Abrahae consequentur.
4.4.6
Quicunque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt, id est qui per legem putant se justificari, sub maledictione legis sunt, quia non possunt omnia implere quae ibi continentur. Unde Petrus Judaeis: Cur, inquit, tentatis imponere nobis jugum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus. Sub quo maledicto sunt? sub illo: Maledictus omnis, et caetera. Lex autem non est ex fide, fides est ea credere et sperare quae non videntur; lex ergo non complebatur fide, sed opere: Evangelium autem completur fide magis quam operibus, quia sola fides salvat. Quicunque ergo faciebat ea praecepta quae lex praecipiebat, vivebat in illis, quia protelabatur ei praesens vita usque ad statutum finem a Deo: qui vero transgressor erat legis jubebatur interfici, dicente lege: Qui hoc vel illud fecerit occidatur.
4.4.7
Christus nos redemit de maledicto legis. De quo maledicto? de illo quod dictum est ad Adam: In quacunque die comederis ex eo, morte morieris. De hoc maledicto, id est de hac morte redemit nos, revocando ad vitam: quia morte sua simpla duplam nostram destruxit; et quomodo? factus pro nobis maledictum. Non est ipse factus maledictus, sicut beatus Ambrosius dicit, ut peccatum haberet, sed factus est maledictum, id est hostia pro maledictis et peccatoribus, pro nobis videlicet, qui sub maledicto primi hominis et sub morte tenebamur. Vel, ut beatus Augustinus dicit: Factus est maledictio, id est factus est mortalis, sicut et nos, licet sine peccato esset.
4.4.8
Quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Euticus hoc modo exponit hunc versiculum: Maledictus omnis nocens qui culpa sua et peccato suo pendet in ligno; qui vero innocens est, si injuste suspensus fuerit, non ideo maledictus erit. Quid ergo si Mardochaeus innocenter suspensus esset in ligno, quod ei Aman paraverat, nunquid maledictus esset ideo? minime. Ita Christus, licet maledictum illud sustineret, id est passionem et cruciatum, et peccata nostra assumeret, tamen non ideo fuit maledictus neque peccator, quia sic accepit ipse peccata nostra, non ut haberet, sed ut deleret. Vel etiam quantum Judaeis videbatur, maledictus erat, id est peccator.
4.4.9
Fratres, secundum hominem dico, id est secundum humanam consuetudinem, et secundum humanam legem, tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit. Testamentum dicitur a testibus, quorum nomina ibi scribuntur, et a quibus illud confirmatur testamentum, vel charta, sive scriptum quod pater facit de suis rebus filiis suis, quid unusquisque post mortem ejus possideat de haereditate paterna. Quod testamentum nemo despicit, ut aliter illud comprehendat et dividat, neque aliter ordinat, nisi ut pater vivens ordinavit.
4.4.10
Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Dicit singulari numero, Abrahae dicta est promissio et semini ejus; sed quia multae promissiones ad eum factae sunt, tam de terra promissionis quam etiam de Domino Jesu Christo, ideo dixit pluraliter: Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Videamus et consideremus quae sint illae promissiones, si forte inveniamus aliquid de nobis gentibus ei promissum. Prima promissio facta est quando eum vocavit Dominus, promittens ut si egrederetur de terra sua, futurus esset in gentem magnam dicens: Exi de terra tua et de cognatione tua; et vade in terram quam monstravero tibi, et faciam te in gentem magnam; deinde dixit ei: Benedicens benedicam tibi, et multiplicabo te, etc.; et rursum: In semine tuo benedicentur omnes gentes; et: Patrem multarum gentium posui te. Quod autem subjungitur, et semini ejus, subaudis dictae sunt promissiones; quamvis Apostolus specialiter semen Abrahae Christum intelligat, possumus tamen simplici modo semen illius accipere Isaac, filium ejus, et Jacob, nepotem ejus, ad quos etiam repromissiones legimus factas. Nam legitur in Genesi quod, dormiente Jacob, quodam loco apparuerit ei Deus, dicens: Terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo. Dicamus modo et secundum Apostolum: Abrahae, inquit, dictae sunt promissiones et semini ejus, id est Christo. Quae sunt illae promissiones, quae dictae sunt Christo vel in Christo? quod in illo benedicendae essent omnes gentes, juxta quod jam diximus, inquit: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Semen ergo Abrahae Christus est, quia Abraham genuit Isaac, Jacob, Jacob autem Juda, de cujus tribu et progenie assumpsit carnem Dominus in utero virginali beatae Mariae, et processit velut sponsus de thalamo suo. Sed quaeri potest quare omnes gentes dicantur benedictae in Christo, cum adhuc omnes gentes non credant in eum, et nulli dubium sit alium non mereri benedici, nisi qui fidem ejus habet? Quod duobus modis potest solvi: Potest enim synechdochicos accipi, hoc est a toto pars, quia licet omnes non credant, tamen ex omnibus gentibus fidem ejus habent: vel omnes qui merentur benedictionem, in Christo benedicuntur. Subnectit ergo Apostolus, et dicit: Non dicit, subaudis Abrahae dictae sunt promissiones, et seminibus ejus, sed singulari numero dicitur semini. Non dicit Scriptura: In seminibus tuis benedicentur omnes gentes, sed in semine tuo, ut de Christo intelligamus dictum. Si enim dixisset pluraliter seminibus, fortasse diceret aliquis contendendo de David et de aliis Judaeis esse dictum. Quodam loco, beatus Hieronymus, qui omnes scripturas sacras Veteris et Novi Testamenti sensu et memoria peragitabat, dicit: Nusquam potuit invenire semina plurali numero posita, quando de propagatione filiorum res agitur. Si vero ad sementem fructuum pertinet, invenitur pluraliter positum, ut in Genesi habetur: Praecepit, inquiens, Joseph Aegyptiis, ut acciperent semina, et seminarent, ne forte terra redigeretur in nihilum.
4.4.11
Hoc autem testamentum, id est illud promissum quod fuerat factum ad Abraham, dico ego confirmatum a Deo. Hunc versiculum vario modo in suis scripturis distinguunt doctores. Quidam enim faciunt perfectam distinctionem, ubi dicitur a Deo; quidam vero mediam! quod utrumque convenire potest. Testamentum hic appellat promissionem, quae facta est ad Abraham, quod in semine ejus, hoc est in Christo, benedicendae essent omnes gentes. Quomodo istud testamentum vel ista promissio est confirmata? natus est Christus ex virgine Maria de semine Abrahae; praedicavit in saeculo, miracula fecit; redemit genus humanum sua passione; misit discipulos suos praedicare et baptizare, et completum est quod promisit Abrahae quando apostoli profecti praedicaverunt ubique, ipso cooperante, intantum ut in omnem terram sonus eorum procederet, et in fines orbis terrae nominis ejus fama divulgaretur, tunc in semine Abrahae, id est in Christo, benedictae sunt omnes gentes, eo modo quo superius diximus, et promissio ejus impleta est.
4.4.12
Lex quae post quadringentos et triginta annos facta est, vel data in monte Sina, non fecit irritum, subaudis testamentum, ad evacuandam vel ad destruendam promissionem Abrahae. Irrita res est inanis et vacua; verbi gratia: sicut solent folliculi esse grani frumenti, aut ciceris, sive alicujus leguminis vel seminis; lex ergo quae data filiis Israel post factam promissionem ad Abraham, non fecit vacuum et inane illud testamentum, ut illa promissio evacuaretur. De hoc numero quadringentorum et triginta annorum, vario modo doctores disputant, et per longas ambages circuitum illum colligentes; sed nos omnia illa succincte perstringentes, compendioso utamur exitu, computantes ipsos annos. A vocatione Abrahae de terra Chaldaeorum usque ad ingressum Jacob in Aegyptum computantur ducenti quindecim: iterum ab ingressu Jacob in terram Aegypti usque ad exitum filiorum Israel ex ea, computantur similiter anni ducenti quindecim; qui simul juncti complent numerum quadringentorum triginta annorum, post quos data est lex, ex quo repromissio facta est ad Abraham. Dicendum etiam est quomodo illud intelligendum sit quod loquitur ad Abraham Deus in Genesi: Scito praenoscens quod peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et affligent eos, maleque tractabunt annis quadringentis. Non enim possumus invenire quomodo per quadringentos annos sint afflicti, maleque tractati. Narrat namque Scriptura quia post mortem Joseph surrexit rex in Aegypto qui ignorabat Joseph, et coepit affligere filios Israel. Sed sciendum est quia quod dixit, Peregrinum erit semen tuum in terra non sua, ad omne tempus quadringentorum annorum est referendum, quo Abraham, Isaac et Jacob in terra non sua peregrini et advenae fuerunt, filiique eorum post eos longo tempore. Quod autem subjungit, Servituti eos subjicient, maleque tractabunt annis quadringentis, ad extremam partem et ad ultimum quadringentorum annorum est referendum, in quo illi afflicti sunt a morte Joseph, usque ad egressionem illorum de Aegyptiaca servitute.
4.4.13
Nam si ex lege haereditas, jam non ex promissione, hoc est: si per legem data esset Abrahae haereditas terrae repromissionis, quam possedit in filiis suis, vel haereditas totius mundi, quam possedit in Christo, qui de semine ejus natus est, jam non esset repromissio illa datio, sed lex. Haereditatem totius mundi Abraham in Christo possidet; Abrahae autem non per legem donavit Deus haereditatem totius mundi, sed per repromissionem datum est semen, quod est Christus, in quo benedicuntur omnes gentes.
4.4.14
Quid igitur lex? Beatus Augustinus, exponens hanc epistolam ad Galatas primum ita distinxit: Quid igitur? sed postea relegens ea quae dictaverat, correxit suum errorem in libro Retractationum, atque ita distingui praecepit: Quid igitur lex, id est ut quid venit lex? aut quid profuit? vel quare data est, si Abrahae haereditas per repromissionem data est? Ad haec sibi respondit ipse Apostolus, inquiens: Propter transgressiones posita est quoadusque veniret semen, id est Christus, cui Christo, vel semini, promiserat, subaudis quod in ipso benedicendae essent omnes gentes. Transgredi, est ultra ire et praevaricari; ideo ergo data est lex post repromissionem, ut homines compesceret et prohiberet a peccatis, qui proni erant ad transgredienda praecepta omnipotentis Dei et naturalem legem. Statim enim ut egressus est populus de ergastulo Aegyptiorum, antequam transiret mare, murmuravit, rursumque transito mari murmuravit; atque dum pervenissent ad montem Sina, postquam acceperunt decem praecepta, caput bovis quem adorabant Aegyptii coluerunt, et inclinati sunt ante illud. Pro talibus ergo et hujusmodi transgressionibus data est lex, ut prohiberet talia, Deo minante mortem illis. Ordinata per angelos, hoc est disposita, et descripta, atque dictata est ipsa lex per angelum. Per subjectam siquidem creaturam loquebatur Deus ad Moysen, hoc est per angelum, sicut Stephanus in Actibus apostolorum dicit Judaeis: Hic est Moyses qui fuit in Ecclesiae solitudine cum angelo, qui locutus est ei in monle Sinai. In manu Mediatoris, id est in potestate Verbi Dei, hoc est Filii Dei, qui postea assumendo carnem, nobis mediator factus est. Nisi enim hominem assumeret, mediator nobis alio modo esse non posset. Sed assumendo carnem nostrae fragilitatis, nobis factus est mediator, assistens nunc vultui Dei pro nobis, et per illum nostras preces dirigimus ad Deum Patrem. Quidam voluerunt interpretari in hoc loco mediatorem Moysen, propter hoc quod ipse dixit: Ego sequester et mediator fui inter Deum et vos in tempore illo. Sed melius est, secundum beatum Augustinum, ut modo superiori intelligamus, referentes ad illum Christum, cujus dispositione ipsa lex data est per angelorum ministerium. Sicut potestate ejus praedicta sunt oracula prophetarum, qui dicebant verbum Domini quod factum est ad Joel, aut Isaiam: ita ejus dispositione conscripta est lex.
4.4.15
Mediator autem unius, subaudis Patris, non potest esse, sed inter duas, aut inter plures, ut ipse sit medius: Deus autem unus est. Hoc ideo addidit Apostolus, ne quis putaret Christum ab unitate divinae naturae penitus esse divisum, quia mediatoris suscepit officium. Licet enim ipse nobis mediator sit per humanitatem, tamen non est abruptus a natura paternitatis divinae. Sed ipse qui est verus Deus et verus homo in una natura semper, ipse manet aequalis Patri in natura et potestate divinitatis.
4.4.16
Lex ergo adversus promissa Dei, id est nunquid ergo lex contraria est promissioni omnipotentis Dei, quae facta est ad Abraham de Christo, quod in semine ejus benedicendae essent omnes gentes? Absit. Non fiat istud ut aliquis credat legem contrariam esse huic promissioni ut illam evacuaret. Si enim data esset lex quae posset vivificare, id est justificare. Anima quandiu non peccat, vivit Deo: cum vero criminibus se implicat, moritur. Lex illa Mosaica non poterat hominem ab hac morte suscitare, quia ostendebat peccata, non tamen tollebat. Impossibile quidem erat sanguine hircorum auferri peccata. Quod si posset vivificare hominem et januas aperire regni, vere ex lege esset justitia, hoc est putaretur esse exclusa promissio. Si enim lex posset nos mundare et justificare, quid esset necesse Christum venire? Sed quia illa hoc non valuit, ideo adventus Christi nobis necessarius fuit.
4.4.17
Sed conclusit Scriptura legis omnia genera hominum et omnes Judaeos sub peccato, id est ostendit quod nullus esset qui illam posset implere. Dicebat enim lex: Non occides, non adulterabis, non facies hoc vel illud: quia si feceris, morte animae morieris. Praedicebat ista cavenda: sed si committerentur, non tollebat; et dum aliquis illa perpetrabat, ostendebat illum lex esse peccatorem. Si ergo ostendebat peccata et non tollebat, nunquid erat auctor sceleris et culpae peccantium? minime. Verbi gratia: sic erat ipsa lex sicut quidam rex, vel quaelibet majestas terrena, quae statuit et proponit legem et edictum, ut si quis hoc vel illud fecerit, aut in carcerem detur, aut capite truncetur. Transgreditur aliquis edictum illud et ponitur in carcerem, nunquid rex auctor est suae culpae? quod si inde liberatur, gratia et pietas est regis. Et lex ostendebat peccata et prohibebat, non tamen tollebat; ut promissio ex fide Jesu Christi, quae facta est ad Abraham, daretur credentibus, ut in nomine ejus benedicerentur omnes gentes, et in fide ipsius justificarentur, essetque gratia et indulgentia illius, ut quos lex non poterat salvare, ipse redimeret, et qui per legis opera non eramus digni salvari, justificationem per ejus fidem obtineremus, etc.
4.5.1
IN EPISTOLAM AD GALATAS. CAPUT IV.
4.5.1
Quanto tempore haeres parvulus est. Secundum consuetudinem humanae legis loquitur hic Apostolus. Solent enim patres morituri filios suos parvulos quos haeredes relinquunt committere sub tutoribus et actoribus, usque ad illud tempus quo ipsi possint res proprias regere, hoc est, secundum legem Romanam, usque ad vicesimum quintum annum. Ipsi etiam tutores cum consilio scabinorum in generali malo debent eligi. Quandiu autem sub illorum tutela est parvulus, nihil distat a servo, licet dominus servorum et filius regis, aut comitis, sive alicujus principis sit, quia sicut servus flagellatur, flagellatur et ille plerumque etiam a servo. Tutores sunt defensores rerum causidici et advocati. Quod autem dicitur hic actoribus, quidam doctores dicunt melius esse auctoribus isto in loco, quia auctor ipse est tutor sive advocatus: actor vero est patronus, nutritor, qui more paterno nutrit illum, et ad tutorem pertinet defendere et disponere res pueri, victumque et vestimentum ministrare: ad auctorem vero disciplina et honestas morum et conversationis. Similiter Judaei, quandiu fuerant parvuli sensu, sub tutoribus actoribusque fuerunt, usquequo venit dispositum tempus a Deo Patre, quando misit eis Filium suum: tutores vero illorum fuerunt reges et principes, ut David et Zorobabel, quia defendebant haereditatem: actores vero sacerdotes et prophetae, qui eos erudiebant secundum legem, et cogebant etiam a Dei cultura non recedere, si aliquis adorare vellet idola.
4.5.2
Ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. Elementa dicuntur quasi elevamenta: eo quod ex illis omnia corporalia et visibilia elevata sunt. Quod vero dicitur hic, sub elementis mundi eramus servientes, quantum ad Judaeos pertinet, dupliciter potest intelligi: ad primum intellectum elementa vocantur lex et prophetae, quia sicut elementa initium et fundamentum sunt omnium corporalium, ita lex et prophetia initium et fundamentum sunt omnium divinorum eloquiorum. Sic etiam in epistola ad Hebraeos elementa appellat legem: sub lege vero et prophetia erant servientes. Aliter: sub elementis etiam serviebant, quia sub observationis solis et lunae degebant, celebrantes neomenias aliasque festivitates. Notandum autem quia non dixit: elementis serviebamus, sed sub elementis eramus, id est sub observatione legis et prophetiae, vel sub temporum observatione, cursum et aetatem lunae attendentes; nam sol et luna elementa sunt: gentiles autem erant elementis servientes.
4.5.3
At ubi venit plenitudo temporis, id est praefinitum tempus a Deo Patre, finiente quinta aetate, et inchoante sexta, misit Deus Filium suum factum ex muliere, id est ex semine mulieris opere Spiritus sancti creatum. Quidam volunt dicere natum, sed melius factum ex muliere propter haereticos, qui ducunt ut ingressus est virginem, statim exiit. Factum sub lege. Factus est sub lege, quia octavo die est circumcisus: quadragesimo die sunt pro eo legalia munera oblata, et hoc ideo ut demonstraret legem esse sanctam, justam et bonam: vel ut eos redimeret qui sub lege erant, id est qui subjecti erant legi, peccatores non valentes per eam mundari; ut adoptionem, id est electionem filiorum, subaudis Dei, quam perdidimus in Adam reciperemus. Quoniam autem estis filii Dei adoptivi, non naturales, misit Deus Spiritum Filii sui. Spiritus sanctus communis est Patris et Filii, et quando mittitur a Patre, mittitur et a Filio. Clamantem, id est clamare nos facientem: Abba Pater, subaudis, miserere mei. Abba Hebraeum est et Syrum, Pater, Graecum et Latinum.
4.5.4
Itaque qui habet spiritum Christi non est servus, subaudis peccati; sed filius, subaudis Dei, quod si filius, subaudis Dei, haeres, subaudis vitae aeternae, id est non suo merito, sed gratia Dei per quem est redemptus.
4.5.5
Estote sicut ego, quia et ego, subaudis fui, sicut vos. Erant Galatae infideles et peccatores alienati a Deo ut fuit quondam et Apostolus quando persequebatur Ecclesiam Dei, sed jam Dei gratia fidelis erat et justificatus. Estote vos perfecti in fide, sicut et ego sum modo, et nolite desperare de venia, quia et ego quondam fui infidelis et peccator, sicut vos estis modo et eo amplius. Obsecro vos, fratres, subaudis patienter me audiatis; nihil me laesistis, subaudis quando primum vobis Evangelium praedicavi, et sicut tunc me nihil laesistis et patienter audistis, ita et nunc nolite me laedere, sed cum patientia audite quod dicturus sum.
4.5.6
Testimonium enim perhibeo vobis, quia si fieri potuisset, sine vestro dispendio, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi, id est: si fieri potuisset ut oculis corporis possem majora de Deo cognoscere, et arcana mysteriorum ejus lumine corporis amplius penetrare, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi, tanta charitate erga me fruentes eratis, et in tantum desiderabatis audire verbum Dei per me.
4.5.7
Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Parturire est parere velle. Beatus Apostolus jam peperat Galatas in fide per Evangelium, sicut ipse dixit: Per Evangelium ego vos genui, sed illi recesserunt a fide et secuti sunt pseudoapostolos; dolensque Apostolus de eorum miseria, et volens eos revocare ad fidem Christi, parturiebat illos, id est parere volebat iterum verbo et exemplo, unde et dicit: Filioli mei, quos iterum parere volo mea praedicatione in fide Christi, sicut jam dudum vos parturivi, quando ad fidem vos adduxi donec formetur fides Christi in vobis. Tunc enim Christus in nobis formatus est, quando a nobis ita creditur sicut debet credi.
4.5.8
Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit. Non sine causa Apostolus ad memoriam reduxit factum Abrahae. Judaei namque in hoc maxime gloriabantur, quia filii Abrahae erant secundum carnem: unde cum Dominus dixisset eis in Evangelium: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis, responderunt illi: Nos filii Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam. Ergo Apostolus volens Galatas sollicitos reddere, ne potuissent seduci a Judaeis, qui circumcisionem docebant observare, et sacrificia legalia offerre, dicentes: Non potestis salvari per passionem Christi, nec per baptismum, nisi circumcidamini et legalia sacrificia offeratis, ostendit eis quomodo Abraham non per observationem legis meruit justificari, et amicus Dei appellari, sed propter fidem sincerissimam, operationemque probatissimam.
4.5.9
Sed qui de ancilla, id est Ismael qui de Agar secundum carnem natus est, id est secundum humanae consuetudinis usum. Dicit beatus Augustinus quia consuetudo humanae naturae est ut senex junctus juvenculae in coitu filios procreet: econtra senex et vetula copulati, naturale est ut desistant parere. Si vero juvenis, cum veterana mistus fuerit, dicit etiam illos posse propagare filios, licet illud rarissimae in usu habeatur. Secundum hunc modum et naturalem consuetudinem quam primo diximus, ut si senex junctus sit juvenculae, possit juvencula generare, dicit Apostolus Ismaelem natum esse. Qui autem de libera, id est Isaac de Sara, per repromissionem, subaudis Dei natus est, quae facta est ad Abraham, non secundum consuetudinem humanam. Sed quaestio oritur in isto loco, quare Apostolus Isaac solummodo per repromissionem dicat natum esse, cum legamus etiam de Ismaele promissionem factam esse. Nam legimus in libro Geneseos, quia cum esset Agar in deserto Sur, apparuit ei angelus Domini inquiens: Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis? Quae respondit: A facie Sarai dominae meae ego fugio. Cui angelus: Revertere, inquit, et humiliare sub manu illius. Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum. Ecce paries filium, et vocabis nomen ejus Ismael. Hic erit ferus homo. Manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum. Ad hoc dicendum est, quia quando ista promissio facta est, Ismael jam erat conceptus. Promissio vero quae de Isaac facta est, antequam conciperetur data est Abrahae, sicut ex verbis angeli possumus probare, dicentis ad Abraham: Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius. Unde apparet Isaac, non secundum naturam humanae consuetudinis esse natum, sed per repromissionem ex longaevo patre et vetula matre: et quod majus est, sterili, Deo operante, natus est.
4.5.10
Quae per allegoriam sunt dicta, id est quae superius dicta sunt de Agar et Sara. De Ismael quoque et Isaac spiritali er sunt dicta, et spiritali indigent expositione. Hanc habet consuetudinem beatus Paulus, ut spiritalem intelligentiam allegoriam appellet. Allegoria autem proprie ad grammaticos pertinet. Est enim tropus quo aliud significatur quod dicitur; et quae hic dicta sunt, allegorice intelligenda sunt, ut sequentia manifestant. Haec, inquit, sunt duo testamenta, id est illa quae supra memorata sunt, significant duo testamenta. Nam quantum ad sensum pertinet litterae, Agar et Sara duae mulieres fuerunt, et Ismael et Isaac duo homines. Quantum autem ad spiritalem intellectum attinet, Agar ancilla, quae filium genuit in servitute, significat legem quae genuit et habuit Judaicum populum sub servitutis jugo. In quo ergo fuit Judaicus populus servus? In hoc utique, quia cogebatur servire legi, circumcisionem servare, legalia sacrificia offerre, et caetera innumerabilia custodire, quae impune non poterant transgredi. Non solum autem corporali vindictae transgressor subjacebat, sed etiam maledictioni subjiciebatur, quae et ipsa lege continebatur: Maledictus omnis, inquit, qui non permanserit in his omnibus. Et dum hujuscemodi mandatis stringebatur quodammodo servus erat. Sara autem libera, quae filium liberum genuit, significat gratiam Novi Testamenti quae genuit populum Christianum liberatum in baptismate, non solum ab originalibus et actualibus peccatis, sed etiam ab omni servitio legis, qui haereditatem Christi, hoc est patriam Christi haereditabit. Habuit autem et Abraham duos alios filios de Cethura, quam Hebraei Agar dicunt esse, sed tamen illi non fuerunt digni ad haereditatem paternam admitti. Similiter in sancta Ecclesia sunt multi qui renascuntur in baptismate, et qui filii videntur esse Abrahae; sed, quia opera non habent Abrahae, sequendo varios errores, diversaque schismata, et variis criminibus se implicant, non merebuntur cum electis haereditate patriae celestis frui. De istis talibus dicit Joannes evangelista: De nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Haec, inquit, sunt duo testamenta. Testamentum dicitur a testatoribus. Testamentum vero vetus habuit testatores, angelos, et Moysen, aliosque prophetas: Testamentum autem novum, habuit unum verissimum Dominum Jesum Christum, apostolos, quorum ministerio per quadrifidum orbem est divulgatum. Unum, subaudis testamentum datum est, in monte Sina generans, subaudis Judaicam plebem in servitutem; quae est Agar, hoc est, quae significatur per Agar. Lex per doctores Synagogae generabat populum in servitutem sibi.
4.5.11
Sina enim mons est in Arabia, provincia, qui conjunctus est ei quae nunc est Jerusalem, hoc est conterminus terrae repromissionis, in qua est Jerusalem, et, ipsa Jerusalem, servit cum filiis suis, id est sacerdotibus et doctoribus qui in Jerusalem maxime habitabant, cum subjectis suis omnipotenti Deo sub servitute legali. Arabia, provincia est multas gentes et regiones in se continens, Ammonitas videlicet, Moabitas, Philisthaeos, Idumaeos et alias quamplures. In qua provincia est Sina mons, tantae magnitudinis et longitudinis, ut conterminus sit terrae repromissionis, sicut sunt, verbi gratia, montes qui cingunt Italiam, et dividunt ab aliis regnis. Et omnia quae superius praemisit Apostolus, ideo texuit ut ad hoc perveniret quod modo dicit de Sina monte, qui est vicinus terrae Judaeorum, ut ostenderet Judaeos non solum per legem quam acceperunt, servos esse, sed etiam ex vicinitate locorum, et quia mons illis adhaerebat, in quo legem servitutis acceperunt.
4.5.12
Illa autem quae sursum est Jerusalem. Jerusalem quae interpretatur visio pacis, significat sanctam Ecclesiam Deum mente videntem, quae constat ex angelis et hominibus, quae partim jam regnat cum Christo, partim autem adhuc peregrinatur a Deo in terris. Sed de illa quae jam cum Christo regnat in angelis et hominibus justis, partim in corpore, partim in anima, non est dubium quin sursum sit in coelesti beatitudine. De ista autem quae adhuc peregrinatur in terris, quaerendum est quomodo sursum sit. Sursum dicitur esse, quia licet corpore inhabitet terram, mente tamen inhabitat coelum, dicens cum Apostolo: Nostra autem conversatio in coelis est, et semper coelestia opera agit, id est illa per quae ad coeleste regnum possit pertingere. Quae etiam bene mater nostra dicitur, quia apostoli et martyres, sanctique praedicatores, qui nos praecesserunt, ipsi nos genuerunt in fide Christi sua doctrina, et suis scriptis atque exemplis. De qua generatione dicit Apostolus Corinthiis: Per Evangelium ego vos genui.
4.5.13
Scriptum est enim: Laetare, sterilis, quae non paris, etc. Hoc testimonium in Isaia nobilissimo prophetarum habetur. Quod dupliciter potest intelligi. Dicit ergo Ecclesiae de gentibus quae diu et longo tempore sterilis mansit a bono opere, et Deo filios non generavit, hoc est a destructione turris Babel, quae nunc est Babylon usque ad adventum Domini. Ibi enim divisum est labium universae terrae, et tantummodo Dei cognitio in sola domo Hebraeorum mansit. Dicatur ergo: Laetare, id est gaude et exsulta, o Ecclesia de gentibus, quae antea sterilis eras, et quae Deo filios non pariebas, erumpe in gaudium, et clama prae nimia jucunditate, quae non pariebas, quia plures filii Deo accepti tibi erunt quam Synagogae, quae quondam habuit Deum omnipotentem verum protectorem sui, vel quae modo gloriatur, et putat se habere verum Deum, cum illum amissum habeat postquam dixit, non habemus regem nisi Caesarem. Dicamus et altius juxta beatum Augustinum, referentes ista ad Ecclesiam, quae jam regnat cum Christo in coelis, quae sterilis appellatur, non a bono opere et laude Creatoris sui, sed carnali propagatione: propter peccatum enim venit mors, quae nihil aliud est nisi dissolutio elementorum, et propter mortem venit successio filiorum. In praesenti siquidem vita necesse est ut procreentur filii carnales, qui patribus mortuis vel morituris succedant in haereditatem: in illa autem beatitudine ubi nemo moritur, non est necesse ut fiat successio filiorum per propagationem carnis. Quapropter appellatur sterilis, et dicitur ei congaudendo voce prophetica: Laetare, o Ecclesia, sterilis a carnali procreatione, quae non paris filios carnales cum dolore et nimia anxietate, quia plures filii desertae quondam gentilitatis venient tibi, quam ex Synagoga quae olim habuit Deum omnipotentem virum, vel quae modo gloriatur se habere. Omnibus enim patet plures ex gentibus transire ad gloriam sempiternam quam ex Judaeis. Similiter in praesenti Ecclesia plures habet filios fideles ex gentilitate quam de Synagoga. Per omnes enim pene civitates et regiones, vicos quoque et villulas gentiles clamant se credere in Christum, Judaeorum autem rarus aut nullus invenitur qui credere in Christum confiteatur.
4.5.14
Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Jungit se Apostolus Galatis credentibus, et dicit: Nos autem, fratres, id est ego et vos, secundum Isaac promissionis filii sumus, hoc est: Sicut nos qui in Christum credimus, filii Abrahae sumus, dicente Domino ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes, et sicut Isaac secundum promissionem natus est, ita nos filii sumus promissionis.
4.5.15
Sed quomodo tunc is qui secundum carnem natus fuerat, etc. Alloquitur Apostolus Galatas ut se custodiant a Judaeis, ne possint ab eis seduci: O Galatae, cavete et declinate a Judaeis: quoniam sicut Ismael qui secundum humanae consuetudinis usum natus erat, eodem modo quo superius diximus, persequebatur tunc Isaac, qui secundum spiritalem repromissionem datus fuerat Abrahae, ita et nunc persequitur judaicus populus, qui designatur per Ismaelem natum de ancilla, populum Christianum et alios qui designantur per Isaac natum de libera, ut ad servitutem illos legis inclinent. De ludo puerorum Ismael et Isaac, Judaei varia disserunt. Quidam enim dicunt, quia volebat quodam genere ludi provocare ad saltum, tenens perticam in manu, ubi optabat eum ita debilitari, ut indignus fieret honore primogeniti et haereditate paterna. Quidam etiam dicunt, quia volebat ei suadere quibusdam turpitudinibus misceri, pro quo notabilis et despectui haberetur patri et matri, et ut diximus, indignus fieret honore primogeniti. Sciebat enim se nullo modo posse pertingere ad haereditatem paternam et dignitatem primogeniti, utpote qui ex ancilla erat, licet primogenitus foret, nisi illum ita vituperabilem redderent aut in corpore, aut in levitate mentis, ut patri et matri pro nihilo duceretur. Sed quidquid illud fuerit, plane apparet, illum ludum non simplicem fuisse, pro quo mater indignata; praecepit pariter matrem cum filio, a domo et consortio filii liberi ejici. Beatus etiam Apostotus, doctus ad pedes Gamalielis, legis doctoris, qui omnem scientiam legis et prophetarum quae tunc temporis penetrari poterat, intellexit, similiter illum ludum non simplicem esse sciebat, quem appellavit persecutionem. Volebat enim eum levem et scurrilem facere, ac dignitate privari, et se sublimari.
4.5.16
Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus. Quantum ad litteram pertinet, ob hujusmodi causam quam diximus, praecepit eam mater ejici: quantum vero ad spiritalem intelligentiam attinet, quandiu Judaei ancillae filii volunt esse, et filium liberae persequi, hoc est, quandiu legi volunt esse subjecti in circumcisione et sacrificiis legalibus, non credentes se per passionem Christi posse salvari, et quandiu nos volunt persequi qui jam sumus liberi effecti ab haereditate Ecclesiae repellendi sunt. Non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Hoc est, filius peccati et malae concupiscentiae, quae potest intelligi per ancillam, filius carnalis legis, qui legem carnaliter observare nititur, non erit haeres in haereditate patriae coelestis cum filiis liberis, qui liberi efficiuntur in baptismate, non solum ab originalibus peccatis, sed etiam ab omni servitio legis.
4.5.17
Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae. Id est, non sumus jam legis filii, quae suos observatores servos facit, sed filii novae gratiae et filii Evangelii per baptismum et per dona Spiritus sancti, quae accepimus tam in baptismate quam per impositionem manuum episcoporum, et per communionem corporis et sanguinis Domini cui participamus, et illa libertate sumus liberi, qua Christus nos liberavit, per passionem suam et per baptismi gratiam. Omnis enim qui fidem Abrahae habet, et imitator operum Abrahae existit, utique filius est Abrahae, non per naturam, sed per imitationem, sicut alias Apostolus dicit: Si ergo vos Christi, ergo semen Abrahae estis. Qui vero fidem quam habet, bonis operibus non exornat, nimirum non reputabitur inter filios Abrahae, neque accipiet haereditatem coelestem cum illis. Quapropter laborandum est omnibus nobis, ut fidem quam habemus exsecutione bonorum operum studeamus decorare, veri imitatores illius effecti.
4.6.1
IN EPISTOLAM AD GALATAS. CAPUT V.
4.6.1
Dico autem in Christo: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. De hac lectione diversi doctores non aequaliter sentiunt, dicentes quidam de spiritu hominis locutum esse hic Apostolum, sicut Cassianus, vir prudentissimus, in Collationibus Patrum, quidam de Spiritu sancto, ut beatus Augustinus. Quod utrumque non incongrue, neque contra rectitudinem fidei accipi potest. Dicamus igitur, juxta Cassianum: Spiritu ambulate, id est Spiritu ducente vivite. Quid est ergo spiritus hominis? Principalitas animae, quae et rationabilitas mentis appellatur, per quam possumus cognoscere quid debeamus appetere, et quid vitare. Si( inquit) spiritu vixeritis, hoc est, si juxta rationabilitatem et intellectum mentis vixeritis, desideria carnis, id est desideria carnalis hominis et concupiscentiae malae ac desideria delectationis pravae non perficietis. Quae sint desideria carnis, in subsequentibus manifestabitur. Dicamus et aliter, sequentes sensum beati Augustini. Notum habetur apud eruditos, Spiritu sancto dictante atque revelante( qui unius substantiae est cum Patre et Filio), Scripturas sacras conscriptas esse, et omnia divina eloquia et praecepta quae in lege et prophetis et Evangelii gratia continentur, ab illo data esse. Idcirco dicit Apostolus: Spiritu ambulate, id est sicut Spiritus sanctus docet ac praecipit in divinis Scripturis, ita vivite et conversamini, ambulantes et crescentes de virtute in virtutem, de fide ad spem, de spe ad charitatem, de charitate ad operationem perfectam. Quod si hoc feceritis, desideria carnalis concupiscentiae non perficietis. Quid est quod dicit Apostolus?
4.6.2
Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Nunquid potest caro aliquid concupiscere, si defuerit spiritus? Non. Quod probari potest ex corporibus mortuis. Postquam enim spiritum exhalaverint, non solum concupiscere non valent, sed etiam aliquod membrorum per se movere non possunt. Carnem ergo appellat hominem, qui carnalia tantum et corporalia quaerit, carnalem quoque consuetudinem et delectationem. Licet enim caro non valeat per se aliquid implere, si defuerit spiritus, tamen quandiu a spiritu vivificatur, semper contraria videtur spiritui, id est rationabilitati mentis. Quapropter dicit Apostolus: Caro concupiscit, etc. Quomodo concupiscit caro adversus spiritum audiamus. Caro desiderat semper repleri cibis, inebriari, luxuriare, in omni delectatione manere, quaerens semper quod suum est. Ecce quomodo caro concupiscit adversus spiritum. E contra spiritus concupiscit adversus carnem, quia ille delectatur jejuniis, abstinentia, castitate et his quae carni contraria sunt. Sed sequendus est semper spiritus, quia ille quaerit per quod anima vivit Deo. Similiter possumus et de Spiritu sancto dicere. Dum enim carnalis delectatio desiderat transgredi praecepta Dei, adversus Spiritum sanctum concupiscit, et dum Spiritus sanctus prohibet in lege et prophetis atque in Evangelio quae caro desiderat, adversus illam concupiscit. Unde subdit Apostolus: Haec, inquiens, id est caro et spiritus sibi invicem adversantur, etc. Sic sibi invicem contraria sunt caro et spiritus, ut quod vult caro, non consentiat spiritus: et quod spiritus, non consentiat caro, quia caro delectat servire vitiis, spiritus autem virtutibus.
4.6.3
Quod si ducimini spiritu. Id est, si rationabiliter vivitis et conversamini, non estis subjecti legi, et non est vobis necessaria lex, quia lex non est ejus justis posita, sed impiis et peccatoribus. Aliter: Si spiritu ducimini, id est si Spiritu sancto gubernamini, et si secundum quod Spiritus sanctus docet in Scripturis sanctis vivitis, non estis subditi legi, sed alieni estis ab ea, nihil ei debentes.
4.6.4
Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt. Omnibus in Christum credentibus, maximeque illis qui spiritalem vitam sectantur, in tantum nota sunt, ut etiam ab illis se alienos reddant, scientes quia mortem generant. Fornicatio dicitur a fornicibus, hoc est a locis theatralibus et lupanaribus, quae fornicibus, id est arcubus, sunt constructa, quae et si arenaria tunc appellabantur, in quibus erant meretrices, cum quibus commiscebantur spurcissimi quique. Fornicari autem est cum puellis liberis, cum viduis nondum Deo sacratis coire. Immunditia, impudicitia, luxuria, potest appellari quocunque modo fiat. Luxuria vero est noxius humor superabundans.
4.6.5
Idolorum servitus est idololatria, quae tunc temporis erat pene in omnibus gentibus. Possumus et per hoc quod dicit, idolorum servitus, altiori sensu avaritiam intelligere. Unde in Epistola ad Colossenses veneficia sunt maleficia, hoc est maleficae artes, per quae coguntur saepe miseri amare et amari. Unde dicuntur veneficia, quasi veneno infecta. Inimicitiae sunt malae voluntates. Contentiones saepe ex superbia procedunt quia volunt contendere de quaestionibus divinarum Scripturarum atque etiam humanarum, ut dum illi victores existunt, glorificentur. Aemulatio est invidia, de qua legitur, quod aemulantes, hoc est, invidentes Joseph fratres sui, vendiderunt illum. Ira est grandis commotio animi. Et hoc distat inter iratum ac iracundum, quia iratus pro tempore est, iracundus vero facile irascitur, et semper pronus est ad irascendum. Rixae sunt lites et contentiones quae plerumque sine causa exsurgunt. Dissensio est discordia quae solet oriri inter maritum et uxorem, inter fratres quoque atque contubernales vel commilitones. Sectae sunt divisiones. Idem sunt et haereses. Dicuntur autem vel a secando, id est dividendo, eo quod dividant se a communione aliorum sicut haeretici faciebant, qui ab Ecclesiae unitate se segregabant, de quibus Joannes dicit: A nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Vel etiam a sequendo dicuntur sectae, sicut haereses ab eligendo, vel haerendo ex eo quod ex multis erroribus unum eligant, et illum sequantur.
4.6.6
Invidiae. Invidia in geminam scinditur passionem, cum aut is qui in honore est, videns alium attente attendere, invidet ei ne ad eumdem pervenire possit honorem: aut cum aliquis alterius felicitate torquetur, videns illum superiorem se. Ebrietas. Briam genere masculino dicimus calicem aptum potioni vini. Comessatio dicitur mensae collatio sive mensae alternatio. Sunt enim convivia quae celebrantur alternatim et praeparantur a sociis per dies et vices; sunt alia quae ex communicatione praeparantur, quando unus affert panem, alius vinum, alius aliud. Quae idcirco appellantur comessationes, hoc est mensae collationes, quia sicut omnes propriis utuntur cibis et communibus, ita etiam pro libitu suo unusquisque quidquid scurrilitatis et otiositatis ei placet loquitur, ideo vocantur turpia convivia. Et his similia, subaudis peccata, opera sunt carnis, quae opera praedico vobis modo sicut praedixi. Ubi praedixit? Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, quoniam qui talia, subaudis opera agunt, regnum Dei non consequentur. Non dixit: Qui talia egerunt, sed qui talia agunt, id est qui in talibus permanent usque ad diem mortis suae, vitam aeternam non possidebunt. Sic et Dominus dicet in die judicii reprobis: Discedite a me, qui operamini iniquitatem, non qui operati estis, sed qui in peccatis vitam finistis.
4.6.7
Fructus autem spiritus est charitas. Charitas Graecum est, et interpretatur in Latina lingua dilectio. Dicitur autem dilectio, eo quod duos liget, Deum et hominem, vel duos proximos. Quae merito in numero virtutum primatum tenet, quia ipsa ligat caeteras virtutes. Est autem charitas, amor et dilectio qua diliguntur Deus et proximus et inimicus etiam propter Deum. Gaudium est exhilaratio cordis, et hoc distat inter gaudium et laetitiam, quia gaudium nimia est exsultatio cordis et corporis: laetitia vero est mediocriter, et fit solummodo in corde. Pax est quies et tranquillitas sive lenitas mentis, a qua Salomon nomen accepit, id est pacificus, eo quod in diebus ejus quies esset data. Longanimitas est perseverantia in bono opere, et tolerantia inter adversa: unusquisque enim fidelis longanimis debet esse, ut perveniat ad praemium promissum, juxta quod Dominus ait: Qui perseveraverit usque in finem, etc. Bonitas est bona voluntas. Benignitas est voluntas promptissima moribus et dulci eloquio temperata, invitans non solum benevolos ad se diligendos, sed insuper illos qui contrarii videbantur esse. Unde dicitur benignus, quasi valde nimisque bonus. Fides est qua credimus Deum omnipotentem trinitatem habere in personis, unitatem in substantia: et qua speramus et credimus ea quae necdum videmus. Illarum enim rerum quas videmus, neque est fides, neque spes, sed illarum quae necdum visae sunt a nobis; verbi gratia: credimus Dominum Jesum passum esse, resurrexisse a mortuis, et ascendisse ad coelos, venturum ad judicium reddere unicuique secundum quod meretur. Fides est et credulitas, qua speramus ea quae non cernimus oculis corporis. Modestia, est mansuetudo et lenitas mentis, quae laesa non facile irascitur. Continentia est abstinentia qua se cohibet homo a coitu, et mulier vidua similiter ab omnibus illecebris. Castitas vero proprie virginum est, unde dicitur castitas quasi castratus. Et hoc est inter continentiam et castitatem, quia continentia potest esse conjugatorum, viduarum et viduorum atque virginum: castitas vero virginum proprie est.
4.6.8
Adversus hujusmodi non est lex, id est hujusmodi hominibus talia operantibus non est lex contraria neque illis necessaria: etenim alieni sunt ab ea. Quare non est lex illis necessaria, aut contraria? dicit illa: Non adulterabis, non occides. Illi non solum hoc non faciunt, sed etiam castitatem servant, et custodiunt se non solum ab homicidio, sed insuper inimicos suos diligunt. Qui autem sunt Christi, id est qui pertinent ad sortem Christi, vitia et concupiscentias malas in carne sua mortificaverunt. Quot enim peccata a nobis expellimus, tot vitia in nobis semper occidimus: et carnem crucifigimus et mortificamus, quando delectationi pravae et voluntati perversae non consentimus.
4.7.1
IN EPISTOLAM AD GALATAS. CAPUT VI.
4.7.1
Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Hic de Spiritu sancto loquitur: Si, inquit, spiritu vivimus, hoc est, si per Spiritum sanctum vitam habemus, per quam vivimus Deo, spiritaliter debemus conversari et vivere, ambulantes de virtute in virtutem, virtutes sectando, vitia respuendo. Vita animae fides est, qua credimus Deum omnipotentem: et sicut corpus vivit anima, ita anima vivit fide, juxta quod per prophetam Dominus dicit: Justus autem meus ex fide vivit. Quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. Quae fides per Spiritum sanctum nobis tribuitur, qui est unius substantiae cum Deo Patre et Filio: et non sola fides ab illo nobis datur, etiam quidquid boni habemus ab illo nobis administratur.
4.7.2
Non efficiamur inanis gloriae cupidi. Quae est inanis gloria? Laus humana, favor terrenus, de qua dicit Christus: Si gloriam ab hominibus quaero, gloria mea nihil est. Quae recte inanis gloria dicitur, quia vacua est ab omni utilitate. Est tamen gloria utilis, de qua Dominus dicit: Qui me glorificaverit, glorificabo cum. Qui sunt ergo cupidi inanis et terrenae gloriae? Qui per hoc quod agunt non quaerunt Deo placere, neque mercedem aeternae remunerationis ab eo recipere, sed gloriam et laudem temporalem, de quibus dicit Dominus: Omnia opera sua faciunt ut glorificentur ab hominibus. Isti tales audient in die judicii: Recepistis mercedem vestram, quia multi sunt, qui non solum pro bono quaerunt laudari, sed etiam pro malo: et non solum ab aliis, sed insuper ipsi se extollunt et gloriantur de virtutibus. Perfecta autem et plena est gloria, ut homo pro bono quod agit, omnipotenti Deo desideret in corde placere, et ab illo mercedem exspectet, et gaudeat in corde quod placeat Creatori suo, et ita agat bonum quod operatur ut opus sit in publico, et intentio in occulto. Qui hoc facit, ille non est cupidus inanis gloriae. Invicem provocantes vos ad iracundiam, ad lites, ad contentiones, invicem invidentes vobis. Erant ex Galatis quidam seducti a pseudoapostolis et a Judaeis, contendentes de genealogiis et quaestionibus legis. Ex quibus quidam dicebant: Melior est circumcisio quam baptismus. Et e contra alii: Melior est baptismus quam circumcisio: Item alii dicebant: Melior est allegoria quam historia: quia allegoria, id est spiritalis intelligentia vivificat, littera occidit. Et e contra alii dicebant: Melior est historia, ubi veritas continetur, quam allegoria vana et umbratica.
4.7.3
Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto. Praeoccupare est praevenire; unde in psalmo canitur, praeoccupemus, id est praeveniamus, faciem ejus in confessione, peccatorum nostrorum. Praeoccupatur ergo homo in peccato, quando subito et insperato peccat, quod ante non fuerat praemeditatus. Quando vero praemeditatur quomodo perpetret homicidium, adulterium, aut aliquid tale, non est praeoccupatio, sed praemeditatio et perpetratio sceleris: et aliter reprehendendus est ille qui insperato peccat, quod ante praemeditatus non fuerat, id est praeventus a peccato, et aliter ille, qui diu illud est praemeditatus. Ille enim corripiendus est cum lenitate mentis, ne labatur in desperationem: iste vero acriori indiget castigatione. Et bene addidit homo, quia fragilis est et caducus, citoque labens ad culpam, et maxime ille qui simplicitatem habet sine astutia. Vos qui spiritales estis, qui ducitis vitam spiritalem, et solliciti estis in fide et in doctrina, illos qui praeoccupantur et simpliciores sunt, instruite et corripite leni affectu et cum suavitate mentis, promittentes eis veniam, ne forte in lapsum desperationis ruant, considerans teipsum, quia homo fragilis naturae es, sicut et ille, ideoque potes tentari et praeveniri a peccato sicut et ille: et dum consideraveris te posse tentari, et in peccatum ruere, sicuti velles corripi, si talia ageres, et castigari cum lenitate mentis, ita corripe et admone illum.
4.7.4
Alter alterius onera portate. Sunt onera alicujus ponderis, et sunt onera peccatorum, de quibus dicit Psalmista: Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave, etc. De quo onere et hic dicitur; et est sensus: Si vis patienter portari et sustineri si peccas, et cum moderatione corripi, porta similiter patienter fratrem tuum, si peccaverit. Potest et aliter intelligi secundum sensum beati Hieronymi: Alter alterius onera portate, hoc est, qui abundas divitiis bonisque temporalibus, sustenta fratrem pauperem. Verbi gratia: habeo sororem pauperrimam cujus paupertas onus meum est, praebendo ei victum et calceamentum, sustento onus ejus. Habeo uxorem quia non possum esse continens; sed egestate nimia premor: tu qui, Deo donante, continens es et bonis temporalibus abundas, porta onus meum. Vide comparationem cervorum in Epistola ad Colossenses quam beatus Augustinus ex hoc donat. Quia et si in animalibus ratione non utentibus illud sit, quanto magis in hominibus debet fieri? Si, inquit, hoc feceritis, adimplebitis legem Christi, hoc est, pactum Christi quod ipse dedit discipulis suis, dicens: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem; et mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem.
4.7.5
Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, hoc est, qui confidens in suis virtutibus et meritis, dedignatur onus fratris portare, castigando cum suavitate et admonitione dulci, cum sit ipse nihil apud Deum et quia ejus opera Deo non placent, ipse se seducit et decipit. Ideo autem dicitur nihil esse, quia non adhaeret illi qui substantialiter habet esse, et qui nostrae fragilitati condolens, pro nobis humiliari dignatus est, cum Deus esset. Omnis enim creatura quae non adhaeret illi qui semper habet esse, nihil est.
4.7.6
Opus autem suum probet unusquisque, hoc est, consideret quid boni habeat factum, et sic in corde suo gaudeat, eo quod placeat Creatori suo, et non quaerat alterius laudem.
4.7.7
Unusquisque enim onus suum portabit. Contraria videntur haec verba superioribus, ubi dixit: Alter alterius onera portate. Sed sciendum quia pertinent illa ad tempus praesentis vitae, ista vero ad diem mortis, vel generaliter ad diem judicii, et est sensus: Qualia fecerit unusquisque, talia recipiet: si bona fecerit, bona recipiet, si mala, damnationem aeternam recipiet. Et notandum, quia onus in bonam et malam partem in hoc loco potest accipi, quia ad electos et reprobos pertinet. Onus sanctorum erit magnitudo gloriae: onus rebroborum ineffabilis miseria et cruciatus.
4.7.8
Communicet autem is qui catechizatur verbo Dei, ei qui se catechizat, in omnibus bonis, id est discipulus vel quilibet auditor qui instruitur et docetur verbo doctrinae, communicet vel administret magistro vel praedicatori in omnibus bonis qui se instruit et docet. Auditores et discipulos admonet, ut doctoribus suis a quibus accipiunt verbum vitae et fidei, impendere studeant bona temporalia, hoc est victum et vestimentum quia dignus est operarius mercede sua: quia Dominus ordinavit de Evangelio vivere qui Evangelium annuntiant. Possumus et per verbum intelligere et devotionis fructum, et rem boni operis et studii, ut illud Moysi: Quomodo palam factum est verbum istud? Ut referamus hoc ad discipulum, communicet autem, id est placabilem se faciat studio, et fructu devotionis discipulus, vel qui catechizatur magistro qui se instituit bonis, et docibilem et obedientem in omnibus bonis quae Deo non displicent. Poterat aliquis discipulorum dicere: Non habeo quod impendam magistro: quia ager meus, id est annona mea siccitate aruit, vinea mea grandine consumpta est, oves pestilentia correptae sunt, sues sagina tumescente mortuae sunt. Sed ut Apostolus omnem occasionem excluderet, dixit:
4.7.9
Nolite errare, Deus non irridetur. Hoc est: nolite mentiri, quia homo potest mendacium suscipere, Deus vero non potest: et Deus qui omnia secreta cordium penetrat, non potest falli. Dicis, o auditor quicunque es, non posset te sumptus ministrare magistro tuo, premente te nimia egestate: noli te decipere quasi fallere possis Deum, sed unde tu vivis, inde sustenta et magistrum, quia si non habes ex praesenti anno fruges, habes ex praeterito, potes etiam impetrare mutuo a vicinis de futuro.
4.7.10
Quae enim seminaverit homo, haec et metet, hoc est, qualia fecerit, talia recipiet. Duos agros habemus, corpus et spiritum. Si seminavimus in carne, id est si carnalia opera egerimus, et carnalia desideria secuti fuerimus, de ipsa carne metemus corruptionem, hoc est, damnationem accipiemus, et trademur in die judicii poenis inferni, ubi corripiemur a vermibus et igni perpetuo. Si vero seminaverimus in spiritu, hoc est, si spiritalia opera impleverimus et praeceptis sancti Spiritus obedientes fuerimus, de spiritu, spiritalibus operibus, Spiritu sancto donante, vitam aeternam accipiemus.
4.7.11
Bonum autem facientes non deficiamus, id est a bono opere quod inchoavimus, non cessemus, sed in hoc perseveremus, ut salutem consequamur quam Dominus promisit, inquiens: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Tempore enim suo, id est tempore congruo et opportuno, metemus, hoc est, mercedem nostri laboris accipiemus, non deficientes, a percipienda mercede operis. Modo est tempus seminandi, hoc est, bonum operandi: in die autem judicii vel in die mortis erit tempus messionis et collectionis. Illa nunquam deficiet collectio, quia illa vita sine termino manet, annisque volventibus illa semper juvenescit et pollet.
4.7.12
Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Tempus seminandi et operandi virtutes, praesens vita est, quia post istam non erit tempus vel spatium poenitentiae atque salutis. De hoc tempore dicit Apostolus alibi: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. In isto tempore debemus operari bonum ad omnes homines, ad fratres, ad haereticos, ad paganos, tam in eleemosynae officio quam in doctrina verbi. Omnibus enim hominibus misericordia impendenda est, et doctrina fidei imitando patrem nostrum, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. Maxime autem ad domesticos fidei oportet bonum operari. Domestici dicuntur a domo, qui in una domo nutriuntur et conversantur. Ad omnes quidem bonum debemus operari, hoc est, ad haereticos, ad paganos, sed maxime ad illos qui in una domo, id est in unitate Ecclesiae nobiscum sunt, et qui eamdem fidem habent, et praecipue ad illos qui iter rectitudinis nobis ostendunt verbo et exemplo.
4.7.13
Videte, qualibus litteris scripsi vobis mea manu. In fine omnium epistolarum suarum Apostolus nomen suum Hebraicis litteris scribebat, ne a pseudoapostolis ejus dicta corrumperentur: in hac vero epistola, sicut tradunt doctores, ab hoc loco usque ad finem propria manu scripsit, ut eos ad fidem Christi plenius traheret, dum viderent ejus amorem erga se.
4.7.14
Quicunque enim placere volunt in carne, hi cogunt vos circumcidi, id est qui volunt placere in carnali circumcisione scribis et pharisaeis suis ministris, illi cogebant, circumcidere gentiles, et hoc ideo ut persecutionem crucis Christi non paterentur. Nam Octavianus, Caius, aliique imperatores decreverant, ut ubicunque essent Judaei, suis legibus uterentur, et Judaei qui legem et Evangelium volebant tenere, idcirco se circumcidebant, ne propter nomen Christi persequerentur, dicentes se Judaeos esse, et circumcisos, et legem custodire. Sed ideo non custodiebant, quia erant homicidae, adulteri, invidi, cupidi, aliisque vitiis pleni. Ut in carne vestra glorientur. Gloriabantur Judaei, dicentes: Tot gentiles heri coegi ad circumcisionem, tot hodie.
4.7.15
Mihi autem absit gloriari. Nolo gloriari in divitiis hujus mundi et dignitatibus, sed in cruce Christi, id est passione illius quae in cruce est celebrata, gloriabor, unde est mea redemptio et salvatio. Vel in cruce Christi gloriabor, id est, ex hoc gloriabor si potuero imitari passionem Christi, ut qualia ipse sustinuit pro me, talia sustineam pro nomine ejus. Per quem, subaudis crucem vel Christum. Dicit beatus Hieronymus quia crux masculini generis est apud Graecos, et interpres hujus Epistolae eumdem articulum et ejusdem generis transtulit in Latinum quem invenit in Graeco. Potest et referri ad Christum, vel pro amore passionis ejus. Mortuus est mihi mundus et ego mundo, quia nec quaero nec diligo ea quae sunt in mundo, nec mundus, id est amator hujus mundi quaerit vel diligit me. Verbi gratia: sicut sunt duo mortui, ex quibus nullus tangit vel diligit alterum.
4.7.16
In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, id est utrum sit circumcisus an incircumcisus, nec prodest, nec obest in fide Christi, tantum ut per illam circumcisionem non credat se posse salvari. Si vero hoc credit, tunc obest.
4.7.17
Super Israel Dei, non super Israel carnalem, sed super omnes gentes veros Israelitas, qui Deum mente vident.
4.7.18
Nemo mihi molestus sit, id est nemo mihi quaestiones moveat de circumcisione et sacrificiis legalibus, quia multum tractavi de his omnibus saepe vobiscum. Ego enim stigmata Jesu in corpore meo porto. Stigmata sunt notae servilium poenarum, quibus solent servi fugitivi vinciri comprehensi a dominis suis. Et beatus Apostolus stigmata sive notas ferebat, quae pro Christo sustinuerat, quia adhuc plagae virgarum et lacerationum in corpore ejus apparebant, et quomodo catenis fuerat astrictus et per plateas tractus, etc.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).