Heraclides Alexandrinus; Auctor incertus
Heraclidis Paradisus
Para 3.1
Choose a text
More by Heraclides Alexandrinus; Auctor incertus
—
8035 Herpar
3.1
EPISTOLA PALLADII, EPISCOPI CAPPADOCIAE, AD LAUSUM PRAEPOSITUM.
3.1
Laudo magnopere consilium tuum( merito enim a laudatione ordienda mihi est epistola) quod plerisque omnibus res futiles sibique prorsus inutiles consectantibus, ipse ea doceri studeas, quae ad animae salutem pertineant. Siquidem unus est tantummodo, cui doctrina opus non est, ipse universitatis rerum parens et procreator Deus, quippe qui omnium antiquissimus originis suae neminem habet auctorem praeter seipsum.
3.2
Eo excepto reliqua omnia ut quae et facta et creata sunt, doctrina informari possunt. Nam et primi illi coelestium ordines magistram habent supremam ipsam Trinitatem; secundi vero a primis docentur, et tertii a secundis, et caeteri deinceps similiter: qui namque cognitione et virtute caeteris antecellunt, ii qui se sunt inferiores erudiunt.
3.3
Proinde ignorantiae morbo, quae superbiae est mater, laborare censendi sunt ii qui existimant doctoribus sibi opus non esse; ii autem sunt qui docentibus cum charitate fidem non adhibent; etenim volantes ea in re per aerem daemones imitantur, quando illi quoque eadem peste corrupti, a coelestibus suis sedibus fugitivi, praecipites olim de coelo primi in exitium delapsi sint. Neque enim doctrina sunt dictiones aut syllabae, sed recte facta animi bene informati, animusque ipse omni aegritudine vacuus, prorsusque intrepidus ac praesens, cuique nulla iracundia dominetur, et qui quae sentit libere omnibus in rebus eloqui non dubitet; unde nimirum sermo igneae flammae instar erumpit.
3.4
Etenim, nisi hoc ita esset, nequaquam discipulis suis dixisset magnus ille Magister; Discite a me quia mitis sum et humilis corde, cum non corrupta oratione auditores ille suos erudiret, sed talis esset ipse, ut neminem moribus suis offenderet, praeter eos duntaxat quibus suapte sponte doctrina ipsa una cum doctoribus esset invisa. Debet enim anima, quae se in vitae Christianae curriculo exercet, aut adhibita fide aliunde discere quae nescit, aut quae scit aperte ipsa alios docere; alioqui qui horum alterutrum facere neglexerit, is merito inter insanos habendus sit: quippe cum initium defectionis sit doctrinae satietas ac disciplinae fastidium, quam pii hominis animus assidue usque solitus est esurire. Fortis esto, et vale; et, quod magnum est, donet tibi Deus cognitionem Christi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).