Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Heraclides Alexandrinus; Auctor incertus
Heraclidis Paradisus
Para 1.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8035 Herpar
1.1
HERACLIDES ALEXANDRINUS AD LAUSUM PRINCIPEM.
1.1
939 In hoc libro, quem de Vita sanctorum Patrum scripturi sumus, descripta est nobilis continentia, mirabilisque conversationis transactio coenobitarum pariter atque anachoretarum, qui in eremo ad aemulationem imitationemque coelestium vivere cupientes, superni regni iter aggressi sunt: feminarum quoque provectarum atque honestarum, ac spiritualium matrum commemoratio, quae virili perfectoque sensu ad exemplum amoremque divinum, eorum qui desiderant continentiae ac pudicitiae redimiri coronis, cum insigni abstinentia finiere certamina. Idcirco praecipiente nobis viro moribus suavissimo, sensuque doctissimo, animo quoque pacifico, et corde piissimo, mente etiam amatore Dei, atque in necessitatibus indigentium socio, et celsitudine dignitatum pro bonitate conscientiae, plurimis eloquentibus praeferendo, atque in omnibus virtute divini Spiritus praemunito, quinimo( quod oportet veraciter dicere) ad speculationem potiorem, redulitatis exemplo segnes animos incitante, abstinentiam sanctorum spiritualiumque Patrum( qui in Dei placito vietitantes, insuperabili certamine carnis crucifixere mollitiem, quorum ipse quoque bene transactas virtutes praedicare non desinit) studemus describere. Est autem hujus desiderii spiritualis exactor virorum optimus Lausus, qui post Dei tutelam, custos piissimi probatur ordinatus imperii.
1.2
Ego igitur et lingua imperitus, et spiritualis scientiae tenuiter degustator, nec non etiam sanctorum Patrum spirituali catalogo nimis indignus, magnitudinem praecepti ultra mensuram meam esse perspiciens, reluctari tentabam hujusmodi jussioni, quae et sapientiae litteratae, et divinae doctrinae indiget intellectu. Sed cum rursus vererer, primum quidem nobile studium injungentis, deinde utilitatem legentium pertractarem, postremo metuens inobedientiae grave periculum, tanti praecepti cumulum supernae dispensationi commisi attentiusque sanctorum Patrum intercessione meas vires communiens, ad certaminis stadium sum progressus, virorum fortium, nec non etiam feminarum, quos aut ipse vultu proprio videre promerui, aut a sanctis patribus qui eorum novere virtutes, me audisse commemini, gloriosa signa scripturus atquo certamina.
1.3
Nam et plurimas civitates ac villas, omnesque pene speluncas et tecta eremi( in qua monachi habitant) diligenti cura, Dei pietate pedestri labore circumiens, et virorum quos oculis meis inspexi, et mulierum propter spem quae nobis in Christo reposita est, sexum femineum animi virtute vincentium, in quantum meae suppeditat parvitati, nomina pariter et genus, et patriam, locumque habitationis praesenti libello complexus, tibi amatori Christi, famuloque Dei, atque inclyto pii imperii ornamento, Lause, transmisi, simul commemorans utriusque sexus in quibusdam ad summum quidem peracta certamina, sed propter matrem superbiae( quae vocatur Cenodoxia) ad extremum barathrum, infernique profundum miserabiliter deductorum, acquisitas ex longis temporibus ac laboribus abstinentiae palmas, repentino elationis ac tumoris momento praemarcidas, gratia vero Salvatoris nostri, provisioneque sanctorum Patrum, ac miseratione spiritualium viscerum, et orationibus venerabilium seniorum, de laqueis diaboli ereptos, ad recuperationem vitae nobilioris reversos. Vale.

Intertext edge

Open linked passage

Note