Helinandus Frigidi Montisc.1160—c.1237
Flores Helinandi
Heli 3.7
Choose a text
More by Helinandus Frigidi Montisc.1160—c.1237
—
11789 Flohel
3.1
DE BONO REGIMINE PRINCIPIS. CAPUT XIV. De constituendo rege, et primo de moribus ejus.
3.1
Eum, inquit, constitues regem, quem Dominus Deus tuus elegerit de medio fratrum tuorum. Quaeritur, cur Deo displicuerit populus, quando sub Samuele regem sibi desideraverat fieri, cum hoc inveniatur permissum. Ad quod dicendum est, quod ideo displicuit, quia non praecepit, ut hoc fieret, sed desiderantibus permisit hoc facere. Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, quorum numerositate sit subditis onerosus. Equos multiplicare, est plures, quam necessitas exigat, vanae gloriae causa, vel erroris alterius congregare. Multo minus ergo licet ei multiplicare canes, aut volucres rapaces, aut bestias truces, et quaelibet portenta naturae. De histrionibus autem et mimis, scurris, et lenonibus, meretricibus, et hujusmodi prodigiis hominum, quae princeps potius exterminare, quam fovere debet, non erat in lege mentio facienda. Sequitur: Nec reducet populum in Aegyptum, id est inferiores non corrumpat exemplo: quia Componitur orbis Regis ad exemplum, nec sic inflectere sensus Humanos edicta valent, ut vita regentis. Mobile mutatur semper cum principe vulgus. Sequitur: Nec habebit uxores plurimas, quae alliciant animam ejus. Cum in aliis plures uxores esse unius licitum fuerit, ut in Abraham, et Jacob, gratia propagandae prolis, et fidelem populum dilatandi; in regibus perpetuo obtinet, ut una unius sit. Multo minus igitur licet ei fornicari, vel adulterari, vel quaelibet stupra committere. Quomodo enim haec crimina puniet in aliis, eisdem subjectus? Sequitur: Nec habebit auri et argenti immensa pondera. Quid ergo hic dicunt, qui Domino prohibente aurum et argentum sibi thesaurizant; quaestum ex calumnia facientes, et quaerentes abundantiam singularem de multorum inopia, et de rapinis divitias, beatitudinem de calamitate? Non enim habebit divitias, quas nomine possidet alieno: et sibi privata erant fiscalia, quae publica confitetur. Non est autem mirum, si regi non licet habere privata fiscalia, cum nec ipse suus sit, sed subditorum.
3.2.1
DE BONO REGIMINE PRINCIPIS. CAPUT XV De studio ejus, et sapientia.
3.2.1
Postquam autem, inquit, sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine. Igitur princeps, juris non debet esse ignarus, licet multis privilegiis gaudeat; nec praetextu militiae legem Domini permittitur ignorare. Sed et princeps Christianissimus legibus suis indicit:« Nec dedignetur princeps sacros canones imitari. Inutilis enim est omnis constitutio principis, si non est ecclesiasticae disciplinae conformis.» Sequitur: Et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitae suae. Necessaria est ergo principi peritia litterarum, cui quotidie legem Domini legere praecipitur. Qua enim die legem non legerit, non ei dies vitae est, sed dies mortis. Hinc est quod in litteris, quas rex Romanorum misisse legitur ad regem Francorum, hortatur eum, ut liberos suos liberalibus disciplinis instrui faceret; adjecitque inter caetera:« Rex illitteratus est quasi asinus coronatus.» Quod si forte illitteratus est, certe litterarum consiliis eum regi necesse est. Hinc est quod exemplar legis sacerdotibus Leviticae tribus jubetur assumere, id est a catholicis viris et litteratis. Plato enim, ut Boetius testis est, respublicas fore beatas dixit, si eas aut sapientes regerent, aut earum rectores sapientiae studerent. Sapientia enim ipsa dicit: Per me reges regnant, et conditores legum justa decernunt. Gentiles enim sapientiam quasi Deum colebant, sine cujus Dei nutu nihil faciendum credebant. Unde et antiqui philosophi imaginem sapientiae pro foribus omnium templorum pingi cum hac circumscriptione censuerunt.« Usus me genuit, peperit memoria, Sophiam me vocant Graii, vos sapientiam.» Et haec iterum scribi jusserunt:« Ego odi homines ignavos operae et philosophicae scientiae.» Est autem sapientia rerum divinarum et humanarum princeps, et gerendorum evitandorumque scientia, huic autem insistere, philosophari est. De humilitate ejus ac pietate sequitur: Non elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos. Quod praecipue necessarium est, saepius replicat; nunquam enim humilitas satis videtur commendata principibus, quia difficillimum est, ut gradus honoris non pariat tumorem in animo ipsius praesidentis. Tarquinium enim a regno superbia dejecit. In jure autem Romano cautum est, ut qui jus reddit, se facilem in adeundo praebeat, contemni tamen non patiatur. Principes sicut medici nunquam debent gravibus uti remediis, nisi cum levium beneficio desiderata sanitas desperatur( unde Lucius:« Principem saevum moribus esse non oportet et qui moderatiora consilia sequatur,)» et vicem gerere medicorum, qui morbos curant, nunc ex inanitione in repletis, nunc refectione in vacuis. Et dolorem etiam sedant nunc cauterio, nunc fomentis. Si enim citharoedi aliique fidicines multa diligentia procurent, quomodo oberrantis chordae compescant vitium, et aliis concordem reddant; quanta sollicitudine oportet principem moderari, ut subditos reddat quasi unanimes, et unius moris habitantes in domo? Certum est autem, tutius chordas remitti amplius, quam intentius protendi, remissarum namque intensio artificis opera convalescit. Quae autem semel rupta est, nullo artificio reparatur. Sit piger ad poenam princeps, ad munera velox: Et doleat quoties cogitur esse ferox.
3.2.2
Quorum alterum justitiae est, alterum pietatis; de quibus Salomon ait: Misericordia et veritas non te deserant. Circumda eas gutturi tuo, et describe eas in tabulas cordis tui. Et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus. Gratia nempe debetur misericordiae, disciplina vero justitiae. Qui sine prima est, omnibus odibilis est; qui vero sine secunda, omnibus contemptibilis. Plutarchus etiam librum scripsit De magistratruum moderatione. Plato( inquit) cum subditos opprimunt magistratus:« Perinde est illud, ac si caput corporis intumescat, ut a membris aut omnino, aut sine ingenti molestia ferri non possit.» Idem:« Cum in subditos potestas saevit, idem est ac si pupillum tutor persequatur, vel eum suo mucrone jugules, qui tibi ad defensionem suam gladium dedit.» Unde Claudianus: Sis pius in primis, nam cum vincamur in omni Munere, sola Deos aequat clementia nobis. Tu licet extremos late dominere per Indos. Te Moedus, te mollis Arabs, te Seres adorent. Si metuis, si parva cupis, si duceris ira, Servitii patiere jugum, tolerabis iniquas Interius leges, tunc omnia jura tenebis, Cum poteris rex esse tui, proclivior usus In pejora datur, suadetque licentia luxum, Illecebris effrena favet, tunc vivere caste Asperius, cum prompta Venus, tunc durius irae Consulitur, cum poena patet, sed comprime motus. Nec tibi quid liceat, sed quid fecisse decebit Occurrat, mentemque domet respectus honesti.
3.3.1
DE BONO REGIMINE PRINCIPIS. CAPUT XVI. De ipsius aequitate.
3.3.1
Sequitur: Nec declinet in partem dexteram, sive in sinistram. Declinare in dexteram, est non Dei gratiae, sed sibi retribuere velle quod rectum est. Vel declinare in dexteram vel in sinistam, est peccare propter eorum veritatem quae fugiuntur. Vel etiam ad dexteram declinare, est virtutibus ipsis vehementer insistere, et in virtutis operibus, quae in modo consistit, modum excedere. Unde Juvenalis: Insani sapiens nomen feret, aequus iniqui, Ultra quam satis est, virtutem si petat ipsam.
3.3.2
Et philosophus:« Cave quod nimium est, quia si haec ipsa cautela modestiam deserit, eo ipso a virtute recedit.» Omnis autem vehementia saluti inimica est, et excessus omnis in culpa, bonarumque rerum consuetudo nimia pessima est. Unde Salomon: Noli nimium esse justus. Quid ergo nimium prodest, si regina virtutum nimietate sui obest? Nimia quoque humilitas maxima pars superbiae est. Item ad sinistram declinat, qui in subditorum culpis puniendis nimis pronus est ad vindictam. Ad dexteram vero, qui mansuetudini nimis indulget. Iterum non declinet in dexteram vel sinistram partem. Aequitas enim cui judex obsequium debet, amoris dexteram vel odii sinistram nescit. Juste eum exsequi, est nec durius aequo, nec remissius in assertione, vel exsecutione justitiae, nihil aliud quam justitiam quaerere. Munera tamen curiales licenter accipiant, dummodo non extorqueant impudenter. Pudorem abjicit qui rogat, bis etiam emit. Ad rei namque vel spei pretium verecundiam vendit. Munus vero injustae petitionis notam non habet, quod devotio liberalitatis obtulit, non improbitas precantis extorsit. Ita tamen ut iniquorum munera non acceptet, ne aut ingratus sit, si eos non foveat accepto munere; aut si faverit, injustus habeatur. Ratio enim habenda est et causae et personae: ut nec a turpi, nec turpiter accipiatur. Nam plerumque a manu, a causa, a tempore, a loco vel modo splendent munera vel sordescunt.
3.4
DE BONO REGIMINE PRINCIPIS. CAPUT XVII. De praemio regalis justitiae in ipso, et in haerede.
3.4
Sequitur: Ut longo tempore regnet, ipse et filius ejus super Israel De virtute namque parentum saepe protenditur successio filiorum, et succedentium felicitas ex descendentium iniquitate praescinditur, juxta illud: Injusti autem disperibunt simul, reliquiae impiorum interibunt Item regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos. Injustitia, ut Stoicis placet, est mentis habitus, qui a regione morum exterminat aequitatem. Justitia est non nocere, et ex humanitatis officio nocentes prohibere. Nocere est injuria nocentes, non impedire. Injustitia contumelia est, quando tumorem mentis in laesione alterius manifesta operis sequela comitatur. Dolus, ut Acquilius definit, est cum aliud agitur, et aliud simulatur. Malus autem, quando fit in intentione nocendi, et quasi in insidiis nocet. Dolus igitur quia ex timore est, adversatur fortitudini, contumelia vero prudentiae, quae dicit sibiipsi: Utquid superbis, terra et cinis? Injuriam temperantia non admittit, nolens inferre alii, quod sibi nollet ab alio irrogari. Injustitiam justitia excludit, faciens aliis, quod sibi vellet fieri bene et honeste. Quod autem addit diversos, puto ad omnia communiter referendum; non solum ad vitiorum diversas species, sed etiam ad diversas personas, et ad omnes modos, quibus a quocunque haec vitia committuntur. Princeps enim tenetur pro omnibus; et omnium etiam auctor videtur esse; quia, cum omnia possit corrigere, eorum merito particeps est, quae noluit, cum potuit, emendare. Cum enim potestas publica sit, omnium vites exhaurit, et ne in se deficiat, incolumitatem omnium debet procurare membrorum. Sicut autem potentes potenter tormenta patientur, si a justitia deflexerint: sic et justitiae praemiis fruentur abundantius, si recte exercuerint potentatum; et tantam in futuro prae subditis habebunt gloriam, quanta virtute eos in magna delinquendi licentia praecesserunt. Unde dicitur: Potuit transgredi, et non est transgressus. Ad justitiam namque reputatur principibus, etiam cum temperant ab injuriis: et facultas delinquendi est eis materia meritorum. Declinare autem a malo in eis magnum est; etiam si magna bona faciunt, dum tamen subditos indulgentia sua non perimant. Patri ergo succedit filius, si patris justitiam imitatur. Charitas autem minime servatur, cum amorem, qui patriae et parentibus praecipue debetur, pater transfundit in filios, et filialis affectus paterni pectoris cellam solus exhaurit. At hodie vitia liberorum saluti reipublicae praeferuntur; licet salutem populi liberis omnibus oporteat anteferri. In libro enim Regnum latenter Saul arguitur, quod in voto isto de diurno jejunio pepercit Jonathae, contra ipsius religionis votum, cujus praevaricatione populi corruerunt: et Heli etiam, licet in se sanctus esset, quia filiis pepercit, periit. Ut autem de caeteris taceam, quantum rempublicam dilexit Deus Pater, qui propter eam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum?
3.5
DE BONO REGIMINE PRINCIPIS. CAPUT XVIII. De quatuor principi necessariis, et corpore reipublicae.
3.5
Quatuor autem principibus inculcare Plutarchus nititur: scilicet reverentiam Dei, cultum sui, disciplinam officialium, et potestatem affectuum, et protectionem subditorum. Nam qualis debeat esse princeps, eleganter descripsit, in libro pulcherrimo, qui inscribitur: Institutio Trajani; cujus principium superius in loco suo posuimus.« Denique tu, ait, quidvis, rectissime geres, si non recesseris a teipso: si primo te composueris ad virtutem, recte procedent universa. Politicae enim constitutionis majores tibi vires exclusi, cui si obtemperas, Plutarchum vivendi habes auctorem. Alioquin praesentem epistolam testem invoco, quia in perniciem imperii non pergis, auctore Plutarcho.» Sequuntur postea politicae constitutionis capitula. Est itaque respublica, ut Plutarcho placet, corpus quoddam, quod divini muneris beneficio animatur, et nutu summae aequitatis agitur, et regitur quodam moderamine rationis. Quae enim ad religionem pertinent, vicem animae obtinent. Princeps caput hujus corporis viri subjectus Deo, et his qui vices Dei agunt in terris. Cordis autem locum senatus obtinet. Oculorum, aurium, et linguae officia sibi vindicant judices, et praesides provinciarum: officiales et milites manibus coaptantur: qui semper assistunt principi, lateribus assimilantur; quaestores et commentarienses, non illi qui carceribus praesunt, sed comites rerum privatarum, ventris et intestinorum ferunt imaginem; pedes agricolae sunt. Ex his ergo quartuor illa sunt, quae Plutarchus principibus inculcare conatur, reverentiam Dei scilicet, et caetera supradicta.
3.6
DE BONO REGIMINE PRINCIPIS. CAPUT XIX. De reverentia Dei et cultu sui.
3.6
Miro autem modo Deus intelligentiam sui sic infundit, ut subtrahat; sic subtrahit, ut infundat. In multis enim multipliciter lucet. Est autem a majestate mirabilis, a sapientia venerabilis, amabilis a bonitate. Et hic est funiculus triplex, inter Creatorem scilicet et creaturam, qui facile non rumpitur; sed ut timeatur, honoretur, et diligatur. Celitur autem dupliciter, affectu mentis, et exhibitione corporis. Reverentia quae corporaliter exhibetur, aut in personis consistit, aut in rebus. In personis, aut a natura aut ab officio, aut a moribus, aut a conditione, aut a fortuna. Natura, ut parentes, cognati et affines. Officium est debitum exsequendi, quae unicuique ex institutis, aut moribus agenda sunt, quorum agendorum alia ad publicum, alia ad suum cujusque pertinent statum. Nam officiorum quaedam publica, quaedam dicuntur privata. Privata enim tot sunt, quot sunt personae. Publica aut a divino aut ab humano jure descendunt. Publico officio tanta debetur reverentia, quanta est eminentia cujuslibet magistratus. Mos est mentis habitus, ex quo singulorum operum assiduitas manat. Hic virtutes et vitia aeque complectitur. Unde bonos et malos mores dicimus ratos sive morigeros a bono, morosos a malo nominamus. Conditio est status personae fortuitus, quo aut in adversis, aut in prosperis degitur. In his autem qui divina jura ministrant, Deus prae caeteris aut honoratur, aut spernitur, cum illorum honorem et contemptum proprium reputet dicens: Qui vos spernit, me spernit, et qui vos recipit, me recipit. Reverentia quae in rebus consistit, aut in corporalibus est, aut aedibus, et locis sacris, aut sacrificiis; aut in spiritualibus, ut sunt jura, quae sacris rebus competunt, quae temerare sacrilegium est morte expiandum. Rerum autem sacrarum immunitates convellere, insurgere in Deum est. Cultus sui maxime in temperantia consistit. Marcum Catonem eodem vino quo remiges contentum fuisse tradunt. Caius Curius Sabinorum victor nolens agros suos ex senatusconsulto ampliari, gregalium portione contentus fuit; malum civem dicens esse, cui non satis esset id quod caeteris civibus.
3.7
DE BONO REGIMINE PRINCIPIS. CAPUT XX. De officialium disciplina.
3.7
Sequitur de potestate et officialium disciplina. Nihil iniquo divitis consiliario perniciosius. Unde in Proverbiis: Omni custodia conserva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit. Est igitur providendum potestati, ne consiliarii indigeant, neve aliena immoderatius concupiscant. Nihil est sceleratius quam amare pecuniam, etc. Non solum in corde, id est in consiliario, sed etiam in ventre et intestinis reipublicae, id est quaestoribus, et commentariensibus haec ratio servanda est. In lateribus quoque, id est illis, qui semper principi assistunt. Nam a convictu mores mutantur. Et qui tangit picem, inquinabitur ab ea, uvaque conspecta vel contacta livorem ducit ab uva. Ita quidam legati apostolicae sedis in provinciis debacchantur, ac si ad Ecclesiam flagellandum egressus sit Satanas a facie Domini, acceptores personarum, et quasi quidam bonorum mallei. Inde Juvenalis: Omne animi vitium tanto conspectius in se Crimen habet, quanto major qui peccat habetur. Episcoporum nomen et officium venerabile esset, si tanta impleretur sollicitudine, quanta interdum appetitur ambitione: et diligerentur ut patres, timerentur ut domini, colerentur ut sancti, si exactionibus parcerent, et projicerent ex animo quidquid provenit ex calumnia, nec omnem quaestum pietatem putarent. In domibus praelatorum et principum omnia hodie venalia sunt: frustra apud curiales de testimonio conscientiae, de venustate morum, de torrente eloquentiae, nisi pretio interveniente confidis. Ipse licet venias musis comitatus, Homere, Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras. Ego etiam credo me vidisse ostiarios cerbero duriores. Apud inferos tamen, cerberus, ut aiunt, unus est. Sed quot sunt diversicula curiarum, tot cerberi. Tota enim familia aut mordet, aut latrat. Vetus Proverbium est:« Vacuae manus temeraria petitio est.» Apud advocatos quoque et ipsum silentium venale est. Hoc fortassis a Demosthene acceperunt, qui cum Aristodium auctorem fabularum interrogasset, quantum mercedis, ut ageret, accepisset, et respondisset, talentum. At ego, ait Demosthenes, plus accepi, ut tacerem. Causidicorum lingua damnifica est, nisi eam, ut dici solet, funibus argenteis vincias. Nihil autem, ut ait Seneca, venali misericordia inopius. Injustum prorsus est misericordiam vendere, sive justitiam. In lege vero scriptum est: Juste quod justum est exsequeris. Lege quoque Julia repetendarum tenetur, qui cum haberet aliquam potestatem, ad judicandum vel determinandum, pecuniam acceperit, quo magis ad minus quid ex officio faceret. Haec verba legis sunt. Iterumque omnes cognitores aut judices a pecuniis et patrociniis manus abstineant. Neque enim alienum jurgium suam putent praedam. Plebiscito etiam continetur, ne quis praesidum munus, donumve caperet, nisi esculentum, poculumve; et id quidem inter dies proximos porrigatur, sed nec exenia producenda sunt ad munerum qualitatem. De talium muneribus, ait epistola Severi imperatoris:« Vetus proverbium est, nec omnia, nec semper, nec ab omnibus. Nam valde inhumanum est a nemine accipere, passim vilissimum, per omnia avarissimum.»
3.8
DE BONO REGIMINE PRINCIPIS. CAPUT XXI. De publicis exactoribus, et eorum violentia.
3.8
Egregie autem de talibus ait Laurentius Mediolanensis episcopus, ubi publicos exactores describit: Publicanus, inquit, est caput rapinae, lex violentiae, praedo sine pudore, medicus exterminii, immanior furibus; nam fur timens delinquit, hic autem confidenter. Fur laqueos legis timet, hic quidquid fecerit, legem vocat. Quis eo iniquior, qui verbo justitiae justitiam damnat, et armis innocentiae spoliat, vulnerat, occidit innocentes? Lege utique legem perimit, et dum alios urget ad legem, ex lege dejicit. Publicanorum autem a maximo usque ad minimum coetus concussioni potius quam justitiae vacat: et ita in populum debacchantur, ut quod reliquit unus, alii non auferre; tanquam ad hoc constituti sunt, ut residuum locustae comedat bruchus. Officiali Caesaris nisi in omnibus acquieveris, Caesari contradicis. Et quidquid dictet, nisi sit sic, et nisi sic stet, est in personam regis, contraque coronam; quidquid dixerit ita obtinet, ac si inveniatur in actis; et cum alias habita moderatione inculpatae tutelae vim vi repellere liceat, concutientibus officilialibus, spoliantibus, torquentibus, mutire non licet. Haec autem omnia in principem redundant. Singuli quippe tenentur ad singula, principi vero onera incumbunt universa. Princeps autem legis nexibus dicitur absolutus, non quia ei iniqua liceat; sed quia is esse debet, qui non timore poenae, sed amore justitiae aequitatem colat. Nam in negotiis publicis nil ei velle licet nisi quod lex aut aequitas persuadet, aut ratio communis utilitatis inducit.
3.9
DE BONO REGIMINE PRINCIPIS. CAPUT XXII. De aequitate judicii.
3.9
Aequitas autem juris, ut periti asserunt, est rerum convenientia, quae cuncta coaequiparat ratione, et in paribus causis paria jura desiderat. Lex vero ejus interpres est. Quidquid autem aequum est, ita demum justum est, si est voluntarium. In nulla re hodie tantum offendunt hujus saeculi potestates, sicut in judiciis, non attendentes quod scriptum est: In quo judicio judicaveritis, de vobis judicabitur. Et illud quod supra posuimus: Juste quod justum est exsequeris, id est sine acceptione personarum vel munerum, mox ut tibi liquebit de causa, justam de utraque parte feres sententiam. Nam dum causa anceps est, protelanda est sententia, quia festinata judicia pariunt poenitentiam. Si ergo in judicando periculum vitari non potest, nihil est utilius, quam differre. Si autem alterutrius litigantium periclitatur utilitas, et rei difficultas moram non exigit, iniquissimum est judicium protelari. Ipso autem jure cautum est, ut sacrorum Evangeliorum Scripturae terribiles ante sedem judicis deponantur, ibique ab initio usque ad finem permaneant, nec amoveantur, nisi sententia recitata; quo totius consistorii latitudo Dei ipsius repleta praesentia, omnibus ad sacrosanctas Scripturas metum incutiat, et reverentiam; et ab inquisitione veritatis omnis iniquitas propulsetur. Ut autem dicitur in libro codicis secundo, procliviora sunt jura ad defendendum, quam ad impugnandum; faciliusque ad exceptionem, quam ad actionem trahunt. Unde cum non omnes ad accusationem admittantur, omnes ad defensionem admittuntur, nisi aliquis absens damnandus est.
3.10
DE BONO REGIMINE PRINCIPIS. CAPUT XXIII. De militum electione, et eorum officio.
3.10
Vidimus de membris caeteris reipublicae; nunc de militibus videamus, qui manus appellantur. Nullus, ut ait Vegetius Renatus, quem oporteat vel meliora scire, quam principem. Christianus princeps milites magis a fide et moribus, quam a viribus debet eligere. Nostri autem milites hodie sic ad bella, quasi ad nuptias, dealbati procedunt. In castris sermo illis est de conviviis, in convivio de armis. Duo sunt, quae faciunt militem, tam corporalem quam spiritualem; electio et sacramentum. Longa pax militem incuriosius legit. Lucio Flacco et Caio Varrone consulibus, milites primo jurejurando facti sunt. Antea enim sacramento tantum modo a tribunis rogabantur. Conceptio sacramenti teste Vegetio haec est. Jurant milites per Deum, et Christum ejus, et Spiritum sanctum, et per majestatem principis, quae secundum Deum humano generi diligenda est et colenda, se strenue facturos omnia, quae praeceperit princeps, nunquam deserturos militiam, vel mortem recusaturos pro republica, cujus sunt conscripti militiae. Cato militem non dicit, nisi eum qui sacramento ad militiam jam consecratus est. Miles igitur sicut laboris, ita et honoris est. Nemo enim sibi honorem sumat, nisi qui vocatur a Domino. Qui non electus seipsum militiae ingerit, in se gladium provocat, quem propria temeritate usurpat. Usus autem ordinatae militiae est tueri Ecclesiam, impugnare perfidiam, et sacerdotium venerari, pauperum propulsare injurias, pacare provinciam, pro fratribus( ut sacramenti docet conceptio) fundere sanguinem. Miror autem quomodo princeps illis habet fidem, quod videt Deo suo, cui, ut caetera taceam, et sacramento militiae alligati sunt, fidem debitam non servare. Nequaquam fidem servabit secundam, qui primam irritam facit. Denique consecratio militis haec est. Consuetudo solemnis est, ut ea die qua quis militari cingulo decoratur, Ecclesiam solemniter adeat, gladioque super altari posito, et oblato quasi celebri professione facta, seipsum altaris obsequio devoveat, et gladii, scilicet officii sui jugem Deo spondeat famulatum. Eis ergo pro Ecclesia plurimum, contra Ecclesiam licet nihil. Aut enim plus, aut non minus in sua professione faciunt, quam episcopi et abbates, qui schedulam offerunt. In quibusdam etiam locis moris est, militem in crastinum consecrandum, totam noctem praecedentem pervigilem in orationibus ducere, et nec jacendi, nec sedendi habere licentiam; nisi forte repentinae infirmitatis necessitas coegerit, sed tota nocte stantem orare.
3.11
DE BONO REGIMINE PRINCIPIS. CAPUT XXIV. Quod obedire debent principi, sed magis Deo.
3.11
Primum hominium Deo debetur, cujus est homo creatione et redemptione. Secundum autem homini, salvo tamen dominio Dei, qui ab omnibus hominibus suis exigit innocentiam. Cum periculo ergo innocentiae nemo cuiquam debet fidem, nec abbati monachus, nec patri filius, domino servus, nec marito uxor. Est igitur principis providere in primis, ne miles suus perdat innocentiam pro defensione reipublicae; sine qua respublica salva esse non potest. Solus enim ille princeps est bonus, est et judex incorruptus, cujus sententia ex contemplatione assidua imago est aequitatis. Est enim publice aequitatis vindex, et aequitatis servus, et in eo personam publicam gerit, quod omnium injurias et damna corrigit, et omnia crimina media aequitate punit; cujus officium est illis, qui nimirum possunt plurimum prodesse, et qui nocere desiderant, plurimum adversari. Unde et in sacra Scriptura columbae gladius appellatur, quia sine felle rixatur, sine iracundia ferit; et cum dimicat, amaritudinem nullam recipit. Nam, ut ait Cicero orator egregius,« sicut lex persequitur culpas sine odio personarum, ita princeps facere debet.» David vir sanguinum dictus est, non propter bella, ut ait Augustinus, sed propter Uriam. Nam nec Samuel, nec Elias, nec Phinees vir sanguinum appellatus est, cum quilibet eorum sanguinem fuderit. Pulchre autem secundum Stoicos lictor dicitur, quasi legis ictor; quia ad ejus spectat officium ferire, quem lex judicat feriendum. Unde et antiquitus illi, cujus manu judex innocens nocentem punit, cum gladius immineret, dicebatur: Obtempera legis arbitrio, vel legem imple, ut vel sic mansuetudo verborum puniendi rei tristitiam mitigaret. Cum ergo milites sint manus corporis publicae potestatis, illius principis manus sanguine plenae sunt, cujus officiales et milites vel innocentium sanguinem fundunt, vel innocentes opprimunt. Hujus ergo principis oratio nunquam exaudienda est, eleemosyna Deo nunquam acceptanda.
3.12.1
DE BONO REGIMINE PRINCIPIS. CAPUT XXV. De mutuo affectu principis et subditorum.
3.12.1
Ultimum eorum, quae Plutarchus habere jubet principem, est amor subditorum. Codrus enim Atheniensium rex pro victoria populi sui seipsum morti tradidit. Nam mutato regis habitu sarmenta colligens, castra hostium ingressus, a milite quem facile in jurgio percusserat interfectus est. Unde et illud poeticum:....... et jurgia Codri.
3.12.2
Decius dux Romanorum se pro suis exercitibus morti devovisse, percelebre est. Julius etiam Caesar dicere solitus erat: Dux qui non laborat ut militibus charus sit, militem nescit amare, nescit humilitatem ducis in exercitu, et adversus hostem debere esse. Idem etiam pistorem in vincula conjecit, quia sibi meliorem panem quam caeteris militibus in mensa superposuerat. Alexander militem suum Macedonem senio confectum nimio frigore obstupefactum, ipse in sublimi et propinqua igni sede sedens cum animadvertisset, statim descendit, et in suis manibus corpus frigore duplicatum in suam imposuit sedem. Plato cum vidisset Dionysium tyrannum Siciliae corporis sui circumseptum custodibus:« Quod tantum malum, inquit, fecisti, ut a tam multis custodibus necesse habeas custodiri?» Principem enim sic oportet vincere obsequiis omnium affectus, ut quisque subditus pro eo periculis imminentibus caput opponat. Sic etiam urgente natura pro capite caetera se solent membra opponere. Unde Claudianus: Non sic excubiae, non circumstantia tela, Quam tutatur amor: non extorquebis amari. Haec alterna fides, haec simplex gratia donat. Hucusque dictum sit de institutione regum et principum; qualiter se habere debeant, vel domi vel militiae, non solum secundum leges divinas, sed etiam humanas; quae eatenus valent, quatenus a divinis non discrepant. Alioquin falsum est quod in lege scriptum est: Quod principi placet, legis habet vigorem. Nullas enim leges credunt quidam civilibus praeferendas: sed has Anacharsis Scytha telis araneis comparavit, quae muscas et culices detinent, et volatilia grandiora transmittunt.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).