Haymo Halberstatensis-853
Historiae sacrae epitome
Epit 7.3
Choose a text
More by Haymo Halberstatensis
—
9085 Hisaep
7.1
LIBER SEXTUS. CAPUT PRIMUM.
7.1
Igitur, Commodo imperatore tredecim annis functo imperio, et Aelio Pertinace post eum solis sex mensibus, Severus suscepit principatum. Sed et Victore Papa decem annis episcopatu functo, Zephyrinus suscepit sacerdotium. Exstant eo tempore plurimi ecclesiastici viri, et stylo illustres: Heraclitus, qui in Apostolum commentatus est; et Maximus, qui de famosissima omnium haereticorum quaestione disseruit; sed et Candidus in Hexameron; idem de principio Genesis scripsit; Appius quoque. Hi cum quibusdam aliis haereses ortas suis temporibus confutant, et maxime haeresim Paulis Samosateni, habentis auctoritatem a quodam Artemone, dicentis; purum hominem et absque Deo fuisse salvatorem, et mentientis id ipsum ab apostolis antiquitus fuisse traditum. Interea, Severo quoque adversus Ecclesiam saeviente, martyres multi efficiuntur, praecipue tamem apud Alexandriam, quo ex omni Aegypto ac Thebaide, velut in quoddam stadium pietatis, athletae ducebantur. In quibus et Leonides, pater Origenis, pro fide Christi capite plexus est; qui tenerae adhuc aetatis supradictum puerum dereliquit.
7.2
LIBER SEXTUS. CAPUT II.
7.2
Hujus scilicet Origenis vitam, et actus, et dogmata si quis vult plenius nosse, legat Eusebium, de quo haec transferimus; qui de eo tanta et talia scribit, quanta et qualia non est dignum huic compendio inserere: maxime cum noverimus praedictum Eusebium a quibusdam ecclesiasticis viris aliquantulum notatum fuisse, quod nimius fuerit in laude Origenis. Illud vero de eo breviter enarramus quod etiam orthodoxi quoque et religiosi viri diffiteri non possunt.
7.3
LIBER SEXTUS. CAPUT III. De Origene.
7.3
Origenes, Leonidis martyris filius, et ipse fere a pueritia voluntate martyr, et forsitan actu, nisi quia a matre surripiente nocte vestes ejus, pia fraude praepeditus est, magnam a Deo et manifestam gratiam scientiae consequitur, potens in grammateia et caeteris communibus litteris, et in omni philosophica eruditione apprime institutus, maxime autem in lectione et doctrina divinorum voluminum potentissimus illius temporis et famosissimus indagator. Hic ergo, pro magna et incredibili scientiae praerogativa, doctor ecclesiae apud Alexandriam a Demetrio, ipsius loci episcopo, constituitur, cathedramque doctoris obtinet tertius post Pantaenum et Clementem; cujus scilicet Clementis et ipse exstitit auditor. Ubi dum, verbum Dei palam tam viros quam feminas instituens docet, et occasionem omnis turpis maledicti vult infidelibus excludere, quaedam minus perfecti sensus exercet in proprio corpore, sed ferventis fidei et nimiae castitatis opus. Nam, cum ante, omnia praecepta evangelica et voces Salvatoris observaret et observari praeciperet, illud Evangelicum attendens: Hi sunt eunuchi, qui se castraverunt propter regnum Dei, Dominicam vocem re atque opere mox in semetipsum aggreditur adimplere. Tunc igitur maxime dat operam doctrinae et praedicationi, quando adversariis nulla derelicta est obtrectandi suspicio; tunc, ut Apostolus dicit, verbum Dei opportune praedicat et importune, per diem et per noctem, publice et privatim, in abstinentia plurima, in jejuniis indeficientibus, vigiliis pene jugibus: ita ut, si quando parum aliquid somni naturalis necessitas exigeret, hunc ille non super stratum, quo omnino nullo utebatur, sed super nudi soli deprehenderet superficiem. Fertur autem quod ex ejus auditorio plurimi de utroque sexu martyres effecti sunt. Exstant ejus ingenii libri multi, inter quos in sacras Scripturas commentarios edidit sane doctissimos. Item triginta libros in partem quamdam Isaiae prophetae commentatur; in Ezechielem quoque viginti et quinque libros; totidemque in Cantica canticorum. Librum etiam de martyribus ad Ambrosium scripsit, tanta et tam districta spiritus virtute, ut ejus sententiis tanquam validissimis muris multos ad martyrium stabiliret. Sunt et alia opuscula pene innumerabilia, quae omnia in hoc compendio enumerare non est opus. Sed illud praeclarum fertur de eo, quod nunquam permisit ea quae in Ecclesiis disserebat, a notariis excipi, nisi quando, jam sexagesimum aetatis, agens annum, multo usu et labore plurimum fiduciae in verbo Dei acceperat, jam scilicet quando in eo erat vitae gravitas, et maturitas aetatis, et multae experientiae auctoritas. Inter quoque eruditionum suarum studia, ne illud quidem omisit Origenes, perscrutari et addiscere Hebraeae linguae virtutem, ut cognosceret vel ea quae a Judaeis leguntur, qualia sint, vel caeterorum interpretum, qui praeter septuaginta interpretati sunt, quanta esset eruditionis diversitas; ita ut praeter istas, quae in usu sunt, Aquilae, vel Symmachi, vel Theodotionis, invenerit etiam alias interpretationes in absconditis et secretis latentes, in quibus nec nomina quaedam interpretum reperit scripta. Dicit autem quod aliam reperit in Actiaco littore apud Nicopolim: aliam in Hierico, atque alias in aliis reperit locis. Sed et adversum haereticos confutandos, tam viva voce quam librorum disertis disputationibus elaborat. Nam et Berillum, Bostrae urbis Arabiae episcopum, qui dicebat Salvatorem nostrum neque exstitisse ante carnis nativitatem, neque propriam habere divinitatis existentiam, sed hoc solum quod interna deitas in eo habitaret, disputando confutavit, et Celsum quemdam, Epicureum philosophum, qui contrarios libros fidei scripserat. HAYMO. Unde plurimum admirari non sufficio, quod vir tam illustris, tam aperte rebel lans et obvians haereticis, devolutus sit in notissimam haeresim et errorem, scilicet quod Seraphin in Asia Spiritum sanctum exposuerit, et in alio loco de poenitentia diaboli scripserit, et de absolutione reproborum post mille annos, et multa alia quae orthodoxae fidei adversantur; maxime cum abstinentissimae et castissimae vitae fuisse referatur, et tam praeclarae doctrinae tamque puri et lucidi sermonis. HAYMO. Ego sane de eo salva fide patrum dixerim, vel quod haec omnino non scripserit, sed ab haereticis, ob praeclarum nomen ejus obfuscandum, maligne conficta sint et conscripta, et nomine suo praetitulata: vel, si scripsit, non statuit ex sententia, sed disseruit ex opinione. Nam, ut ipse dicit, philosophorum et haereticorum dogma didicerat, ne ad eos convincendos imparatior esset, si ignoraret quae apud ipsos erant; et fortasse, cum in aliquibus locis scribendo attingit eorum errores, calumniatus est hoc a semetipso dixisse. Quod si etiam praedictas haereses, ut placet quibusdam, ex sententia scripsit, valde compatiendum est tam eruditi pectoris viro, qui tantam nobis eruditionis copiam ministravit; cujus vitia, si qua sunt in scriptis, potest eorum quae fideliter scripsit luminosus quidam ac coelestis splendor exsuperare; de quo et a Patribus dictum est: Quia, ubi bene scripsit, nemo melius. Quod autem erratum est ab Origene, et contra orthodoxam fidem aliquid descriptum, opinor hoc ei accidisse, quia nimio lectionis studio philosophos est amplexus. Attigerat enim et omnino assecutus fuerat secreta Platonis, et Pythagorae, Zenonisque stoici, et Cerinthi volumina, caeterorumque philosophorum; et fortasse quia nimis est immoratus, et diutius ebibit de calice Babylonis inaurato, quodammodo coactus est de ejus faece in sacram Scripturam aliquid effundere. Ex quo valde et vigilanter cavendum est ecclesiasticis viris, ne nimis philosophicis institutis dent operam, ne forte, cum inebriati fuerint inanibus poculis, et tumidis assertionibus inflati, difficilius, retracto pede, ad humilitatem Christi revocentur, et tardius fidei nostrae acquiescant, quandoquidem edocti sunt contraria. Nec hoc dicendo artium lectores damnamus vel artes; nam et ipsae non inutiliter leguntur, ad profundas quaestiones enodandas, et pertractandas rationes: quippe ipsa est domina artium, et ei caeterae, ut pedisequae, famulantur. Verum quosdam scholasticos non mediocriter reprehendimus: qui libris gentilium tam familiariter adhaerent, et totos se immergunt, ut totum pene in eis vitae suae et eruditionis cursum consumant. Quam honestius erat ecclesiasticae intendere disciplinae! quam rectius et facilius! sacrae Scripturae libros addiscere quibus legendis si darent operam, paucioribus certe temporis spatiis totam in se bibliothecam transfunderent, quam omnes illas frivolas et pene inutiles scientiolas quibus occupantur. Sed ecce, dum nimis Origeni intendimus, et ejus occasione hunc facimus excursum, contra legem compendii, pene caeterorum qui per idem tempus fuerunt, et verbo et exemplo juverunt Ecclesiam, obliti sumus: unde nunc ad narrationis ordinem revertamur.
7.4
LIBER SEXTUS. CAPUT IV. Severus regnat annis XVIII.
7.4
Itaque Severo imperatore octodecim annis functo imperio, et tunc tradito filio ejus, Alexander quidem, de quo ante memoravimus, confessionis titulo satis clarus, Hierosolymorum Ecclesiae subrogatur episcopus, cum forte ex gente Cappadocum, ubi erat praeclarae urbis episcopus, Hierosolymam orandi gratia venisset, et omnibus divino oraculo innotuisset, tali voce coelitus emissa: Suscipite episcopum qui vobis a Deo destinatus est. Captus ergo non sinitur ad proprium episcopatum reverti, sed ibidem residere cogitur, cum tamen adhuc superesset praedictus ejusdem loci episcopus Narcissus, sed fessus senio, pontificali ministerio sufficere non potens. Interea Serapion quoque, Antiochiae episcopus, vir magnae eruditionis, cujus multa habentur opuscula, defungitur; cui succedit Asclepiades, et ipse unus ex praeclaro numero confessorum.
7.5
LIBER SEXTUS. CAPUT V. Antoninus regnat septem annis et sex mensibus.
7.5
Sed et Antoninus imperator diem obiit; cui succedit Macrinus. Quo in brevi consummato, id est post annum, successit imperator Antoninus; cujus primo imperii anno Zephyrinus romanus pontifex diem obiit, Calisto succedente. Zephyrinus Papa sedit annis octo; quo etiam finem faciente, praesidet Urbanus, qui et ipse post octo annos sedem reliquit Pontiano. Sed et Antonino, quatuor annis functo imperio, succedit Alexander.
7.6
LIBER SEXTUS. CAPUT VI.
7.6
Per idem tempus florent in Ecclesia disertissimi viri; quorum epistolas, quas ad se invicem dabant, tam facundas quam fecundas, Alexander, venerabilis Hierosolymorum episcopus, in bibliotheca Hierosolymorum, quam et ipse multo labore et sumptibus ad posteriorum utilitatem construxerat, facit diligenter reponi. Agimus gratias tantae Patrum diligentiae, quorum circa sacras Scripturas tam ferventissima occupatio et tam jugis sollicitudo fuit, ut non solum scriberent libros vel explanarent, sed etiam scripta quorumlibet virorum illustrium divinitus inspirata, multis laboribus, multis quoque expensis in opus notariorum sibi coacervarent, ad profectum universalis Ecclesiae. Haec ergo mercimonia pretiosa, hic vivus exstitit thesaurus, comparare sibi scripta majorum, et condere bibliothecam, aggregare libros in archivis templorum, magis quam nummos in arca. Audiant hujus temporis ecclesiasticae personae, et rubore confundantur, qui a vestigiis patrum tam impudenter et imprudenter recesserunt, quod servi facti sunt ancillarum, ambitionis et pecuniae; et, qui potuerunt sublimes scripturas indagare fortassis facilius, quam majores nostri( cum, illorum, diligentia, exemplaribus copiosius abundent), proh pudor! nunc ad infima rerum et contemptibilia, ad civiles causas, et loculos convertuntur. Sed haec hactenus. In illis diebus Hippolytus episcopus, multorum conditor opusculorum, inter caetera sua libellum de Pascha edidit, in quo etiam temporum canonem et descriptionem quamdam pulchra ratione depingit.( Beda:) Hic, decennovenalem circulum Paschae reperiens, primus dedit occasionem Eusebio, qui de eodem decennovenali circulo tractatum composuit.
7.7
LIBER SEXTUS. CAPUT VII. Alexander regnat XIX.
7.7
Interea, Alexandro imperatore defuncto, Maximinus Caesar succedit. Iste primus ex militari corpore, absque decreto senatus, imperator efficitur. Qui dum odio adversus praecessoris sui Alexandri domum, et matrem ejus, Mammaeam, pro eo maxime quod Christiana erat, et Origenem presbyterum, quem, Romae accitum, et honorifice habitum, ipse audierat, qui tunc non solum Alexandriae, sed toto orbe clarus habebatur, infestat; hac, inquam, occasione persecutionem commovet per Ecclesias, maxime adversus doctores ecclesiarum.
7.8
LIBER SEXTUS. CAPUT VIII. Maximinus regnat tribus annis.
7.8
Sed per Dei providentiam in brevi consummatus, simul finem vitae et persecutionis facit.
7.9
LIBER SEXTUS. CAPUT IX. Post quem imperat Gordianus.
7.9
Pontiano vero, Romano Pontifice, tunc finem faciente, succedit Antherus; qui cum non amplius quam mense uno ministrasset, sacerdotium reliquit Fabiano.
7.10
LIBER SEXTUS. CAPUT X.
7.10
Hic, testimonio Spiritus sancti in specie columbae super caput ejus descendente, episcopus ordinatur; quod alii de eo, alii de Zephirino episcopo factum fuisse tradunt. Per idem tempus Africanus inter scriptores ecclesiasticos nobilis habetur. Hic multos scribit libros et epistolas, inter quos Matthaei et Lucae in generatione Christi evidentissime ostendit consonantiam: et Chronicam ipse componit.
7.11
LIBER SEXTUS. CAPUT XI. Gordianus imperat sex annis.
7.11
Interea, Gordiano imperatore finem faciente, Philippus cum Philippo filio suo succedit; hic primus omnium imperatorum Christianus fuit. Cui volenti interesse vigiliis Paschae, et communicare mysteriis, restitit Fabianus Papa, nec permisit, donec confiteretur peccata sua, et staret inter poenitentes. Hic post tertium sui imperii annum, cum millesimus a conditione Romae annus esset expletus, magnificis ludis celebrat Urbis natalem.
7.12.1
LIBER SEXTUS. CAPUT XII. Philippus regnat annis septem.
7.12.1
Post hunc Decius succedit. Hic cum Philippum patrem, et filium interfecisset, et ob odium eorum infestus esset Christianis, persecutionem movet Ecclesiis: in qua Fabianus in urbe Roma martyrio coronatur; Cornelio succedente, qui et ipse resolvitur martyrio. In Hierosolymis quoque Alexander, vir eruditissimus, episcopus praeclarus, e numero confessorum, post longaevae vitae venerandam canitiem, post multos cruciatus et vincula, inter ipsa vicissim sibi succedentia tormenta deficit.: Tunc sanctus Antonius monachus Aegypto dicitur exortus. Interea sub Decio persecutio Christianin illata vehementer exarsit, et innumerabiles sancti de utroque sexu, maxime apud Alexandriam, agones desudant; ita ut crederes prima persecutionum tempora renovari, de quibus Dionysius, Alexandrinus episcopus, in epistolis suis ad Fabianum episcopum plenissime refert; qui et ipse Dionysius postmodum capitis plectitur sententia.
7.12.2
Sed quia in area Domini etiam paleae erant cum tritico, aliquanti tunc ad primam judicis faciem Christum negant, ad aras prosiliunt, timentes magis bonorum temporalium direptionem, quam summum bonum amantes. De quibus praedixerat Dominus: quoniam qui pecuniam amant, haud difficile labuntur. Quo tempore Novatus, Cypriani episcopi presbyter, exsurgit. Hic, a juventute spiritu immundo vexatus, cum tempus a Domino apud exorcistas consumpsisset, aegritudinem incurrit gravem, ita ut desperaret: unde et jacens in lecto pro necessitate aqua perfusus est, nec reliqua in eo, quae baptizati consequi solent, solemniter adimpleta sunt, unde et Spiritum sanctum nunquam potuit promereri. Hic Romam veniens elatione tumidus, spem salutis penitus, etiam si digne poenituissent, novo dogmate conatur lapsis adimere, ex quo et princeps efficitur haereticorum Novatianorum; qui, ab Ecclesia separati, novo nomine catharos, id est mundos, se appellaverunt; ob quam rem concilium sacerdotale celeberrimum in urbe Roma congregatur, cujus acta concilii sequens libellus explicabit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).