Henricus II imperator972-1024
Diplomata ecclesiastica
Eccl 37.4
Choose a text
More by Henricus II imperator
—
9834 Dipecc3
37.1
XXXVII. Litterae S. Henrici de erecto ab se episcopatu Bambergensi. (Anno 1007.)[Ludewig, Script. rer. Germ., 282.]
37.1
HENRICUS divina praeordinante clementia rex, omnibus Ecclesiae filiis tam futuris quam praesentibus.
37.2
Saluberrimis sacri eloquii institutionibus erudimur et praemonemur ut, temporalia relinquentes, bona et terrena postponentes commoda, aeterna et sine fine mansura in coelis studeamus adipisci consistoria. Gloria enim praesens fugitiva est et vana, dum possidetur, nisi in ea aliquid de coelesti aeternitate cogitetur. Sed Dei miseratio humano generi providit remedium, quando partem coelestis patriae, terrenae substantiae fecit esse pretium. Hujus ergo nos clementiae non immemores, nec ignorantes nos gratuito divinae miserationis respectu regali dignitate sublimatos, congruum esse ducimus non solum ecclesias ab antecessoribus nostris constructas ampliare, sed ad majorem gloriam Dei novas aedificare, easque devotionis nostrae donis gratissimis exaltare.
37.3
Quapropter Dominicis non surdum auditum praebentes praeceptis, et deificis obtemperando intendentes suasionibus, thesauros divinae largitatis munificentia nobis collatos in coelo desideramus reponere, ubi neque fures effodiunt nec furantur, neque aerugo vel tinea demolitur, ubi et dum omnia nunc congesta recolimus, cor nostrum desiderio et amore saepius versetur.
37.4
Proinde patere volumus omnium fidelium universitati, quod quemdam paternae haereditatis nostrae locum, Babenberc dictum, in sedem et culmen episcopatus proveximus, et Romanae sedis auctoritate firmatum, atque venerabilis Henrici Wirzburgensis episcopi consensu, et dilectae conjugis nostrae Chunegundae voluntate, ac pari communique omnium nostri fidelium, tam archiepiscoporum quam episcoporum, abbatum, nec non et ducum et comitum consulto decretoque, ac totius regni nostri principumque concordi devotione laudatum, ad honorem omnipotentis Dei, et beatae Mariae semper virginis, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, nec non sanctorum Kiliani et Georgii, fundavimus, stabilivimus, et corroboravimus, ut inibi nostrum, parentumque nostrorum, et Ottonis tertii imperatoris, videlicet antecessoris nostri, celebre habeatur memoriale, et jugis pro omnibus orthodoxis mactetui hostia salutaris.
37.5
Oblatis igitur Deo in eadem dilecta nobis Ecclesia, ad honorem et decorem domus Dei, ex metallis lapidibusque pretiosis, in varios usus sanctuarii, vasis seu vestibus aliisque ornamentis ecclesiasticis, contulimus praeterea ad supra dictam sedem episcopalem praedia, ecclesias, vicos, villas, cum omnibus suis pertinentiis sive adhaerentibus, videlicet utriusque sexus mancipiis, areis, aedificiis, terris cultis et incultis, viis et inviis, exitibus et reditibus. quaesitis et inquirendis, silvis, sagenis, venationibus, pratis, pascuis, campis, forestis,( praestariis) forestariis, cellariis, censibus, aquis, aquarumve decursibus, molendinis, mobilibus et immobilibus et caeteris omnibus, quam rite scribi aut appellari possunt, quomodolibet utilitatibus, praesenti nostrae authoritatis edicto statuentes ut in Deo nobis dilectus saepe dictae sedis episcopus, Eberhardus, suique successores liberam dehinc habeant potestatem, eadem praescripta bona, cum omnibus appendiciis suis tenendi, possidendi, seu in quoslibet usus episcopatus convertendi; fratribus autem canonicis Deo ibidem famulantibus, ad quotidiana temporalis vitae subsidia, possessiones, quas tradidimus, nostra imperiali auctoritate proprietative possidenda confirmamus, ea videlicet ratione ut praefati canonici, et eorum per successionem praepositi, liberam dehinc, cum ipsorum canonicorum consensu et consilio, potestatem habeant in meliores usus commutandi, augmentandi, et ad utilitatem suam quoquomodo redigendi; quatenus et ipsi, nostri benigne memores apud Deum, ac dilectissimae conjugis nostrae atque consortis regni, Chunegundae, parentumque nostrorum, versa vice beneficiis nostris pia atque assidua intercessione respondeant.
37.6
Si quis autem, quod absit! hujus nostrae munificentiam donationis atque institutum, apostolicae sedis, et tot venerabilium Patrum auctoritate firmatum, destruere seu violare tentaverit, in die judicii coram oculis Dei tormento inextinguibili aeternaliter luat. Quod ne eveniat, sed haec traditio atque decretum ab omnibus perpetualiter inviolabilis permaneat, hanc chartam inde conscriptam manu propria roborantes, sigilli nostri impressione insigniri jussimus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).