Haymo Halberstatensis-853
Historiae sacrae epitome
Epit 6.1
Choose a text
More by Haymo Halberstatensis-853
—
9085 Hisaep
6.1
LIBER QUINTUS. CAPUT PRIMUM.
6.1
Igitur Soteri episcop. duodecimus ab apostolis, succedit Eleutherius, vigesimo secundo anno imperii M. Antonini Veri. Quo tempore per multas romani orbis provincias, ex acclamatione vulgi et seditione adversum nostros, durissimae persecutiones concitantur, ita ut martyrum multa millia per singula loca fiant.
6.2
LIBER QUINTUS. CAPUT II. De Epistola Lugdunensis Ecclesiae.
6.2
Tunc servi Christi habitantes Lugdunum, Viennam, nobilissimas Galliae urbes, gravissimis tribulationibus affliguntur; quibus, ut breviter et raptim per omnia persecutionum genera concludamus, totis viribus congressus est inimicus. Et primo quidem, domorum eis prohibetur habitatio; tum deinde usus balnearum, post etiam processus ad publicum; ad ultimum vero tam publicus quam privatus locus. Sic denique injuria affecti clauduntur, verberantur, lapidantur, et excruciantur, adeo ut singulas cruciatus species nemo possit exponere. Sed sustinent aequanimiter sancti, uti stabiles Christi columnae, nec solum jam ferunt impetus, sed ultro etiam expetunt. Quidam autem infirmiores, subeundis invalidi, peccatis suis forsan exigentibus, labuntur, ferme decem; qui lapsu suo luctum ingentem relinquunt Ecclesiae, quae de lapsibus nostrorum magis quam de tormentis tristatur. Tunc adversus nostros, diabolo instigante, nova et capitalia mendacia plebs infidelium commentatur, et, comprehensis quibusdam servis paganis Christianorum, extorquet ab eis, tormentorum metu, quod et Christiani filios suos comedant, et matribus et sororibus abutantur. Hinc apud omnes Christiani exsecrationi habentur, praesertim apud eos qui clementius adversus eos agebant. Inter quos sanctus quidam diaconus, nomine Viennensis, et Blandina, nobilis femina, et Photinus, venerabilis Lugdunensis episcopus, cum jam nonagenaria esset aetate, et prae languore et senio, magis deferretur ad tribunalia quam duceretur, solvuntur martyrio, sicut gesta eorum habent. Patitur et cum eis Attalus quidam, cujus inter tormenta nobilis vox illa fuit, cum assarentur carnes ejus, et nidor adustae carnis persentiretur. Hoc est, inquit, homines comedere, quod vos facitis; nam nos homines non comedimus, neque aliud quid mali agimus. Interrogatus quod nomen habet Deus, eleganter respondit: Qui plures sunt, nominibus distinguuntur; qui unus est, non indiget.
6.3
LIBER QUINTUS. CAPUT III. Item ex epistola Lugdunensi.
6.3
Tanta autem beatorum martyrum humanitas erat et humilitas, ut frequenter martyres facti, post bestias, post ignes et laminas, nullatenus paterentur se a martyrio appellari, vel in sermone vel in epistola fratrum; et si quis haec fecisset, durius increpabant, dicentes quod haec appellatio soli Christo debeatur, vel certe his qui post bonam confessionem discedere de hac vita et pergere ad Deum meruerunt: nos autem humiles, et egeni, aiebant, optamus ut ipsa saltem in nobis confessio tuta permaneat. Tanta ergo erat in eis humilitas, ut, cum rebus ipsis martyres essent, nominis tamen jactantiam fugerent, inter fratres humiles, inter persecutores elati. Accusabant neminem, solvebant cunctos, litigabant erga nullum, orabant pro persecutoribus suis, utentes verbis S. Stephani martyris, dicentis: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et per nimiam charitatem quam habebant in Christo Jesu, et iis qui lapsi fuerant totis miserationum visceribus inhaerebant, omnipotenti Deo effundentes pro eis flumina lacrymarum; nec sibi gratum iter dicebant eundi ad Dominum, si pars membrorum suorum de Ecclesiis rapta a diabolo diriperetur. Haec ergo, quae ex tantorum auctoritate virorum descendunt, dicta sunt propter eos et contra eos qui tumidi et elati adversum fratres feruntur; etsi qui forte titubaverint, viscera miserationum Christi putant ab eis penitus excludenda.
6.4
LIBER QUINTUS. CAPUT IV. De Irenaeo, viro illustri.
6.4
Igitur Photino, Lugdunensi episcopo, cum caeteris martyribus coronato, Irenaeus, Polycarpi auditor in pueritia, sacerdotio ejus succedit. Hic multos scribit libros, et praeclara ingenii sui monumenta reliquit. Inter multa et innumera sua opuscula quoddam de septuaginta interpretibus elegans miraculum narrat.
6.5
LIBER QUINTUS. CAPUT V. De septuaginta interpretibus.
6.5
Ptolemaeus, inquit, Lagi filius, volens bibliothecae suae, quam apud Alexandriam ex omnium Greacorum voluminibus construebat, majorem gloriam quaerere, petit etiam ab Hierosolymis ut eorum Hebraeas scripturas, in Graecam linguam interpretatas, acciperet. At illi, quippe subjecti erant Macedonibus, electos, et in Scripturis sanctis in utraque lingua peritissimos viros septuaginta presbyteros miserunt ad Ptolemaeum. In quo tamen voluntas Dei et consilium gerebatur. Tunc ille singulorum volens accipere documenta, et verens ne forte per interpretationem occultarent insertam divinis voluminibus veritatem, singulos a se invicem separat, et eadem scorsum positos interpretari jubet, eumdemque interpretandi ordinem in singulis voluminibus observare. Quos in unum cursum coram se revocare, et conferre ad invicem quae singuli interpretati fuerunt, jubet. Et nunc vere Deus glorificatur, et Scriptura sancta quod vere divina sit agnoscitur. Omnes enim de eadem iisdem verbis, iisdemque nominibus interpretati sunt, ab initio usque ad finem, ita ut et ipsi qui aderant, gentiles agnoscerent quod Dei nutu tunc Scripturae interpretatae sunt. Nec mirum, cum Hesdram sacerdotem inspiraverit Deus ad reparationem Hebraeorum voluminum, sub captivitate Nabuchodonosor regis corruptorum.
6.6
LIBER QUINTUS. CAPUT VI.
6.6
Hoc Irenaei testimonium ad reverentiam divinarum Scripturarum posuimus, licet quibusdam ecclesiasticis viris videatur apocryphum, pro eo maxime quod Josephus, scriptor Hebraeorum, nihil tale affirmat, sed in una eademque basilica scribit eos pariter contulisse; quod et B. Hieronymus in praefatione Pentateuchi contestatur. Sed jam ad narrationis ordinem revertamur.
6.7
LIBER QUINTUS. CAPUT VII. De miraculo facto a Christianis in exercitu Christianorum.
6.7
Igitur Antonini temporibus, quibus tot mala illata esse referuntur, M. Aurelius, frater ejus, bella infert Sarmatis ac Germanis; cujus exercitus dum siti periclitatur, quidam milites Christiani qui aderant, supplicant: quorum supplicationibus et pluvia large de coelo perfusa reficit exercitum, et fulmina crebro coruscantia fugant eminus hostes. Narrant et hoc gentilium historiae; sed, quod hoc a nostris impetratum est, subticendo dissimulant.
6.8
LIBER QUINTUS. CAPUT VIII. Antoninus regnavit novemdecim annis.
6.8
Interea moritur Antoninus; Commodus succedit imperio. Tunc Julianus apud Alexandriam suscepit sacerdotium. Tunc Pantaenus stoicus, ibidem ecclesiasticae scholae rector, in disputatione dogmatis nostri disertissimus habetur; qui fidei calore succensus, usque ad Indiam citeriorem praedicat verbum Dei; in cujus divinae eruditionis schola Clemens Alexandrinus maxime effloruit. Tunc Narcissus praesidens Ecclesiae Hierosolymorum celebris habetur, praeclarus fide et opere signorum. De quo fertur, inter universa ejus miracula, quod miro et inaudito genere virtutis aquam in oleum convertit, quando forte in solemni die vigiliarum Paschae oleum deesset luminaribus. Per idem tempus hostis generis humani, nihil unquam otii gerens, diversas et varias haereses per singula quaeque loca suscitat; in quibus maximum sui generis serpentem apud Asiam Phrygiamque producit, Montanum, qui se Paracletum nominat, et mulieres quasdam secum, Maximillam scilicet et Priscam, prophetissas esse velut ex sua inspiratione confingit. Hic impie docet nuptias solvi, et jejuniorum leges primus imponit. Hic Pepusam et Thymium, oppida Phrygiae, Hierusalem appellat, atque in haec omnes congregandos decernit. Hic exactores pecuniae statuit, et, sub nomine oblationum, munera artificiosus accipit. Hic salaria praestat praedicantibus verbum suum, ut, per hoc vincti, enixius ejus doctrinae praebeant operam. Sed traditur quod tandem ipse et mulieres suae, ipso daemone, quo inspirabantur, agente, diversis temporibus laqueo vitam finierunt, exemplo Judae proditoris. Sub hoc tempore etiam in urbe Roma regula ecclesiasticae traditionis vexatur per Blastum et Florinum schismaticos. Sed fuere tunc per Dei gratiam viri fidei et virtutis, qui tam praedictas haereses quam schismaticos destruxere, scribentes adversus haec libros vel epistolas, ut Irenaeus, Melitides, Serapio, Apollonius, et Apollinaris, et multi alii.
6.9
LIBER QUINTUS. CAPUT IX. Quaestio oborta de paschali tempore.
6.9
Interea, praesidentibus Ecclesiae egregiis sacerdotibus, sub principe Commodo, Victore apud Romam, Demetrio apud Alexandriam, Serapione apud Antiochiam, apud Caesaream Palaestinae Theophilo, et Narcisso Hierosolymis, apud Ephesum vero Polycrate, quaestio non minima exoritur in provinciis Asiae, veluti ex antiqua eorum observatione descendens, quod quartadecima luna putarent omni tempore Pascha observandum, quando scilicet Judaeis praecipitur agnus immolari, velut necessarium confirmantes, in quacunque die septimanae quartadecima luna venisset, solvi debere jejunium, cum talis consuetudo in aliis provinciis nunquam observata fuisset, vel Ecclesiis. Ob quam causam conventus episcoporum et concilia convocantur, tam apud Caesaream Palaestinae quam apud Romam, altercantibus Victore, romano pontifice caeterisque occidentalibus episcopis contra Asianos; et dicentibus quod non liceat aliquando, nisi in die Dominica, in qua Dominus surrexit, Dominicum Paschae celebrare mysterium, et in hac sola solvendum esse jejunium.
6.10
LIBER QUINTUS. CAPUT X. Ratio Polycratis, cur velit Pascha quartadecima luna observari.
6.10
Affirmantibus econtra Asianis, et maxime Polycrate, Ephesiorum episcopo, qui inter eos primatum agere videbatur, quod ab illo intemerato die Paschae, in quo, secundum Evangelium, etiam ipse Dominus suum Pascha celebravit, nihil licet addere vel subtrahere ut ultra quartumdecimum diem vel infra celebraretur; praetendentibus etiam antiquum morem et majorum traditionem, et dicentibus quia Philippus evangelista, qui cum suis filiabus dormit in Asia, et Joannes Apostolus, qui supra pectus Domini in coena recubuit, necnon et Polycarpus, discipulus ejus, observaverunt; tandem autem, inspiratione divina plurimis in unum concordantibus et sanioris fidei et scientiae episcopis; promulgatum est solemne decretum a Victore, romano pontifice, de Paschae concordia, et subscribentibus venerabilibus episcopis, Narcisso Hierosolymitano, Theophilo Caesariensi, Irenaeo Lugdunensi, cum caeteris episcopis Galliarum, et confirmantibus quod in Dominica die resurrectionis Christi mysterium Paschae debeat omnimode celebrari.
6.11
LIBER QUINTUS. CAPUT XI.
6.11
Mihi autem videtur Romanam Ecclesiam prudenti consilio et saniore sententia hoc potius elegisse, ne judaizare videremur, et Mosaicum adhuc vel figurativum Pascha observare, si super quartadecima luna solemnitatem Paschae celebremus. Unde quia, finito veteri et typico, novum Pascha Christus instituit, et pro esu agni typici tradidit immaculati sui corporis et sanguinis mysterium, recte, sicut agnum typicum non sumimus, sic jam figuram negligimus, cum rem tenemus. Itaque et illam quartidecimi diei observantiam cum Judaeis non facimus, sed die resurrectionis Domini novum potius nostrum Pascha celebramus; quia, cum Pascha transitus interpretetur, et nostrum transitum, vel de vitiis ad virtutem vel de morte ad vitam, significet, recte et vere transitus noster, qui a passione Domini incipit, cum Dominus resurgit perficitur, et ideo tunc potius Pascha celebramus. Nihil enim nobis Christum mori profuit, nisi et resurgere profuisset. Sunt et aliae forsan Patrum rationes, quas diligens et studiosus lector alicubi poterit reperire. Sed jam ad narrationis ordinem revertentes, pensemus hic aliquantulum, ut postmodum recreati sextum volumen expediamus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).