Helinandus Frigidi Montisc.1160—c.1237
Sermones
Serm 15.3
Choose a text
More by Helinandus Frigidi Montisc.1160—c.1237
—
21439 Sermon56
15.1
SERMO XV. IN ASCENSIONE DOMINI II. Tolosae habitus ad clericos scholares in ecclesia B. Jacobi.
15.1
Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus, et mundo corde. Cum sermonem hunc facere coactus sum, tam justae reprehensioni expositum, quam praemeditatione legitima non exsculptum, occurrit illud poeticum: Carmen reprehendite, quod non Multa dies et multa litura coercuit, atque Perfectum decies non castigavit ad unguem. Cui sententiae consentit Quintilianus in libro Constitutionum oratoriarum, dicens:« Sit modo tardior, dum diligens stylus. Nihil enim magnarum rerum natura cito effici voluit praeposuitque cuilibet magno operi difficultatem.» Verum istud periculum saepe mihi accidit ex temerario plebis judicio, quae, sicut ait Salustius de fortuna, cunctas res magis ex libidine quam ex vero celebrat, obscuratque; facitque ut aliquis nomen habeat quod vivat, et mortuus est; quod eleganter de omnibus disserat, et balbutit. Hinc est, quod a devotione vestra laudabili sic ad me concurritur quasi ad vocem jucundam, et carmen amicae Thebaidis, cujus auctor Statius, cognomento Surculus, hujus civitatis oriundus. Ubi, ut Hieronymus asserit, recitationis dulcedine adeo placebat Romanis, ut teste satyrico subsellia frangeret auditorum. Verum multos alios auctores celebri laude dignissimos legimus quantum ad notitiam supervixisse ignobiles, et quasi nati non essent, pene universis ignotos: adeo leve et frivolum et fortuitum est placere hominibus, ut, sicut ait orator egregius, in quibusdam etiam ipsae virtutes gratiam habeant, in aliis vitia ipsa delectent.
15.2
Vae igitur favori humano a temeritate judicii; quando explorata facultate virium humeris debilibus saepius imponit onus gravissimum, et negotium magni conaminis et multi operis ab infirmo, et in brevi desiderat absolvi. Sed ista lectio jam loquatur: Quis ascendet in montem Domini? etc. Scandere celsa juvat, pudor est descendere celsis; ait quidam, et alius: Unicus est, de quo sollicitantur, honor. Omnis enim rationalis spiritus quasi naturaliter in arduum nitens, et honoris appetens satis indicat et generositatem suae originis, et honorem pristinae dignitatis. De primo est illud Arati poetae: Ipsius enim et genus sumus. De secundo illud Psalmistae: Homo cum in honore esset, non intellexit. Hinc est, quod homo requiem non invenit in loco terreno et humili, quia principium trahit a sublimi, id est regione coelesti. Auctor enim ejus in coelis est, juxta illud: Pater noster, qui es in coelis. Illuc igitur oportet ipsum recurrere, ut ibi veram requiem possit invenire. Unde Michaeas: Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem. Et Apostolus: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, etc. Certe quidquid in Deo est, in excelso est: nihil enim Deo excelsius. In excelso igitur est fides nostra, salus, et pax, et requies. Hinc est, quod Hebraeorum pueri cum Salvatori obviarent, se salvari postulabant in excelsis: scientes ibi esse, et ibi tantum, veram et plenam animarum requiem, corporum salutem, amborum pacem, locum et civitatem omnium salvandorum: juxta quod Christus in coelum ascensurus discipulis suis promittebat, dicens: Vado parare vobis locum. Et si abiero, et paravero vobis locum, iterum veniam ad vos, et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis. Ad hanc ergo assumptionem, vel hujus assumptionis praeparationem invitatur omnis homo, cum dicitur: Quis ascendet in montem Domini? etc. Innocens manibus, et mundo corde. Audiant filii Adam ascensionis cupidi, venatores gloriae, potestatis aucupes, altitudinis amatores. Audiant, et gaudeant, se non solum ab ascensu non esse prohibitos, sed magis ad ascensum nunc esse provocatos, juxta illud Ambrosii. Nunc provocatis actibus, Christum exspectare nos decet, Vitaque tali vivere, Quae possit coelos scandere. Et ne quis forte causaretur, iter ad coelum aut penitus impossibile homini, aut nimis arduum: ecce ascensor coeli, tanquam via, et veritas et vita, mamanifeste monstravit hodie se esse viam ad coelum in exemplo innocentiae, veritatem viae in verbo doctrinae, vitam veritatis in jucundo spectaculo ascensionis suae. Vae, qui vocati exemplo, non veniunt; provocati verbo, non audiunt; provocati miraculo, non accurrunt. Nihil enim excusationis remanenti relinquitur; quando tanta merces innocentiae demonstratur. Certe servanda erat a nobis innocentia, etiam si nulla merces speraretur innocentiae, nulla poena iniquitatis timeretur. Sufficiebat enim ut faceret servus, quia praecepit dominus; ille praesertim Dominus, cujus natura bonitas, cujus voluntas potentia, cujus opus misericordia est. Nunc autem cum tantum gloriae pondus innocenti promissum sit, et tantum miseriae onus sit repositum nocenti; ut et illud omne desiderium superet, et istud exsuperet omnem metum, justissime quidem, sed districtissime arguendus erit, quisquis non ascenderit, de peccato, de justitia, et de judicio. De peccato quod commisit, innocentiam non servans; de justitia quam omisit, mercedem justitiae non desiderans: de judicio quod non timuit, damnationem diaboli non ignorans. Veniet certe, veniet magister innocentiae, nocentiae vindex, veniet ad judicium, sicut ivit in coelum: quantum desiderabilis ad dexteram, tantum intolerabilis ad sinistram; id est ineffabilia redditurus innocentibus praemia, nocentibus tormenta: illis ascensuris ad coeli palatia, istis in tartara ruituris.
15.3
Sed dicit aliquis: Quis potest ascendere in coelum? Audi quis. Innocens manibus, et mundo corde. Coelum namque dicitur mons Domini; quia nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo: subaudi integer, id est caput cum corpore. Nam caput et corpus unus est Christus. Coelum igitur dicitur mons Domini, vel propter habitationem, juxta illud: Ad te levavi oculos meos qui habitas in coelis: vel propter ascensionem, juxta illud: Qui aedificavit in coelo ascensionem suam: Dominus nomen illi( Amos, IX). Christus prius habitavit in coelis, quam in coelos ascendit; quia prius fuit Deus in coelo habitans, quam homo se de terra ad coelum levans. Nobis autem prius est ascendere, quam habitare, quod in loco dicitur stare. Idem prius quaerit Propheta de ascensione, et postea de statione, dicens: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus. Hanc quaestionem facit ipse, quasi in sacrario cordis sui consistens, et orans. Et respondetur ei ex aditis templi et quasi ex cornibus altaris emittitur ad eum vox ista, dicens: Innocens manibus et mundo corde. Innocentia aliquando stricte accipitur, aliquando large. Stricte, ut apud Senecam:« Innocentia, inquit, non est perfecta virtus, sed abstinentia alieni.» Etiam apud Hieronymum super illum locum: Non privabis bonis eos qui ambulant in innocentia:« Melius, inquit, habes in Hebraeo in perfectione: quia innocentia non est perfecta virtus.» Innocentia quoque ponitur aliquando pro simplicitate, ut apud Salomonem in Proverbiis: Innocens credit omni verbo, astutus considerat gressus suos. Porro large accipitur innocentia, quando perfectionem justitiae designat, ut apud Augustinum super illum locum: Perambulabam in innocentia, cordis mei:« Habe, inquit, innocentiam, et justitiam perfecisti.» Hujus innocentiae duae sunt partes: nec facere miserum, nec deserere miserum. Facimus autem miserum, aut verbo, aut facto, aut consensu solo. Verbo tripliciter: aut detrahendo, aut adulando, aut contumeliam inferendo. Detrahis vero tripliciter: aut ut inventor, aut ut relator, aut ut non invitus auditor. Nam si desit qui audiat, deest qui dicat. Sicut autem detractoris est bona minuere, et mala augere: sic adulatoris e contrario. Unde apud Terentium Thrasoni quaerenti: Magnas vero agere gratias, Thais, mihi? respondit Gnato: Ingentes.« Satis erat, ut ait Cicero, dixisse magnas; sed assentatoris est semper augere quod is vetit audire cui assentatur.» De hoc est illud Satyrici: Quid quod adulandi gens prudentissima laudat Sermonem indocti; faciem deformis amici, Et longum invalidi collum cervicibus aequat Herculis, Antaeum procul a tellure tenentis Porro contumelia sermonis duplex est: in Deum blasphemiae, in proximum irae. Blasphemia in Deum duplex est, aut opinionis haereticae, aut jurationis illicitae. Illicita juratio est, quoties causa non subest, ut ad purgationem criminis, ad foedera pacis, ad persuasionem virtutis. Contumelia in proximum dupliciter fit; aut voce non significante, ut raca; aut significante, ut fatue. Item facimus miseros vel nos ipsos vel alios, et loquendo mendacium, et tacendo veritatem. Mendacium vero large dicitur falsa significatio: stricte vero falsa significatio cum intentione fallendi. Et dicitur significatio non vocis tantum, sed scripturae, vel nutus. Mentiri large dicitur falsum dicere, stricte et proprie contra mentem ire. Et describitur sic: Loqui contra hoc quod animo sentit quis, sive illud verum sit, sive non. Omnis ergo qui loquitur mendacium, mentitur: sed non convertitur. Tria sunt genera mendacii. Primum indolis vel utilitatis quae fit causa proximi, et est veniale: secundum joci, et similiter veniale, nisi ducatur in consuetudinem; tertium deceptionis, et istud est crimen. Augustinus octo describit mendaciorum genera. Primum religionis, ut in articulis fidei. Secundum laesionis, quod tale est, ut nulli prosit, et obsit alicui. Tertium laesionis similis, et talitatis, quod scilicet prodest alicui, et obest alteri. Quartum est libidinis, sola scilicet voluntate mentiendi. Quintum adulationis, quod fit placendi cupiditate, suaviloquio. Tria reliqua solius utilitatis sunt, sed differunt; quia sextum fit pro vitando damno pecuniae, septimum pro vitando damno personae, octavum pro vitanda jactura pudicitiae. In his octo generibus tanto quisque minus peccat, quanto magis a primo recedit.
15.4
Est autem veritas duplex: est veritas rei, et est veritas Christi. Veritas rei attenditur circa inhaerentiam praedicati ad subjectum; veritas Christi circa constantiam loquentis. A veritate vel fasitate rei dicitur quis verus vel falsus; a veritate Christi dicitur quis verax vel fallax. Proinde, terminis commutatis, potest quis esse simul verus et verax, et tunc utrumque est a Deo; falsus et fallax, et tunc utrumque est ab homine; verax et falsus, fallax et verus; et tunc alterum a Deo, alterum ab homine. Facimus etiam miserum facto dupliciter: aut laesione corporis, aut damno rei familiaris. Quorum utrumque duobus modis committitur, aut manu propria, aut aliena: velut quando David occidit Uriam gladio filiorum Ammon. Item utrumque istorum dupliciter adimpletur, id est aut facto proximo, aut remoto, et quasi longa manu peccando. Proximo, ut quando ipsi facimus, vel ut fiat admonemus. Remoto dupliciter: causaliter, vel occasionaliter. Causaliter, ut quando pro peccato unius alter punitur, sicut plerumque contingit, aut per judicis ignorantiam, aut per iracundiam ejus qui laesus est, et expetit vindictam. In quo casu puto, illum qui primus peccavit teneri occurrere, ut liberet innocentem objectione proprii corporis, dicendo illud Virgilianum: Me, me( adsum qui feci), in me convertite ferrum... Sicut et fecit David angelo percutienti populum pro peccato quod ipse commiserat, dicens: Ego sum qui peccavi, convertatur, obsecro, gladius tuus in me, etc.. Occasionaliter facimus miserum; ut quando dicimus vel facimus aliquid unde alter occasionem peccandi sumit: quamvis non ad hoc illud dixerimus vel fecerimus. Tale fuit illud, quando David accepit ab Abimelech panes propositionis et gladium Goliae in praesentia Doeg Idumaei, unde dixit ad filium ipsius Abimelech, qui ad ipsum confugerat: Ego sum reus omnium animarum domus patris tui. Tale etiam fuit illud, quod in praesentia trium fortissimorum suorum desideravit aquam de cisterna Bethlehem, quae sine periculo afferri non poterat. Unde quando allata est, reprehendens se ipsum de tali sermone, noluit eam bibere, sed libavit eam Domino, dicens: Absit, ut sanguinem istorum bibam. Ista tamen occasio proximior est quam prima, et magis reum constituit.
15.5
Facimus quoque miserum consensu solo dupliciter, vel expresso verbis, vel qualibet significatione, ut fiat: et iste consensus valde proximus est, et facto aequipollet, pari poena puniendus; vel tacito aut remoto; ut quando consilium non damus, sed tamen ut fiat volumus, vel si fiat gaudemus, aut certe non dolemus; vel tacito et remotiore, ut quando dolemus factum, sed non impedimus faciendum, cum impedire possemus. Qui enim non resistit, cum resistere potest, consentit. Item deserimus miserum in sex operibus misericordiae, quae Dominus in Evangelio enumerat dicens: Esurii, et dedistis mihi manducare, etc.. Et in septimo, id est in sepultura mortui, de qua legitur in Tobia, et in Ecclesiastico: Et mortuo non prohibeas gratiam, sepulturae scilicet. Quamvis enim facilis sit jactura sepulcri, et sepeliat natura relictos, nec ad mortuum perveniat talis jacturae sensus; tamen quantum in nobis est, relinquimus illum miserum, si relinquimus insepultum. Plus tamen nosmetipsos miseros relinquimus, qui opus misericordiae non implemus. Item deserimus miserum, omittendo non solum corporales eleemosynas, sed etiam spirituales, quae multo majores sunt corporalibus, et periculosius ac perniciosius deseruntur: ut quando errantem non docemus, vel peccantem non corripimus. Verum quoniam omnis misericordia a nobis ipsis debet incipere, juxta illud: Miserere animae tuae, placens Deo, periculosissime nosmetipsos miseros deserimus, quoties de peccato statim non poenitemus. Omne namque peccatum quod per poenitentiam non statim diluitur, suo pondere ad aliud trahit. Ecce quot et quantis modis innocentia perditur; dum non solum propria vel aliena miseria procuratur, sed vel tantum deseritur, eique non succurritur. Maximus ergo labor necessarius est, et multa sollicitudo adhibenda, ad hoc ut innocentia conservetur. Unde Augustinus in libro De civitate Dei:« Sicut, inquit, non est beneficentiae, adjuvando efficere ut bonum quod majus est omittatur, sic non est innocentiae, parcendo severitati, ut in gravius malum incidatur.»
15.6
Pertinet ergo ad innocentis affectum, non solum malum non facere, sed etiam ne fiat, adjuvare, vel punire peccantem; quatenus is qui corripitur corrigatur supplicio, aut alii terreantur exemplo. Est autem ad innocentiam conservandam necessaria cordis munditia, quia scriptum est: Manus in manu non erit innocens malus. Sufficit enim ad perdendum thesaurum innocentiae, solum nocentiae voluntas, vel negligentia custodiae cordis: quia si peccandi facultas subtrahitur, sola voluntas pro facto reputatur. Licet enim nunquam habiturus sis effectum pravi operis; tamen jam praecipitas te in reatum voluntatis. Omni ergo custodia serva cor tuum: quia ex ipso vita procedit. Haec omnimoda cordis custodia ejus munditia est, quam maxime timor Domini operatur. Beatus enim homo qui semper est pavidus. Timor Domini expellit peccatum tanquam ostiarius, qui jugiter sedet ad cordis ostium, ut neminem admittat, nisi qui meretur ingressum. Quia vero immundus est apud Deum omnis arrogans, praecipue necessaria est ad obtinendam munditiam cordis humilitas, et inanis gloriae solidus contemptus Unde Augustinus in libro De civitate Dei:« Tanto est quisque Deo similior, quanto ab immunditia inanis gloriae mundior. Haec autem cordis munditia nunquam nisi de timore Dei casto et sancto nascitur, de quo scriptum est: Qui timet Deum, nihil negligit, id est nec magna, nec minima; nec illa quae oportet facere, nec illa quae omittere oportet. Proinde munditia cordis est illa simplicitas oculi, de qua scriptum est: Lucerna corporis tui oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Solus talis oculus Deum visurus est, sicut scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt Sed ubi visurus? Ubi habitat, sicut scriptum est: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis. Igitur duae partes innocentiae quae sunt, nec facere miserum, nec miserum deserere, sunt duo gradus scalae, quibus in coelum scanditur. Cordis autem munditia est oculi claritas, per quam Deus videtur. Propterea quaerenti: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus, ita responsum est: Innocens manibus et mundo corde. O responsum breve, non leve, planum, sed plenum veritatis; perspicax et efficax, divinum et deificum. Innocens manibus et mundo corde. Audite, filii Adam, quam facile ascenditur non dico super equum, vel super thronum regium, sed super ipsum coelum.
15.7
Unde philosophus sapiens coelo impositus intelligit, cum sellam aut tribunal ascenderet, quam humili loco sederet. Nemo est sapiens, nisi sit innocens, qui solus est ascensor coeli, et coelestis cognitoris ascensor. Quis ascendet in montem Domini aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde. Ecce, fratres charissimi, invenit artem divina Sapientia, per quam possint homines volare super volucres, calcare super daemones, saltare super nubes, super coelos ascendere, super astra coeli exaltare solium: inter ipsos angelorum ordines collocare sibi nidum. Quid hac arte subtilius, quid hac utilius scientia, quid ista facultate salubrius, quid hac sublimius potestate? Filii hominum usquequo gravi corde: ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? et negligitis tantam artem, et tantum magisterium? Hanc artem nescivit obscurus ille Lucifer, licet sit ille artifex, qui tanquam fulgur de coelo cecidit. Nescivit Alexander ille superbus rex, qui de potestate sua occubuit. Nescivit ille maleficorum princeps Simon Magus pestifer, qui de praesumpto volatu corruit. Nescierunt philosophi, qui defecerunt scrutantes scrutinio: rimantes coelestia, relabentes ad terrena, quia relabentes ea; ponentes in coelum os suum, dum lingua eorum transiret in terra, et ipsi terram lingerent: dum in terris suis nomina sua vocarent, ut ab eis notarentur discipuli Pythagorei, vel Platonici, Epicurei vel Stoici, et caetera hujusmodi. Hos fallaciter beatificat poeta fallaciae, dicens: Felices animae, quibus haec cognoscere primum, Inque domos superas scandere cura fuit. Et post pauca: Admovere oculis distantia sidera nostris. Aetheraque ingenio supposuere suo.
15.8
Falleris, miser, falleris, non enim est felicitas ista curiositas, imo nihil infelicius, quam in coelum scandere per cognitionem coelestium, et mox de coelo ruere per elationem animorum. Fallax equus ad salutem. Non sunt hujusmodi ascensores coelorum, sed ascensores equorum, de quibus scriptum est: Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt, qui ascenderunt equos. Equi dicuntur homines superbi et rebelles, filii Belial, id est absque jugo, jugum non ferentes Dominicum, calcitrantes contra stimulum disciplinae, ferventes ad coitum, exsultantes ad bellum: haec est enim equi natura. Vae tibi, mortalium caeca semper ambitio; vae tibi, ruinosa dominandi libido; ut quid temetipsam extollendo dejicis, magnificando minuis, multiplicando annihilas, dilatando dirumperis, exaltando praecipitas? Ecce enim ut ascendat vel voluptatis lectum, vel dignitatis gradum, vel aequitatis sellam, vel honoris cathedram, innocentiam perdis, humilitatem deseris, munditiam polluis, sine quarum vehiculo omnis ascensus casus est, omne sublime praecipitium, omnis altitudo ruina. Habet enim regula veritatis, quoniam: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Alta cadunt, inflata crepant, tumefacta premuntur...... Frangit Deus omne superbum.
15.9
Non sic, impii, non sic; non sic ascenditur in montem Domini. Sed quomodo? Audi: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde. Sed nunc sermone simplici pauca loquamur ad simplices, ut et ipsi nobiscum pariter ascensuri, invenire possint per Dei gratiam in sermone nostro viam et vehiculum, lucernam et viaticum. Viam in errore, vehiculum in lassitudine, lucernam in caligine, viaticum in fame; ne vel a via recedant, vel in via deficiant. Longe peregrinantur homines ad discendum. Multi multa tolerant, propter lucrum; urbes et orbem circuire solent scholastici, ut ex multis litteris efficiantur insani. Quid enim aliud conferre possunt nihil salvantes litterae, nisi sempev dicentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes( II Tim. III.) nisi tamen aliquando ad insaniam ducere? Insani sapiens nomen feret, aequus iniqui, Ultra quam satis est, virtutem si petat ipse. Ultra quam satis est litteras petunt, qui cum jactura morum illas addiscunt. Unde Apostolus: Non plus sapere quam oportet, sed sapere ad sobrietatem; vel, ut in Graeco habetur, ad pudicitiam.« Melius est, inquit Hieronymus, aliquid nescire, quam cum periculo discere. Idcirco B. Benedictus videns in scholis artium liberalium multos ire praecipites per abrupta vitiorum, illum quem jam in mundo posuerat, retraxit pedem. Recessit igitur nescius, et sapienter indoctus.
15.10
Ecce quaerunt clerici Parisius artes liberales. Aurelianis auctores, Bononiae codices, Salerni pyxides, Toleti daemones, et nusquam mores. Nam de moribus non dico ultima, sed nulla fit quaestio. Ubique quaeritur scientia, et nusquam vita; sine qua non solum nihil prodest, sed et nihil et scientia. Ideo nec ipsa scientia invenitur, quia ubi est non quaeritur, id est in libro vitae, qui etiam est liber scientiae, hoc est Dei sapientia, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. At iste liber hodie se recepit in armarium suum, quia se levavit in coelum. Necesse est ergo illuc ascendere, si ad veram scientiam vis pervenire, sicut ostendit B. Bernardus in nocte qua transiit ex hoc mundo ad patrem, dilecto, et dilectori suo Guillelmo, qui fuerat dominus Montispessulani, et tunc monachus vivebat in monasterio Grandissilvae, quod est in partibus Tolosanis. Videbatur ei in visu noctis, quod sanctus ille satis eum demulcebat alloquio. Deinde dans ei manum educebat eum de dormitorio versus quemdam montem altissimum juxta Jerusalem, et dicebat, se oportere illum montem ascendere. Tunc Guillelmus:« Ad quid, domine?» Qui respondit:« Ut discam.» Cumque ille diceret, se opinari ipsum esse sapientiorem cunctis mortalibus, ait:« Tunc primum sapiens ero, postquam illuc ascendero.» Et statim ascendebat velocissime. Cumque ille admirans oculis sequacibus deduceret ascendentem, signum horologii pulsando ad vigilias, excitando eum cum fratribus finem fecit visioni. Sicut autem in hoc libro absconditi sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, sic et in hoc scrinio repositi sunt omnes thesauri sufficientiae. Est enim liber iste legentibus sapientia, videntibus sufficientia, gustantibus vita. O quanta faciunt homines, et quam gravia, quam dura tolerant, ut divites fiant! Quoties ob incertum lucrum incurrunt pericula certa, damna sustinent negotiatores, milites, athletae et fures! Multo plus sudatur ad acquirendas divitias, quam ad litteras addiscendas. Nam dives qui fieri vult, cito vult fieri. Utrique tamen incassum sudant, tam illi qui fallaces divitias, quam illi qui falsi nominis scientias acquirere laborant. Non est enim census super salutem corporis. Vera scientia est sapientia salutaris, quae sanctorum scientia proprie nuncupatur. Unde: Et dedit illi scientiam sanctorum. Scientia sanctorum est pie vivere, scire abundare et penuriam pati, scire timere Deum, scire declinare a malo, et facere bonum; scire salvare animam suam, scire pro aeternis evitandis malis, bonis adipiscendis, praesentia bona contemnere, mala tolerare. Sapientia prima est stultitia caruisse. Prima mihi debes animi bona. Quid enim prodest homini, si universum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? Vera salus animae justitia est; vera salus corporis gloria immortalitatis. De justitia quoque legitur, quod perpetua sit et immortalis. Ad hanc salutem animae nihil conferunt nihil sonantes litterae. Ad hanc salutem corporis nihil conferunt divitiae hujus temporis. Non proderunt thesauri in die ultionis. Justitia vero liberat a morte. Anima sanari non potest, nisi suo Salvatori Christo adhaereat. Corpus quoque salvari non potest, nisi in coelo maneat, tanquam in proprio corporum humanorum salvatorio. Et hoc paucis advertite.
15.11
Omnia elementa hujus mundi humanum corpus exterminant, quamvis ipsum componant. Tabesne cadavera solvat, an rogus, haud refert. Tabefiunt corpora nostra in aqua, vel terra, vel aere, incinerantur in igne. Ad hoc ergo ut salva esse possint corpora, super omnia elementa levata sint. Sicut ergo Salvator animarum non est alius quam, Christus, qui hodie cum carne glorificata coelos ascendit; sic, ut ita dicam, salvatorium corporum non est aliud quam coelum, quod Christum ascendentem suscepit, et susceptum custodit. Hoc enim significabat ipse, cum dicebat: Vado parare vobis locum; quasi diceret: Vado parare vobis repositorium, in quo vos reponam; vado exornare capsam, in qua vos transferam; vado parare hospitium, in quo vos suscipiam. Vas repositorium mundis piscibus, capsam pretiosam sanctis corporibus, hospitium regale recipiendis civibus. Vae piscibus malis et immundis, rejiciendis in stagnum sulphureum. Vae putridis et libidinosis corporibus, projiciendis in sterquilinium. Vae gratiae repulsoribus repellendis in infernum. Sagena Christi modo ex omni genere piscium congregat. Sed cum impieta fuerit, educetur, et boni pisces eligentur, et in vasa coelestia reponentur; in illas videlicet mansiones, de quibus scriptum est: In domo Patris mei mansiones multae sunt. Mali vero pisces foras projicientur in stagnum ignis et sulphuris: quod illis paratum est, non ut ibi in voluptatibus ludant, sed in doloribus gemant. Boni pisces sunt secundum legem, qui squamas habent et pennulas, fortes et loricati ad mala toleranda; hilares et exercitati ad bona peragenda; alacres et veloces ad transiliendum, id est contemnenda bona praesentia, acres et ardentes ad desideranda futura. Porro capsam coelestem, in qua reponenda sunt corpora sanctorum, tanquam verae et coelestes reliquiae, significant capsae illae aureae et argenteae, in quibus nunc reponuntur. Quarum ornatus triplex in auro et argento et lapidibus pretiosis significat tam exteriorem coeli ornatum in sole, et luna, et stellis, quam interiorem in tribus hierarchiis. Nam sol rubet ut aurum optimum, luna nitet ut argentum, stellae fulgent et radiant sicut gemmae. Supremam hierarchiam significant lapides pretiosi; mediam aurum, infimam argentum.
15.12
Tres enim primi ordines sunt quasi gemmae incomparabiles, Regem coeli coronantes, vel vicinius ei adhaerentes. Tres medii quasi vestis ejus aurea, tres infimi quasi vestis ejusdem tintinnabula, per quorum nuntium quasi per argenteum tinnitum secreta coelestia plerumque mortalibus referantur. Magis autem proprie significat ornatus sanctarum capsarum, in quibus sanctorum reponuntur reliquiae, sanctorum exuviae, virtutes, et pretiosa miracula, quibus meruerunt exaltari a terra. Nam virtutes sanctorum et opera justitiae sunt quasi pulcherrima et pretiosissima quaedam aedificia, super fundamentum fidei a cunctis exstruenda fidelibus, juxta illud Apostoli: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc aurum, argentum, lapides pretiosos, etc. Nunquid credendum est in illa coelesti civitate, quam paravit Deus sanctis suis, qui et eam aedificavit, ligneas aut feneas domos contineri? Absit! Non recipit tam dives patria tam viles mansiones. Omnis materia corruptibilis vel combustibilis locum ibi non habet. Quidquid ex ligno, feno, stipula super pretioso fidei fundamento aedificatum est, igne comburetur. Per haec autem tria intelliguntur peccata venialia, sine quibus non vivitur. Nam mortalia non sunt lignum, fenum, stipula, sed cuprum, aes et ferrum. Et hujusmodi peccata fundamentum non solum polluunt, sed omnino destruunt. Fides enim sine operibus mortua est. Est autem veniale aliud alio venialius; sicut mortale aliud alio mortalius. Ligna sunt rigidiores quam justum est, fenum molliores et delicatiores, stipula leviores. Lignum aedificat tardior ad dimittendum, ad dandum parcior; fenum, ad corpus castigandum pigrior, ad fovendum pronior; stipulam, ad risum, vel discursum, vel otiosum verbum paratior, ad censuram silentii, vel gravitatem quietis intemperantior.
15.13
Hic autem oritur non contemnenda quaestio. Nam si lignum, fenum, stipula, peccata venialia significant. sine quibus praesens vita non ducitur: quare sancti similiter non dicuntur aedificare lignum, fenum, stipulam, sicut et caeteri, cum sine talibus vitam non transigant? Nam si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. In multis enim offendimus omnes. Ad hoc ego respondeo, quod verbum aedificandi multitudinem venialium significat. Non enim ex uno ligno, feno, vel stipula aedificium potest construi, sed ex multis talibus simul adunatis. Sancti vero et perfecti quilibet, non solum ab omni mortali, verum etiam ab omni veniali quantum possunt se abstinent. Ideo non contrahunt ex illis tantam multitudinem, ut aedificium possit appellari. Significat etiam nomen aedificii moram et assiduitatem in quolibet veniali. Sancti vero quotidianas offensas quotidianis bonorum operum sacrificiis redimunt: et ideo de ipsis offensis nullum aedificium construunt. Sed quia multa bona opera congregant, idcirco aurum, et argentum et lapides pretiosos aedificant. Aurum in rubore patientiae, pudoris et verecundiae; argentum in bona opinione, in verbo doctrinae; lapides pretiosos in splendore castitatis, in fervore charitatis, in puritate conscientiae, in soliditate perseverantiae, in miraculorum coruscatione. Ideo autem sanctorum opera levantur de terra; quia satis indignum est ut qui corruptionis opera non fecerunt, in tabe corruptibili putrefiant; sed magis signis ostendendum fuerat, quod praemium incorruptionis exspectant; et quod licet terrestris eorum dissoluta sit habitatio, tamen domum habent ex Deo, non manufactam, aeternam in coelis. Quam domum ipse Dominus significabat, cum dicebat: Vado parare vobis locum. Hic locus est ab origine mundi praedestinatione, et paratur quotidie justificatione. De primo parandi modo est illud: Venite, benedicti, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. De secundo est illud, quod hic dicitur: Vado parare vobis locum. Parat enim Dominus mansiones in coelo, ut ait Augustinus, cum eisdem mansionibus parat mansores, subtrahendo eis corporalem praesentiam in terris, ut eidem praesentari desiderent in coelis. Sic enim Christus ascendens in altum, miro modo, ut ait Leo papa, factus est divinitate praesentior, et humanitate longinquior. Parata est civitas coelestis futuris in ea civibus terrigenis; ex quo diabolus de coelo cecidit: qui terram illam velut arbor mortua et inutilis occupabat. Parata, inquit, sedes tua ex tunc, id est ex quo Satanas cum angelis suis apostaticis velut arbores eradicatae, bis mortuae ab illa ceciderunt. Vel ex tunc, id est ex die ante Sabbatum, a quo die ille psalmus accepit titulum: quando factus est homo ad imaginem et similitudinem Dei, etiam in eo sedem sibi paravit sapientia, cujus sedes est anima justi, et etiam poenitentis humilitas a peccatis quiescens praeteritis; et tremens ac praecavens a futuris, juxta illud: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea?. Justitia, inquit, et judicium praeparatio sedis tuae. Justitia, quae servat innocentiam; judicium, quod perditam recuperat per poenitentiam.
15.14
O singularis dignitas conditionis humanae, cujus praeparator hospitii ascensor est coeli, cujus loci mundator est mundi fabricator! O quam nobilis creatura homo purus! cujus servus homo Deus ad praeparandum illi hospitium praecucurrit ad coelum, deferens secum litteras ad Patrem a nobis commendatitias, pro nobis deprecatorias, tam potentes ad impetrandum, quam delectabiles ad legendum. Ad has litteras pro nobis faciendas membranam ministravit virginalis uterus, ministratam paravit Spiritus sanctus, paratam inscripsit Altissimi Filius, litteris aureis scribens de terra corporis sui digito Dei, et stylo vel calamo sapientiae, opera redemptionis humanae. Rubricavit autem has easdem litteras pretioso minio cruoris rosei, quo genae virginales ornantur, juxta illud Agnetis sponsae Agni:« Et sanguis ejus ornavit genas meas.» Porro ad corroborandam auctoritatem litterarum, ut inconvulsa maneat et aeterna stabilitate servetur, inviolabilis conservetur, regale sigillum crucis a foris appensum est vestigio clavorum et lanceae firmissime bullatum. In impressione tota sigilli certitudo consistit. Non est verum sigillum[ quod] bulla caret; nonest vere crux, quae clavos et lanceam non habet. Crux est exterior afflictio, et corporalis exercitatio ad modicum utilis: clavi et lancea sunt pietas valens ad omnia. Clavi sunt timor Domini, qui manus et pedes perforat, quando carnis opera mortificat, et affectum mentis humiliat, juxta illud: Confige timore tuo carnes meas. Lancea charitas est, quae latus aperit, quando cor ipsum vulnerat, juxta illud: Vulnerata charitate ego sum.
15.15
Hic fortasse quaerat aliquis: Quomodo crucem, clavos, lanceam secum in coelum tulit? Ad quod respondeo, quod forma crucis secum tulit in elevatis manibus, clavorum et lanceae vestigia in suis cicatricibus. Cum enim more hominis peregre proficiscens, prius habuisset solemne et familiare convivium, illo expleto, eduxit eos in Bethaniam, et elevatis manibus benedixit eis, ut merito et numero populus ei serviturus augeretur. Deinde in eodem schemate manibus sic elevatis videntibus illis elevatus est, deferens eamdem formam crucis usque ad consessum Patris. Neque enim fatigatus est Jesus noster scutum suum sic elevans, dicente ad eum Patre: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Formam crucis habet navis dum navigat, homo dum natat, avis dum volat, sacerdos dum missam cantat. Sic igitur ascendit Christus in coelum, quasi navigantes ducens ad portum, pisces ad salvatorium, aves ad nidum, plebes ad Deum. Beati qui participarunt convivio Jesu in suo profectu. Beati quoque, imo beatiores, qui participaturi sunt convivio ejus in suo reditu.
15.16
Primum nobis datur in sustentatione viae, secundum reservatur in plenissimam refectionem patriae. Primo interfuerunt apostoli, secundo assidue intersunt angeli. Sic ergo, ut diximus, parat nobis Christus hospitium, assistendo vultui Dei pro nobis; illum Psalmistae versiculum sub persona Ecclesiae quae illum praemisit ad coelum, non tam vocis elatione, quam corporis elevatione, et vulnerum ostensione decantans: Protector noster aspice, Deus, et respice in faciem Christi tui. Sane hujus versiculi sensus exaratus est valde legibiliter, et omnino indelebiliter in corpore Salvatoris. Ait ergo: Protector noster aspice, id est inspice ante te sapientiam incurvatam Filii tui, quam pro nostra liberatione ad nos transmisisti. Et respice, seu iterum aspice ejusdem Filii tui humanitatem exaltatam, et tuo vultui pro nobis assistentem. Vide, quam ferventer tuam jussionem impleverit, quam alacriter ad nos cucurrerit, quam sapienter causam nostram egerit, quam fortiter hostem nostrum fortissimum solus superarit, quam largiter pro nobis sanguinem suum fuderit, quam potenter inferni claustra fregerit, et inde reducens captivitatem nostram captivam et liberam ad te reduxerit, quam liberaliter dignitatem suam nobis communicaverit, ut nos secum in coelo regnare faceret, et ad tuam dexteram jam in suo corpore, quod est caput nostrum, sublimissime collocaret. Aspice in Christum tuum: ut eum pro nobis apud te interpellantem pro sua ipsius reverentia exaudias. Respice in corpus ejus, quod nos sumus, quod adhuc peregrinatur in valle lacrymarum et miseriae, ut illud pro tua misericordia suo capiti conjungas et counias. Aspice in Christum tuum, quem misisti ad nos ad peregrinandum nobiscum. Respice in nos miseros, qui eumdem ad te remisimus ad parandum nobis hospitium. Fratres, beatus, qui se parat ad paratum jam hospitium in coelo: ne imparatus corruat in praeparatum supplicium in inferno. Sicut enim parata jam sunt justis gaudia, sic impiis jam parata sunt tormenta, juxta illud: Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.
15.17
Sicut enim benedictis jam paratum est regnum ab origine mundi; sic etiam maledictis paratus est ignis aeternus; ille idem, qui paratus est diabolo, et angelis ejus.
15.18
Hunc paratum invenit princeps ille Matisconensis, qui, cum in solemnitate quadam ad solemne convivium in proprio palatio resideret, multis militibus diversi ordinis constipatus, repente ignotus homo equo insidens per ostium palatii ingressus, cunctis videntibus admirantibus usque ad ipsum equitando pervenit, dicens se velle ei colloqui, instans ut surgeret, et se sequeretur. Qui invisibili potentia jam ligatus non valens resistere, mox surrexit, et usque ad ostium palatii processit: ubi equum paratum invenit: quem jussus statim ascendit: cujus habenas ille eques accipiens, qui eum vocaverat, velocissimo cursu per aera cunctis videntibus ferre coepit. Ille autem miserabili et horribili voce clamans: Succurrite, cives, succurrite, totam civitatem commovit. Omnes autem eum currentem per aera diutissime conspexerunt, quandiu naturali oculorum acie eum prosequi potuerunt. Sicque tandem subtractus visibus hominum, factus est aeternus socius daemonum. Exivit autem cum socio suo per ostium muri palatio proximi; quod ostium cives ob tantae rei horrorem lapidibus obstruxerunt. Hoc autem ostium Guillelmus nuper Ogerius Guillelmi comitis praepositus innovare cupiens, propter quaedam quae privato vel publico usui necessaria videbantur, conductis quadam die operariis lapides ab ostio removebat. Et dum ibi instaret, ecce invisibiliter a diabolo raptus est, et post modicum dimissus corruit, totoque corpore graviter colliso brachium confregit. Quod videntes socii rursus ostium obstruxerunt.
15.19
O quam melius hospitium paraverat sibi Dunstanus Cantuariensis archiepiscopus, qui dum instaret dies Ascensionis Dominicae, peractis vigiliis, more suo orationis causa remansit in ecclesia solus. Et ecce innumera candidatorum multitudo coronas aureas in capitibus gestantium inaestimabili fulgore micantes, per ecclesiae januam irrumpens, ante ipsum conglobata constitit, et hac voce illum salutavit: Salve, Dunstane noster, salve: mandat tibi, quem pie desideras Filius Dei, quatenus si paratus es, venias, et diem hanc, ad cujus gaudium suspiras, nobiscum celebres. Ad quod ille imperterritus manens, sciscitatus est, qui essent. Cherubim, inquiunt, ac seraphim sumus: et responde quid velis. Tunc ille: Hodie dies solemnissimus est, et incumbit mihi pane verbi Dei plebem reficere, et ostendere illi quomodo ad hoc gaudium possit pervenire; propter quod multi convenerunt, nec debeo illos decipere; et ideo hodie venire non possum. Qui dixerunt: Eia paratus esto, ut in die Sabbati paratus sis hinc nobiscum Romam venire, et coram summo pontifice Sanctus, sanctus, sanctus, aeternaliter canere. Annuit ille, et illi recedunt. Lecto igitur hoc die ad missam Evangelio; locutus est ad plebem, qualiter nunquam locutus fuerat. Et reversus ad altare celebravit mysteria. Ubi autem ventum est ad benedictionem super populum, iterum ab altari praedicaturus regreditur; ita ut non hominem, sed angelum loqui putares. Iterum ad altare revertitur, et data benedictione tertio ad populum redit cunctis stupentibus. Et mox ut os ad loquendum aperuit, tanta claritate vultus ejus resplenduit, ut nemo ere posset; obitumque suum illis instare praedixit, promittens se illis nunquam postea defuturum. Post haec ad mensam corporis reversus est. Cumque a mensa sumpto cibo surrexisset, oratorium petiit, et designavit locum in quo voluit sepeliri. Mox languor eum invasit. Sexta feria lecto decubuit. Omnes ad se adventantes ad sequenda Christi vestigia invitabat. Sabbato iterum communicatus est. Et cum horam suam exspectaret, subito cum lecto in quo jacebat usque ad superiora levatus est, trabibus obsistentibus ad terram leniter demissus. Quo demisso, cum quasi ad quiescentem illi qui aufugerant reverterentur, iterum cum lecto suo ad trabes raptus est ut prius, et iterum dimissus. Hoc etiam tertio factum est. Tunc ait ad circumstantes: Videtis quo vocor. Si vultis mecum venire, ite via qua incessi. Deus qui me vocat, ipse dirigat corda et corpora vestra ad faciendam voluntatem suam in pace. Et responso ab omnibus, Amen, transiit feliciter ad Dominum. Vere feliciter: ad quem beatificandum de felici assumptione sua tam proxime futura tot et tanti nuntii tantae dignitatis et excellentiae missi sunt de coelo a coeli Rege benigno. Missi vero non solum propter eum laetificandum, sed etiam propter circumstantem populum in fide confirmandum.
15.20
Utquid enim assumebatur cum lectulo, nisi ut evidenter ostenderetur, quod felix illa anima, quae tunc assumebatur sola sine corpore, quandoque etiam cum ipso corpore foret assumenda? Erit enim quando in omnibus electis implebitur anagogice, quod in illo paralytico impletum est historice; cui sanato dicebat ille magnus medicus: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Quasi enim in lecto paralytica jacet omnis anima, quandiu corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena habitatio sensum. Postquam vero conscissus fuerit saccus mortalitatis, tunc vere tollemus lectum nostrum, et ibimus in domum aeternitatis nostrae. Pro cujus itineris praeconcepta jam spe exsultat in Domino Ecclesia, ascensiones in corde suo disponens, et dicens: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus. Quod erit, quando simul omnes rapiemur in nubibus obviam Christo in aera. Quod significavit illa nubes testium, hoc est societas, cui hodie exhibitum est perjucundum spectaculum Ascensionis Dominicae. Fuerunt enim centum viginti numero, qui numerus constat ex quindenario in trigonum ducto, id est insimul cum omnibus suis unitatibus aggregato. Componitur autem iste numerus ex heptade et ogdoade. Heptas autem omnes electos Veteris Testamenti, ogdoas omnes Novi significant. Nos autem qui residui sumus in adventu Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt, sed simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, ut quasi 120 ex duabus quindenatii partibus aggregati, simul omnes cum Domino ascendamus; ut tot in mysterio simus Ascensionis, quot hodie in numero fuerunt Ascensionis Dominicae spectatores. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).