Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Henricus Huntingdonensis
Historia Anglorum
Angl 12.5
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11511 Hisang
12.1
De regno vero Westsexe haec elucidatio adhibeatur:
12.1
Ethelwlfus regnavit XIX annis, victusque a Dacis apud Carrum, perniciose vicit eos apud Aclea.
12.2
Athelboldus, filius regis praedicti, regnavit quinque annis et sepultus est apud Scireburnam.
12.3
Ethelbricht frater ejus regnavit V annis, cujus duces et exercitus Dacos vicerunt apud Wincestre.
12.4
Athelred frater eorum V annis, et paulo plus, qui contra Dacos apud Redinghum mire cum fratre suo conflixit.
12.5
Alfredus regnavit XXVIII annis, et dimidio, de quo nihil breviter dici potest, quia multa fecit et miranda.
12.6
Edwardus XXIII annis, et pugnavit contra Dacos in Nordhumbre, et in egressione Werce, vicit eos gloriose, et occidit reges fortes; vicit quoque Dacos apud Cotenhale, et conquisivit Werce.
12.7
Adelstan, filius Edwardi, quatuordecim annis, qui fecit maximum praelium apud Bruneburh.
12.8
Edmundus VI annis et dimidio, qui super Dacos V urbes cepit, et eisdem victis Nordhumbram in dominio tenuit.
12.9
Edredus frater Edmundi, IX annis omnes Angliae partes feliciter obtinuit.
12.10
Edwi, filius Edmundi, IV annis eodem spatio et potentia tenuit.
12.11
Edgarus, filius Edmundi, XVI annis pacifice et gloriosius omnibus aliis imperavit.
12.12
Edwardus, rex sanctus, V annis regnum tenuit et feliciter occisus est.
12.13
Edelred, frater ejus, ira Dei perturbatus aerumnose regnavit, de quo nobis multa restant dicenda.
12.14
De regno vero Nordhumbre paulisper tangendum est. Osbrictus namque tempore regis Athelwlfi regnavit ibidem, quem more suo abjicientes constituerunt Ellam regem: Qui utrique cum a Dacis occisi fuissent, regnaverunt Daci multo tempore in Nordhumbre, scilicet rex Haldene, et Gudfert, et Nigellus, et Sidric, et Reginaldus, et Aulaf. Confuse autem regnaverunt Daci, ita quod modo ibi rex unus erat, modo duo, modo reguli multi. Postea vero Edredo regi Westsexe in dominium contigit, et successoribus ejus. Hic igitur omnino regnum Nordhumbre explicit.
12.15
De regno vero Werce paucis dicendum est. Britulf namque rex Werce tertio anno regni sui fugatus est a Dacis. Burhred etiam, cum regnasset viginti et duobus annis, fugatus est a regno. Daci ergo regnum illud sibi conquisitum prius Ceolwlfo ad servandum tradiderunt; postea vero sibi minute diviserunt: itaque pars patriae et procerum quandoque erat sub legibus Westsexe. Edmundus vero rex Werce Westsexe totam sibi in dominium subdidit. Hic igitur regnum Werce dominio Westsexe penitus subjectum explicit.
12.16
Regnum vero Estangle, quod dudum regnis aliis, ut praedictum est variis modis subjectum fuerat, nunc reges Westsexe vel Cantiae in dominio tenebant, nunc alicui vel aliquibus dabant. Igitur rex unus ibi erat, aliquando multi alii reguli; ultimus tamen Anglorum sub rege Westsexe regnavit ibidem S. Edmundus: quo interfecto regnavit Godrun Dacus; postea regnum minutim Daci partiti sunt, fuitque sub eis usquedum regi Edwardo ex maxima parte subjecta est. Hic igitur regnum Estangle dominio Westsexe contingens explicit, et jam ad primordia causamque adventus Normannorum pervenimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note