Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Haymo Halberstatensis-853
Historiae sacrae epitome
Epit 1
Choose a text More by Haymo Halberstatensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9085 Hisaep
1
HAYMONIS PRAEFATIO.
1
Quantum eruditionis, quantum divinarum et humanarum rerum notitiae pie legentibus ecclesiastica conferat historia, nostrae fuit experientiae cognoscere, qui saepe eam, ac studiose legendo, vobis ipsis fecimus fidem. Ut enim eam breviter commendemus, rerum ab initio gestarum edocet veritatem, pios primitivae Ecclesiae actus edisserit, virorum fortium gesta describit, martyrum sudat agones, confessorum merita attollit, doctorum, qui et Patres vocantur, dicta et scripta commemorat. Sed quoniam propter multiplicitatem, et immensitatem voluminis, fatigat intellectum, onerat audientiam, memoriam involvit, cogitavimus efficere, si Dominus voluerit, ut liber ille immensus ad libellum redigatur. Manuale hoc igitur fieri volumus, hac utilitate considerata, ut, cum Eusebium legeris, facundum quidem eloquio, fecundum eruditione, sed propter Graecae linguae copiositatem, de qua translatus est, sermone multiplicem, atque prolixum, ideoque a memoria facile recedentem, hunc te libeat videre, nostrumque de eo excerptum inspicere ad integritatem memoriae reformandam. Ignosce, beate Eusebi, ignosce: neque enim hoc ad tuam molior suggillationem. Parce, quaeso, et attende, illum enim sermonem replico, amice, non facio tibi injuriam: sicut ante nos ecclesiastici viri fecerunt; de libris cruditorum flosculos colligendo obscura dilucidaverunt, prolixa breviaverunt. Itaque divino operi tuo meum non confero, sed teipsum refero, te inspiciens, ite adorans, quem pene penitus e vestigio sequor, sed via breviore. Sit igitur liber ille tuus exemplar, hic exemplum. Sit ille forma expressior, hic repraesentatio et imago. Sit ille rerum notitia, iste memoria: nam quod ille ducit ad notitiam, iste reducit ad memoriam.
2.1
LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM De tempore nativitatis Christi secundum carnem.
2.1
Jesus Christus, Dominus ac Salvator noster, sexta mundi aetate, in Bethlehem, Judae oppido, nascitur, imperante apud Romanos Augusto Caesare, apud Judaeos vero regnante Herode, alienigena et externi generis viro. Hic autem Herodes, sub quo natus est Dominus, ad differentiam minoris, sub quo passus est, major Herodes fuisse intelligitur, secundum Josephum ex parte patris Idumaeus, secundum Africanum vero filius cujusdam Antipatri, quondam ab Idumaeis latronibus capti, et eorum latronum vita et moribus instituti: de quo natus hic Herodes Judaeorum regnum sic obtinuit.
2.2
LIBER PRIMUS. CAPUT II. Qualiter ad regnum venerit.
2.2
Cum oppugnasset Pompeius Hierosolymam, ac cepisset, et Aristobulum, regem et pontificem Judaeorum, cum liberis vinctum Romam misisset, Hyrcano fratre ejus pontifice constituto, in quem ultimus Judaeorum pontificatus devenit, mox, eodem Hyrcano a Parthis capto, per senatusconsultum praefatus Herodes Judaeae regnum, Augusto imperante, adeptus est, faventibus forsitan aliquibus Judaeis. Nam pater hujus Herodis praefato Hyrcano pontifici valde familiaris exstiterat.
2.3
LIBER PRIMUS. CAPUT III. De facinorosis actibus Herodis.
2.3
Itaque regnum adeptus Herodes, delere volens Judaeorum generositatem, spreta nobili et legitima generis successione, ignobilibus quibusque sacerdotia promittens, omnem ordinem confudit, et, ad cumulum suae nequitiae, sacram vestem qua summus pontifex utebatur, sub signaculo clausam abscondit, nec unquam pontificibus in vita sua uti permisit. Hoc idem Archelaus filius ejus fecit. Hunc et Romani post ipsos morem pontificalis injuriae tenuere.
2.4
LIBER PRIMUS. CAPUT IV. De crudelitate Herodis in infantes.
2.4
Christo igitur nato, et, secundum Matthaei evangelistae testimonium, adventantibus tribus Magis ad eum stella duce, conturbatur, incredibiliter veritus status sui et regni periculum, investigato a Magis, et manifestato ex Micheae oraculis, loco nativitatis ejus, interimi jubet omnes pueros a bimatu et infra, secundum tempus a Magis exquisitum, ut cum illis Dominum posset exstinguere. Sed praemonitus ab angelo Joseph, puerum transfert in Aegyptum.
2.5
LIBER PRIMUS. CAPUT V. Quomodo genealogiam Judaeorum delevit.
2.5
Per idem vero tempus summam Herodes tenens potestatem, cum ignobilis esset, invidens generositati Judaeorum, libros generationis eorum, qui descripti habebantur, in archivis templi secretioribus, cum quibusdam genealogiis alienigenarum, ut Achior ex Ammonitis, et Ruth ex Moabitis, incendi jubet. Quos aliqui studiosi viri divino munere recolligentes, partim quia jam habebant domi descriptos, partim quia prosapiae suae ordinem memoriter tenebant, ad nos usque perduxerunt; inter quos fuerunt quidam heriles, vel Dominici apostolati, propter propinquitatem generis Christi, qui et generationem ejus docuerunt, secundum quod Evangeliorum veritas habet.
2.6
LIBER PRIMUS. CAPUT VI. De vindicta Dei in eo.
2.6
Igitur pro sacrilegio quod in Salvatorem ejusque coaevos commiserat, Herodem ultio divina mox perurget. Incipit torqueri mirabili et miserabili dolore, interius et exterius aduritur incendio, nimietate gulae et aviditate cibi distenditur, pube tenus inflatus circa verenda scatet vermibus. Visum est autem medicis ut oleo calido fomentaretur, cumque in ipso fomento depositus esset, ita resolutus est omnibus membris, ut oculi etiam ipsi e suis sedibus solverentur.
2.7
LIBER PRIMUS. CAPUT VII. De famosa nequitia, quam in morte sua perpetravit.
2.7
Ex hinc fertur jam desperans in facinus exsecrabile. Nam accersitos ad se ex omni Judaea nobiles, et in loco qui dicitur Hippodromus reclusos, in hora mortis suae interfici jubet, in hoc ipsum militibus praeparatis et pretio conductis, ut sic saltem lugubres haberet exsequias: sciebat enim Judaeos de sua morte gavisuros.
2.8
LIBER PRIMUS. CAPUT VIII Quod tres filios suos occidit.
2.8
Qui, paulo antequam moreretur, post duos jam necatos filios, tertium filium jugulari praecepit. Impius, parricida, cum jam exitum vitae adesse sensisset, malo accepto, cultrum poposcit( solebat enim sic per semetipsum purgatum pomum, atque incisum edere). Tunc circumspectans ne quis esset qui eum prohiberet, elevavit dexteram, et in semetipsum vibravit ictum. Hic autem Herodis exstitit finis.
2.9
LIBER PRIMUS. CAPUT IX. De Archelao.
2.9
Post hunc regnavit Archelaus, patre suo Herode, et Caesare Augusto adjudicantibus, qui post decem annos propter insolentiam devolutus, regnum dividitur in tetrarchias, Herodi juniori fratri, cum Philippo, et cum Lysania.
2.10
LIBER PRIMUS. CAPUT X. De Herode, filio Herodis.
2.10
Hic autem Herodes minor, brevi interjecto tempore, Joannem Baptistam capite punit, virum valde bonum, qui praecipiebat Judaeis virtuti opera dare, justitiam inter se custodire, et in Deum servare pietatem, per baptisma in unum convenire, tam ad abluenda peccata, quam ad castimoniam corporis et animae servandam.
2.11
LIBER PRIMUS. CAPUT XI. Cur Joannem punierit.
2.11
Hunc, inquam, capite punit, pro eo quod objurgabatur ab eo de Herodiade, quam abstulerat fratri suo Philippo, legitima uxore depulsa; et quia verebatur, propter doctrinam ejus, plurimos a suo regno discedere. Sola hac igitur suspicione Herodis, et objurgatione, vinctus in castellum Machaeronta Joannes abducitur, ibique capite obtruncatur
2.12
LIBER PRIMUS. CAPUT XII. De Domino Jesu Salvatore nostro.
2.12
Per idem tempus Evangelicam late seminat praedicationem Dominus Jesus, et duodecim ex omnibus elegit, quos praeferens sectatoribus suis specialiter apostolos nominat. Post hos septuaginta duo elegit discipulos.. Omne autem tempus praedicationis suae peregit intra quadriennii temporis spatium, sub Anna et Caipha pontificibus, ita ut Annae pontificatus tempore incipiente praedicare inceperit, et usque ad initium Caiphae protenderit( Josephus). Nam ab Anna usque ad Caipham quatuor pontifices per ordinem fuerunt: post Annam sedit Ismael, post Ismaelem Eleazar, post Eleazar Simon, post Simonem Josephus, cui et Caiphas nomen fuit. Testatur autem Hebraeorum scriptor de Domino Jesu Christo quis fuerit; de quo his verbis scripsit ita:
2.13
LIBER PRIMUS. CAPUT XIII. Testimonium Josephi de Christo.
2.13
Fuit autem iisdem temporibus Jesus vir sapiens, si tamen eum virum nominare fas est. Erat enim mirabilium operum effector, doctorque hominum eorum qui libenter quae vera sunt audiunt; et multos etiam ex gentibus sibi adjunxit. Christus hic erat. Hunc, accusatione primorum gentis nostrae virorum, cum Pilatus agendum in crucem decrevisset, non deseruerunt qui ab initio eum dilexerant. Apparuit enim tertia die vivus secundum quod divinitus inspirati prophetae, vel haec, vel alia invicem miracula esse praedixerant. Sed et in hodiernum diem Christianorum nomen perseverat et genus.
2.14.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIV. De discipulis.
2.14.1
Apostolorum nomina ex Evangeliis manifesta sunt. Septuaginta vero nusquam scripta esse reperimus; dicitur tamen ex ipsis unus fuisse Barnabas. Clemens vero, in quarto Dispositionum libro Cephae mentionem facit, de quo Paulus dicit: Cum autem venisset Cephas Antiochiam, ei restiti in faciem. Et dicit unum esse ex septuaginta, cognomine Petri apostoli. Sed et Matthiam unum ex his fuisse dicit, et qui cum ipso statutus est ad sortem: de his etiam fuisse Tatthaeum. Sed alios fuisse complures discipulos invenies, si observes ea quae Paulus indicat, dicens: Post resurrectionem quidem Dominum apparuisse Cephae, postea aliis undecim, et post hos amplius quam quingentis fratribus simul.
2.14.2
Cum his itaque conversatur Dominus per omne tempus assumptae mortalitatis, et instituit in fide, et instruit scientia, donec peracto susceptae dispensationis officio, patitur et resurgit, et ascendit in coelum, secundum Evangeliorum fidem.
3.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. De electione Matthiae apostoli, et ordinatione septem diaconorum.
3.1
Restat ut de iis quae post ascensionem Domini proxime consecuta sunt, dicamus. Mittunt apostoli sortem, et pro Juda traditore eligunt Matthiam. Ordinant etiam septem diaconos, ministerii viduarum gratia: e quibus unus statim post ordinationem suam lapidatur; propter quod et nomine suo coronatur a Domino: Στέφανος enim interpretatur corona.
3.2.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT II. De Jacobo, primo Hierosolymitano episcopo.
3.2.1
Tunc deinde Jacobus, frater Domini, primus Hierosolymitanae Ecclesiae suscepit sedem, cum esset virtutum merito et vitae insignis privilegio.
3.2.2
Nam, licet Petrus, et Jacobus, et Joannes omnibus bene post ascensionem Domini fuerint praelati, tamen non sibi vindicant gloriam; sed Jacobum, qui dicebatur Justus, episcopum statuunt. Huic quippe Jacobo, et Petro, et Joanni Dominus, post resurrectionem, omnem scientiam tradidit; et ipsi caeteris apostolis: qui apostoli ipsis LXXII tradiderunt. Duos autem Jacobos fuisse constat, unum fratrem Joannis, alterum hunc Justum, fratrem Domini, qui frater Domini dictus est, pro eo quod esset filius Joseph, qui Christi quasi pater habebatur.
3.3
LIBER SECUNDUS. CAPUT III. Haymo de eadem materia secunaum quod reperit in sententiis Patrum.
3.3
Sciunt etiam qui diligenter exploraverunt, quia frater Domini sit dictus, tanquam cognatus sit. Hic enim mos Hebraeorum, cognatos vel propinquos fratres dicere vel appellare. Frater igitur Domini sic dictus est, quia de Maria sorore matris Domini, et patre Alpheo genitus est; unde Jacobus Alphei appellatur. Sed, quoniam nunc se ingessit occasio, de duobus Jacobis omnem quaestionem rescindamus, et altius generis eorum repetamus originem. Maria mater Domini, et Maria mater Jacobi, fratris Domini, et Maria fratris Joannis evangelistae, sorores fuerunt, de diversis patribus genitae, sed de eadem matre, scilicet Anna. Quae Anna primo nupsit Joachim, et de eo genuit Mariam matrem Domini. Mortuo Joachim, nupsit Cleophae, et de eo habuit alteram Mariam, quae dicitur in Evangeliis Maria Cleophae. Porro Cleophas habebat fratrem Joseph, cui filiastram suam beatam Mariam desponsavit; suam vero filiam dedit Alpheo, de qua natus est Jacobus minor, qui et Justus dicitur, frater Domini, et Joseph alius. Mortuo itaque Cleopha, Anna tertio marito nupsit, scilicet Salome, et habuit de eo tertiam Mariam, de qua, desponsata Zebedaeo, nati sunt Jacobus major, et Joannes evangelista. Sed jam ad historicae narrationis ordinem revertamur.
3.4.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV. De Tatthaeo misso ad Edissam.
3.4.1
Sub hoc itaque tempore Tatthaeus a Domino mittitur ad Augarum regem Edissenorum, qui eum ab aegritudine curat, civitatem absolvit ab errore.
3.4.2
Hujus rei prolixiorem in aliquo scripto reperi historiam, sed nescio si apocrypha est; Deus scit. Quae quia de fidei pietate descendit, necessarium duxi eam huic operi inserere. Dicitur enim de Salvatore nostro adhuc in carne degente, cum de miraculis ejus felix ubique fama loqueretur, quia misit ad eum Augarus, rex Edissenorum, epistolam, in qua magis precibus rogabat eum ut veniret ad se, et curaret eum a lepra. Dicit etiam quod ex multis annis cupierit eum videre, et ideo monet ut veniat ad se, et se expediat de odio Judaeorum, et habitet secum, quia habet civitatem quae sufficere potest utrisque: Dominus autem rescribit ad eum propria manu epistolam, in qua primum beatum illum asserit pro eo quod credit in eum, quem non videt. Secundo dicit, per semetipsum non modo posse venire, quia in loco Hierosolymorum praeceptum Patris et obedientiam impleturus. Tertio, promittit ei salutem in haec verba: Cum assumptus fuero, mittam tibi unum ex discipulis meis, qui te curabit ab infirmitate.
3.5
LIBER SECUNDUS. CAPUT V. De facie Domini lineo panno impressa.
3.5
Dicitur enim quod, de desiderio praefati regis implendo, aliquatenus Dominus faciem suam lineo panno impressit, et misit ad eum; ut qui in propria forma videri non poterat, saltem per impressam imaginem videretur. Tunc ergo Tatthaeus, ille discipulus qui missus est ad Edissam, praedictam ibi dominicam deportare meruit imaginem, quae per longa ibi tempora perduravit, donec Constantinopolim cum caeteris reliquiis est asportata.
3.6
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI. Sequitur dispersio discipulorum Domini.
3.6
Lapidato itaque Stephano protomartyre, discipuli omnes, exceptis duodecim, disperguntur per universam Judaeam et Samariam; et aliqui eorum usque ad Phoenicem, et Cyprum, et Antiochiam devenerunt. Ibi paucis praedicant Judaeis, non audentes se credere Judaeis vel gentibus, Saulo tunc temporis vastante Ecclesiam.
3.7
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII. Actus Philippi diaconi.
3.7
Philippus unus ex septem diaconibus descendit Samariam, et habuit gratiam praedicandi, ita quod Simonem Magum, apud Samaritanos tam celebrem, sua praedicatione consternit: qui etiam ab eo suscepit baptisma, sed in dolo. Sed et praepositum Candaces cujusdam, reginae Aethiopiae, convertit et baptizat.
3.8
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII. Vocatio Pauli apostoli.
3.8
Per idem tempus Paulus in apostolatum vocatur, coelesti ad se voce delata.
3.9
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX. Suggestio Pilati ad Tiberium.
3.9
Interea cum de Domino Jesu Christo circumquaque fieret rumor, Pilatus de mirabilibus ejus et resurrectione Tiberio principi refert, et quod beatus a plurimis crederetur. Mos quippe erat apud Romanos ut si quid novi in provinciis accidisset, imperatori vel senatui nuntiaretur.
3.10.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT X. Quomodo Tiberius de Christo edoctus complacatur.
3.10.1
Tiberius ergo, monitus a Pilato, quae compererat refert ad senatum.
3.10.2
Datum enim erat decretum, ne quis Deus ab imperatore consecraretur, nisi a senatu probaretur. Senatus autem sprevisse dicitur, quia sibi prius non fuerat delatum, sed auctoritatem suam vulgi praevenerat opinio. Tiberius autem manet in sententia, comminatus periculum accusatoribus Christianorum. Quo per divinam providentiam adversus nostros clementer agente, mox brevi tempore in omnem terram praedicatio diffunditur, convertuntur innumerae multitudines, et per doctrinam Christi et virtutum miracula ad Ecclesias congregantur. Cornelius in Caesaria primus, Petro ministrante, convertitur. In Antiochia quamplurimi de gentibus credunt; ubi florentissima congregatur Ecclesia per discipulos sub Stephano in prima persecutione dispersos, in qua etiam erant prophetici ordinis viri, cum quibus Paulus et Barnabas.
3.11
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI. Quomodo in Antiochia primo Christianum nomen ex impositione ordinatum est.
3.11
Ibi primum discipuli, imposito in fonte baptismatis vocabulo, Christiani nuncupantur. Ibi et Agabus ex prophetis, unus eorum qui aderant, de fame futura sub Claudio prophetavit. Tiberius viginti et duobus annis sedit.
3.12.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XII. Quomodo Judaeis multa mala acciderunt.
3.12.1
Interea Tiberius post viginti et duos annos principatus sui moritur. Caius succedit imperio, tradens Agrippae regnum Judaeorum, simul Philippo, et Lysaniae, et Herodi tetrarchias, praefato Herodi perpetua deportationis poena imposita.
3.12.2
Circa hoc tempus Judaeis multa accidunt mala propter piaculum quod in Salvatorem commiserunt, Caio persequente. Ad quem Philo tunc, insignissimus scriptor apud Hebraeos, pro contribulibus suis Judaeis legationem suscipit. Exortam apud Alexandriam seditionem inter Graecos et Judaeos, ipse Philo contra Appionem, qui erat ex parte Graecorum, potentissime purgat Judaeorum objecta, sed spernitur a Caio, cum odisset Judaeos Caius, pro eo quod ei neque aras, neque templa, neque imagines faciebant. Erat enim tantae vesaniae et praesumptionis, ut Deum se voluerit appellari. Qui etiam templum sanctae civitatis replens imaginibus et statuis, quod solum intactum a profanae religionis contagione fuerat, commutare in templum proprii nominis ausus est, ut, proh pudor! templum Domini, aedes nobilissimae, Jovis et novi dei Caii vocaretur. Quae omnia in suis libris Philo plenius describit, et alias innumeras clades ultra omnes tragicos luctus Judaeis irrogatas esse dicit apud Alexandriam.
3.13
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIII. Actum tempore Tiberii.
3.13
At Josephus mala enumerat quae apud Hierosolymam eis acciderunt, et quo modo Pilatus in Hierosolymam intulit imagines Caesaris.
3.14
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIV. Quod Pilatus se in mortem damnavit.
3.14
Per idem tempus, cum sic ultio divina perurget Judaeos, Pilatum quoque, qui in morte Christi iniqui judicis officio functus est, non sinit esse impunitum. Hic ergo a Caio multis malorum cladibus excruciatus, tandem propria manu se transverberans damnat in mortem.
3.15
LIBER SECUNDUS. CAPUT XV. Ex historiis Graecorum de fame dira prophetata.
3.15
Interea Caius finem vivendi facit post quatuor annos, nec integros. Claudius succedit, sub quo dira fames fit, quam prophetavit Agabus. Tunc fratres Antiochiae, pro viribus suis, sanctis habitantibus in Hierusalem necessaria transmittunt per Paulum et Barnabam, in ministerium sanctorum destinatos.
3.16
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVI. De Herode minore, qui filius Aristobuli filii magni Herodis fuit.
3.16
Sub hoc tempore Agrippa cognomento Herodis, totius Judaeae regnum obtinet. Hunc Lucas in Actibus apostolorum Herodem nominat, Josephus Agrippam. Hic, inquam, de crudelitate patrui plurimum retinens, persequitur apostolos, Petrum incarcerat. et occidit Jacobum, fratrem Joannis, gladio.
3.17
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVII. De morte Jacobi, fratris Joannis.
3.17
De cujus passione ut aliquid revolvamus, dicitur quod, cum a quodam apparitorum oblatus esset Herodi ad martyrium, etiam ipse qui obtulerat, poenitentia ductus, motus est et confessus est se esse Christianum. Tunc ambo pariter ducti sunt ad supplicium; et cum ducerentur, rogavit Jacobum in via dari sibi remissionem. At ille parumper deliberans: Pax tibi, inquit, et osculatus est eum, et ita ambo capite plexi sunt. Sed adest continuo vindex Dei dextera in praefatum Herodem.
3.18
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVIII. De vindicta Dei in Herodem.
3.18
Nam cum postmodum apud Caesaream in honorem Caesaris spectacula faceret, arrogantissime indutus veste mirabiliter auro et argento contexta, a populis stupentibus ex metalli radiantis fulgore Deus subito appellatur, atque ut fiat propitius exoratur. Sed, quia appellationem et fastum non repressit, mox percussus ab angelo, et incredibili dolore ventris et inflatione correptus, respiciens ad amicos: En ego, inquit, deus vester; ecce percellor confestim, et detrahor e vita.
3.19
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIX. Lucas in Actibus apostolorum (Act. XII) .
3.19
Deinde scatens vermibus exspiravit, agens septimum regni sui annum, quatuor sub Caligula, tres reliquos sub Claudio.
3.20
LIBER SECUNDUS. CAPUT XX. De Simone Mago.
3.20
Sub hoc tempore quidam Simon Samaritanus, caput totius pravitatis, et principium totius haeresis, sub Claudio Caesare magicis artibus et ope daemonum sublevatus, in urbe Roma deus decernitur, et simulacri potitur honore, collocati inter duos pontes fluminis Tiberis, habens etiam titulum Latinis verbis, Simoni deo sancto. Sed non diu permanet, fraude divinitus detecta.
3.21
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXI. Adventus Petri in urbem Romam.
3.21
Continuo namque in ipsis Claudii temporibus, per divinam providentiam Petrus apostolus, fundata prius Antiochiae Ecclesia, ad urbem Romam cum honore deducitur, afferens secum de Orientis partibus, ut coelestis quidam negotiator, divini luminis mercimonia, si quis sit comparare paratus. Cujus magnifica auctoritate statim clarum Urbi Dei lumen oritur, et Simonis fraus cum suo auctore exstinguitur. Tantam igitur praedicandi habebat gratiam, ut universorum mentes placido illustrans sermone traxerit, Christi nomen in capite regnorum celebre fecerit in brevi. Et hoc quidem pulchre divina dispositione actum est, ut ibi tanto gloriosius titulus Salvatoris erigeretur, quanto contumeliosius in initio fidei spretus ibidem a Romanis fuerat ipse Salvator.
3.22
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXII. Commendatio Philonis et conversio.
3.22
Eo tempore Philo, Hebraeorum scriptor, de quo supra memoravimus, subtilissimus, in sensibus profundus, et affluentissimus eloquentia, copiose inveniens, et copiosius eloquens, Petro apostolo praedicanti adhaeret; qui denique nobis in multis libris ingenii monumenta reliquit.
3.23
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIII. De Evangelio secundum Marcum.
3.23
Tunc Marcus scribit Evangelium hac occasione. Cum sola Petri auditio non sufficeret, magna eum audientibus aviditate, magnis precibus rogant Marcum discipulum ejus, ut praedicationem scripto commendaret memoriae. Clemens in sexto Dispositionum libro: Petrus vero ut religioso se spoliatum comperit furto, delectatus est, factumque confirmavit in perpetuo, legendum Ecclesiis tradit. Postmodum vero Marcus hoc idem Evangelium apud Aegyptum missus a Petro praedicat, et primus apud Alexandriam levatur in episcopum, ubi multos lucratur populos, magnae sobrietatis et continentiae exemplo. Interea Paulo apostolo ab Hierusalem in circuitu, et usque ad Illyricum praedicante, Claudius imperator Judaeos tumultuantes urbe depellit. Tunc Aquila et Priscilla cum caeteris expulsis veniunt in Asiam, ibique cohaerent Apostolo Ecclesiae fundamenta jacienti.
3.24
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIV. Quae Judaeis acciderunt mala.
3.24
Tunc vero Agrippa apud Hierosolymam regnante, procuratore vero provinciae Felice, Claudio adhuc in imperio perdurante, tanta Judaeis accidunt mala, ut ipso die Paschae seditione exorta, de his solis qui in foribus Ecclesiae constipatione populi mortui sunt, triginta millia computentur; ubi et Jonathas pontifex interficitur. Ea tempestate Aegyptius quidam magus, et arte magica simulans se esse prophetam, ex omni parte congregans Judaeos, promittens eis libertatem antiquam et liberationem civitatis suae, eorum auxilio fretus per desertum venit usque ad montem Oliveti: sed conatus ejus praevenit Felix, et, congressione facta cum armis, Aegyptium quidem fugat, alios vero vel perimit vel capit, usque ad triginta octo millia virorum.
3.25
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXV. Mors Claudii imperatoris.
3.25
Interea, Claudio tredecim annis et octo mensibus functo imperio, Nero suscipit principatum. Hic Festum mittit in Judaeam, ut succedat Felici, apud quem Paulus causa dicta vinctus Romam mittitur, Aristarcho comitante, et biennium in libera manet custodia. Post hoc ad praedicandum dimittitur, nondum Nerone in tanta erumpente scelera, quanta de eo narrant historiae, sed adhuc, dispensatione divina, clementius agente; ut interim compleretur praedicatio Pauli, et scriberentur ejus Epistolae, vel ad personas, vel ad capita provinciarum, vel ad fidei soliditatem, vel ad decorem Evangelii, denique ad totius Ecclesiae utilitatem.
3.26
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXVI. De martyrio Jacobi, fratris Domini.
3.26
Igitur post Paulum Romam transmissum, videntes Judaei frustratas esse insidias quas ei intenderant, ad Jacobum, fratrem Domini, et Hierosolymorum episcopum, convertuntur ad vindicandum. Tunc expetunt ab eo abnegationem Christi; at ille libera voce coram omni populo Christum esse Filium Dei confitetur. Tunc de pinna templi dejectus ab impiis Judaeis, orans super genua sua, etiam pro lapidantibus, tandem, fullonis vecte percussus, occubuit, tricesimo episcopatus sui anno, Fuit autem ex utero matris suae sanctus, vinum et siceram non bibit, animal non manducavit; ferrum caput ejus non ascendit, oleo non est perunctus, balneo non est usus, nec laneo indumento indutus, sed tantum sindone. Huic soli licebat introire in sancta sanctorum, ubi, genua flectendo, incessanter orabat, adeo ut ad modum cameli callos faceret in genibus. Qui pro incredibili continentia vitae et justitia summa appellatus est Oblias, id est munimentum populi et justitia. Nec multo post oppugnatio consecuta est Vespasiani, ita ut et Judaeorum prudentes hanc esse causam crederent statim consecutae oppugnationis Hierosolymorum, quod in Jacobum injecerint manus sceleratas, justissimum et omnium confessione piissimum virum, qui erat frater Domini, qui dicitur Christus. Ego vero magis opinor hoc eis contigisse, quia in Dominum Jesum commiserunt ut, quia clamaverunt: Sanguis ejus super nos et super filios nostros, tam in se, quam in suis successoribus continua fere sanguinis effusione punirentur. Interea Festus moritur apud Judaeam; cui successit Albinus, Caesare adjudicante; Albino Florus, cujus avaritiam et luxuriam, caeteraque flagitia non ferentes( nam et honorabiles quosque flagris verberaverat, et nonnullos in sancta civitate patibulo suspenderat) adversum Romanos rebellant. Cujus rei occasione, ad debellandos Judaeos magister militiae Vespasianus transmittitur.
3.27
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXVII. De crudelitate Neronis.
3.27
Nero, crudelissimus imperator, qui in tantum sceleris progressus est quod et in matrem, et in fratres, et uxores, et omnis sanguinis proximos parricida exstitit, et incestus fecit, Christianos maxime persequitur.
3.28.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXVIII. Petrus et Paulus simul coronantur.
3.28.1
Et Petrum, et Paulum, apostolorum duces, et signiferos Judaeae, populo Dei, in ipsa urbe Roma alterum quidem gladio, alterum crucis patibulo condemnat. Et Petrus quidem capite demerso crucifigitur, quod rogavit, ne Domino videretur adaequari.
3.28.2
Dionysius, Corinthiorum episcopus, qui non divisi, vel diversis temporibus, ut quidam volunt, simul in praefata urbe docentes, uno eodemque tempore ambo pariter martyrio coronantur. In quorum gloriosissimo fine, et nos hujus secundi voluminis finem faciamus.
4.1
LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. De divisione apostolorum per provincias.
4.1
Tertius hic liber a divisione apostolorum sumit exordium. Cum ergo Judaei debitis cladibus urgerentur, apostoli Domini cum caeteris discipulis ad praedicandum per provincias diriguntur.
4.2
LIBER TERTIUS. CAPUT II. Quibus locis dispersi sunt apostoli post divisionem.
4.2
Origenes in explanatione Genesis: Thomas sortitur Parthos, Matthaeus Aethiopiam, Bartholomaeus Indiam citeriorem, Joannes Asiam, Andreas Scythiam, Petrus Pontum, Galatiam, Bithyniam, Cappadociam, Paulus ab Hierosolymis usque ad Illyricum Evangelio Christi cunctos replevit, alii vero vel per haec, vel per alia loca, secundum quod Spiritus sanctus voluit, dimittuntur, sicut propria eorum gesta habent. De quibus fortasse ideo tacuit Origenes, quia vita et actus eorum minus authentici sunt, vel ab haereticis et impostoribus conscripti. Petrus itaque praedicationis suae monumenta reliquit, duas scripsit epistolas; similiter et Jacobus, frater Domini, unam; Joannes vero tres; Judas, qui et Thatthaeus, unam. Paulus quatuordecim scribit. De illa tamen, quae est ad Hebraeos, quandoque apud Latinos dubitatum est.
4.3
LIBER TERTIUS. CAPUT III. De epistola pauli ad Hebraeos.
4.3
Licet manifesta sint Pauli apostoli scripta, nonnulli tamen de Epistola ad Hebraeos dubitant. Sed sciendum quod a Paulo scripta est in Hebraeo sermone tanquam Hebraeis, a Luca vero ejus discipulo interpretata in Graecum. Unde et stylus ejus magis videtur similis libello illi, quem idem Lucas de Actibus apostolorum scribit. Quod autem subscriptionem solitam non habet ibi, hoc rationis est quod praeceptum erat Hebraeis ne de Pauli nomine dicta susciperent; et idcirco prudenter nomen suum omisit, ne statim in pricipio Pauli nomine inspecto lectio ejus repudiaretur.
4.4
LIBER TERTIUS. CAPUT IV. De sancto Luca.
4.4
. Lucas, ejusdem Pauli discipulus, Antiochenus genere, arte medicus, duos nobis libros conscribit, Actus apostolorum, quos ipse oculis inspexit et Evangelium, quod, ut dicitur, ex ipsius Pauli ore describit; quod etiam Paulus suum nominat, cum dixit: Secundum Evangelium meum. Sed jam ad historiae ordinem revertamur.
4.5
LIBER TERTIUS. CAPUT V. De morte Neronis.
4.5
Igitur post tredecim imperii sui annos Nero moritur. Galba et Otho usurpant principatum. Quibus post annum et tres menses defunctis, Vespasianus tunc apud Judaeam in exercitu existens revocatur, et donatur imperio, commendata Tito, filio suo, causa belli, et impugnatione Hierosolymae; sub quo praefata civitas capitur et subvertitur.
4.6
LIBER TERTIUS. CAPUT VI. Josephus. Subversio Hierusalem a Tito Vespasiano.
4.6
Ecclesia vero fidelium quae ibidem fuerat congregata, divino accepto responso, praevenit subversionem, et oppidum Pellam nomine trans Jordanem emigrat Tunc incredibilis fit caedes Judaeorum; et primo quidem dirae et inauditae famis exitio plaga intolerabilis divinitus mittitur, in tantum ut bella et caedes inter parentes et liberos committerentur, dum non solum e manibus, sed ex ipsis faucibus invicem rapere cibum decertant. Ad ultimum quidem nec loris, vel cingulis, aut etiam ipsis calceamentis abstinent. Portarum quoque indumenta detrahentes, conficienda dentibus ingerunt; nonnulli et feni veteris edunt festucas. Porro geritur ibi facinus exsecrabile, neque adhuc apud Graecos, neque apud barbaros auditum
4.7
LIBER TERTIUS. CAPUT VII. De Maria quae filium suum comedit.
4.7
Mulier quaedam, Maria nomine, genere et facultatibus nobilis, quae ad diem festum cum caeteris de transjordanis alveo confluxerat, cum famis ingravescente periculo, et hostis depraedatione, omnino jam fame deficeret, pessimis usa consultoribus, parvulum filium, qui ei erat sub uberibus, jugulat, igni suppositum torret: dimidium quidem consumit, dimidium vere reservat. Praedonibus quidem mox, odore carnium comperto, ingressis, partem offert: Meus, inquiens, hic partus est; nolite effici aut matre religiosiores, aut femina molliores: edite, nam et prior comedi. Illico universa regio tam nefarii sceleris nuntio repletur. Nec multo post magnifica, et famosissima civitas Hierosolymorum capitur; cujus quanta fuerit vastitas, quanta in ea diversarum mortium strages, vix scripto comprehenditur: ubi undecies centena millia fame et ferro peremptorum computantur, exceptis quibusque juvenibus electis, qui propter decorem corporis et proceritatem ad triumphum reservantur, caeterisque aliis, qui ad opera Aegypti, vel ad secanda marmora, vel ad extrahenda metalla destinantur, vel per provincias vincti in servitutem distrahuntur, quorum fit numerus usque ad nonaginta millia. Sed ne quis de hac captorum vel occisorum ambigat multitudine, noverit tunc temporis ad diem festum Paschae Hierosolymis convenisse ter decies centena millia Judaeorum, ad justam Dei retributionem hoc tempore ultionis electo; ut qui in diebus Paschae Dominum salvatorem morte turpissima damnarunt, ipsi quoque turpissimis mortibus et cladibus inauditis eisdem diebus damnarentur. Et qui in ejus damnatione dies festos duxerunt solemnes, nunc ipsos suis damnationibus agerent luctuosos; qui etiam recte fame pereunt, ut, qui Domino esurienti salutem eorum, fel in escam dabant, omnimoda suavitate escarum privarentur.
4.8
LIBER TERTIUS. CAPUT VIII. De tempore subversionis Hierusalem.
4.8
Fit autem haec Hierosolymae subversio quadraginta annis a passione Domini dilata ultione, anno imperii Vespasiani secundo, ut interim potuissent Judaei, si vellent, locum poenitentiae invenisse, commoniti saepe ab apostolis praedictam civitatis adesse eversionem; et a Jacobo, fratre Domini edocti, dum viveret, per signa et prodigia coelitus ostensa, ante tempus excidii commonebantur. Etenim stella praefulgens, gladio per omnia similis, imminere desuper civitati, et cometes praeterea exitialibus flammis per totum ardere visus est annum.
4.9
LIBER TERTIUS. CAPUT IX. Novum portentum.
4.9
Vitula quoque, sacrificiis admota in die festo azymorum, inter manus ministrorum enixa est agnum. Porta vero in interioris aedis area, cum tanti ponderis, ut vix a viginti viris clauderetur, esset, vectibus et seris munita, nocte ultro patefacta est. Visi etiam currus et armatorum cohortes in aerem ferri, et alia multa quae non faciunt ad hujus operis compendium, maxime cum res Christianas prosequi debeamus.
4.10
LIBER TERTIUS. CAPUT X. Hegesippus de Simone, Hierosolymorum episcopo post Jacobum.
4.10
Igitur subversa Hierusalem, non multo post martyrium Jacobi, convenientibus apostolis in unum, et propinquis Domini secundum carnem, Simon, filius Joseph, communi consilio in episcopum subrogatur.
4.11
LIBER TERTIUS. CAPUT XI. Titus succedit Vespasiano patri.
4.11
Interea Vespasianus moritur. Titus, filius ejus, succedit imperio, princeps militaris, pius, sapiens, bellicosus; qui in tantum facundus fuit, ut causas Latine ageret, poemata et tragoedias Graece componeret. Tantum autem bellicosus fuit, ut in expugnatione Hierosolymae praecipue inter optimos exstiterit praeliator; tantum autem imperio bonus ac clemens fuit, ut nullum omnino puniret, sed etiam cunctos adversum se conjurantes dimitteret, et in ea familiaritate quam prius habuerant retineret. Dicebat enim indecorum esse aliquem contristatum recedere a facie imperatoris; cujus inter omnia fuit illud celebre dictum, diem se perdidisse, qua nihil boni fecerat. Ita omnium virtutum genere mirabilis fuit, adeo ut amor et deliciae humani generis diceretur. Hic non nocuit Christianis. Per idem tempus Linus obiit, Romanus pontifex, transactis in sacerdotio duodecim annis; Cletus succedit.
4.12
LIBER TERTIUS. CAPUT XII. Domitianus,
4.12
Titus moritur post duos annos imperii sui, et duos menses. Domitianus vero, frater ejus minor, statuitur imperio, cujus quarto anno apud Alexandriam obiit Ammanus, post viginti et tres episcopatus annos. Abilius succedit. Cletus vero, Romanus pontifex, et ipse duodecim annis sedet, et transiens Clementi papatum reliquit. Aiunt autem qui de cathedra Romanae Ecclesiae perscrutati sunt, quod Linus et Cletus non sederunt ut pontifices, sed ut summi pontificis coadjutores, quibus beatus Petrus tradidit ecclesiasticarum rerum dispositionem: ipse vero tantum orationi et praedicationi vacabat. Unde tanta auctoritate donati, meruerunt in catalogo pontificum reponi.
4.13
LIBER TERTIUS. CAPUT XIII. Persecutio Domitiani.
4.13
Interea Domitianus, portio Neronis, ejusque impietatis successor, Christianos valde persequitur, quosdam trucidat, quosdam bonorum direptione punit, quosdam tradit in exsilium: inter quos Flaviam Domitillam, egregiam virginem Christi, cujus gesta habentur, in insulam Pontiam deportari jubet, et beatum Joannem evangelistam relegat exsilio, ubi et Apocalypsim scripsit, missus prius in ferventis olei dolium, sed illaesus. Hic familiam David perquiri jubet, et propinquos Christi secundum carnem, ut interficiat, ne quis superesset Judaeorum ex semine regali. Quibus oblatis, et de regno Christi respondentibus. Quia non est de hoc mundo, liberos abire jubet, sed contemnit
4.14
LIBER TERTIUS. CAPUT XIV. Domitianus regnat quindecim annos.
4.14
Itaque Domitianus potitur imperio quindecim annis. Postea, ex senatusconsulto, omnes qui jussu ejus exsulabant revocantur; cum quibus et beatus Joannes rediit.
4.15
LIBER TERTIUS. CAPUT XV. Nerva vix per annum regnat.
4.15
Nerva quoque anno plus minusve defuncto, Trajanus obtinet imperuim, cujus primo principatus anno Abilius Alexandrinus post tredecim episcopatus annos diem obiit, Cerdone succedente tertio in sacerdotium. Clemens tunc temporis post Petrum adhuc Romae pontificatum tenebat; sed apud Antiochiam post Petrum Evodius fuerat, et secundus Ignatius. Hierosolymis post Jacobum, fratrem Domini, adhuc praeerat Simeon, Domini consobrinus. Interea adhuc superstes beatus Joannes evangelista praeest Ecclesiis Asiae, residens apud Epehusm, et permanet vivens usque ad tempora Trajani, aedificans ibi Ecclesias quas Paulus primo ibi fundaverat. Hic Papiam et Polycarpum auditores et condiscipulos habet: qui etiam, libros faciens et epistolas, instituit erudivitque plurimos: qui bene in ultimis vitae temporibus scribit Evangelium, compulsus ab Asiae episcopis, propter haereticos qui eo exsulante irruperant in Ecclesias, cum variis et perversis dogmatibus. Hac ergo occasione de nativitate Christi conscribit, pauca de temporalibus ejus gestis edisserens, tantum a caeteris evangelistis persequens omissa. Nam alii quidem tres facta Domini persequuntur a carcere Joannis Baptistae, hic vero maxime ea quae primo Dominus per praedicationis tempus gessit ante Joannis incarcerationem. Multa vero de Trinitatis et unitatis mysterio profundissime insinuat, ut diximus, adversum haereticos, quorum errores tunc pullulaverant.
4.16
LIBER TERTIUS. CAPUT XVI. De Menandro mago et haeretico.
4.16
Sub eodem namque tempore Menander quidam, Simonis magi Samaritani discipulus, et ipse Samarites et magus, blasphemo errore maculat Antiochiam, irridens immortalitatem animae, et resurrectionem mortuorum; semetipsum salvatorem hominum esse asserens; nec aliter posse unumquemque angelos saeculi vincere, nisi prius a se magicae artis susciperet disciplinam; et quod per baptisma a se datum quisque sic fieret immortalis, et aeternus effectus, in hac vita fieret perpetuus.
4.17
LIBER TERTIUS. CAPUT XVII. De Ebionitis haereticis.
4.17
Hujus quoque discipuli Ebionitae, licet alterius sectae, multos decipiunt, dicentes Christum purum hominem esse, et communi nativitate ex viro et femina procreatum, caeremonias adhuc legis custodientes. Ebionitae pauperes interpretantur, et vere sensu pauperes.
4.18
LIBER TERTIUS. CAPUT XVIII. De haereticis Cerinthianis.
4.18
Sed et Cerinthus haereticus nova introducit dogmata, scilicet terrenum fore regnum Christi in Hierusalem, et interim homines vitiis et concupiscentiis esse subjiciendos, et nuptiarum festivitates adfuturas, ad eos facile decipiendos qui sunt dediti libidini.
4.19
LIBER TERTIUS. CAPUT XIX. De haeresi Nicolaitarum.
4.19
Surrexit praeterea et alia haeresis, quae appellatur Nicolaitarum, quae a Nicolao, uno de septem diaconibus cum Stephano ordinatis, se jactavit.
4.20
LIBER TERTIUS. CAPUT XX. De Nicolaitis haereticis, et Nicolao.
4.20
Hic autem Nicolaus, pulchram habens uxorem, cum post ascensionem Domini ab apostolis increparetur de zelotypia, injuria lacessitus produxit illam in medium: si quis eam habere vellet, libere permisit; ex qua occasione isti consequens esse putaverunt, ut, secundum hoc factum vel dictum Nicolai, carne sua, in qua delectaretur, abuteretur unusquisque. Unde et nunc, qui sectam propriae libidinis assumunt, sub illius nomine promiscuos et illicitos expetunt concubitus.
4.21
LIBER TERTIUS. CAPUT XXI. Adhuc de Nicolao; Clemens commendans Nicolaum.
4.21
Mihi autem compertum est Nicolaum nullam prorsus cognovisse uxorem praeter eam quam matrimonio sibi conjunxerat: cujus certe liberi, feminae quidem, usque ad ultimam senectutem caste perdurarunt; filius autem ipse sanctitatem incorrupti corporis custodivit. Unde constat quod ex contemptu libidinis vel vitii magis produxerit uxorem et liberam abire permiserit, quam aliis quibuscunque abutendam exposuerit. Sed, ut ad incoeptum revertamur, sciendum praedictas haereses cito consopitas fuisse, maxime per scripta et praedicationem beati Joannis. Qui, post longa magnae continentiae et sobrietatis tempora, post insignem Evangelii praedicationem, post incredibiles signorum virtutes, tandem effodi sibi jubet sepulcrum; qui etiam martyr et doctor apud Ephesum dormit, completa bona et venerabile senectute nonaginta annorum et octo; in cujus laudabili fine et nos tertium volumen finiamus.
5.1
LIBER QUARTUS. CAPUT PRIMUM.
5.1
Post obitum beati Joannis et decessum apostolorum, sive illius chori qui a Domino susceperat vivae vocis auditum, statim, ut in vacuam domum, ingerunt se pestilentes haeretici in Ecclesiam.
5.2
LIBER QUARTUS. CAPUT II. Persecutio Trajani imperatoris.
5.2
Sed et Trajanus imperator adversum Christianos maximam movit persecutionem, sub quo Simeon, Hierosolymorum episcopus, accusantibus haereticis, per dies aliquot afflictus suppliciis, ad ultimum crucifigitur, ipso admirante judice quod senex centum et viginti annorum crucis patibulum pertulisset. Tunc persecutionum pondere urgetur Ecclesia; tunc multa martyrum millia jugulantur: quibus Plinius secundus praeses motus, scribens ad imperatorem, pro nostris deprecatur, asserens nullum in eis crimen, nisi quod antelucanos hymnos Christo cuidam canerent Deo.
5.3
LIBER QUARTUS. CAPUT III. Hegesippus de martyrio Simeonis, Hierosolymitani episcopi.
5.3
Igitur, Simeone per martyrium resoluto, Justus quidam suscepit ejus episcopatum. Tunc urbis Romae pontifex Clemens, novem annis sacerdotio functus, Evaristo reliquit papatus ministerium.
5.4
LIBER QUARTUS. CAPUT IV. De Ignatio, forti athleta.
5.4
Tunc etiam Ignatius, post Petrum secunda successione, Antiochenus episcopus, de Syriae partibus ad urbem Romam transmittitur, et pro confessione Christi ejicitur ad bestias. Qui, athleta Christi fortissimus, in quadam epistola sua quam ad Romanos scribit, id etiam deprecatur ne velint eum spe martyrii privare, in qua his ipsis utitur verbis, uti vere Christianissimus et immobilis a fide: O salutares bestias, quae praeparantur mihi! quando venient? quando emittentur? quando licebit eis frui carnibus meis? Quas ego opto acriores parari, et invitabo ad devorationem mei, et deprecabor ne forte, ut in nonnullis fecerunt, timeant contingere corpus meum; quinimo, et si cunctabuntur, ego vim faciam, ego me ingeram. Date, quaeso, veniam: ego quippe novi quid expediat mihi. Nunc incipio esse Christi discipulus; ignes, cruces, bestiae, dispersiones ossium, discerptiones membrorum, totius corporis poenae, et omnia in me unum supplicia, diaboli arte quaesita, compleantur, dummodo Jesum Christum merear adipisci. Sed et multas alias scribit epistolas; qui, a Syria Romam navigans, et per omnes quas ingrediebatur exhortans Ecclesias, et confortans in Domino, tandem, ut et ipse scribit, et connexus et colligatus decem leopardis, militibus datis ad custodiam, feliciter migravit ad Dominum.
5.5
LIBER QUARTUS. CAPUT V.
5.5
Qui bene in canone missae, post accelerationem sanctorum apostolorum cum egregiis martyribus ponitur. Nam qui valde Deum et Christum ejus, ob insignem fidei confessionem, ob clarissima scripta et facta promeruit, valde potest pro nobis supplicare, ut vere dignissimus, et haeres Petri apostoli, tam morum quam cathedrae successione.
5.6
LIBER QUARTUS. CAPUT VI. De successore Ignatii.
5.6
Post Ignatium Heros successit in episcopatum, quo tempore floret vir aeque insignis, Quadratus, celebris in prophetica gratia, cujus etiam opuscula habentur.
5.7
LIBER QUARTUS. CAPUT VII. De egregiis praedicatoribus et praelatis Ecclesiae.
5.7
Longum est enumerare de singulis rectoribus, qui fuerunt in Ecclesiis post apostolos. Unde illos commemorabimus, quorum fides ad nos pervenit et praedicatio, quorum exemplis erudita et solidata est Ecclesia, qui ardentiore philosophia verbo Dei se consecrarunt, et ad salutare praeceptum primo indigentibus sua dividentes, ad praedicandum expediti, evangelistarum functi sunt officio. Quos etiam, ut apostolos, in initio fidei comitata est Spiritus sancti gratia, et miraculorum praepotens secutus est effectus. De quorum numero Cerdon Alexandrinus episcopus, de quo supra dictum est, qui duodecimo anno Trajani principatus obiit, succedit quidam Primus nomine, quartus ab apostolis.
5.8
LIBER QUARTUS. CAPUT VIII.
5.8
Evaristus quoque, Romanus pontifex, post octo episcopatus annos obiit, Alexandro venerabili et apostolico viro succedente.
5.9
LIBER QUARTUS. CAPUT IX.
5.9
Interea crescente Ecclesia, Judaei seditionem moventes Alexandriae et per Aegyptum et per diversas terras, digna et innumera caede sternuntur sub Trajano.
5.10
LIBER QUARTUS. CAPUT X. Trajanus viginti annis, sex mensibus minus, regnat.
5.10
Quo viginti annis, sex mensibus minus, principatu perfuncto, huic Adrianus in sceptra succedit.
5.11
LIBER QUARTUS. CAPUT XI Regnum Adriani.
5.11
Tunc Quadratus, discipulus apostolorum, de quo supra meminimus, et antistites Athenienses scribunt libros de Christiana religione ad Adrianum; qui libri habentur insignes, ut apostolicae doctrinae et magnorum ingeniorum indicia.
5.12
LIBER QUARTUS. CAPUT XII. Alexander papa sedit decem annis.
5.12
Tunc Alexander papa tertio Adriani anno martyrio coronatur, et septimo ab urbe milliario, ubi decollatus est, sepelitur, sicut ejus gesta narrant.
5.13
LIBER QUARTUS. CAPUT XIII.
5.13
Invenimus autem in retractatione Chronicorum Eusebii, quam Beda breviandi gratia ordinat prudenter et succincte, quod praefatus pontifex non sub Adriano passus est, sed sub Trajano; quod ex hoc facile potest probari, quod Adrianus, per Quadratum libris de nostra religione compositis instructus, praecepit per epistolam Christianos sine objectione criminum non puniri.
5.14
LIBER QUARTUS. CAPUT XIV. Ultimum excidium Judaeorum.
5.14
Hic denique Adrianus Judaeos secundo rebelles ultima caede domat, etiam eis ablata licentia introeundi Hierosolymam, quam ipse in optimam murorum ceperat exstructionem, et Aeliam vocari de suo nomine instituit. Hic Antinoo, amasio suo, annuos agones instituit celebrari, et coepit appellare Antinoios, et civitatem condidit ejus nominis Antinoon, et templum ei dicavit, sacerdotes et prophetas instituit. Interea, Alexandro finito per martyrium, Xistus subrogatur Romae; Alexandriae vero Primo defuncto, Justus episcopus eligitur.
5.15
LIBER QUARTUS. CAPUT XV. Episcopi Hierosolymae ex Judaeis.
5.15
Hierosolymae vero primus ex gentibus creatur Marcus episcopus, cessantibus iis qui fuerant ex Judaeis, qui sunt numero quindecim, id est, Jacobus frater Domini, Simon, Justus, Zachaeus, Tobias, Benjamin, Joannes, Matthias, Philippus, item Justus, Levi, Effren, Joseph, Judas.
5.16
LIBER QUARTUS. CAPUT XVI. De Basilide et Saturnino haeresiarchis.
5.16
Per idem tempus, humani generis hostis antiquus quasi bino ore sibilat, per Basilidem haeresiarcham, ortum Alexandriae, et Saturninum genitum Antiochiae, conturbans Ecclesias. Hic Basilides comparat sibi discipulos, quos facit ad morem Pythagoricum quinquennio silere. Hos docet immolata absque conscientiae respectu degustare, et sine scrupulo et indifferenter debere in persecutionibus fidem negare.
5.17
LIBER QUARTUS. CAPUT XVII. Blasphemia Saturnini et Carpocratis.
5.17
Saturninus autem eadem quae Menander supradictus commentatur. Carpocrates autem quidam Simonis Magi, non ut ille clam, sed palam ac publice, praestigia depromit. Per hos imponuntur opprobria, incestus et stupra promiscue habita inter fratres, et sorores, et matres; sed hos facile, per Domini gratiam, tunc in nostris probabilis vita et eruditio convincit et exsuperat: quos maxime Hegesippus, discipulus apostolorum Christi contemporaneus, cujus insignes libri habentur, disputationibus et scriptis confutat, adeo ut, cito evanescentibus praedictorum haereticorum figmentis, felix efficiatur fama Christianorum; ita ut omne genus hominum, patriis legibus et superstitionibus derelictis, et a diis ad Dominum Jesum concurreret, et discere ab eo, qui mitis est et humilis corde, festinaret.
5.18
LIBER QUARTUS. CAPUT XVIII. Adrianus regnat annis viginti uno. Telesphorus sedit annis undecim. Hyginus sedit quatuor annis. Pius sedit annis duodecim.
5.18
Interea moritur Adrianus, et imperat Antoninus, cognomento Pius. Telesphorus martyrio resolutus decedit. Hyginus succedit apostolatui, sub quo Valentinus Cerdo, et quidam Marcion figmenta haeretica dogmatizant. Hygino autem decedente, Romano Pius fungitur sacerdotio. Marcus substituitur Alexandriae, Eumenide defuncto. Sed et Marco post decem annos mortuo, Celadion ejus gubernat Ecclesiam. Pius vero in urbe Roma, expleto sacerdotio, Aniceto sedem reliquit, sub quo Hegesippus Romam venit, ibidem permanens usque ad episcopatum Eleutherii, qui fuit post Anicetum. Tunc et Justinus philosophus, Christi et fidei nostrae contra Marcionem tam viva voce quam libris defensor, scribit ad Antoninum librum de Christiana Religione, et obtinet gratiam pro nostris.
5.19
LIBER QUARTUS. CAPUT XIX. De Polycarpo, insigni martyre.
5.19
Eo tempore Polycarpus, ordinatus et eruditus ab apostolis, Smyrnaeorum episcopus, longaeva et innocenti vita venerabilis, pergit Romam, et corruptus per Valentinianum et Cerdonem ab haeretica labe castigat. Traditur hunc eleganter narasse de Joanne apostolo, quod, cum apud Ephesum, lavandi gratia, balneum esset ingressus, et vidisset ibi Cerinthum, exivit continuo non lotus, dicens: Fugiamus hinc, ne et balneae ipsae corruant, in quibus lavatur Cerinthus, veritatis inimicus. Exstant hujus praeclara quaedam opuscula, et epistola hujus ad Philippenses praevalida, continens fidei monita et salutis. Hic autem post Antoninum Pium, imperante M. Aurelio Vero, et Antonino filio ejus, cum Lucio fratre vitam finivit martyrio.
5.20
LIBER QUARTUS. CAPUT XX. Antonius Pius sedit annis duodecim.
5.20
Dignus est autem hic perpetua Ecclesiae commemoratione donari, celeberrima passione resolutus, quem huic nostro compendio, licet curtatis sermonibus, ob insigne ejus meritum, ob ipsius patrocinii suffragium, curavimus annotari. Hic ergo, ante triduum quam comprehenderetur, videt nocturna visione capitis sui cervical igne consumi, evigilansque fratribus sic interpretatus visionem, se pro Christo esse arsurum. Nec multo post insiliunt ejus comprehensores; ad quos placido vultu progrediens, apponi mensam hostibus, quasi hospitibus, jubet, et large opulas ministrari, impetrata per horae spatium oratione. Deinde asino sedens ducitur ad tribunal; cumque ingressus fuisset, audit vocem de coelo: Fortis esto, Polycarpe. Commonitus ergo a proconsule multis sermonibus, ut, habens aetatis suae reverentiam, juret per fortunam Caesaris, et dicat in Christum convicia, eleganti voce, et vere digna discipulo Joannis respondit: Octoginta, inquit, et sex annis servio ei, et nunquam me laesit; quo modo possum maledicere et blasphemare regem meum, qui dedit mihi salutem? Non facio. Comminante judice bestiarum immissiones, constanter ait: Adhibeantur. Comminante quoque ignes: Secure, inquit, adhibe. Tunc, populis Smyrnae civitatis, tam Judaeorum quam gentilium, conclamantibus: Vivus ardeat, destinatur ad ignem, quo exstructo, depositis senior indumentis, ac zona resoluta, calceamenta quoque pedibus tentat educere, quae nunquam nisi a religiosis, a quibus semetipsum praevenientibus, resolvi consueverant( sic namque ab omnibus venerabiliter colebatur). Exinde, remissis manibus post tergum, traditur igni. Sed cum, facto divinitus miraculo, non posset igne consumi, tandem a lictoribus mucrone transfoditur: oblatus est Deo, tam victima quam holocaustum in odorem suavitatis.
5.21
LIBER QUARTUS. CAPUT XXI. De Justino, doctore et martyre.
5.21
Per idem tempus supradictus philosophus Christi Justinus secundum jam librum, pro nostrae religionis defensione conscriptum, offert judicibus. Remunerationem linguae fidelis et eruditae martyrii recepit munus, accusante eum quodam philosopho, Crescente nomine, doloso proditore, et tendente ei insidias, pro eo maxime quod saepe eum praefatus Justinus suis disputationibus publice confudisset. Hic, antequam proprium funderet agonem, etiam eorum qui ante eum martyres exstiterant, certamina describit. Exstant et alia ejus opuscula praeclara, et magnae eruditionis indicia, quae enumerare longum est.
5.22
LIBER QUARTUS. CAPUT XXII. Anicetus papa Romanus sedit annis undecim.
5.22
Interea Aniceto obeunti Soter succedit, et Celadion Alexandrino. Agrippinus tunc episcopus supra commemoratus, et Dionysius, Corinthiorum episcopus, et Irenaeus insignes habentur. Hi scribunt libros et epistolas, erudiunt Ecclesiam et confirmant. Quorum ingenii exstant adhuc monumenta. Exstat hujus praefati Dionysi epistola ad Athenienses perlucida, invitans ad martyrium, prolapsos arguens; in qua et illud designat, quomodo Dionysius Areopagites a Paulo instructus, primus Athenis episcopus fuerit ordinatus. Sed et Theophilus, quem supra diximus, Antiochiae commentarios scribit, et haereticos qui tunc surrexerant, disputationibus praeclaris confutat, et praecipue Marcionem, cum quo Irenaeus et Modestus magnifice laborant. Sed et Melito Sardicensis antistes, et Apollinaris Hieropolitanus, celeberrimi habentur, et scribunt libros pro nostra intercessione Antonino imperatori romano. Exstant autem Melitonis multa et praeclara opuscula, in quibus Ecclesiae fidei regulam mira depingit ratione. Hic, in libello quem de explatione Scripturarum scribit, quasi in praefatione, enumerat quae sint Veteris Testamenti volumina, quae in canone debeant observari.
5.23
LIBER QUARTUS. CAPUT XXIII. Irenaeus de haeresi Encratitarum.
5.23
Tunc surgit haeresis Encratitarum, a Saturnino et Marcione descendens, damnantium cibos animalium, quos Deus cum gratiarum actione humanis usibus percipiendos instituit, nuptias quoque et fornicationem et corruptionem pari lege judicantium. Quorum auctorem quemdam fuisse aiunt Vatianum, qui primo auditor fuit Justini, et in vita ejus nihil tale quidem prodidit, sed postquam ille martyrio resolutus est, abscidit se ab Ecclesiis, doctoris arrogantia tumidus; et ut major caeteris aestimaretur, proprium docendi instituit stylum. Verum hic Vatianus, collationem faciens quamdam evangeliorum, nescio quomodo componit unum ex quatuor, quod diatessaron nominant: nam etiam nunc habetur a multis. Exstat unus hujus ex multis libellus, quem adversus gentes scribit, qui ex omnibus scriptis ejus praecipuus et valde utilis comprobatur. Per idem tempus pullulant innumerae haereses et praecipue apud Mesopotamiam, quibus fortiter obstat, disertissimis disputationibus suis Bardesanes quidam, potens in verbo et doctrina, et vehemens dialecticus: et libros scribit maxime adversus Marcionem, quos propria lingua, hoc est Syra, compositos, discipuli ejus in Graecum vertere sermonem. Soter sedit annis septem; quo tempore etiam romanae Ecclesiae Soter episcopus pius et clemens circa fratres, et sanctus, indigentibus quae corporalis usus expetebat large impartiens, vivendi finem facit. Et nos hic quarti voluminis finem faciamus.
6.1
LIBER QUINTUS. CAPUT PRIMUM.
6.1
Igitur Soteri episcop. duodecimus ab apostolis, succedit Eleutherius, vigesimo secundo anno imperii M. Antonini Veri. Quo tempore per multas romani orbis provincias, ex acclamatione vulgi et seditione adversum nostros, durissimae persecutiones concitantur, ita ut martyrum multa millia per singula loca fiant.
6.2
LIBER QUINTUS. CAPUT II. De Epistola Lugdunensis Ecclesiae.
6.2
Tunc servi Christi habitantes Lugdunum, Viennam, nobilissimas Galliae urbes, gravissimis tribulationibus affliguntur; quibus, ut breviter et raptim per omnia persecutionum genera concludamus, totis viribus congressus est inimicus. Et primo quidem, domorum eis prohibetur habitatio; tum deinde usus balnearum, post etiam processus ad publicum; ad ultimum vero tam publicus quam privatus locus. Sic denique injuria affecti clauduntur, verberantur, lapidantur, et excruciantur, adeo ut singulas cruciatus species nemo possit exponere. Sed sustinent aequanimiter sancti, uti stabiles Christi columnae, nec solum jam ferunt impetus, sed ultro etiam expetunt. Quidam autem infirmiores, subeundis invalidi, peccatis suis forsan exigentibus, labuntur, ferme decem; qui lapsu suo luctum ingentem relinquunt Ecclesiae, quae de lapsibus nostrorum magis quam de tormentis tristatur. Tunc adversus nostros, diabolo instigante, nova et capitalia mendacia plebs infidelium commentatur, et, comprehensis quibusdam servis paganis Christianorum, extorquet ab eis, tormentorum metu, quod et Christiani filios suos comedant, et matribus et sororibus abutantur. Hinc apud omnes Christiani exsecrationi habentur, praesertim apud eos qui clementius adversus eos agebant. Inter quos sanctus quidam diaconus, nomine Viennensis, et Blandina, nobilis femina, et Photinus, venerabilis Lugdunensis episcopus, cum jam nonagenaria esset aetate, et prae languore et senio, magis deferretur ad tribunalia quam duceretur, solvuntur martyrio, sicut gesta eorum habent. Patitur et cum eis Attalus quidam, cujus inter tormenta nobilis vox illa fuit, cum assarentur carnes ejus, et nidor adustae carnis persentiretur. Hoc est, inquit, homines comedere, quod vos facitis; nam nos homines non comedimus, neque aliud quid mali agimus. Interrogatus quod nomen habet Deus, eleganter respondit: Qui plures sunt, nominibus distinguuntur; qui unus est, non indiget.
6.3
LIBER QUINTUS. CAPUT III. Item ex epistola Lugdunensi.
6.3
Tanta autem beatorum martyrum humanitas erat et humilitas, ut frequenter martyres facti, post bestias, post ignes et laminas, nullatenus paterentur se a martyrio appellari, vel in sermone vel in epistola fratrum; et si quis haec fecisset, durius increpabant, dicentes quod haec appellatio soli Christo debeatur, vel certe his qui post bonam confessionem discedere de hac vita et pergere ad Deum meruerunt: nos autem humiles, et egeni, aiebant, optamus ut ipsa saltem in nobis confessio tuta permaneat. Tanta ergo erat in eis humilitas, ut, cum rebus ipsis martyres essent, nominis tamen jactantiam fugerent, inter fratres humiles, inter persecutores elati. Accusabant neminem, solvebant cunctos, litigabant erga nullum, orabant pro persecutoribus suis, utentes verbis S. Stephani martyris, dicentis: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et per nimiam charitatem quam habebant in Christo Jesu, et iis qui lapsi fuerant totis miserationum visceribus inhaerebant, omnipotenti Deo effundentes pro eis flumina lacrymarum; nec sibi gratum iter dicebant eundi ad Dominum, si pars membrorum suorum de Ecclesiis rapta a diabolo diriperetur. Haec ergo, quae ex tantorum auctoritate virorum descendunt, dicta sunt propter eos et contra eos qui tumidi et elati adversum fratres feruntur; etsi qui forte titubaverint, viscera miserationum Christi putant ab eis penitus excludenda.
6.4
LIBER QUINTUS. CAPUT IV. De Irenaeo, viro illustri.
6.4
Igitur Photino, Lugdunensi episcopo, cum caeteris martyribus coronato, Irenaeus, Polycarpi auditor in pueritia, sacerdotio ejus succedit. Hic multos scribit libros, et praeclara ingenii sui monumenta reliquit. Inter multa et innumera sua opuscula quoddam de septuaginta interpretibus elegans miraculum narrat.
6.5
LIBER QUINTUS. CAPUT V. De septuaginta interpretibus.
6.5
Ptolemaeus, inquit, Lagi filius, volens bibliothecae suae, quam apud Alexandriam ex omnium Greacorum voluminibus construebat, majorem gloriam quaerere, petit etiam ab Hierosolymis ut eorum Hebraeas scripturas, in Graecam linguam interpretatas, acciperet. At illi, quippe subjecti erant Macedonibus, electos, et in Scripturis sanctis in utraque lingua peritissimos viros septuaginta presbyteros miserunt ad Ptolemaeum. In quo tamen voluntas Dei et consilium gerebatur. Tunc ille singulorum volens accipere documenta, et verens ne forte per interpretationem occultarent insertam divinis voluminibus veritatem, singulos a se invicem separat, et eadem scorsum positos interpretari jubet, eumdemque interpretandi ordinem in singulis voluminibus observare. Quos in unum cursum coram se revocare, et conferre ad invicem quae singuli interpretati fuerunt, jubet. Et nunc vere Deus glorificatur, et Scriptura sancta quod vere divina sit agnoscitur. Omnes enim de eadem iisdem verbis, iisdemque nominibus interpretati sunt, ab initio usque ad finem, ita ut et ipsi qui aderant, gentiles agnoscerent quod Dei nutu tunc Scripturae interpretatae sunt. Nec mirum, cum Hesdram sacerdotem inspiraverit Deus ad reparationem Hebraeorum voluminum, sub captivitate Nabuchodonosor regis corruptorum.
6.6
LIBER QUINTUS. CAPUT VI.
6.6
Hoc Irenaei testimonium ad reverentiam divinarum Scripturarum posuimus, licet quibusdam ecclesiasticis viris videatur apocryphum, pro eo maxime quod Josephus, scriptor Hebraeorum, nihil tale affirmat, sed in una eademque basilica scribit eos pariter contulisse; quod et B. Hieronymus in praefatione Pentateuchi contestatur. Sed jam ad narrationis ordinem revertamur.
6.7
LIBER QUINTUS. CAPUT VII. De miraculo facto a Christianis in exercitu Christianorum.
6.7
Igitur Antonini temporibus, quibus tot mala illata esse referuntur, M. Aurelius, frater ejus, bella infert Sarmatis ac Germanis; cujus exercitus dum siti periclitatur, quidam milites Christiani qui aderant, supplicant: quorum supplicationibus et pluvia large de coelo perfusa reficit exercitum, et fulmina crebro coruscantia fugant eminus hostes. Narrant et hoc gentilium historiae; sed, quod hoc a nostris impetratum est, subticendo dissimulant.

Intertext edge

Open linked passage

Note