Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Haymo Halberstatensis-853
Historiae sacrae epitome
Epit 2.1
Choose a text More by Haymo Halberstatensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9085 Hisaep
2.1
LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM De tempore nativitatis Christi secundum carnem.
2.1
Jesus Christus, Dominus ac Salvator noster, sexta mundi aetate, in Bethlehem, Judae oppido, nascitur, imperante apud Romanos Augusto Caesare, apud Judaeos vero regnante Herode, alienigena et externi generis viro. Hic autem Herodes, sub quo natus est Dominus, ad differentiam minoris, sub quo passus est, major Herodes fuisse intelligitur, secundum Josephum ex parte patris Idumaeus, secundum Africanum vero filius cujusdam Antipatri, quondam ab Idumaeis latronibus capti, et eorum latronum vita et moribus instituti: de quo natus hic Herodes Judaeorum regnum sic obtinuit.
2.2
LIBER PRIMUS. CAPUT II. Qualiter ad regnum venerit.
2.2
Cum oppugnasset Pompeius Hierosolymam, ac cepisset, et Aristobulum, regem et pontificem Judaeorum, cum liberis vinctum Romam misisset, Hyrcano fratre ejus pontifice constituto, in quem ultimus Judaeorum pontificatus devenit, mox, eodem Hyrcano a Parthis capto, per senatusconsultum praefatus Herodes Judaeae regnum, Augusto imperante, adeptus est, faventibus forsitan aliquibus Judaeis. Nam pater hujus Herodis praefato Hyrcano pontifici valde familiaris exstiterat.
2.3
LIBER PRIMUS. CAPUT III. De facinorosis actibus Herodis.
2.3
Itaque regnum adeptus Herodes, delere volens Judaeorum generositatem, spreta nobili et legitima generis successione, ignobilibus quibusque sacerdotia promittens, omnem ordinem confudit, et, ad cumulum suae nequitiae, sacram vestem qua summus pontifex utebatur, sub signaculo clausam abscondit, nec unquam pontificibus in vita sua uti permisit. Hoc idem Archelaus filius ejus fecit. Hunc et Romani post ipsos morem pontificalis injuriae tenuere.
2.4
LIBER PRIMUS. CAPUT IV. De crudelitate Herodis in infantes.
2.4
Christo igitur nato, et, secundum Matthaei evangelistae testimonium, adventantibus tribus Magis ad eum stella duce, conturbatur, incredibiliter veritus status sui et regni periculum, investigato a Magis, et manifestato ex Micheae oraculis, loco nativitatis ejus, interimi jubet omnes pueros a bimatu et infra, secundum tempus a Magis exquisitum, ut cum illis Dominum posset exstinguere. Sed praemonitus ab angelo Joseph, puerum transfert in Aegyptum.
2.5
LIBER PRIMUS. CAPUT V. Quomodo genealogiam Judaeorum delevit.
2.5
Per idem vero tempus summam Herodes tenens potestatem, cum ignobilis esset, invidens generositati Judaeorum, libros generationis eorum, qui descripti habebantur, in archivis templi secretioribus, cum quibusdam genealogiis alienigenarum, ut Achior ex Ammonitis, et Ruth ex Moabitis, incendi jubet. Quos aliqui studiosi viri divino munere recolligentes, partim quia jam habebant domi descriptos, partim quia prosapiae suae ordinem memoriter tenebant, ad nos usque perduxerunt; inter quos fuerunt quidam heriles, vel Dominici apostolati, propter propinquitatem generis Christi, qui et generationem ejus docuerunt, secundum quod Evangeliorum veritas habet.
2.6
LIBER PRIMUS. CAPUT VI. De vindicta Dei in eo.
2.6
Igitur pro sacrilegio quod in Salvatorem ejusque coaevos commiserat, Herodem ultio divina mox perurget. Incipit torqueri mirabili et miserabili dolore, interius et exterius aduritur incendio, nimietate gulae et aviditate cibi distenditur, pube tenus inflatus circa verenda scatet vermibus. Visum est autem medicis ut oleo calido fomentaretur, cumque in ipso fomento depositus esset, ita resolutus est omnibus membris, ut oculi etiam ipsi e suis sedibus solverentur.
2.7
LIBER PRIMUS. CAPUT VII. De famosa nequitia, quam in morte sua perpetravit.
2.7
Ex hinc fertur jam desperans in facinus exsecrabile. Nam accersitos ad se ex omni Judaea nobiles, et in loco qui dicitur Hippodromus reclusos, in hora mortis suae interfici jubet, in hoc ipsum militibus praeparatis et pretio conductis, ut sic saltem lugubres haberet exsequias: sciebat enim Judaeos de sua morte gavisuros.
2.8
LIBER PRIMUS. CAPUT VIII Quod tres filios suos occidit.
2.8
Qui, paulo antequam moreretur, post duos jam necatos filios, tertium filium jugulari praecepit. Impius, parricida, cum jam exitum vitae adesse sensisset, malo accepto, cultrum poposcit( solebat enim sic per semetipsum purgatum pomum, atque incisum edere). Tunc circumspectans ne quis esset qui eum prohiberet, elevavit dexteram, et in semetipsum vibravit ictum. Hic autem Herodis exstitit finis.
2.9
LIBER PRIMUS. CAPUT IX. De Archelao.
2.9
Post hunc regnavit Archelaus, patre suo Herode, et Caesare Augusto adjudicantibus, qui post decem annos propter insolentiam devolutus, regnum dividitur in tetrarchias, Herodi juniori fratri, cum Philippo, et cum Lysania.
2.10
LIBER PRIMUS. CAPUT X. De Herode, filio Herodis.
2.10
Hic autem Herodes minor, brevi interjecto tempore, Joannem Baptistam capite punit, virum valde bonum, qui praecipiebat Judaeis virtuti opera dare, justitiam inter se custodire, et in Deum servare pietatem, per baptisma in unum convenire, tam ad abluenda peccata, quam ad castimoniam corporis et animae servandam.
2.11
LIBER PRIMUS. CAPUT XI. Cur Joannem punierit.
2.11
Hunc, inquam, capite punit, pro eo quod objurgabatur ab eo de Herodiade, quam abstulerat fratri suo Philippo, legitima uxore depulsa; et quia verebatur, propter doctrinam ejus, plurimos a suo regno discedere. Sola hac igitur suspicione Herodis, et objurgatione, vinctus in castellum Machaeronta Joannes abducitur, ibique capite obtruncatur
2.12
LIBER PRIMUS. CAPUT XII. De Domino Jesu Salvatore nostro.
2.12
Per idem tempus Evangelicam late seminat praedicationem Dominus Jesus, et duodecim ex omnibus elegit, quos praeferens sectatoribus suis specialiter apostolos nominat. Post hos septuaginta duo elegit discipulos.. Omne autem tempus praedicationis suae peregit intra quadriennii temporis spatium, sub Anna et Caipha pontificibus, ita ut Annae pontificatus tempore incipiente praedicare inceperit, et usque ad initium Caiphae protenderit( Josephus). Nam ab Anna usque ad Caipham quatuor pontifices per ordinem fuerunt: post Annam sedit Ismael, post Ismaelem Eleazar, post Eleazar Simon, post Simonem Josephus, cui et Caiphas nomen fuit. Testatur autem Hebraeorum scriptor de Domino Jesu Christo quis fuerit; de quo his verbis scripsit ita:
2.13
LIBER PRIMUS. CAPUT XIII. Testimonium Josephi de Christo.
2.13
Fuit autem iisdem temporibus Jesus vir sapiens, si tamen eum virum nominare fas est. Erat enim mirabilium operum effector, doctorque hominum eorum qui libenter quae vera sunt audiunt; et multos etiam ex gentibus sibi adjunxit. Christus hic erat. Hunc, accusatione primorum gentis nostrae virorum, cum Pilatus agendum in crucem decrevisset, non deseruerunt qui ab initio eum dilexerant. Apparuit enim tertia die vivus secundum quod divinitus inspirati prophetae, vel haec, vel alia invicem miracula esse praedixerant. Sed et in hodiernum diem Christianorum nomen perseverat et genus.
2.14.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIV. De discipulis.
2.14.1
Apostolorum nomina ex Evangeliis manifesta sunt. Septuaginta vero nusquam scripta esse reperimus; dicitur tamen ex ipsis unus fuisse Barnabas. Clemens vero, in quarto Dispositionum libro Cephae mentionem facit, de quo Paulus dicit: Cum autem venisset Cephas Antiochiam, ei restiti in faciem. Et dicit unum esse ex septuaginta, cognomine Petri apostoli. Sed et Matthiam unum ex his fuisse dicit, et qui cum ipso statutus est ad sortem: de his etiam fuisse Tatthaeum. Sed alios fuisse complures discipulos invenies, si observes ea quae Paulus indicat, dicens: Post resurrectionem quidem Dominum apparuisse Cephae, postea aliis undecim, et post hos amplius quam quingentis fratribus simul.
2.14.2
Cum his itaque conversatur Dominus per omne tempus assumptae mortalitatis, et instituit in fide, et instruit scientia, donec peracto susceptae dispensationis officio, patitur et resurgit, et ascendit in coelum, secundum Evangeliorum fidem.

Intertext edge

Open linked passage

Note