Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Haymo Halberstatensis-853
Homiliae
Homi 152.8
Choose a text More by Haymo Halberstatensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9086 Homili13
152.1
HOMILIA IX. DE CONFESSORIBUS.
152.1
« In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam peregre proficiscens vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talenta, alii duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est.» Et reliqua. In similitudinibus, quas ad ignorantiam nostram instruendam Dominus proposuit, sollicite considerandum est, quia sic quaedam ad nostram proponuntur admonitionem, ut specialiter ad ipsum Dei et hominum pertineant Mediatorem. Quod in hujus lectionis serie comprobatur, cum dicitur:« Homo quidam peregre proficiscens vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.» Homo enim iste per similitudinem Dominus Jesus Christus accipiendus est, qui cum sit Deus ante saecula, factus est homo in fine saeculorum, de quo scriptum est:« Homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus.» Iste autem homo peregre profectus est, quando carnem suam quam ex hominibus assumpsit ascendendo in coelum elevavit. Ex eo enim tempore quo primo homini dictum est:« Terra es, et in terram ibis,» proprie locus carnis terra est. Sed iste homo peregre profectus est, quia caro quam assumpsit, non corruptionem vidit, sed post resurrectionem in coelos ascendit. Hujus hominis servi homines sunt, quos sibi ad serviendum, seque laudandum rationabiles condidit. Huic autem homini servire summa libertas est: ab ejus servitute recedere turpissima servitus est. Hujus se servum gloriabatur Paulus, cum dicebat;« Paulus servus Christi Jesu.» Et iterum:« Gratias ago Deo meo, cui servio a progenitoribus meis.» Et Psalmista:« Ego servus tuus, et filius ancillae tuae.» Et iterum:« Servus tuus sum ego.» Bona autem hujus hominis, spiritalia dona sunt, id est virtutes animae, quae de ejus bonitate sunt natae, et illius largitate nobis collatae, qualis est charitas, pax, patientia, humilitas, castitas, sobrietas, et his similia. Ergo peregre profecturus vocatis servis tradidit bona sua, quia spiritalibus spiritalia dona concessit. Et quia eadem dona non omnes aequaliter accipiunt, sed secundum dantis distributionem, alius plus, alius minus proficit, recte dicitur:
152.2
« Et uni dedit quinque talenta, alii duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim.» Sicut talentum apud antiquos variis modis librabatur, ita dona Spiritus sancti diversa sunt juxta accipientium merita, non in se, sed in aliis, qui ea accipiunt. Nam ab uno Domino diversa dona servis dantur, juxta illud quod ait Apostolus:« Alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae, secundum eumdem spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.» In quinque ergo talentis, quinque sensus corporis designantur, per quos exterior homo regitur, visus videlicet, auditus, gustus, odoratus et tactus, in duobus autem intellectus et operatio designatur. Et unius talenti nomine intellectus solummodo exprimitur. Plus ergo accipit cui duo, quam cui quinque talenta commissa sunt: quia sunt nonnulli qui per exteriores sensus opera quae possunt operantur, et tamen in intellectu spirituali minus proficiunt. Sunt vero et aliqui, qui extrinsecus magna agunt, et interius majora intelligunt. Sunt etiam aliqui qui unum tantum talentum accipiunt, quia bona quidem intelligunt, sed operari minime student. De quibus scriptum est:« Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.» Quod autem studio in multiplicandis bonis operibus insistere debeamus, manifestatur cum subditur:
152.3
« Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.» Jam superius per quinque talenta, quinque corporis sensus: et per duo, intellectum et operationem diximus designari. Quinque ergo talenta geminare, est per exteriores sensus devotissime Deo servire, tribuendo esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestitum, in carcere positum requirendo, infirmum visitando, mortuum sepeliendo, aliaque pietatis opera implendo. Quasi enim talenta multiplicando geminantur, quando nonnulli tardiores in sensu per consuetudinem boni operis, in intellectu spirituali proficiunt. Duo quoque talenta geminant, qui bene vivendo et docendo, Ecclesiam Dei multiplicare non negligunt, illud attendentes quod ad Timotheum scribitur:« Doctrinam quam accepisti a me, commenda fidelibus hominibus, qui idonei sunt et alios docere.» Taliter accepta talenta servis spiritualibus geminare suadebat Apostolus, cum dicebat:« Habentes donationes secundum gratiam quae data est nobis, differentes, sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.»
152.4
« Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.» Quasi enim unum talentum in terra abscondit, qui ingenium, quod a Deo accepit, in terrenis actibus occupat, seseque totum in mundi amore obligat. Sed veniet tempus quando spiritales de acquisito lucro gaudeant, et mundi amatores pro suis cupiditatibus erubescant, unde et subditur:
152.5
« Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.» Post multum tempus Dominus redire dicitur, quia longum spatium est inter Domini ascensionem et secundum ejus adventum. Tunc enim ratio cum servis ponetur, quando districte a nobis exiget dona, quae misericorditer nobis tribuit, quando astabimus ante tribunal Christi, ut Apostolus ait, rationem pro his quae gessimus reddituri. Felix autem qui in illa hora discussionis talis inventus fuerit, qualis iste memoratur, de quo subditur:
152.6
« Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.» Ex quinque enim talentis alia quinque lucratur, qui per quinque sensus corporeos, quos supra diximus, bona quae potest operatur. Sunt enim nonnulli in Ecclesia, qui cum tardiores videantur ingenio, tamen cum per exterius ministerium fideliter serviunt, ejus munere ad spiritualem intellectum perducuntur, in tantum ut etiam aliquando in ecclesiasticum magisterium eligantur. Qualem autem mercedem sit recepturus, manifestatur cum subditur:
152.7
« Ait illi dominus ejus: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium domini tui.» Pauca enim sunt omnia praesentis vitae ad comparationem futurorum bonorum, quamvis magna esse videantur. Qui ergo super pauca fidelis fuit, super multa constituitur, quia is qui terrenam substantiam bene dispensavit, pro rebus transitoriis perpetuam accipiet mercedem, audiens ab ipso judice:« Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi.»
152.8
« Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo superlucratus sum.» Similiter alia duo lucratur talenta, qui a domino duo acceperat, quando is qui intellectum et operationem habet, non solum bene vivendo, sed etiam bene docendo plurimos ad amorem Dei vocat. Notandum autem, quod et is qui de quinque talentis decem, et is qui de duobus quatuor reportavit, aequali voce collaudantur, cum utrique a domino dicitur:« Euge, serve bone et fidelis,» quod est, bene gaude. Et qualiter servus cum domino gaudeat, declaratur cum subinfertur:« Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam.» Cui recte dicitur:« Intra in gaudium domini tui.» Quia cum tantis et pro tantis mercedem accipiet, quantos bene vivendo, bene docendo lucratus est. In quibus verbis intelligimus, quia illi majorem mercedem sunt a Domino in aeterna vita recepturi, qui bene vivendo, ut diximus, et bene docendo, ad aliorum eruditionem vel doctrinam spiritualiter invigilant. Quod alibi Dominus apertius declarat, cum dicentibus apostolis,« Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes?» respondit:« Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Beatus ille servus, quem cum venerit dominus, invenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.» Qui enim super omnia bona constituitur, duplicem mercedem accipiet, non solum qui sancte vixit, sed etiam qui digne docuit. Unde Daniel cum de resurrectione mortuorum loqueretur, ut ostenderet magistros spirituales super omnia constituendos, ait:« Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.» Quam desiderabilem vocem et ineffabile gaudium audire desiderans beatissimus pater noster, cujus hodie festivitatem celebramus, talentum sibi creditum bene docendo et bene vivendo studuit erogare, ut geminatum illud Domino reportaret, non tantum monendo pios, sed etiam comprimendo reprobos. Et ideo quia juxta Scripturae vocem, gaudium patris est filius sapiens, tanta hujus excrescunt merita gaudiorum, quanta incrementa proficiunt spiritualium filiorum. Unde necesse est, ut unusquisque nostrum, fratres charissimi, hujus beatissimi patris nostri vestigia sequentes, talentum quod a Deo accepimus, non in terra abscondamus, sed cum magno desiderio erogare studeamus, ut geminatum Domino referamus. Et quia alius artem legendi, alius cantandi, alius praedicandi, alius pingendi, alius ea quae ad ornamentum ecclesiae pertinent fabricandi talentum accepit, alius hoc quod didicit studeat erogare. Nec solum in ecclesiasticis ministeriis, sed etiam sunt tales in hoc populo, qui diversas artes habent quibus victitant, alii caementarii, alii lignarii, alii fabri, alii sectores, et unicuique ars qua pascitur, pro talenti commendatione reputabitur: et si in hoc quod scit alios instruit, mercedem in futuro recipiet. Qualiter autem hujusmodi talenta quod accepit, erogare debeat, Dominus ostendit cum ait:« Gratis accepistis, gratis date.» Unde necesse est, fratres dilectissimi, unicuique nostrum, ut cum summa diligentia vigilanter cogitet, quatenus talentum quod accipit, duplicatum Domino repraesentet. Si autem suae talentum utilitatis prodesse aliis non vult, timeat increpationem quam is qui talentum unum in terra abscondit, a Domino audivit:« Serve male et piger, quare non dedisti pecuniam meam nummulariis, et ego veniens, recepissem utique quod meum est cum usura?» Et implebitur quod sequitur:
152.9
« Tollite ab eo talentum, et date illi qui habet decem talenta.» Quia quaecunque sine charitate operatus est, bona in conspectu Dei non sunt, quamvis bona coram hominibus videantur. Tanto enim quisque ampliorem gloriam cum Domino possidebit, quanto largius talentum acceptum pro ejus amore erogaverit, quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note