Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Helinandus Frigidi Montisc.1160—c.1237
Sermones
Serm 11.5
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21439 Sermon56
11.1
SERMO XI. IN RAMIS PALMARUM IV.
11.1
Hosanna Filio David! Benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israel! Hosanna in excelsis. Vulgo dicitur:« Domino omnes honores,» supple debentur. Proverbium istud verum est, sed non generaliter intelligendum. Non enim omni domino debetur omnis honor. Sed quanti hodie domini sunt, qui vel nullo, vel modico honore digni sunt. Unus solus Dominus est, cui convenit istud proverbium. Quis ille? Qui est Rex regum et Dominus dominantium, id est Dominus noster Jesus Christus Filius Dei, et filius David. Filius Dei secundum divinitatem; filius David secundum humanitatem: qui secundum quod Filius Dei creator est omnium; et secundum quod filius David, hominum Redemptor, non tamen omnium, sed tantum fidelium. Huic Domino omnis honor debetur, quia ab eo omnis honor proficiscitur; sicut scriptum est: Ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant. Quod autem omnis honor ei debeatur, testantur hodie pueri Hebraeorum, non solum in platea ludentes, sed etiam ad ubera matrum pendentes; quorum puerile decus hodie Domino sedenti super asinum, et per viam transeunti prompsit Hosanna pium. Non autem ex naturali sensu hanc laudem ei dixerunt. Sicut nec major aetas, quae voces easdem promebat; sed potius ex dono Spiritus sancti, qui hodie ad laudem Christi linguas infantium fecit disertas. Dicunt ergo: Hosanna filio David, id est salus sit filio David. Sic glossat Hieronymus super Marcum. Tale est illud in Apocalypsi. Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Cum autem hoc dicimus, non optamus ut Deus noster, vel ut Filius David salvus sit, quod idem est, sed sensus est: Quicunque salutem sperat vel exspectat, a filio David tanquam a Salvatore illam sperare et exspectare debet. Ipse est enim Salvator in imis, et in excelsis, in coelo et in terra, angelorum et hominum, animarum et corporum. Jesus autem Filius David appellatus est, antequam natus. Sic enim ait angelus ad Mariam: Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur. Et dabit illi Dominus sedem David patris ejus, et regni ejus non erit finis. Nullus filiorum David regnare potuit in aeternum, praeter Christum; de quo dicit Daniel: Potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur. Et de quo dicit Apostolus: Qui factus est ei ex semine David, secundum carnem. Soli ex omnibus patriarchis Abraham et David appellati sunt patres Christi secundum carnem; quia illis solis specialiter facta est promissio, quod Christus ex eorum semine nasceretur; et idcirco eorum filius in principio nuncupatur, cum dicitur: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. David autem ideo primus ponitur, quia propinquior fuit Christo, quam Abraham. Prius tamen facta est promissio Abraham, quam David; quia in haereditate Christi primum locum accipiunt justi, secundum poenitentes. Verumtamen semel tantum legitur in Evangelio Christus appellari filius Abraham, sed saepissime filius David; quia paucissimi sunt, qui post primam vocationem suam perfectissime conservent justitiam: plurimi vero, qui post lapsum ad priorem gratiam per poenitentiam revertantur. In hoc ergo quod Christus saepius appellatur filius David, quam filius Abraham, magna spes indulgentiae peccatoribus posita est, non solum indulgentiae, sed etiam totius gratiae, vel etiam plenioris, quam unquam habuit, recuperandae; sicut apparet in David post trinum lapsum adulterii, homicidii, et proditionis: et in Petro apostolo post trinae negationis abyssum. Uterque enim poenitendo pleniorem recuperavit gratiam, quam peccando amiserat. Denique adeo deleta sunt peccata David per poenitentiam, quod etiam dicitur non peccasse. Sic enim legitur in libro Jesu filii Sirach: Praeter David, et Ezechiam, et Josiam, omnes peccaverunt. Quid est hoc, Domine? Ergo David non peccavit, qui haec et illa fecit? Hic plane responsurus est Deus: Non memini quid fecit, et quis hoc mihi probare poterit? quod omnino deletum est, omnino non est. Ego omnium peccatorum testis sum et judex, et quis testificari poterit, quod ego non memini: quisve rescribere, quod ego delevi? Impius si conversus egerit poenitentiam, omnium iniquitatum ejus quas fecit non recordabor. Non peccavit ergo David, non enim ipse est qui peccavit, sed alius juxta illud: Verte impium, et non erit, subaudi, impius, sed pius, quia versus est de impio in pium. Hinc est illud Salomonis: Talis est via adulterae, quae comedens, et tergens os suum, dicit: Non sumo perata malum. Mulier adultera est peccatrix anima, alii adhaerens quam vero Sponso. Haec mulier adultera comedit, quando carnis desideria perficit: sic enim pascit sterilem, quae non parit, et sibi ipsi quae vidua est bene non facit. Tergit autem os suum, quando confitetur peccatum. O quanta urbanitas est tergere os, postquam comederis, id est poenitere, postquam peccaveris! Tergendum est autem os cordis per veram contritionem, os corporis per puram et integram confessionem; et ut ita dicam, os operis per dignam et congruam satisfactionem. Beatus qui sic tergit os suum, ut a Domino sibi repropitiato recipi jam mereatur in pacis osculum; qui humanarum animarum aeternus amor est, et amator non fastidiosus, sed facile indulgens, amatamque post delicta suscipiens, nec improperans quod deliquit, juxta illud Jeremiae: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum: nunquid revertetur ad eam ultra? nunquid non polluta et contaminata erit mulier illa? tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. O benignitas incomparabilis! Dicit ergo mulier adultera; jam non adultera, sed altera, postquam tersit os suum post comestionem: Non sum operata malum. Super quem locum eleganter Ambrosius ait:« Non dicit soluta sum, dimissa sum, tecta sum, lota sum; sed confidenter loquitur: non sum operata malum: non sum quae fueram, alia facta per te, qui vertis impium et non erit.» Sane tale est illud: Praeter David, et Ezechiam, et Josiam, omnes peccaverunt.
11.2
Non enim David iste est ille qui peccavit, sed alius sine dubio per illum factus, qui vertit impium et non erit. Nec solum adnumeratur David illis qui non peccaverunt, sed etiam praeponitur; ut etiam quodammodo dignior ostendatur. Sic et in sanctorum invocationibus Maria Magdalena non solum connumeratur virginibus, sed etiam praeponitur universis; pro eo videlicet quod tam eleganter tersit os suum, ut pateat tam Deo quam hominibus, nunquam antea comedisse. O quam bene tergebat os suum, quando osculabatur pedes Domini, rigabat lacrymis, tergebat capillis, et unguento ungebat! Ecce quare Filius Dei maluit in Scripturis saepius appellari filius David, quam filius Abraham: ut videlicet ex hac appellatione spem certissimam peccatores conciperent plenissimam veniam consequendi. Propterea merito bene dicitur filius David, et tanquam Rex et Salvator suscipitur, non solum a puerili innocentia, sed etiam a turba utriusque sexus, et omnis aetatis, vocibus propheticis exclamante: Hosanna filio David! Benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israel. Omnis rex dominus est, sed non omnis dominus rex. Omnis autem dominus tantum debet esse salvator, quantum et dominator. Omnis enim dominus statuitur ad salvandum pro posse suo illos vel illas, quibus dominatur: excepto tamen regno Satanae, in quo omnes praepositi et omnes satellites constituuntur ad perdendum. Nam, ut ait Tertullianus,« daemonum operatio est hominis eversio.» Malitia spiritualis a primordiis auspicata est in hominis exitium. Quanto magis autem nobis, tanto magis etiam sibimetipsis adversantur; quia quantus in eis est conatus deceptionis humanae, tantus et profectus est damnationis propriae; sed tantus in eis est furor in judicem, ut parvi ducant quantumlibet onus supplicii, dummodo videant homines ad paria supplicia perurgeri: et idcirco desperata conditio illorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim malignitatis occasionem de poenae mora; quamvis nec interim sine poena sint, et ipsa multiplici et gravissima; sed leve aestimant quidquid tolerant, dummodo ad decipiendos homines ex libitu discurrant. Igitur omnes homines qui suos subditos laedunt, de regno Satanae sunt. Non est potestas, nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Omnis autem divina ordinatio in rebus humanis humanae salutis est procuratio; qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Nemini mandat Deus impie agere: facit tamen, id est permittit, aliquando regnare hypocritam propter peccata populi; vel quia talem regem tales merentur subditi; vel quia tale regnum, tales perversi. Igitur omnis dominus a Deo super homines constituitur ad salvandum, id est ad disponendam subditorum salutem. Vae autem illis, qui sua dominatione abutuntur in alios, ad illorum vel propriam perniciem, ut Alexander, qui nil salvare noverat, sed omnia destruere: quod etiam nativitatis ejus certissimum praemonstravit praesagium. Ea namque nocte qua natus est, non solum terra mota est, et tonitrua magna facta sunt, sed etiam de coelo veri lapides cecidere, significantes utique, quod ille puer qui natus erat, lapidare homines veniebat. Tales sunt hodie multi dominantes in clero vel in populo, turbatores pacis, hostes justitiae, dilapidatores rerum, lapidatores hominum: qui sic in provinciis debacchantur, ac si ad flagellandum Job egressus sit Satan a facie Domini. Sic conversantur inter eos quibus praepositi sunt, ac si ad taedas in facinus excitandas mittantur ab inferis Tisiphone vel Megaera. Apud hos judicium nihil est nisi publica merces, vixque tenent lacrymas, cum nil lacrymabile cernunt. Omnium sane dominorum nomen venerabile esset in populo, si tanta impleretur sollicitudine, quanta petitur ambitione; si juste judicarent, si prodesse quam praeesse mallent; si exactionibus parcerent; si projicerent avaritiam ex calumnia, et excuterent manus suas ab omni munere, nec omnem quaestum pietatem putarent. Omnis dominus subditorum suorum et res et corpora salvare et servare debet. Ubi tamen invenietur inter mortales Dominus, qui vel ista semper salvare possit? Non domus et fundus, non aeris acervus et auri, Aegroto domini deduxit corpore febres.
11.3
Ponatur tamen quod omni homini salva sint haec duo, scilicet corpus et possessio: quid proficit homo, si universum mundum lucretur; animae vero suae detrimentum patiatur? Solus ergo ille verus Dominus est, qui verus Salvator est, id est qui animas, et corpora, et res in aeternum servare potest. Nam si de animabus constat, ergo et de corporibus et rebus. Nonne anima plus est quam esca: et corpus plus quam vestimentum? Qui potest quod majus est, utique et quod minus. Servat Christus animas Eliae et Enoch, ne corpora sua relinquant; qui jam per tot annorum millia in eisdem corporibus sine ulla perturbatione vixerunt. Salvavit olim in deserto 40 annis Judaeorum corpora et indumenta: et per tantum temporis spatium non fuit in tribubus eorum infirmus, et vestimenta eorum non sunt attrita. Hic autem non temporalem nobis, sed aeternam salutem attulit, et animas nostras salvari docuit per fidem et obedientiam mandatorum; corpora per mortificationem membrorum, res per sustentationem pauperum. De primo: Fides tua te salvum fecit. Et: Si vis venire ad vitam, serva mandata. De secundo: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, multum fructum affert; et Apostolus: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram; et rursus: Quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur. Augustinus:« Frumentum si servas, perdis; si seminas, renovas.» De tertio: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi nec aerugo, nec tinea demolitur; et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Item Augustinus:« Manus pauperum gazophylacium Christi sunt.» Anima per fidem vivit, corpus per poenitentiae sationem resurgit, res per eleemosynae largitionem non perit. Benedictus ille Dominus, qui sic salvari docuit nos, et nostra. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hoc nomen Dominus significat quasi dans munus. Quod munus, vel quantum dat iste Dominus? Omne bonum, et summum bonum. Ego, inquit, ostendam tibi omne bonum. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est. Benedictus ergo qui venit in nomine Domini, Rex Israel. Super hunc locum ait Augustinus in Joannem scribens:« Quid magnum est Christo Regi Angelorum, regem esse Judaeorum?» Neque enim rex est Christus ad exigenda tributa, aut congregandos exercitus, hostesque debellandos: sed Rex Israel est, quia mentes regat, et ad regna coelorum credentes, sperantes, amantesque perducat. Quod ergo Filius Dei aequalis Patri Rex Israel voluit esse, dignatio fuit, non promotio: miserationis indicium, non potestatis augmentum.
11.4
Notandum tamen, quod tribus in locis legitur in Evangelio Christus Rex appellatus; et ibi maxime, ubi minime secundum homines apparebat ejusdem regiae majestatis insigne. Ut enim paucis omnia comprehendam, appellatus est Rex jacens in praesepio, sedens in asino, pendens in patibulo: et haec omnia quid ad regem, Deus bone? Quid regi et praesepi? Quid principi et subjugali? Quid imperatori et cruci? Nonne primum jumentis, secundum infimis, tertium parari solet maleficis? Ubique tamen, si sit qui bene consideret, vera regiae majestatis iusignia monstrata sunt. Superius diximus, quod omnis dominus et rex salvator debet esse eorum quae sub ejus dominio constituta sunt; quoniam ad ea servanda pro jure constituitur. Nunc igitur videamus, quae signa Salvatoris fuerint jacentis in praesepio, sedentis in asino, ejusdemque pendentis in patibulo. De primo signo dicit angelus ad pastores: Natus est enim vobis Salvator, qui est Christus Dominus in civitate David. Invenietis infantem positum in praesepio. Ecce quale signum Salvatoris, infantia in praesepi. Infantile silentium neminem accusat, infantilis imbecillitas neminem percutit, fenum in praesepio jumenta reficit. Significabat ergo infans iste positus in praesepio, quod non venerat peccatores accusare, vel punire, sed tolerare, et eis parcere, et animas poenitentium feno carnis suae reficere. Et hoc est Salvatorem esse, vere regere, et esse dominatorem. Magi tamen aliud signum regiae majestatis ejus protulerunt, dicentes: Ubi est, qui natus est Rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente. Et ut demonstrarent quantus Rex esset, subsequuntur, et dicunt: Venimus adorare eum. Vere enim stella noviter creata, et nova claritate, et regia magnitudine novum hominem significabat, et novum regem non solum dominatorem hominum, sed et creatorem stellarum, et ideo ab omnibus hominibus, etiam a regibus adorandum. Clementiae vero maximum signum fuit in sessione asini: juxta illud propheticum: Exsulta, filia Sion, jubila, filia Jerusalem. Ecce Rex tuus venit tibi justus, et Salvator ipse pauper, et ascendens super asinam, et super pullum filium subjugalis. Hinc est illud Ambrosianum: O quam stupenda pietas! Mira Dei clementia, Sessor aselli fieri Dignatur auctor saeculi.
11.5
Plane ita sessio significavit et sessoris Regis mansuetudinem, et mansuetorum salutem. Ad hoc veniebat, ut mansuetorum et humilium sessor fieret: ut jugum suum suave, et onus suum leve mansuetis imponeret; quatenus sub jugo Christi suaviter et recti incederent, qui sub jugo diaboli prius infeliciter curvabantur, ut scriptum est: Incurvare, ut transeamus. Beatus plane, qui potest dicere cum Psalmista: Ut jumentum factus sum apud te: et ego semper tecum. Beatum jumentum, quod Salvatorem portat, quod Jesus equitat, quod Christus insidet, quod Messiam sustinet, quod unctionem suavitatis et sanitatis redolet, quod apostolorum vestimentis tegitur; cujus pedibus flores sternuntur, quod a servitute plurimorum dominorum jugum peccati excussit, quod a vinculis peccatorum manus apostolica jam exsolvit, quod uni Deo se subjicit, quod ad aeternae pacis visionem perducit. Signum quoque dominatricis potentiae erat clamor ille repentinus, atque propheticus, ex ore infantium et lactentium laudem perficiens Salvatoris; quorum linguas in laudem Regis nostri faciebat disertas, non humana doctrina, vel naturalis industria, sed gratia Spiritus sancti per illorum testimonia credibilia virus inimicum destruens, et ultorem, id est Scribas et Phariseos mirabiliter confundens: qui quasi in ultionem legis Judaicae inimici veritatis et hostes justitiae facti erant. Denique signum illud magnum omnipotentiae, quod nuper factum fuerat in suscitatione Lazari quadriduani de sepulcro ad vitam mirabiliter revocati, praecipua causa erat propter quam turba cum veneratione et devotione Christo obviam veniebat. Sic enim dicit Evangelista: Propterea et obviam venit ei turba; quia audierunt eum fecisse hoc signum. O vere signum magnae poenitentiae, mortuum in sepulcro jacentem; et per dies quatuor in fetore saniei suae manentem non solum vitae, sed etiam incolumitati perfectae subito restituere; et hoc sola virtute vocis hujus qua clamavit, voce magna: Lazare, veni foras de claustris sepulcri, ubi homines te posuerunt, et statim, inquit, prodiit qui erat mortuus, ligatus manus et pedes institis. Sed quid mirum, quando ille jusserat, qui claves habebat mortis et inferni? Ecce quae signa regalis potentiae, quae regiae majestatis insignia secum deferebat, qui tam mansuetus et humilis super asinum veniebat. Nam se Dominum majestatis esse non tacuit, qui se templi Dominum appellavit, dicens: Scriptum est, quia domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis illam speluncam latronum. Factoque flagello de funiculis, omnes vendentes et ementes ejecit de templo, significans unumquemque suorum peccatorum funibus constringendum; et non alio flagello quam suorum ipsius peccatorum merito de coetu sanctorum ejiciendum. Super quem locum dicit Hieronymus.« Inter omnia signa videtur hoc mirabilius, quod unus homo ad flagelli verbera tantam ejecerit multitudinem illorum, quorum lucra destruebat in eum saevientium.» Et addit:« Igneum enim quiddam atque sidereum radiabat ex oculis ejus, et divinitatis majestas lucebat in facie.» Porro in die passionis suae ter appellatus est Dominus Rex, et ter ei est regibus honor exhibitus, semel irrisorie, et bis assertive. Irrisorie a militibus Pilati praesidis, deferentibus ei cum irrisione honorem regium; assertive ab ipso Pilato scribente titulum, et a latrone poenitente et confitente: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum. Uterque enim Pilatus et latro Christum regem esse testatus est; ille scribendo titulum triumphalem, et scripturam confirmando, dicens: Quod scripsi scripsi: iste confitendo, et regiam clementiam implorando, dicens: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum. Sciendum tamen, quod illa militum illusio huic eidem veritati testimonium triplex, quamvis ignoranter perhibuit. In illa enim illusione duo valde magna, et ad nostram eruditionem omnino necessaria significabant milites nescientes, id est honorem mundi vanum esse, et honorem Christi verum esse. Omne regnum et imperium hujus mundi caducum est et fragile brevitate temporis, pungitivum et triste molestia sollicitudinis, igneum et terribile exspectatione judicii gravioris. De primo scriptum est: Omnis potentatus brevis vita. Ecce revera sceptrum arundineum, quod leviter frangitur. De secundo: Reges et principes hujus saeculi moles rei mediocriter malos esse non sinit. Ecce revera diadema spineum, quo caput gestantis molestissime pungitur. De tertio: Potentes potenter tormenta patientur; et fortioribus fortior instat cruciatio. Ecce revera chlamys coccinea, et vestimentum igneum, quo corpus induti totum comburitur.
11.6
Haec autem omnia honorem Christi regium veraciter exprimebant. Nam sceptrum arundineum significabat ipsum esse, qui scripsit in cordibus hominum legem justitiae, et qui redditurus est unicuique juxta opera sua: nam arundine scribere solemus et mensurare. Corona spinea significabat Christum esse, qui perfecte peccatum vicerat, et perfectam de peccatis victoriam reportabat. Nam peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Nec solum peccata, sed etiam peccatores semper triumphat Dominus; aut ipsos convertendo misericorditer, aut juste aeternaliter puniendo. Porro vestimentum ejus purpureum tria significabat: immortalitatis decorem praecipuum, summae potestatis honorem regium, quo resurgens a mortuis caro ejus ornata est, et similis decoris commune participium, quo sancta Ecclesia in die judicii circum ornanda est, et praecipue sanguinis ejus pretiosissimi roseum lavatorium, quo in die passionis ejus redempta, et abluta, sicut praedictum fuerat in praeclara prophetia Jacob, in benedictione filii sui Judae. Lavabit in vino stolam suam: et in sanguine uvae pallium suum. Stola ornamentum, ut aiunt, matronale significat corpus Christi, scilicet Ecclesiam, quod et per pallium designatur; quia Ecclesia ornamentum Christi est atque vestimentum. Unde scriptum est: His omnibus velut ornamento vestieris. Sanguis autem uvae sanguinem Christi significat, qui secundum humanitatem vitis vera est, in qua palmites manentes ferunt fructum multum; secundum divinitatem agricola non exterius culturam adhibens, sed interius dans incrementum. Et bene sanguis Christi vinum dicitur, et lavacrum: vinum, quia laetificat; lavacrum, quia mundat, abluit et sanctificat; juxta illud: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Alibi dicitur: Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit, etc. Hic per sanguinem peccatum designatur, O sanguinem virtutis eximiae, potentiae singularis! Omnis alius sanguis sordidat et maculat: hic solus a sordibus abluit, a maculis emundat. O novum fullonis genus, qui sanguinem sanguine lavat! Quid non poterit sanguis Creatoris omnium, si tantum potest sanguis quorumdam animalium? Legimus tres species sanguinum potentissimas; hirci, mulieris menstruatae, et muricis. Primus scindit adamantem lapidem durissimum; secundus dissolvit bitumen gluten tenacissimum; tertius tingit purpuram colorem optimum. Sane nil minus ab his, imo multo plus his habere debuit sanguis illius Agni, qui tollit peccata mundi, juxta illud Apostoli: Si sanguis hircorum et vitulorum inquinatos sanctificat, etc. quanto magis sanguis Christi! Ideo in hujus sanguinis effusione, ad designandam ejus abluendi et sanctificandi potentiam terra tremuit, infernus crepuit, sol expavit, petrae scissae sunt. Et ut aliquid morale sanguines isti nobis eliciant, sciendum est quod toties in virtute sanguinis Christi adamas scinditur, quoties peccator obstinatus ad poenitentiam emollitur; bitumen dissolvitur, cum inveterata injustae libidinis consuetudo violenter dirumpitur; purpura tingitur, cum in tribulationibus et persecutionibus usque ad mortem pro justitia certatur. Adamas scissus est in conversione magorum, ut Cypriani et Dariae; bitumen dissolutum in continentia fornicatorum, ut Bonifacii et Pelagiae; purpura tincta in constantia martyrum, ut Laurentii et nostri Thomae.

Intertext edge

Open linked passage

Note