Haymo Halberstatensis-853
Homiliae
Homi 66.60
Choose a text
More by Haymo Halberstatensis
—
9086 Homili13
66.1
HOMILIA LXIV. IN DIE SANCTO PALMARUM Passio Domini nostri Jesu Christi secundum Matthaeum.
66.1
« In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Scitis quia post biduum Pascha fiet,» et reliqua. Legimus Dominum ante sex dies Paschae venisse Hierosolymam, cum frequentia turbarum et cum ramis palmarum. Ab illo ergo die quo Hierosolymam vectus asino intravit, usque ad hunc diem quo haec praedicebat apostolis suis, intelligimus praecessisse quadriduum et superesse biduum usque ad Pascha. Allegorice vero biduum significat duo Testamenta, Vetus et Novum, quae sectatores et observatores suos ad claritatem vitae aeternae perducunt.« Post biduum» vero, id est, post manifestationem duorum Testamentorum, verum Pascha in mundo celebratum est. Pascha autem non est Graecum, ut quidam autumant, sed Hebraeum. Hebraice enim PESACH interpretatur transitus. Primo ideo transitus, quia in hac die transit Dominus super Aegyptum. Aegyptios vastans et Israeliticum populum liberans. Deinde, quia ipsa die transiens exterminator per regnum Aegyptiorum, primogenita eorum interfecit. Tertio, quoniam in hac celebritate festivitatis, Redemptor noster de hoc mundo transivit ad Patrem, sicut Joannes plenius manifestat, dicens:« Ante diem festum Paschae sciens Jesus quia venit ejus hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem.» Quarto modo, ut nos mystice informaremur quia per Christi passionem transitum ab hac mortalitate ad veram immortalitatem transire habuimus.« Et filius hominis tradetur ut crucifigatur.» Errant qui putant Dominum horruisse vel timuisse passionem, cum non solum ante biduum passionem suam praedixit, verum multo ante eamdem passionem praedixerat. Et instante eadem passione, noluit declinare insidias, sed caeteris ire nolentibus, sponte se ad passionem obtulit. Multis modis traditus est Dominus: Primum tradidit eum Deus Pater, sicut Paulus apostolus dicit:« Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro omnibus tradidit illum.» Deinde tradidit ipse Filius semetipsum, sicut idem Paulus dicit:« Qui tradidit semetipsum pro nobis.» Tertio tradidit eum Judas Judaeis, Judaei tradiderunt eum Pilato ad judicandum, Pilatus militibus ad crucifigendum.
66.2
« Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicitur Caiphas.» Reprehenditur in hoc loco iniquitas et malevolentia Judaeorum. Qui enim vicino Pascha debuerant se praeparare, parietes templi levigare, pavimentum verrere, et hostias et sacrificia, quae offerenda erant in solemnitate Paschae, praeparare, et semetipsos ad festum Paschae celebrandum praeparare, congregantur ineuntes consilium, quomodo Dominum morti tradant.
66.3
« Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.» Sic videtur simplex sermo sonare, quasi ob seditionem caverint Judaei dominum in die festo comprehendere, timentes seditionem turbarum. Quod non procedit, sed potius ita intelligendum est, quia timebant ne auxilio populi de manibus illorum tolleretur, quia omnes sicut prophetam eum habebant.« Ne forte tumultus,» id est ne motio« fieret in populo.»
66.4
« Cum autem esset Jesus in Bethania, in domo Simonis leprosi.» Recte exsequendum putabat evangelista quid Dominus egerit in Bethania ante sex dies Paschae, pridie antequam iret Jerusalem sedens asino. Quod autem dicit,« in domo Simonis leprosi,» Simonem hunc non debemus putare eo tempore fuisse leprosum, sed quidem leprosus fuerat, et mirabiliter a Domino curatus, pristino scilicet nomine permanente, ad memoriam curationis illius: sicut Matthaeus publicanus dicitur, non quia adhuc publicanus esset, sed quia olim publicanus exstiterit. Et pulchre Dominus ante passionem in Bethania fuisse legitur. Bethania quippe interpretatur domus obedientiae, ut aperte ostenderet quia per summam obedientiam ad passionem veniret.
66.5
« Accessit ad eum mulier, habens alabastrum unguenti pretiosi.» Haec mulier ipsa est Maria Magdalena, de qua Dominus septem daemonia ejecit. Quae primum quidem ad Dominum accedens in domo Pharisaei, lacrymis pedes ejus abluit et capillis tersit. Postomodum vero familiaris Domino effecta, ad ipsum caput ungendum accessit. Et quia multum dilexit, multorum peccatorum veniam promeruit. Alabastrum genus est marmoris pretiosi, variis coloribus intertincti, quod ferunt medici optimum esse ad unguenta incorrupta servanda.« Pretiosi.» Alius evangelista dicit quomodo hoc unguentum fuerit pretiosum, narrans illud ex nardo pistica factum. Nardus autem frutex est aromatica, pingui et tenui radice, principatum tenens inter omnes species, de quibus conficiuntur unguenta. Pistica, id est fidelis, non corrupta, sicut solent medici quibusdam herbis veritatem unguentorum corrumpere. Alius evangelista ut ostenderet hoc unguentum pretiosissimum fuisse, narrat quia ex spicis nardi fuerit confectum. Fit quidem ex radice optimum, sed pretiosius est quod fit ex spicis. Mystice, devotio Mariae fidem Ecclesiae significat, quae Domini quidem caput ungit cum potentiam divinitatis illius praedicat, dicens cum Joanne apostolo:« In principio erat Verbum.» Pedes ungit, cum infirmitatem humanitatis ejus praedicat, dicens cum eodem Joanne:« Et Verbum caro factum est.»
66.6
« Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: Ut quid perditio haec?» Hic videntur dissonare Matthaeus et Joannes, cum Joannes solummodo hanc indignationem Judae designaverit, reddens causam quare indignatus sit in effusione unguenti, scilicet quia fur erat, et loculos habens ea quae mittebantur portabat. Sed tropus quidam est, qui appellatur synecdoche, plerumque singularem pro plurali, frequenter vero pluralem pro singulari numero ponens. Hoc ergo genere locutionis possumus dicere hic a Matthaeo positum esse plurale pro singulari, discipulos videlicet dicens indignatos fuisse. Dicendum est autem quia si alii discipuli indignati sunt; Judas autem non causa pauperum, sed causa invidiae, dolens sacculis suis subtrahi quod in Domini capite fundebatur.
66.7
« Potuit enim istud venundari multo,» subauditur pretio,« et dari pauperibus.»
66.8
« Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? Opus bonum operata est in me.» Mitis et benignus magister non arguit discipulos de mulieris indignatione, non addit ad ultimum ipsum suum proditorem et traditorem invidia erga se laborantem, sed dixit:« Opus bonum operata est in me.»
66.9
« Nam semper pauperes habebitis vobiscum, me autem semper non habebitis.» Et hoc contrarium esse videtur illi sermoni quo dicit Dominus:« Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.» Sed illud de divinitate accipiendum est, illud vero de humanitate: nam secundum humanitatem non semper cum eis est moraturus.« Nam, inquit, semper habebitis pauperes,» et misericordiam eis poteritis impendere,« me autem non semper habebitis.»
66.10
« Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.» Et est sensus istorum verborum: Unguentum quod vos putatis esse causam perditionis, officium est meae sepulturae.« Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.» Id est, corpus meum praevenit ungere dum adhuc vivo, quod factura est mortuo, si licuerit ei. Legimus namque quia Maria, posito Domino in monumento, cum aliis sanctis mulieribus emit aromata et alia unguenta pretiosa, ut venientes ungerent corpus Domini. Quod tamen minime implere potuit, quia praeventa fuit resurrectione Domini. Hoc illo pertinet quod Dominus ait:« Ad sepeliendum me fecit,» id est quod mortuo factura est, si licuerit ei, vivo mihi exhiberi studuit.
66.11
« Amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hoc fecit in memoriam ejus.» Notandum est quia Dominus, post biduum passurus et crucifigendus a Judaeis, Evangelium suum praedicit per universum orbem esse praedicandum. Praedicatur ergo inter alia miracula Salvatoris etiam Mariae benevolentia, et ejus devotio ab omnibus laudatur, scilicet quod caput Domini unxerit, quod pedes illius lacrymis infuderit, quod capillis terserit. Et non tam devotio Mariae praedicatur quam fides et devotio sanctae Ecclesiae.« Dicetur et quod hoc» subaudiatur opus,« fecit in memoriam ejus.»
66.12
« Tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Judas Scarioth, ad principes sacerdotum.» Dicendo« tunc abiit,» ostendit hunc non invitum Dominum Salvatorem prodidisse, sed sponte ad perditionem accessisse, et, cupiditate ductum, ejus perditionem promisisse.
66.13
« Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?» Non constituit eis pretium, sed in illorum arbitrio posuit quid ei dare vellent, ut non Dominum, sed quasi vile mancipium vendere putaretur.« At illi constituerunt ei triginta argenteos.» Impletum est hoc quod omnipotens Deus per Zachariam questus fuerat, dicens:« Si bonum est in oculis vestris, afferte mihi mercedem: sin autem, quiescite, et appenderunt mercedem meam triginta argenteos, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis.» Pro universis beneficiis quae Dominus operatus fuerat in eis, triginta argenteorum pretio appretiaverunt eum. Sciendum vero est, quod Joseph non viginti aureis venditus est( ut quidam putant, secundum quod editio Septuaginta declarat), sed potius viginti argenteis, ne servus pretio chariori Domino venderetur.
66.14
« Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet.» Id est, opportunum locum, quo eum tradere posset, quaerebat. Quam opportunitatem quaerebat, alius evangelista manifestat, videlicet, ut traderet eum sine turbis, id est sine suffragio populi: quia timebat eum de manibus suis adjutorio populi liberari.
66.15
« Prima autem die Azymorum accesserunt discipuli ad Jesum.» Primam Azymorum appellat quartam decimam diem primi mensis, quando ad vesperam agnus immolabatur. Azyma autem dicebantur reliqui dies septem sequentes, eo quod sine zyma, id est sine fermento essent. Non enim licebat in illis diebus fermentatum aliquid comedere. Ponitur tamen et Azyma pro Pascha, et Pascha pro Azyma, sicut hic, ubi ipsam festivitatem paschalem Azyma appellat.« Ubi vis paremus tibi comedere pascha?» Intelligimus in hoc loco quod Judas simul cum aliis discipulis accesserit ad eum. Pauper, inquiunt, es, et pauperem te nos pauperes sumus secuti, causa tui amoris, quidquid habere potuimus, dereliquimus.« Ubi vis ergo paremus tibi comedere pascha?»
66.16
« At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit, Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.» Idioma Hebraicae linguae est, sine denominatione certarum personarum loqui, quod in hac ratione servatum est. Et pulchre Dominus non exprimit nomen illius, apud quem celebraturus it Pascha, ostendens quia nemo excipitur a celebritate paschali, quicunque cum Domino voluerit ea celebrare.« Et dicite ei: Magister dicit, tempus meum,» id est tempus passionis meae,« prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.»
66.17
« Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt pascha.» Alius evangelista dicit, quia euntes discipuli invenerunt coenaculum magnum stratum, et ibi paraverunt. Non enim vacat a magno mysterio, quod Dominus in coenaculo Pascha celebraverit. Significat enim coenaculum altitudinem spiritualis intelligentiae. Transcensis ergo carnalis litterae instrumentis, in coenaculo celebravit Pascha, hoc est in altitudine Novi Testamenti, dans nobis exemplum, ut si Pascha cum Domino volumus celebrare, ima et infima transcendamus, et in coenaculo, hoc est in divinae contemplationis altitudine, Pascha cum Domino celebremus.
66.18
« Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.» Vesper significat ultimam aetatem, in qua verus Sol occubuit patiendo crucem, quam pro salute generis humani sustinuit. Hoc ergo vespere discubuit cum duodecim discipulis suis, hoc est, quietem aeternam per sanguinis sui effusionem eis praeparavit.
66.19
« Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.» Poterat quidem Dominus traditorem nominatim exprimere, sed noluit, ne, impudentia vinctus, in barathrum negationis incideret. Admonet ergo illum generaliter ad salutem, ut admonitione correctus poenitentiam ageret.
66.20
« Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: Nunquid ego sum, Domine?» Et vere valde sunt contristati, quia non solum poterant mortem Domini meditari, sed etiam nec audire. Unde Petrus apostolus audiens Dominum de passione sua loquentem dixit:« Absit hoc a te, non morieris.» Sciebant quidem omnes apostoli, quod nil tale in Dominum cogitaverunt, sed conscii suae fragilitatis, plus magistro quam suae fragilitati credentes, dicebant:« Nunquid ego sum, Domine?»
66.21
« At ipse respondens ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.» Jam superius dixerat:« Unus vestrum me traditurus est,» sed quia ille admonitus non egerat poenitentiam, jam apertius illum designat, dicens:« Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.» Paropsis vas est quadratum, dictum quod sit paribus absidibus, id est aequis lateribus. Est autem vas escarum, quod Marcus evangelista catinum appellat, quod est vas fictile. Intelligitur ergo in mensa Domini fuisse aliquod vas escarum, quod contineret liquamen, in quo Judas manum cum magistro intinxit, ut bonam conscientiam mentiretur.
66.22
« Filius quidem hominis vadit,» subaudiatur ad passionem,« sicut scriptum est de illo.» Vae autem« homini illi, per quem Filius hominis tradetur.» Sed usque hodie vae homini illi qui corpus sui Redemptoris non Judaeis, sed membris suis peccatoribus tradit, integritatem fidei corrumpentibus. Multi sunt qui scelus Judae detestantur, quod impie egerit, quod magistrum suum tradiderit: illum autem reprehendentes, ipsi reprehensionem minime in semetipsis cavent. Dum enim veritatem pro pecunia subvertunt, quid aliud quam Christum tradunt? Ipse enim dixit:« Ego sum veritas» Dum fraternam charitatem aliqua fractione violant, quid aliud quam Christum tradunt? Unde scriptum est:« Deus charitas est.»--« Bonum erat ei si natus non fuisset homo ille.» Non ita est intelligendum quod Judas antea fuisset, vel esse posset, quam nasceretur, qui nec bene nec male agere posset: sed simpliciter accipiendum est, quia melius est non subsistere quam male subsistere.
66.23
« Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Nunquid ego sum, rabbi?» Quod dicit rabbi, signum est infidelitatis, vel etiam argumentum est excusationis, quod non Dominum, sed magistrum eum vocat: quasi aliquam excusationem habeat, ut non Dominum, sed magistrum saltem tradiderit.
66.24
« Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit,» etc. Expletis solemniis Paschae, transit Dominus ad sacramenta novi Paschae demonstranda. Postquam coenavit, dedit eis panem et vinum, in mysterio videlicet corporis et sanguinis sui. Quia enim panis confirmat cor hominis, et vinum auget sanguinem in homine, merito idem panis in carnem Domini mutatur, et idem vinum in sanguinem Domini transfertur: non per figuram neque per umbram, sed per veritatem. Credimus enim quia in veritate caro est Christi, similiter et sanguis. Sed quia humana fragilitas non consuevit carnibus crudis vesci, et sanguinem potare, translata est eadem caro in panem, et idem sanguis in vinum. Sed merito quaeritur cur nos jejuni tantum sacramentum quotidie sumimus, cum Dominus, finito convivio, panem corporis sui et calicem sanguinis sui in mysterio discipulis suis propinaverit. Ad quod dicendum est quia primum decebat significativum Pascha consummari, ac deinceps Pascha verum induci. Postmodum vero patres Novi Testamenti, videlicet apostoli et sequaces illorum, statuerunt ut in veneratione tanti sacramenti a jejunis quotidie sumeretur. Illud vero perpendendum est, quod a nullis panis solus, neque vinum sine aquae permistione offertur Quia enim, dicente Joanne, aquae populi sunt, miscetur aqua vino, ut videlicet nos intelligamus quia passio Christi pro nobis perpetrata est. Neque passio Christi absque utilitate generis humani celebrata est, et nos sine Christi passione salvari non poteramus. Si enim solum vinum sine aquae permistione offerretur, posset talis esse intelligentia, quod nos absque adjutorio Christi et passione salvari possemus. Sed jungitur aqua vino, et panis conficitur cum aqua, ut aperte detur intelligi quod neque passio Christi sine salute nostra possit fieri, neque nostra salus sine illius adjutorio consistere valeat.« Accepit panem,» quod erat corpus suum,« benedixit et fregit,» ut ostenderet corpus suum omni benedictione esse repletum, et ita per passionem esse frangendum, ut tamen Divinitatis plenitudine esset repletum.« Deditque discipulis suis, et ait: Accipite et comedite.» Hoc valet contra eos qui mortuis hominibus eucharistiam largiuntur. Cum enim Dominus dicit,« accipite» statim subjunxit,« et comedite:» quia non sufficit accipere, nisi quisquis comedat ad salutem suam, quia quod in vita sua accipere non potuerunt, post mortem accipere non poterunt.
66.25
« Similiter accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.» Ut sciamus quia quicunque accipit, bibere debet.
66.26
« Hic est enim sanguis meus Novi Testamenti.» Quod enim dicit,« hic est Novi Testamenti sanguis,» ad differentiam Veteris Testamenti dicit. In Veteri Testamento sanguis hircorum et vitulorum effundebatur, et inde aspergebantur qui mundandi erant.« Qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.» Pro omnibus effusus est Christi sanguis, sed non omnibus prodest, sed illis solummodo qui credunt in passionem suam: et illis qui eodem Spiritu sancto regenerantur quo Christus in utero Mariae est conceptus.
66.27
« Dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.» Juxta litteram promittit se nunquam esse bibiturum de genimine vitis, donec resurgeret a mortuis. Postquam autem resurrexit, non solum comedit, sed etiam bibit cum discipulis suis, sicut Petrus apostolus declarat, dicens:« Nobis qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis.» Sed qui altius intelligunt, spirituale mysterium ibi requirunt. Vitis enim nomine significatur plebs Israelitica, ut in Psalmo:« Vineam de Aegypto transtulisti.» Et iterum in Isaia:« Vinea enim Domini Sabaoth, domus Israel est.» Dicit ergo:« Non bibam de hoc genimine,» id est de generatione hujus vitis,« donec bibam illud novum in regno Patris mei.» Regnum Patris sui appellat hic fidem credentium. Ait ergo: Non recipiam ab hac hora meae passionis carnales victimas ac caeremonias, donec vinum dulcissimum bibam, id est fidem illorum vobiscum in regno Patris mei. Nam post resurrectionem illud vinum bibit. Bibit enim dulcissimum vinum de genimine istius vitis. in illis videlicet qui post resurrectionem crediderunt praedicantibus apostolis, sicut in Actibus apostolorum legimus, praedicante Petro, una die credidisse quinque millia, alia die tria millia, et deinceps multa millia: in illis bibit vinum dulcissimum post suam resurrectionem.
66.28
« Et, hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.» Hoc est, quod Psalmista ait:« Edent pauperes, et saturabuntur: et laudabunt Dominum, qui requirent eum.» Hinc etenim consuetudo exorta est, ut quando coelesti pane pascimur, sive terreno cibo reficimur, hymnum Deo dicamus. Vel etiam hymnum possumus intelligere illam orationem per quam Patri discipulos commendavit, quam Joannes ad plenum exsecutus est, quae ita inchoatur:« Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te:» in qua non solum pro apostolis oravit, sed etiam pro omnibus qui credituri erant per verbum illorum in ipsum. Quod autem Dominus post coenam in montem Oliveti exiit, aperte dedit nobis exemplum, ut, postquam divino pabulo pascimur, ad culmen virtutum quantocius properemus.
66.29
« Tunc dixit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte.» Σκάνδαλον enim Graece, Latine dicitur offensio, sive impactio pedum. Praedicit enim Dominus quod scandalum passuri essent in eum, ut veniente hora scandali non desperarent propter scandalum, sed potius ad poenitentiam converterentur. Et pulchre ait,« in ista nocte,» quoniam sicut qui inebriantur, nocte inebriantur, ita qui scandalum patiuntur, in nocte, hoc est, in tenebris incredulitatis et ignorantiae, patiuntur.« Scriptum est enim: Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis.» Hoc in Zacharia propheta scriptum est, aliis quidem verbis, et ex alterius persona. Ibi enim prophetae persona loquitur ad Dominum:« Percute pastorem,» id est Christum, qui dicit:« Ego sum pastor bonus,»--« et dispergentur oves gregis,» id est apostoli, qui, relicto eo, omnes fugerunt.
66.30
« Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.» Impletum est hoc, quando duodecim apostoli post resurrectionem abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus. Et videntes eum adoraverunt.
66.31
« Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor.» Non temeritatis quidem haec sunt verba, sed potius ardoris magni, quem in Dominum Petrus habebat. Eodem autem ardore, quo et caetera loquebatur, et faciebat, etiam haec loquebatur. Sed Petrus, qui infirmus erat, de infirmitate sua praesumebat, Dominus autem, omnium conscius, quod futurum erat praedicebat.
66.32
« Tunc venit Jesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani.» Gethsemani vallis est juxta Jerusalem, in qua monstratur usque hodie locus ubi Dominus oravit, cum ecclesia superexstructa. Interpretatur autem Gethsemani vallis pinguium, vel pinguedinum. Non autem frustra in monte aliquando orabat, et aliquando in valle. In monte etenim orat, ut tempore orationis nostrae humilitatem, et contritionem cordis nos habere doceat. Et hoc in valle pinguium sive pinguedinum, ut scilicet oratio nostra condita sit pinguedine charitatis. Vel aliter, in monte unusquisque orat, qui coelestis patriae praemia poscit. In valle autem nihilominus orat, qui carnalia a Deo petit, mortem videlicet inimicorum, ultionem hostium, abundantiam temporalium facultatum.
66.33
« Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse.» Contristabatur, non timore vicinae passionis, propter quam sufferendam venerat, sed propter perditionem Judae, et propter dispersionem populi Judaeorum, et scandalum discipulorum, et eversionem miserae Jerusalem, his causis contristatur Dominus.
66.34
« Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem.» Errant qui putant Dominum non veram animam habere: si enim non habuit veram animam, quare dicit:« Tristis est anima mea usque ad mortem?» Et notandum est, quia non dicit propter mortem, sed usque ad mortem, hoc est, donec apostolos meos et omnes credentes effusione sanguinis mei redimam.« Sustinete hic, et vigilate mecum.» Non admonet ergo Dominus vigiliam corporis, quae tunc temporis non erat, sed potius spiritualem vigiliam mentis, ne videlicet mens apostolorum sive fidelium sopore infidelitatis torperet.
66.35
« Et progressus pusillum, procidit in faciem suam.» Procidit autem Dominus in faciem suam, ut humilitate corporis humilitatem mentis demonstraret.« Mi Pater,» Blandientis affectu loquitur.« Si possibile est, transeat a me calix iste.» Orat ut si fieri possit, quatenus genus humanum salvetur sine passione sua, transeat ab eo calix passionis, non timens eamdem passionem sufferre, sed dolens Judaeos tantum scelus admittere in passione sua. Vel potest aliter intelligi:« Si possibile est, transeat a me calix iste,» id est, si possibile est ut Ninive salvetur, nisi cucurbita aruerit, hoc est, si fieri potest ut gentilitas per universum mundum liberetur sine Judaeorum perditione et interitu, transeat a me calix passionis. Sed quia ex infirmitate carnis Patri haec dixerat, redit ad semetipsum: et quod per infirmitatem abnegaverat, ex Divinitatis persona confirmat, dicens:« Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu,» id est ut non hoc fiat, quod ego ex parte humanitatis loquor, sed propter quod ad terram tua voluntate descendi.
66.36
Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes.» Quia videlicet gravati erant tam tristitia. quam Domini passione.« Et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?» Ac si diceret: Quomodo pro me mori poteritis, qui pro me una hora vigilare non potuistis?
66.37
« Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem.» Impossibile est hominem, quandiu in hac vita fuerit, non tentari: unde omnes tam justi quam peccatores, quotidie in oratione dicunt:« Ne nos inducas in tentationem.» Non ergo praecipit Dominus orandum, ut non tentemur, sed ne in tentationem inducamur. Aliud est enim tentari, et aliud in tentationem induci. Tentatur quilibet, quando vel animo vel corpore in delectatione alicujus vitii titillatur: inducitur vero in tentationem, si suae delectationi coeperit consentire. Verbi gratia, tentatus est autem quidam martyr, cum cogeretur Dominum negare, sed non inductus est in tentationem. Si enim negasset Dominum, utique in tentationem induceretur.» Hoc ergo praecepit Dominus, ut orent, ne intrent in tentationem, id est, ne metu persecutorum recedant a fide Christi, ut cogantur illum negare.« Spiritus quidem promptus est,» ad passionem sufferendam,« caro autem infirma.» Exponit quare superius dixerit,« tristis est anima mea usque ad mortem,» quod scilicet spiritus illius promptus erat ad passionem sufferendam,« caro autem infirma» ad supplicia toleranda.
66.38
« Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Mi Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua.» Id est, si non potest genus humanum sine passione mea salvari, vel si non potest universus orbis salutem consequi, nisi populus Judaeorum in perditionem ruat, fiat voluntas tua. Non secundum hoc fiat quod ex parte humanitatis loquor, sed propter quod ad terram tua voluntate descendi.
66.39
« Et relictis illis iterum abiit, et oravit tertio eumdem sermonem dicens.» Oravit tertio, ut in ore duorum vel trium stet omne verbum. Oravit autem non pro se, sed pro nobis, scilicet ut illa oratio esset discipulorum confirmatio.
66.40
« Tunc venit ad discipulos suos.» Postquam oravit ad Patrem, et impetravit salutem discipulorum suorum, venit ad eos et dixit:
66.41
« Dormite jam et requiescite. Ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus. Ecce appropinquabit qui me tradet.» Intelligimus quia, cum dixisset ut dormirent discipuli et requiescerent, aliquantulum tacuisse, ut impleretur quod dixit, et inde diceret:« Surgite, eamus.»
66.42
« Adhuc ipso loquente, ecce Judas unus de duodecim.» Unus non merito, sed numero, sicut superius Dominus dixit:« Nonne vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est?»
66.43
« Qui autem tradidit eum, dedit eis signum, dicens: Quemcunque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.» Infelix Judas aestimans Dominum signa magicis artibus patrasse, recolens eum transfiguratum fuisse in monte coram tribus discipulis, aestimans etiam eum in hora passionis suae similitudinem in aliam mutare, ideo dat signum persecutoribus suis, ut quemcunque oscularetur, ipsum comprehenderent, aestimans Dominum persecutores suos eludere, et in aliam formam se transfigurare.
66.44
« Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, rabbi. Et osculatus est eum.» Summa dementia infelicis Judae! Nam osculum pacis porrigit ei quem vult tradere persecutoribus suis. Adimpletum est hoc loco quod per Psalmistam dicitur:« Qui edebat panem meum, ampliavit adversum me supplantationem.»
66.45
« Amice, ad quod venisti?» Duobus modis est intelligendum et distinguendum est. Sed ita distinguendum est, ut dicamus:« Amice, ad quod venisti?» ut interrogantis modo legatur, vox Domini est miserum increpantis, et dolentis quod a summo gradu apostolatus ad apostasiam devolutus erat, ut sit sensus?« Amice, ad quod venisti?» id est, ad quantum malum dejectus es, ut de apostolo fieres apostata, et de doctore veritatis, fieres magister erroris? Si vero plenam distinctionem ibi fecerimus, ut dicamus:« Amice, ad quod venisti,» ut subaudiatur, perfice, ac si diceret: Relinque osculum pacis, et imple traditoris officium.
66.46
« Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam ejus.» Hoc Petrus apostolus fecisse legitur secundum Joannem eo ardore mentis, quo et caetera faciebat. Nam servus principis sacerdotum, cujus auricula amputata est, Malchus vocabatur, qui interpretatur rex. In quo servo nihil aliud quam Judaeorum populus designatur, cujus dextera auricula amputata est, quia, ablata spirituali intelligentia, sola in eis ariditas litterae remansit, tanquam videlicet sinistra auricula. Sed Dominus restauravit tactu manus suae auriculam dexteram illius, quia in illis, qui credituri sunt circa diem judicii, spiritualem intelligentiam reparabit. Unde idem, rex et servus principis sacerdotum dicitur. Quomodo enim rex et servus? Si rex, quomodo servus? Sed rex in illis, qui fidem Christi accepturi sunt: servus in illis, qui in servitute peccati remansuri sunt
66.47
« Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt.» Juxta litteram non omnes accipientes gladium, gladio pereunt. Nam et multi homicidiis insistunt, et tamen gladio non caeduntur. Sed altius ostendit esse intelligendum, ac si diceret: Ea temeritate, qua alium punis vel judicas, necesse est, ut eadem temeritate a Domino puniaris.
66.48
« An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones angelorum?» Ac si diceret: Non indigeo auxilio duodecim apostolorum, quoniam si voluero Patrem meum rogare, possum ab eo impetrare duodecim legiones angelorum. Legio enim apud veteres sex millibus constabat. Duodecim autem legiones, septuaginta duo millia efficiunt. Tot autem gentes leguntur ad turrim Babel in diversitatem linguarum divisae esse. Et est sensus: Non egeo auxilio et defensione duodecim apostolorum, quoniam si totus mundus in necem meam conspiraverit, possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi contra unamquamque gentem mille angelos.
66.49
« Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus,» et tumultu,« ad me comprehendendum,» et in nocte,« qui manifeste vobis in die apparui, et in templo quotidie docui.» Stultum ergo cum gladiis me quaerere, qui sponte me vestrae potestati trado.
66.50
« Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum.» Id est, ut implerentur vaticinia prophetarum, quae de Christi passione praedicta erant, quae longum est enumerare. E quibus unum est:« Foderunt manus meas et pedes meos,» etc. Et:« Sicut ovis ad occisionem ducetur.» Et iterum:« Ab iniquitatibus populi mei ductus sum ad mortem.»
66.51
« At illi, tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et Pharisaei convenerant.» Praeceperat omnipotens Deus per Moysen, ut legitima successio sacerdotum in perpetuo permaneret. Instante autem tempore Dominicae passionis, destructa erat sacerdotalis dignitas. Adeo erat praevaricata, ut quicunque sacerdotium pecunia redimere posset, sacerdos efficeretur. Non enim servabatur ibi jam successio generis, sed potius intuitus cupiditatis. Iste ergo Caiphas( sicut Josephus narrat) redemerat sibi unius anni pontificatum a Romanis. Mirum autem non est si injustus sacerdos injustam sententiam de Domino proferat.
66.52
« Petrus autem sequebatur a longe, usque in atrium principis sacerdotum.» Divina verba sic aliud dicunt, ut tamen aliud intelligendum significent. Juxta litteram, Petrus a longe eum sequebatur, quia timebat ne pariter cum illo teneretur. Allegorice, longe eum sequebatur, quia videlicet in proximo erat eum negaturus.« Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut finem videret.» Vel amore Domini ingressus est post illum in atrium principis sacerdotum, vel etiam curiositate humanitatis, ut videret finem illius, an si ei parcerent, et castigatum eum dimitterent, an etiam morti adjudicarent.
66.53
« Novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud.» Mirum valde est, cur dicantur esse falsi testes, cum illa dicant, quae Dominum alibi legimus dixisse. Sed falsus testis est, qui verba alio sensu interpretatur, quam ille qui dixerat, sicut isti, qui non solum sensum, sed etiam verba permutaverant. Quod enim ille dixerat de templo corporis sui, hoc isti interpretati sunt de templo materiali, quod erat in Jerusalem. Sed in his verbis quamdam calumniam struunt contra Dominum. Illi dixerunt:« Possum destruere templum Dei.» Ipse autem dixerat:« Solvite templum hoc,» id est, vos solvite, non ego: qui illicitum est, ut nobismetipsis manus inferamus. Illi dixerunt:« Et post triduum reaedificabo illud,» ut de templo materiali dicere videretur: ille autem dixerat de spiranti et animanti corpore:« Et in triduo excitabo illud,» quasi dormientem a somno.
66.54
« Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur?» Provocat princeps sacerdotum ad respondendum falsis testibus, ut quem falsi testes damnare non poterant, ex responsione sua eum arguerent. Sed Dominus praevidens, quia quidquid diceret, ad calumniam diceret, principi quidem sacerdotum nulla respondit, Pilato vero pauca.
66.55
« Dicit illi Jesus: Tu dixisti,» subauditur, quia ego sum. Et Pilato et principi sacerdotum iisdem verbis Dominus respondit, ut utrumque propria sententia condemnaret.« Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli.» Illis Judaeis dicit, quos post suam resurrectionem credituros esse sciebat:« Verumtamen dico vobis, amodo,» id est ab hac hora sive tempore meae passionis,« videbitis,» id est intelligetis et credetis:« Filium hominis sedentem in dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli,» ad judicandum videlicet.
66.56
« Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens- Blasphemavit. Quid adhuc egemus testibus?» Ipse furor, qui eum superius de solio suo excusserat, ipse etiam furor provocat eum ad vestimenta scindenda. Erat autem consuetudo in populo Judaeorum, ut quotiescunque aliquid durum vel blasphemiae contra Dominum audirent, vestimenta sua scinderent, ut ex scissione vestimentorum dolorem cordis ostenderent. Quod legimus Paulum et Barnabam fecisse in quadam civitate, cum populus eis vellet immolare victimas et sacrificia, quasi deos adorantes. Spiritualiter, scissio vestimentorum principis sacerdotum significabat scindendam esse dignitatem sacerdotii in populo Judaeorum. In excussione sacerdotis de solio suo, significabatur vacuam esse remansuram sedem pontificis in populo Judaeorum.
66.57
« At illi respondentes, dixerunt: Reus est mortis.» Impletum est quod olim Psalmista ex persona Domini dixerat:« Circumdederunt me canes multi.»
66.58
« Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt.» Ut impleretur quod praedictum erat per prophetam:« Faciem meam non averti ab increpantibus, et conspuentibus in me.»
66.59
« Alii autem palmas in faciem ei dederunt, diceutes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit?» Ut impleretur illud propheticum:« Dedi genas meas vellentibus, et maxillas meas percutientibus.»
66.60
« Et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilaeo eras.» Quid sibi vult quod in Domini passione, non vir, sed femina Petrum ad negandum compulit? Divinitus hoc actum est, ne videlicet iste sexus in Domini passione videretur esse immunis, sed sic uterque sexus videretur peccasse in Domini passione, et congrua similitudine Sicut enim mulier primum parentem ad peccatum allexit, ita etiam mulier ostiaria Petrum ad negandum compellebat.« Et iterum negavit eum cum juramento, quia non novi hominem.» Excusant quidam Petrum apostolum, quod non negaverit Christum Dominum, sed potius hominem, quasi diceret: Deum scio, hominem nescio, quasi minoris culpae sit hominem negare quam Deum, cum constat esse verum Deum et hominem. Sed qui Petrum volunt defendere, Christum coguntur mendacii arguere, qui dixit:« Antequam gallus cantet, ter me negabis.»--« Nam et loquela tua manifestum te facit.» Una quidem erat loquela et illorum qui arguebant, et illorum qui arguebantur, ut nec dissimilis erat locutio, quia omnes Hebraei erant. Sed quia unaquaeque provincia vel civitas vernaculum locutionis sonum habet, quem non potest vitare, ideo dicunt:« Nam et loquela tua manifestum te facit.» Sicut legimus in libro Judicum, quod Ephrataei transeuntes vada Jordanis, cum cogerentur ab hostibus ut dicerent cheboleth, quod interpretatur spica, cum non poterant exprimere, dicebant seboleth.
66.61
« Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.» Sicut alius evangelista dicit, respexit Dominus Petrum. Respectus Domini misericordiam illius designat, qua Petrum dubitantem respexit, et in fide confirmabat: quia peccatores etiam quosque respicit, et corda illorum ad poenitentiam convertit. Et hoc notandum est quia gallo cantante Petrus ad poenitentiam redit, quia videlicet quando per negligentiam corporis delinquimus, per praedicatorum admonitionem ad poenitentiam redire debemus. Saepe enim gallorum nomine praedicatores solent significari.
66.62
« Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.» Notanda est sollicitudo Judaeorum, qui tota nocte in malum laboraverunt, ut effunderent sanguinem innocentem, et mane facto consilium inierunt, et tradiderunt Jesum Pilato. Et non solum Pilato traditus est, sed( sicut Joannes clarius manifestat) primum deductus est ad Annam, deinde ad Caipham, qui principatum inter pontifices gerebant eo tempore: tertio ductus est ad Pilatum, novissime ad Herodem. Et( sicut Lucas evangelista dicit) sprevit illum Herodes cum omni exercitu suo, et indutum veste alba, remisit illum ad Pilatum. Ad omnes missus est, ut omnes eum illuderent, et nemo immunis esset a passione Christi.
66.63
« Et vinctum duxerunt cum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi.» Consuetudo autem erat, ut quemcunque morti traderent, vinctum illum praesidi adducerent.
66.64
« Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum.» Videns Judas Dominum morti adjudicatum, et se quoque morti aeternae in proximo esse damnandum, propterea quod tradiderit Dominum et magistrum, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos, quos acceperat a principibus sacerdotum: quasi in ejus potestate esset persecutorum sententiam permutare. Sed licet mutaverit voluntatem suam, tunc nihil profuit, quia priorem exitum non immutavit. Sed si Judas peccavit, sicut ipse dixit:« Peccavi, tradens sanguinem justum,» quid meruerunt qui discipulum ad traditionem sanguinis magistri provocaverunt?« Quid ad nos?» subauditur pertinet.« Tu videris.» Tu, inquiunt, illud probasti cum accepisti, tu videris quid acturus sis.
66.65
« Et projectis argenteis in templo, recessit, et abiens laqueo se suspendit.» Avaritiae magnitudinem impietatis pondus excludit. Nihil profuit Judae quod poenitentiam egit de Domini proditione, quoniam culpam quam contraxerat, solvere non potuit. Sic quicunque in fratrem suum peccat, ut hoc quod in eo offendit, emendare valeat, ei dimitti potest: qui autem ita peccat, ut hoc quod peccaverit, non valeat emendare, non dimittetur ei. Quia frustra assumitur in voce poenitentia, quandiu manet culpa. De Juda autem et de similibus ejus per Psalmistam dicitur:« Et oratio ejus fiet in peccatum.» In peccatum ergo oratio Judae reputata est, quia non solum prius peccatum solvere non potuit, sed etiam homicidium proditioni Domini copulavit.
66.66
« Non licet eos mittere in corbonam, quia pretium sanguinis est.» Corbona Hebraice, Latine interpretatur donum. Quo nomine gazophylacium appellatur, locus scilicet ubi thesaurus a populo oblatus servabatur. Et impletum est hic, quod Dominus improperat Scribis et Pharisaeis ante passionem suam, dicens:« Culicem excolantes, et camelum glutientes.» Si enim in corbonam pretium sanguinis mittere non licuit, multo magis ipsum sanguinem innocentem effundere non licuit.
66.67
« Et consilio inito, emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum.» Illi quidem hoc alia mente fecerunt, tamen etiam facientes nostrae saluti providerunt. Ager namque Domino interpretante, hic mundus intelligitur, figulus vero ipse Dominus est, qui finxit mare et mundum, et omnia quae in eis sunt. De pretio ergo sanguinis Christi emptus est ager, quia nos qui peregrini eramus a testamento Dei, requiem animae et corporis in sanguine Christi habere coepimus.
66.68
« Tunc impletum est, quod dictum est per prophetam Jeremiam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos,» etc. Hoc exemplum non invenitur scriptum in Jeremia, simile autem aliquid in Zacharia invenimus. Proinde non curavit Matthaeus evangelista vel primum ponere Zachariam, vel etiam postea emendare, quia videlicet universa quae Spiritus sanctus per ora prophetarum locutus est, et communia sunt omnium, et propria singulorum. Quidquid enim dixit Jeremias, reputandum est Zachariae, et quod Jeremias dixit, et caeteri prophetae locuti sunt, utique fuerunt Zachariae. Quia( sicut dixi) universa quae Spiritus sanctus per ora prophetarum locutus est, et communia fuerunt omnium, et propria singulorum.
66.69
« Et interrogavit eum praeses, dicens: Tu es rex Judaeorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis.» Subauditur, quia ego sum. Notandum est quia hoc quod ei objectum fuerat a scribis et Pharisaeis, hoc etiam Pilatus interrogat, utrum videlicet se regem Judaeorum esse diceret, sicut scribae et Pharisaei eum accusaverunt. Sed Dominus ita suum temperavit responsum, ut veritatem diceret, et tamen sermo illius calumniae non pateret.
66.70
« Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.» Intuendum est quod Dominus Pilato interroganti, pauca respondit: ideo, quia non suo arbitrio, sed populi accusatione eum morti adjudicabat. Principibus autem interrogantibus, nihil respondit, quos sua responsione indignos esse judicabat. Vel certe ideo non respondit, ne si semetipsum digna responsione purgaret, utilitas passionis differretur, et genus humanum sine passione sua salvari non poterat.
66.71
« Per diem autem solemnem consueverat praeses unum dimittere ex vinctis quem voluissent.» Memoriam enim Judaei liberationis suae de Aegypto, hanc habebant consuetudinem, ut in die festo unum vinctum a morte eriperent, in memoriam suae liberationis, quando de Aegypto liberati sunt.
66.72
« Habebant autem tunc unum vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.» Barabbas autem propter seditionem et homicidium( sicut Lucas testatur) conclusus tenebatur in carcere.
66.73
« Sedente autem illo pro tribunali.» Tribunal est sedes judicis, sicut solium sedes regis, cathedra autem sedes magistri.« Misit ad eum uxor ejus dicens: Nihil tibi et justo illi.» Tunc primum intellexit diabolus per passionem Domini se potestate, quam habebat in mundo, privandum, et spoliis, quae apud inferos et super eos habebat, esse spoliandum: et ideo satagere conatus est, ut saltem per passionem uxoris Pilati Dominum a morte retraheret.« Multa enim passa sum hodie per visum propter eum.» Notandum est, quia gentilibus saepe somnia revelantur a Deo, non ob eorum merita, sed aut pro futurorum, vel etiam pro cautela aliorum, sicut legimus Nabuchodonosor distributionem omnium regnorum terrae vidisse: et sic legimus Pharaonem somnium vidisse, quod Joseph cum prudenter disseruisset, dominus constitutus est in terra Aegypti.
66.74
« Principes autem sacerdotum et seniores populi persuaserunt populis, ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.» Non est mirum Judaei quiete et pace carent, qui principem seditionis elegerunt, et auctorem pacis, id est Dominum morti tradiderunt.
66.75
« At illi dixerunt: Barabbam.» Barabbas qui interpretatur filius magistri, vel patris eorum, typum Antichristi tenet, quem Judaei in fine saeculi pro Domino suscepturi sunt, sicut Dominus eis dicit:« Ego in nomine Patris mei veni, et non suscepistis me. Alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis.» Bene filius patris eorum, id est filius diaboli, qui est pater eorum, sicut Dominus eis improperat, dicens:« Vos ex patre diabolo estis,» quoniam cujus opera quis agit, ejus filius est. Barabbas, si legitur per duo rr, interpretatur filius magistri, quia rabbi dicitur magister. Si autem legatur per unum r, et per duo bb, erit interpretatio filius patris eorum, quia abba Hebraice, Latine dicitur pater.
66.76
« Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, manus lavit coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus, vos videritis.» Legerat fortassis Pilatus scriptum in Psalmo:« Lavabo inter innocentes manus meas.» Et ideo abluit manus, ut exsors videatur esse a scelere Dominicae passionis, ac si diceret Ego( inquit) volui eum liberare et innocentem ostendere, sed quia rebellionis crimen mihi contra Caesarem impingitur, vos videritis. Ego legum minister sum, vox ipsa vestra sanguinem fudit.
66.77
« Et respondens universus popurus, dixit: Sanguis ejus super nos et super filios nostros.» Haec maledictio perseverat in Judaeis usque hodie, et usque in diem judicii perseverabit. Non enim sufficit eis ut semetipsos, qui tunc temporis erant, damnarent, sed etiam omnem progeniem, quae necdum nata erat, sub hac maledictionis noxa constringerent. Manet enim sanguis Domini, id est vindicta Domini, super Judaeos, et super omnem progeniem eorum usque in finem saeculi.
66.78
« Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.» Inconsequens esse videtur, ut ille qui superius Dominum voluerat liberare, modo eum flagellaverit, et flagellatum potestati eorum tradiderit. Quod duobus modis solvendum est: ideo flagellasse, ut satisfaceret legibus Romanorum, quorum consuetudo erat, ut is qui morti esset addictus, primum flagellaretur, et postmodum occideretur. Sive ideo flagellavit eum, ut videlicet illi satiati poenis illius, cessarent ultra mortem ejus petere, ut crucifigeretur.
66.79
« Cohortem universam congregaverunt.» Cohors erat apud Romanos milites triginta.
66.80
« Et exuentes eum vestimentis propriis, chlamydem coccineam circumdederunt ei.» Opprobrii causa Domino chlamydem coccineam circumdederunt pro purpura regali: et pro corona aurea, coronam de spinis imposuerunt capiti illius, et pro sceptro imperiali, arundinem in manu dextra illi dederunt. In his autem omnibus nostrae salutis celebratur sacramentum. Quod enim Dominus coccinea veste, id est rubro vestimento, induitur, significatur nostrorum peccatorum susceptio: quoniam, cum sine peccato esset, nostra peccata in semetipso suscepit. Quod autem spineam coronam in capite accepit, hoc significabatur, quod peccata nostra quae per spinas intelliguntur, ipse esset ablaturus a nobis: et maledictum quod primo homini dictum est:« Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi,» per suam passionem solveret. Quod autem arundinem in dextra manu ferebat, designabat se sacrilegium Judaeorum scribere. Sive etiam hoc significabatur, quod in sua passione vaticinia prophetarum implebantur. Solemus enim calamo plerumque scribere. Et in calamo venenata animalia occidit.
66.81
« Ave, rex Judaeorum,» quasi dicerent, qui te dixisti regem esse Judaeorum.
66.82
« Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.» Semel hoc factum est Domino corporaliter, quotidie haeretici hoc faciunt, qui spiritaliter caput ejus percutiunt, et in faciem illius spuunt.« Caput enim Christi Deus est,» teste Paulo apostolo. Caput ergo Christi percutit quisquis in illo Divinitatem illius abnegat fuisse, sicut Arius, qui dicit Filium minorem esse Patre. In faciem spuit, quisquis praesentem illum in carne venientem denegaverit, sicut Manichaeus, qui dicit veram in Christo non fuisse carnem.
66.83
« Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum chlamyde, et induerunt eum vestimentis suis.» Quandiu Dominus illusionem passus est, et sputa sustinuit, et coronam spineam in capite habuit, non propria vestimenta habuit induta, sed aliena. Mox autem ut hora despectionis transiit, propria vestimenta resumpsit. Quia quod passus est, et quod flagellatus est, non fuit proprium Divinitatis illius. Quod autem die tertia resurrexit, quasi proprium vestimentum resumpsit, per quod significabatur, quod* horam mortem erat gustaturus, et iterum ad tempus peracta passione de sepulcro resurrecturus. Impleta est in eo prophetia quae dicit:« Ut faciat opus suum, alienum est opus ejus: ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.» Ut enim operaretur opus suum, id est salutem generis humani, opus illius alienum fuit, quia passionem quam pertulit, ejus Divinitati aliena fuit.
66.84
« Exeuntes autem, invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem, hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.» Non est contrarius Matthaeus Joanni evangelistae qui scripsit Dominum crucem sibi bajulasse, sed intelligendum quod primum exiens de praetorio crucem sibi portaverit: deinde vero, obviante Simone, angariaverunt eum ut tolleret crucem Domini usque ad locum quo figenda erat, quod a magno mysterio non vacat. Siquidem Simon, qui interpretatur obediens, gentilem populum designat. Unde bene Cyrenaeus fuisse dicitur, qui haeres interpretatur. Nam de gentili populo a Deo Patre Filio repromittitur:« Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.»
66.85
« In locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus.» Quidam locum Calvariae dictum autumant a sepultura primi parentis, eo quod caput, hoc est, calvaria ipsius, eodem loco sit tumulata. Quod perspicue falsum est, quia videlicet, sicut liber Jesu Nave refert, non juxta Jerusalem, sed inter Hebron et Cariatharbe tumulatus est. Verior ergo sensus est, quod calvariam dicimus locum illum ex consuetudine antiqua: siquidem extra omnes civitates locus deputatur, ubi reorum capita detruncabantur. In calvaria ergo ibi truncabantur capita eorum, et recte idem locus calvariae nuncupabatur, id est a capitibus damnatorum. Et merito ibi Dominus crucifixus est, ut ubi prius erigebantur arae damnatorum, ibi erigerentur vexilla martyrii. Vel, ubi abundavit delictum, superabundavit gratia.
66.86
« Et dederunt ei bibere vinum cum felle mistum.» Impletum est hic quod per Prophetam dicitur:« Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaveverunt me aceto.» Quod erant, hoc ei dederunt. Ipsi enim erant acetum, degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum, et nequaquam aliud ei poterant dare quam quod erant. Quod autem dicitur:« Et cum gustasset, noluit bibere.» Et non accepit: vinum fellitum quidem gustavit, sed non bibit, aperte designans quod passionem et mortem ad tempus suscepit, sed in aeternum eadem morte teneri noluit.
66.87
« Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes.» Vestimenta quidem Domini diviserunt, super tunicam vero quae inconsutilis erat, et dividi non poterat, sortem miserunt. Vestimenta etenim Domini significant electos illius. Quadripartita enim vestis illius Ecclesiam designat per quadripartium orbem divisam. Tunica autem illius inconsutilis desuper texta, unitatem ipsius Ecclesiae designat, quia omnis unitas regni in corpore sanctae Ecclesiae consistit. Quae unitas non humano arbitrio, sed divina dispensatione regitur, per charitatem Dei omnipotentis, de qua Paulus apostolus dicit:« Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.» Ideo jure eadem tunica desuper contexta perhibetur.
66.88
« Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam.» Causam videlicet mortis capiti illius superscripserunt:« Hic est rex Judaeorum.» Et scripserunt hoc Hebraicis litteris, Graecis et Latinis ut Joannes evangelista dicit, quia tunc temporis hae tres linguae principatum tenebant inter reliquas linguas. Hebraica propter Judaeos gloriantes in lege, Graeca autem propter gentilium philosophos, Latina autem propter Romanos, qui tunc temporis omnibus gentibus imperabant. Velint nolint Judaei, omnis lingua et omnis natio confitetur quod Jesus est rex Judaeorum, hoc est, omnium in se credentium et se confitentium.
66.89
« Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris, et unus a sinistris.» Juxta litteram impletum est illud, quod per prophetam dicitur:« Et cum iniquis deputatus est.» Allegorice autem duo latrones, qui cum Domino crucifixi sunt, significant duo genera hominum, qui sub confessione nominis Christi, vel agonem martyrii, vel arctioris vitae instituta subeunt. Illi enim qui solo intuitu remunerationis super se talia assumunt, laude et merito dextro latroni coaequantur. Illi autem qui qualibet alia causa, vel agonem martyrii, vel arctioris vitae instituta ducunt, sinistri latronis perfidia designantur, qui sub confessione nominis Christi, sed non amore illius arctioris vitae instituta subeunt.
66.90
« Praetereuntes autem blasphemaverunt eum.» Praetereuntes dicuntur, quia praeterierunt vitam, id est Christum, moventes capita sua contra Dominum, qui prius moverant pedes a rectitudine viae justitiae.
66.91
« Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.» Velint nolint Judaei confitentur quod Dominus Jesus alios salvos fecit. Sed quia alios fecit salvos, consequens est ut etiam semetipsum salvum faciat si vult. Sed si Dominus tunc temporis in illorum insultatione de cruce descenderet, etiam illorum insultationibus cedens, virtutem patientiae nobis non monstraret. Sed sustinuit Dominus probra, et irrisiones pertulit. Plus enim fecit, qui de cruce noluit vivus descendere, de sepulcro surrexit mortuus, et non crediderunt ei. Plus enim fuit de morte resurgere, quam de cruce vivens descendere.
66.92
« Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.» Hoc synecdochicos intelligendum est. Non enim uterque latro Domino insultavit, sed sicut Lucas distinctius loquens manifestat, uno in blasphemia perseverante, alter de cruce increpavit eum, dicens:« Nunquid et tu times Deum, quod in eadem damnatione es? Nos quidem digna factis recepimus, hic autem quid fecit?» Et conversus ad Jesum, dixit:« Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum.» Possumus autem dicere, quod primum quidem uterque latro Dominum blasphemaverat, sed, visa magnitudine signorum, obscuratione videlicet solis et commotione terrae, et apertione sepulcrorum, unus confestim poenitentiam egerit, alter vero in blasphemia perseverarit.
66.93
« A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram, usque ad horam nonam.» Sexta hora Dominus crucifixus est, secundum tres evangelistas. Nam quod Marcus confirmat eum tertia hora esse crucifixum, ad voces Judaeorum debemus respicere, quorum vocibus tertia hora crucifixus est. Bene autem Dominus sexta hora crucifixus legitur, quoniam eadem hora legimus primum hominem in paradiso peccasse: et dignum erat ut per passionem Filii Dei eadem hora redimeretur. Quidam autem, contraria veritati sancti Evangelii intelligentes, dicunt naturale solis deliquium contigisse, quod non intelligentes apostoli, super Domini passionem interpretati sunt. Quibus respondendum est, quod deliquium solis nunquam nisi prima luna fieri potest. Constat autem festivitate paschali, quando crucifixus est Dominus, plenilunium fuisse. Ne autem ista solis obscuritas repente et subita fuisse dicatur, non solum una hora, sed etiam tribus horis protelata est, id est a sexta hora usque ad nonam horam. Credendum vero est quod sicut sol super terras obscuritatem passus est, ita etiam luna sub terris radios lucis suae abstraxit. Impleta est hic prophetia Joelis dicentis:« Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem.» Subtraxit autem radios suos, ne vel morientem Dominum suum in cruce videret: sive etiam, ut Judaei ministri iniquitatis lumine illius non fruerentur.
66.94
« Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabachtani?» Sicut sitire, et lassari, et dormire non est proprium Divinitatis, sed humanitatis: ita etiam haec vox ex parte humanitatis processit, non ex parte Divinitatis. Nam secundum Divinitatem nunquam relinquitur a Patre, secundum vero humanitatem ad tempus visus est derelinqui a Patre, quando permissus est cruci affigi. El enim dicitur Deus, I, meus: lamma, ut quid? sabachtani, dereliquisti me.
66.95
« Eliam vocat iste.» Hoc non Judaeos, sed Romanos intelleximus dixisse milites, quia non intelligebant Hebraicam proprietatem. Sed si quis contentiosus exstiterit, et dixerit non a Romanis, sed potius a Judaeis dictum fuisse, non aberrat a fide: quoniam more solito quidquid diceret Dominus, ad infamiam detorquebant.
66.96
« Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.» Quod erant, hoc ei propinabant, quia jam a vino degeneraverunt, id est a bonis operibus patriarcharum et prophetarum. Spongia cavernosa significat cor Judaeorum malitiosis fraudibus plenum. Hyssopus autem herba humilis et pectus purgans, humilitatem Christi designat. Hyssopo circumdederunt spongiam, quoniam humilitatem Christi circumdederunt: et circumvenisse putaverunt, quam variis fraudibus circumdederunt. Calamus autem in quo posita est spongia, significat Scripturam quae hoc facto implebatur.
66.97
« Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.» Divinae potestatis indicium, spiritum emisisse. Nemo enim potest spiritum emittere nisi Creator omnium spirituum Spiritum autem pro anima posuit, quia anima utique spiritualis natura est, sicut in Psalmo legimus:« Auferes spiritum eorum, et deficient.»
66.98
« Et ecce velum templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum.» Duo erant vela templi, unum interius ante arcam, et aliud exterius ante altare. Videtur ergo beato Hieronymo illud exterius velum scissum esse, ut paterent nobis sacramenta coelestia, quae in Veteri Testamento tenebantur occulta. Et non solum velum templi scissum est, sed etiam virtutes angelicarum potestatum ibi auditae sunt. dicentium: Transcamus ab his locis, vel sedibus.« Et terra mota est, et petrae scissae sunt.» Juxta litteram commotio terrae et petrarum scissio, terrorem creaturarum significat, non sustinentium mortem Domini sui. Sed si altiorem intelligentiam ibi requiramus, per commotionem terrae et scissionem petrarum, significantur terrenorum corda hominum ad poenitentiam commovenda.
66.99
« Et multa corpora sanctorum, quae dormierant, surrexerunt.» Sicut Lazarus suscitatus est, ita et isti suscitati sunt, ut Domino resurgenti testimonia perhiberent. Licet enim Domino pendente in cruce monumenta aperta sunt, tunc nemo illorum sanctorum surrexit, usque quo Dominus resurgeret, ut ipse esset primogenitus ex mortuis.
66.100
« Venerunt in sanctam civitatem.» Sanctam civitatem appellat Jerusalem, non quod tunc sancta esset, sed quia olim sancta fuisset propter cultum unius Dei, nomine scilicet pristino permanente.« Et apparuerunt multis.» Non omnibus, sed illis duntaxat qui digni fuerunt eorum visione.
66.101
« Centurio autem, et qui cum ipso erant, custodientes Jesum, viso terraemotu, et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.» In fide centurionis, qui gentilis erat, fides omnium gentium designatur. Credente autem centurione, Judaei non solum non crediderunt, sed etiam timuerunt: quia, gentibus Christum suscipientibus, Judaei in sua perfidia remanserunt.
66.102
« Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Jesum a Galilaea ministrantes ei.» Consuetudo erat apud Judaeos, nec reputabatur ad culpam, si mulieres religiosae ministrarent praeceptoribus suis de substantia sua. Quod Paulus apostolus, ne scandalum gentibus faceret, vitavit, dicendo:« Nunquid potestatem non habemus circumducendi sorores nostras?» Hae ergo mulieres, quae viventi Domino ministraverant, etiam ad passionem procedentem sequebantur, ut cui viventi servierant, etiam mortuo obsequerentur.
66.103
« Inter quas erat Maria Magdalene.» Maria Magdalene ipsa est, de qua Dominus septem daemonia ejecerat. Dicta autem Magdalene a Magdalo castello,« et Maria Jacobi.» Mater videlicet Jacobi et Joseph, qui in Evangelio fratres Domini appellantur. Haec Maria fuit Domini matertera.
66.104
« Cum sero autem factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.» Arimathia ipsa est Ramathaim, civitas videlicet Elcanae et Annae. Dives autem Joseph dicitur, non ob jactantiam scriptoris, ut Dominus divitem discipulum habere videretur, sed ut ostendatur, quia aliter a praefecto corpus Domini non poterat impetrare, nisi dives esset. Tunc enim temporis nemini licebat, nisi potenti et diviti ad praesidem intrare. Dives etenim, et non minus justus dicitur. Si enim dives non esset, corpus Domini impetrare non potuisset. Si autem justus non esset, nequaquam dignus Dominica sepultura fuisset. Jungitur autem justitia cum potentia, ut impetret corpus Christi.
66.105
« Et accepto corpore Christi, Joseph involvit illud in sindone munda.» Ex simplici sepultura Domini, condemnatur ambitio divitum, qui neque in tumulis quidem possunt carere divitiis. Et ex hoc possumus simpliciter intelligere, quod sicut corpus Domini linteo puro involutum fuit in monumento, ita mysterium sancti altaris non licet in pannis de auro textis celebrari, sed in munda sindone. Per significationem enim ille Jesum in munda sindone involvit, qui sacramentum illius pura mente suscipit.
66.106
« Et posuit in monumento suo novo quod exciderat in petra.» Bene in monumento novo Dominus ponitur, et non in veteri, ne scilicet aliis remanentibus, Domino resurgente, alios surrexisse fingant. De monumento ferunt, qui illud viderunt, quod sit domus rotunda, excisa de subjacente rupe: et tantae altitudinis, ut qui intus fuerit, extenta manu cacumen illius tangere possit. Habens introitum ab orientali parte, cui lapis ille magnus appositus est. In cujus aquilonari parte corpus Domini jacuit, habens septem vel octo pedum longitudinem trium palmarum eminens a caetero pavimento. Erat autem rubri et candidi coloris hujuscemodi lapis, quod personae Salvatoris aptissime convenit, cui Ecclesia in Cantico amoris dicit:« Dilectus meus candidus et rubicundus.» Candidus scilicet, quia peccatum non fecit: rubicundus, quia propriae passionis cruore respersus est.« Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.» Divina providentia actum est, ut magnum saxum advolverint ad ostium monumenti, ne si modicum advolveretur, calumniam struerent scribae et Pharisaei, quod furto mulierum vel discipulorum sublatum fuisset corpus Jesu.
66.107
« Erat autem ibi Maria Magdalene,» etc. Sanctae mulieres qui Dominum arctius amaverant, etiam morientem usque funus subsecutae sunt.
66.108
« Altera autem die, quae est post parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum.» Altera autem die, id est, die sabbati. Siquidem sexta feria Dominus crucifixus est, sabbato quievit in sepulcro, octavo, qui est primus, resurrexit. Et pulchro ordine, quia homo sexta die factus est, et Deus septimo requievit die ab omnibus operibus suis, pulchra ratione Dominus sexta feria genus humanum sua passione redemit, sabbato in sepulcro quievit, octavo die resurrexit. Quod etiam pro nostra salute constat esse actum. Siquidem per sex saeculi aetates cum Domino patimur, septima autem, quae nunc est, post Domini adventum in anima cum Domino requiescimus, exspectantes diem octavum, et resurrectionem generalem, ut, receptis corporibus, simus immortales in corpore et incorruptibiles in mente.
66.109
« Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.» Et nomine seductoris et furis, licet nolentes, veritatem loquuntur Judaei. Seductor autem est Dominus, non a veritate ad falsitatem, a bono ad malum: sed econtrario ab iniquitate ad justitiam. Fures autem apostoli fuerunt, quia fidem Christi, quam Judaei respuerunt, a Judaeis auferre, et ad populos gentium transducere studuerunt.
66.110
« Illi autem abuentes, munierunt sepulcrum, signantes lapidem cum custodibus.» Non autem sufficit scribis et Pharisaeis ut Dominum interficerent cruce, sed etiam ad sepulcrum ipsius custodes adhibuerunt. Et quanto illis fuit, resurgenti manus opposuerunt. Sed quanto majori diligentia sepulcro custodes adhibuerunt, tanto nos certiores de fide illius reddiderunt.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).