Henricus Salteriensisfl. 1150
Tractatus de purgatorio S. Patricii
Patr 2.1.5
Choose a text
More by Henricus Salteriensisfl. 1150
—
11171 Trdepus
2.1.1
INCIPIT PURGATORIUM S. PATRICII. CAPUT PRIMUM. De nomine, existentia et loco purgatorii.
2.1.1
[ A] 1. Variis appellationibus insignitur hic locus apud scriptores ecclesiasticos; nam praeterquam quam quod vulgari nomine dicatur purgatorium, etiam puteus sancti Patricii et antrum vel specus vocatur multoties. Purgatorium quidem ab effectu animas expiandi, purgandique: puteus vero et antrum a profundo situ, et subterraneo meatu, in quem includuntur expurgandi.
2.1.1
Nondum mihi contigit locum ipsum invisere, tametsi multum optarim. Sed vetuerunt vel pericula itineris, vel occupationes quibus jugiter detinebar. Idcirco, quae de loco ipsius purgatorii de tempore purgationis, de modo purgandi se, sive conficiendi ipsam peregrinationem de miris eventibus, et exemplis ingredientium quae commemorari solent, ex relatu aliorum accepi; sed talium de quorum fide mihi dubitandum non fuit.
2.1.2
Scitatus enim eram e diversis compertae fidelitatis et auctoritatis tam ecclesiasticis quam saecularibus, cum antiquariis, tum aliis, qui locum lustrarunt, et lustricam illam exspirationem plusquam semel compleverunt nonnulli eorum quos consului, et quae ex eorum narratione cum his collata, quae scriptis monumentis continentur, certiora aut verisimiliora comperi, paucis hoc loco perstringam.
2.1.3
Estque ante omnia observandum, apud exteros scriptores reperiri mentionem duplicis in Hibernia purgatorii; unum est sancti Patricii quod in aquilonari parte regni positum est: alterum sancti Brendani, quod in partibus occiduis ejusdem regni Radulphus haberi asserit.
2.1.4
Deinde illud commemorandum est ex eodem Radulpho, duos ab eo distingui Patricios, aetatis pariter, et dignitatis longo inter se distinctos intervallo: quorum alter qui et primus, archiepiscopus erat: alter, qui secundus, abbas.« Patricius primus, inquit ille, inter caetera operum suorum signa, duo fertur patrasse: unum quod cuncta venenosa animantia cum baculo suo de terra ejecit; secundum, quod nullus Hibernicus adventum Antichristi exspectabit. Tamen memorabile quod de ejus Purgatorio legitur, magis ascribitur secundo Patricio juniori, qui non fuit episcopus, sed abbas, qui floruit circa annum Domini octingentesimum quinquagesimum, de quo meminit Martyrologium, quod quia populum rebellem reperit, de Hibernia recessit, et apud Glastingense monasterium ipso die S. Bartholomaei, diem clausit extremum:» haec ille.
2.1.5
Purgatorium autem istud a Patricio sive primo, sive secundo( de quo oportunius alibi) fuisse inventum, cum sit communis Hibernorum sensus et traditio, quam cum lacte nutricis suxisse videntur; et lingua ipsa popularis, fere sit doctrina salutaris, ut in re simili dixerat olim magnus Ecclesiae doctor, morumque magister Augustinus; hic jam quaerimus adminicula quaedam illius persuasionis et piae credulitatis, quae sic persuasit totam hanc gentem, quae catholica est, ut si nitaris obtrudere contrariam sententiam, a summis et imis, et omnibus tanquam novator, novarumque opinionum sator exauctoreris, et explodaris; quibus Tantalea curiosorum sitis exstinguatur, et intolerabilis haereticorum impudentia rotundatur.
2.1.6
Primum igitur firmamentum receptae traditionis, sit ipsa tam constans et consona receptio ejus ab omni aevo, et memoria hominum per universam hanc nationem. Neque enim sine causa dicitur, quod omnium fertur ore; praesertim quando id ore piorum eruditorum, prudentium, nemine poenae refragante constituitur.
2.1.7.1
Secundum, quod domesticis testimoniis astipulentur exterorum suffragia: ut Henrici Salteriensis, et Matthaei Parisiensis in visione Oeni militis, inferius ad longum describenda: Dionysii Carthusiani libro de quatuor novissimis, tertia parte, articulo XIV, Jacobi Januensis( alias Genuensis), Dominicani in Vita S. Patricii, in Legenda Sanctorum. Radulphi Hygeden Cisterciensis in polychronico; Caesarii Heisterbachensis in suis dialogis; Monbrisii, tom. II de Vitis sanctorum; Marci Maruli, lib. III, cap. 4; Maurolyci Siculi in Martyrologio, et aliorum.
2.1.7.2
[ D] 9. Quibus adjungere lubet Joannem Camertem, qui ex aliorum conjectura ducitur ad suspicandum, Claudianum poetam ad hanc foveam, haec quae sequuntur carmina aptasse: Est locus extremum pandit qua Gallia littus Oceani praetentus aquis, quo fertur Ulysses, Sanguine libato, populum movisse silentum. Illic umbrarum tenui stridore volantum Flebilis auditur questus, simulacra coloni Pallida, defunctasque vident migrare figuras.
2.1.7.3
Hoc si ad veritatem accedat ut locum esse demus ante Patricium natum, quod etiam historia militis infra describenda non obscure insinuat quae sic habet:«[ C] Unde, dum Patricius pro salute populi, in jejuniis, vigiliis, et orationibus positus, Dominum precaretur propensius, pius Dei filius apparens ei, duxit eum in locum desertum, et ostendit illi speluncam rotundam et obscuram intrinsecus, et dixit: Quisquis veraciter poenitens, et in fide constans hanc speluncam ingressus fuerit, spatio unius diei ac noctis moram in ea fecerit, ab omnibus purgabitur peccatis, quibus in tota vita sua Deum offendit,» etc. Ad celebrem tamen religionis usum, ante Patricium non fuit accommodatus.
2.1.7.4
Si itaque in ore duorum vel trium testium stet omne verbum, ut ipsa Veritas in Evangelio loquitur, quis nisi perfrictae frontis homo audeat auctoritati ternarii numeri triplicati maxime religiosorum ac probatae fidei historiographorum contradicere?
2.1.7.5
[ A] 10. Tertium elicitur ex ipso officio ecclesiastico et uniformi consensu ecclesiasticorum, et Ecclesiae sanctorum, qui a multis saeculis inibi floruerunt: quorum omnium auctoritatem, et mutuam consensionem, quae satis exprimitur in antiquis Breviariis et Antiphonariis manuscriptis omnium provinciarum, quisquis ille esset qui non formidaret contemnere, ego utique non excusarem ejus temeritatem et audaciam.
2.1.8.1
Reperitur autem illa traditio, tum in vetustis membranis, tum etiam in excusis codicibus quos prima typographiae infantia nobis tradidit, ut ille videatur fuisse unanimis sententia cleri, pariter et populi, quam et privatim retinebant, et publice cognoscebant, in illis quae sanctissime et religiosissime colebant muniis et ritibus divini cultus, et ecclesiastici. Reclamare autem usui tam recepto, tam vetusto, tam probato, qui celeberrimus erat, et celeberrimus in sermonibus et cordibus fidelium, quis ausit, nisi novitatis avidus, et vetustatis pariter ac pietatis aspernator?
2.1.8.2
[ D] 12. Sed contra haec omnia firmamenta objiciet argutus quispiam, Giraldum Cambrensem diligentissimum investigatorem Hibernicae antiquitatis comminutos quosque ac angustos Hiberniae angulos exquisitius depingat hujus tamen Purgatorii ne mentionem usquam facere; et quanquam si ratiocinationem ad aerem ac severam topicorum formam dirigas, non necessario et dialectice concluditur; tamen cum Giraldus apud animum suum proposuerit, omnes notabiles Hiberniae locos e tenebris in aspectum lucemque proferre, parum probabile videtur, tam insigne monumentum ab illo fuisse praetermissum, si id temporis aut cognitum, aut miraculis fuisset nobilitatum.
2.1.9.1
Verum, ut nihil in hac causa controversiae relinquatur, lectori confirmo Purgatorium sancti Patricii Geraldi Cambrensis aetate cognitum fuisse et pervulgatum. Atque istud ipsum Giraldi scripta non modo significant, verum etiam declarant, cujus verba libet appingere; sic enim habet in topographia Hiberniae, distinctione secunda:« Est locus in partibus Ultoniae continens insulam bipartitam, cujus pars altera probatae religionis Ecclesiam, habens, spectabilis est, et amoena Anglorum visitatione, sanctorumque loci illius visibili frequentia incomparabiliter illustrata. Pars altera hispida nimis et horribilis, solis daemoniis dicitur assignata, quae et visibilibus cacodaemonum turbis et pompis fere semper manet exposita; pars ista novem in se foveas habet, in quarum aliqua si quis forte pernoctare praesumpserit( quod a temerariis hominibus nunquam constat esse probatum), a malignis spiritibus tunc arripitur, et nocte tota tanquam gravibus poenis cruciatur, tot tantisque et tam ineffabilibus ignis et aquae, variique generis tormentis incessanter affligitur, ut mane facto, vix vel minime specie superstite, reliquiae misero in corpore reperiantur. Haec, ut asserunt, tormenta, si quis semel ex injuncta poenitentia sustinuerit, infernales amplius poenas, nisi graviora commiserit non subibit. Hic autem locus, Purgatorium Patricii ab incolis vocatur. De infernalibus namque reproborum poenis, de vera post mortem perpetuaque electorum vita, vir sanctus cum gente incredula dum disputasset: ut tanta, tam inusitata, tam inopinabilis rerum novitas rudibus infidelium animis oculata fide certius imprimeretur, efficaci orationum instantia, magnam et admirabilem utriusque rei notitiam, duraeque cervicis populo per utilem, meruit in terris obtinere.»
2.1.9.2
Ita Giraldus, ubi et locum et auctorem satis luculentum exprimit; de cujus amaritudine styli, quae ipsi familiaris est, et de sugillatione temeritatis eorum, qui foveas illas poenitentiales adeunt, non est hic tractandi locus. Satis autem superque refellitur ejus tam acerba censura, per multitudinem, et frequentiam poenitentium, qui ab ejus aevo, et quotannis solent subire sacras illas stationes cum magno devotionis fructu, et sensu conpunctionis, adeo ut damnandi non sunt pro temerariis praesumptionibus.
2.1.10.1
Sed adhuc non nemo fortassis mirabitur, nos istud Purgatorium astruere, cum de eo Jocelinus, qui Vitam sancti Patricii ab infantia usque ad mortem exactissime descripsit; ne ullum quidem verbum uspiam loquatur. Sed mirari, existimo, desinet, qui ea, quae nos supra in praefatiuncula ad Purgatorium diximus, attente legerit: quibus( ut varietate delectetur lector) placuit adjungere responsionem nostri Stanihursti lib. II de Vita sancti Patricii; sic enim ait:« Idem Patricius, qui fuit Hiberniae apostolus a quibusdam vetustis scriptoribus abbas nominatur; atque ex hac opinione, non satis cognita et pervagata, eos existimo in errorem deferri, qui illud tormentarium antrum Patricii abbati ascribunt,» et apostolo negant: et postquam variis testimoniis probavit Patricium apostolum fuisse etiam abbatem, sic tandem concludit.« Istud igitur abbatis nomen, quod a nonnullis priscis historicis nostro Patricio Ardmachano fuit impositum, aliquos in errorem induxit, ut Patricium abbatem a Patricio Hibernorum apostolo distinxerint, abbatemque hujus, de quo tractamus, Purgatorii auctorem posuerunt. Quod secus est, uti satis est comprobatum.» Horum igitur e numero, quos nomen abbatis induxerat, Jocelinum fuisse non improbabiliter dicere possumus. His ita stabilitis.
2.1.10.2
[ A] 15. Tertio notandum, nonnullos opinari ipsum antrum seu puteum sancto Patricio a Christo Domino ostensum, vel incognitum esse, et inconspicabilem; vel saltem non eumdem esse, quem peregrini ineunt cum in specu recluduntur, ad horas viginti quatuor; sed vel subtus delitescere, vel paucis ab inde passibus distare. Ita ex veteri traditione retulit nobis R. D. Joannes Gamhneus abbas de Leathra, et Joannes Fursus hac Kegan sacerdos septuagenarius. Alii opinati sunt ignorari penitus locum, nec appariturum hominibus, nisi in fine saeculi, ut quod de sepulcro Moysis veteres Haebraei, et de arca testamenti ante regressum e Babylone: sic de eo puteo sentiendum esse, atque hanc opinionem Patri Eugenio Duffio ex instituto S. Francisci, vulgatae pietatis viro, me audiente, tribuebat Tornius Mulchonrius rei antiquariae ex officio deditus, et ipse dierum perantiquus.
2.1.11
Jacobus autem de Vitriaco in sua Historia orientali, cap. 92, de puteo hoc sic loquitur:« In Hibernia locus quidam habetur, qui purgatorium sancti Patricii nuncupatur: si quis illuc ingressus fuerit, nisi vere poenitens et contritus fuerit, statim a daemonibus raptus et necatus, nunquam postea revertitur. Qui autem vere contritus et confessus ingreditur, per ignem et aquam et mille genera tormentorum a daemonibus correptus ibidem purgatur. Qui autem amplius deliquit, acerbius in eodem loco punitur. Qui autem a praedicto loco purgatus regreditur nunquam deinceps ridere potest, vel ludere, vel aliqua, quae in mundo sunt, diligere, sed semper lugens et gemens, posteriorum oblitus, in anteriora se extendit.»
2.1.12
Haec pleraque non esse veritate subnixa, si de specu nunc cognito et frequentato sermo sit; usu quotidiano docemur; multi enim sunt qui iteratis vicibus, purgatorii antrum subierunt, et tamen regressi ludunt, rident, cachinnantur, in saeculo cum saecularibus versantur, tractantque negotia hujus mundi, non secus ac si ingressi locum illum nunquam fuissent. Alioquin innumeros haberemus in Hibernia philosophos e schola Heracliti, cum tamen multo plures sint a Democriti familia, effusiores in risum, quam in fletum proni. Adhuc superest non nemo optimae fidei, qui nobis in verbo sacerdotis asseruerat a se visos mille quingentos homines, qui simul et semel in insula obibant nudi pedalia, et alias poenitentias de more consuetas, dum praestolarentur per novenos et novenos ingressum in puteum, nisi quod aliqui per commutationem secubuerint in aliquo ex septem, quae habentur ibidem poenalia strata aliorum sanctorum finitima ipsi puteo sancti Patricii. Quod si una vice tantus fuerit numerus peregrinorum, quid censebimus de una aliqua aetate, praesertim, quando liberior erat aditus, quam nunc experimur ob colonias Protestantium in circuitu.
2.1.13
Sin autem Vitriacus loquatur non de praesenti et conspicabili, sed de altero illo delitescente et abscondito purgatorio: si vera sit Duffii, Gamhnoei, Conrii, Kegani, et aliorum de hoc relatio, quorum tamen minus recepta sententia est, de re ipsa in alterutram partem, mihil nunc statuo; nec temere putant recedendum viri graves a communiori opinione et persuasione, quae visa est apud plures indistincte obtinuisse, in insula Darrigii cavernam illam, quae adhuc spectabilis est sua humili et demissa fornice concameratam, esse verum situm in quo continetur puteus, quem quaerimus.
2.1.14
Caeterum illud ex doctrina D. Thomae occurrit animadvertendum de loco Purgatorii, ubi non invenitur aliquid expresse determinatum, dicendum esse secundum quod congruit magis sanctorum dictis et revelationi factae multis; atque ita locum purgatorii esse duplicem: unum secundum legem communem et sic locus purgatorii est locus inferior conjunctus inferno; alium esse purgatorii secundum dispensationem, et sic in diversis locis aliqui puniri leguntur, vel ad vivorum instructionem vel ad mortuorum subventionem, ut viventibus eorum poena innotescens per suffragia Ecclesiae mitigentur.
2.1.15
Sane quidem utrumque membrum distinctionis jam traditae, tam illud secundum legem communem quam istud secundum dispensationem, pertinet ad locum Purgatorii posthumi, et ad poenas post hanc vitam luendas satis patiendo; nos vero nunc dissertamus de poenis satisfactoriis( quae etiam meritoriae possunt esse in hac vita et via hujus saeculi, quam decurrimus ad metam fatalis nostri decessus e victu et convictu hominum). Atque duplex ita purgatorium distinguimus; unum vitale seu viatorium in hac praesenti vita viatorum et peregrinantium a Domino: alterum posthumum et praeliminare, quando anima defuncta onere carnis mortalis confecto praelio et conflictu saeculari, post mortem plectitur et purgatur in vestibulo, ut expurgata ab omni ruga et macula, atque expiata ab omni reatu poenae ac culpae venialis, admittatur in atria Domini, et recumbat ad coenam Agni in mensa Sponsi coelestis, qui praeparavit et ornavit eam per gratiam in via, ut in patria locaret eam, et vestiret stola immortalitatis.
2.1.16
Itaque de isto agentes viatorio purgamine, videtur magis congruere dictis sanctorum per manus traditis et revelationibus infra citandis, idemque magis consentaneum est officio sancti Patricii, si dicamus in illa aedicula insulae Darrigii, de qua supra, positum esse purgatorium, seu locum lustraminis, in quo sanctus hic praeco divini verbi aperuit incredulis intellectum, ut subsequam, post egressum hinc, poenam crederent, et qualis sit conciperent, ut dum vita superesset, tam qui tunc degebant, quam qui post nascituri erant, et nati natorum evaderent posthuma supplicia aeternae combustionis, per praesentaneam expurgationem, quam sustinerent in ista palaestra lustrali, in qua se possent expiare viventes, ad praeveniendam Dei severitatem in futuro.
2.1.17
Atque huc respicere videretur vetus antiphona, quam Ecclesia Hibernica in ejus rei memoriam grato laetoque animo concinebant in laudem Dei et sancti Patricii, in haec verba: Magni patris sunt miranda merita Patricii, Cui Dominus ostendit locum Purgatorii, Quo viventes se expurgent delinquentes filii. Locus igitur ille Purgatorius, tametsi aliquando dicatur puteus, vel antrum, per istam nuncupationem non designat adaequate totam purgationem, sed partem solummodo, eamque magis arduam poenitudinis sive poenalitatis, quae subitur in hac peregrinatione.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).