Heraclides Alexandrinus; Auctor incertus
Heraclidis Paradisus
Para 2.1
Choose a text
More by Heraclides Alexandrinus; Auctor incertus
—
8035 Herpar
2.1
Prooemium ad Lausum.
2.1
940 Multi quidem multos variosque libros diversis temporibus huic saeculo reliquerunt, quorum alii superna inspiratione et gratia divinitus data, aedificaverunt ac munierunt eos qui fideli proposito instituta atque vestigia Salvatoris sequuntur; alii vero solis hominibus placere cupientes, corrupto atque vitiato mentis ingenio, veluti quadam rerum[ Ms., aerum] confusione vesani, solati sunt eos qui cupiditate gloriae laborant. Nonnulli autem furore nescio quo et instinctu daemonis( qui rebus bonis inimicus est) rabida elatione caecati, in perniciem levitatis humanae, et in divinae atque catholicae Ecclesiae maculam, stolidorum animos occupavere mortalium, ad evertendam morum laudabilium disciplinam. Mihi quoque homini humillimo placuit( dum magnitudinis tuae, quem scio amatorem esse doctrinae, erubui non obedire praeceptis, quibus ad meliora animi provocantur) trigesimum quidem ac tertium agenti annum, quasi in numero fratrum vitaque monachorum, vigesimum autem episcopatus, quinquagesimum vero et tertium aetatis universae, tibi desideranti Patrum nostrorum gesta cognoscere, non virorum tantum, sed etiam feminarum, quos ipse viderim, quosque aliis referentibus noverim, cum quibus etiam deserta Aegypti peragraverim, Lybiae, Thebaidis, Syenae, in quibus et ii quos Tabennensiotas dicunt morantur, circa fines quoque Mesopotamiae, Syriae, Palaestinae, et sub Occidentalibus plagis Romae atque Campaniae, et in caeteris circa ipsa loca describere, et( ut superius comprehendi) enarrare a principio omnium Vitas ex supradictis regionibus hoc libello, ut honestum et animae profuturum commemoratorium gerens( id est perenne medicamentum veritatis) omnem quidem oblivionis ex irrationabili desiderio respuas somnum, omnemque duplicis dolum mentis a fide rerum necessarium secludas, cum universa pigritudine morum bonorum, et deformi animae defectione, et ut iracundiae quoque motum, conturbationem atque tristitiam, et irrationabilem metum per ista declinans, et avocationem saeculi vanam, amore perpetuo circa propositum piae religionis effulgeas, dux beatae vitae tibi et qui tecum sunt, et qui sub te agunt, et piissimorum futurus imperatorum. Talibus enim factis semper ac meritis, Christi amore flagrantes Deo properant copulari. Per singulos tamen dies et redditum animae, qui proculdubio debetur, exspecta, secundum quod scriptum est: Coarctor ex duobus, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo multo melius. Et iterum: Praepara ad perfectionem opera tua, et esto in agro operator. Nam qui memor semper est mortis quae omnimodis sine cunctatione et necessario ventura est, nunquam gravia ac magna peccabit, juxta quod scriptum est: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in perpetuum non peccabis. Supra caetera vero omnia, neque quae commendata sensibus tuis fuerint salubri relatione, contemnas; nec respuas elocutionum humilitatem, rusticitatemque verborum. Non enim hoc opus divinae doctrinae est, ut quis facunde loquatur; sed ut omnium sensus in ellectu veritatis instituat, secundum quod dictum est: Aperi os tuum verbo Dei. Et iterum: Ne perdideris narrationem senum; nam et ipsi a suis patribus didicerunt.
2.2
Ego itaque, homo Dei et stupende amore discendi, qui opto vel ex parte quod divinitus jubetur imitari, plurimos sanctos viros vidisse me memini, nec tamen id veluti per transitum et perfunctorie faciens, sed per triginta et per alios totidem pergens dies, pedibus( quod ante Deum dicam) iter omne confeci, universum pene Romanum solum ambulando cognoscens, et itineris molestias libenter amplectens, ut hominis sancti et amatoris Dei conspectibus fruerer: quod proculdubio aliter non haberem. Nam si ille qui absque aliqua comparatione melior me est, quique longe praecedit ac vincit totum mundum rerum peritia et tuta conscientiae fide Paulus apostolus, de Tarso usque ad patriam Judaeorum ambulando perrexit, ut Petrum et Jacobum et Joannem videret; et hoc ipse quasi cum quadam jactantia referens, proprios divulgat labores, dum illos qui otio atque segnitia torpescere videntur, accendit, dicens: Ascendi Jerosolymam videre Petrum( non enim illi sufficiebat sola fama virtutis, nisi etiam vultum quoque ac figuram ipsius viri cuperet intueri), quanto magis hoc ego decem millium debitor talentorum facere debui? non ut illis sanctis prodessem aliquid, sed ut mihi peccatori per omnia providerem. Nam et ii qui scripserunt vitas patrum ante nostrorum, sancti Abrahae, Isaac, Jacob, et qui ipsos sequuntur, Moysi, Aeliae, Joannis atque reliquorum, non ut ipsis adjecturi gloriae aliquid retulerunt, sed ut legentibus profuturi.
2.3
Quapropter haec sciens, fidelissime multumque venerabilis serve Christi Lause, per temetipsum suadendo melius tibi consulens, etiam nostram loquacitatem ad custodiendum in te propositum piae voluntatis amplectere; quae quidem variis visibilium invisibiliumque vitiorum veluti fluctibus verberatur, quam nisi frequenti oratione et diligenti animae ad Deum vacatione sedare non possumus. Multi enim fratrum et laboribus abstinentiae, et bonis circa pauperes factis 941 exuberantes, alii casta viduitate gaudentes, alii virginitate sublimes, divinarum etiam lectionibus et scriptionibus litterarum plurimum gloriantes, a recti propositi itinere deviarunt; indifferenter quasi sub specie cujusdam religionis, curiositatis amore languentes, ex qua multiplex animi sollicitudo generatur; post quae aliorum quoque negotiorum cura succedit, unde calumniosi etiam nomen incurritur, quo nomine a bonorum actuum administratione prohibentur: qua quidem nec qui solis proprie tantum animae negotiis vacant, fruuntur ut matre. Insiste igitur viriliter, quaeso, non augens opes( quas tamen magis semper imminuis) sufficienter dividens eas omnibus quos egere cognoscis, quae proficiunt tibi ad ministeria et fomenta virtutum; neve te impetus quidam irrationabili anticipatione praeveniat, ut dum hominibus placere festinas, honesti propositi voluntatem sacramenti vinculis liges: quod perpessos novimus plures, qui vanae gloriae contentione in cibis vel potibus abstinendis, in servitutem quodammodo redegerunt jurisjurandi necessitate liberam illam, quam in ipsis Deus fecerat voluntatem. Quique sacramentis propriis obligati, dum promissa implere non possunt, et deformiter amore vivendi ac voluptate retinentur, ex necessitate( cui sua subjacent culpa) perjurii crimen incurrunt. Si igitur sola ratione his rebus abstineas, et sola iterum ratione easdem cum velis sumas, nunquam profecto peccabis; Deus enim qui ratio est, ea quae moventur in nobis arcanis commendat auxiliis, illa quidem damnans quae laedunt, amplectens vero atque suscipiens illa quae prosunt; nam justo( inquit) posita lex non est. Rectius est autem vinum cum ratione potare, quam cum arrogantia et fastu aquam. Et si videtur, adverte, eos quidem qui rationabiliter vinum biberunt, esse sanctos viros, qui autem sine ratione aquam, vitiosos esse homines ac profanos. Neque ob hoc unquam ipsum speciem quam Deus fecit, aut vituperandam aut laudandam putes; sed illos aut beatos secundum propositum suum arbitreris, aut miseros, qui bene vel male ipsis rebus utuntur. Bibit aliquando Joseph apud Aegyptios vinum, nec tamen sapientiam suam laesit, eo quod propositum mentis suae ante munivit: Pythagoras autem, et Diogenes, et Plato( inter quos Manichaei quoque, omnisque eorum qui sibi sapientes videbantur caterva) in tantam vanae gloriae cupiditatem progressi, inciderunt damnationem, ut ipsum quoque factorem omnium ignorarent Deum, et idola quae ipsi fecerant adorarent. Usus est et apostolus Petrus vino cum reliquo discipulorum choro; unde et ipse Salvator eorumdem magister a Judaeis videtur esse reprehensus, dicentibus: Cur discipuli tui non jejubant sicut Joannis? Qui rursus insultabant, et ipsis discipulis dicebant: Magister vester cum publicanis manducat et bibit. Quod autem nunquam propter panem et aquam solam reprehensi fuissent, nisi propter vinum vel carnes, potest fieri manifestum iis qui irrationabiliter eos quidem qui bibunt vina, despiciunt; eos autem qui aquam solent haurire, mirantur. Salvator ergo dicebat: Venit Joannes in via justitiae, neque edens neque bibens( carnem sine dubio dixit et vinum; nam sine aliis speciebus profecto nec viveret), et dicunt: Daemonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, amicus publicanorum et peccatorum, eo quod cum ipsis manducaret et biberet. Quid nos ergo faciemus? Neque illos qui vituperant, neque eos qui laudant sequamur, sed aut ratione jejunium cum Joanne teneamus, etiamsi daemonem habere dicamur: aut cum Jesu Christo sapienter vina bibamus, quando hoc requirit necessitas corporalis, etiam si nos aliqui ob cibum carnis et vini potum( ut illum Judaei) aliquando reprehendant. Neque uti ergo istis, neque ab his abstinere juxta veritatem rei aliquid esse arbitreris; sed solam fidem quae dilectione et operibus extenditur, plurimum valere cognoscas. Igitur cujus actibus semper inhaerere cernitur fides, propter ipsam inculpabilis erit, sive manducaverit memorata seu biberit. Omne enim quod non est ex fide, peccatum est. Sed quoniam unusquisque delinquens, id quod agit, ex fide se agere dicit, etiam cum aliquid stulta persuasione et corrupta atque vitiosa conscientia facit, ita hoc Salvator noster distinxit, ut diceret: Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Nam quod eorum qui rationabiliter vivunt, atque sapienter secundum Apostolum, iste sit fructus, hoc est charitas, gaudium, pax, longanimitas, mansuetudo, bonitas, fides, continentia, atque simplicitas, profecto manifestum est; Paulus enim dicebat: Fructus autem spiritus est, hoc et hoc. Quod vero is qui hujusmodi fructus habere festinat, non intempestive neque sine consideratione, aut carnem edat, aut vinum bibat, et quod neque cum eo habitet cujus conscientiam magis norit malignam, Paulus iterum ipse dicebat: Quia unusquisque qui se ad agonem parat, ab omnibus se abstinet; scilicet ut corpore videatur incolumis, abstineat se ab iis quae faciunt crassiores; cum autem infirmitate aliqua aut dolore vexatur, aut tristitia, vel quibusdam tentationibus mordetur, utatur quidem cibis aut potibus tanquam medicamentis, quae possint curare sollicitos, abigat autem a se ea quibus anima vulneratur, hoc est iracundiam, invidiam, amorem vanae gloriae et rectae voluntatis defectionem, susurrationes quoque et irrationabiles suspiciones, agens Domino gratias sempiternas.
2.4
Sufficienti igitur super hoc disputatione decursa, aliam rursus adjungo docilitati tuae monitionem; 942 ut omni virtute mentis diffugias conspectum eorum atque colloquium, quorum contrarium est bonae vitae propositum, qui penitus prodesse non possunt, et quibus cura est varia cutem corporis expolire, etiam si rectae cultores fidei memorentur; sed vita( ut ita dixerim) perversae sectae homines, qui animas sub specie sanctitatis evertunt, etiam si canitie, et colore, et ostentatione rugarum, numerum quodammodo trahere videantur annorum. Quia et si nulla eorum laesione maculeris morum probitate munitus, vel leviter certe aut resolveris ut securior, aut erigeris ut melior, et vituperabis tales atque ridebis; quod non sine noxa tui te fecisse cognosces. Sanctorum autem virorum ac feminarum veluti lumen splendentis fenestrae, sectare conspectus, ut per illorum veneranda colloquia tanquam minutis Codicem litteris scriptum possis diligenter inspicere, actus quoque et cordis arcana ex ipsa comparatione cognoscere, et sive diligentiam seu negligentiam tuam curiosius approbare. Nam et ipse hominum religiosorum color( quo praedicabiles mores ut flore velantur) et amictus vestis, et inconfusa mens animi, absque ullo supercilio sermonis inflati, et verecunda ipsarum quoque reverentia syllabarum, et grata digestio sensuum atque verborum sufficienter animare te poterunt, etiam si anxietatis alicujus taedio fatigeris. Amictus enim viri, et motus pedum, et dentium risus, ea quae in ipso videntur esse significant, sicut sanctarum Scripturarum proverbialis sermo testatur. Incipiens igitur promissae narrationis exordium, nullos tibi neque in civitatibus, neque in vicis, neque in solitudinibus esse incognitos, relatione mea sum passus. Neque enim locus quaeritur solus, in quo tales habitaverint viri, sed rectae etiam vitae propositum et praedicabiles mores.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).