Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/herbertus-de-boseham-1186" aria-label="More works by Herbertus de Boseham">
—
⋯
Original / primary: 11444 Episto322
16.1
EPISTOLA XVI. EPISTOLA LUMBARDI IN PERSONA CANTUARIENSIS ARCHIEPISCOPI RESPONSALIS AD APPELLATIONEM EPISCOPORUM ANGLIAE SCRIPTO FACTAM.
16.1
Vestrae fraternitatis litteras benigne suscepi diligenterque inspexi, in quibus quod injuriis dominum meum regem affecisse, quibus ipsum et ejus regnum turbaverim dicor, me vehementer turbat. Injurias intulisse siquidem mihi conscius non sum, sed atroces me pertulisse scio ac per reges et regna divulgatum plurimum doleo. Nam injuriari nemo dicitur, cui non est injuriandi animus, nisi quis minus prudenter injuriam interpretari velit, quod minis quibus terrebar serpentinis suggestionibus et fraudulentis suasionibus quibus ad renuntiandum Cantuariensis Ecclesiae administrationi callide inducebar, nequaquam cessi nec acquievi, quod quidem nec debui nec potui. Sicut enim dominari ambientes temere impudenterque ad regiminis locum praepropere festinantes Patrum instituta repellunt, principum quoque edicta severissime puniunt, ita a Domino vocato atque canonica electione promoto susceptum onus recusare eorumdem inhibentibus sanctionibus minime licet. Proinde, si non cessi, juri parui, nemini injuriam intuli. Nemo etenim boni viri arbitratu injuriam fecisse dicetur, quem in facto quo super arguitur canonum mandatis obtemperasse, liquido claret. In discessu quoque meo vel ex eo nulli me injuriam intulisse arbitror. Discessi quidem atque doctorem nostrum Christianae religionis institutorem, cujus omnis actio nostrae vitae debet esse institutio ac morum informatio, ejus quoque discipulos doctores nostros imitatus, fratribus filiisque matris meae persequentibus me fugi; fugi, inquam, nulla animi facilitate ductus, sed eo metu qui in constantissimum hominem caderet actus, nonnullis quorum consilio talia geri constabat, in faciem dicentibus mihi non modicum gaudendum, si necdum archiepiscopus sed Thomas remanere possem. Horum in me debacchantium furorem et animi domini mei regis motum magis suggestum quam innatum declinare volens discessi. Fuga itaque mea rationabilem, justam, urgentissimam quoque habuit causam. Eapropter non ut pavidi, meticulosi, facilis, levis, et inconstantis hominis, sicut Assur sine causa calumniatus est, fuga mea fuit, sed ut constantis et providi, etsi non constantis et providi. In quo si totius negotii circumstantia et ea quae probabiliter metuebantur,( nam prudenter timetur quod facile contingere potest,) diligenter attendantur attentiusque considerentur, domini mei regis famae plurimum fuisse provisum luce clarius constabat. Qui sapiens est intelligat et vos prudentes estis ut quae loquor facile intelligatis. Et quidem post discessum meum ne verius dixerim ejectionem, solitudinem petii, mensam quam Dominus in conspectu nostro adversus eos qui tribulant nos paravit ante me proposui, orationi vacans, lectioni insistens; si quomodo deperdita tempora reparare et diebus quibus vidi et operatus sum mala bona videre et operari valerem. Cumque de proposito in silentio et humilitate perseveranter haec agerem, Cantuariensis Ecclesiae filiorumque ejus redemptionem sperans, nuntiatum est Job domum ruisse, in ruina filios oppressos exspirasse: nuntiatum est et mihi Cantuariensis Ecclesiae et pauperum bona occupata atque invasa, monachos et clericos crudelius quam prius vexari. Silui tamen patientibus compatiens, pro excedentibus gemens, exitus aquarum uberrimos oculis meis educentibus, quia non custodiebant legem tuam, Domine. Exspectans adhuc eram, spem aliquam habens atque consolationem suscipiens, virga et baculo Domini consolantibus me, sed qui matrem suam persequebantur apposuerunt et adhuc peccare, passim omnis ordinis clericos ad saecularia judicia trahentes. Si qui vero fori praescriptionem opponere velint, vel ad appellationis remedium confugere desiderent, lacerantur quaestionibus, et exquisitis suppliciis, quasi in principis animam cogitaverint, subjiciuntur, ecclesiasticis etiam judicibus sicut fertur id interdum fieri decernentibus. His contingentibus mihi silere jam non licuit, ne in conquestionem illam quandoque prorumpere cogerer: Vae mihi, quia tacui et silui a bonis; ideoque dolor meus renovatus est. Propterea domino meo regi in omni humilitate consilium exhibendo scripsi, quatenus tam enormiter delinquentes coerceret. Suggessi quidem suasique, sed, vae mihi, non persuasi; commonitorium emisi, sed non admisit; comminatorium proponendo sibi quam horrendum sit in manus Dei viventis incidere edixi, sed repulit; in quibus salutationis officia non omisi, sed cum omni devotione in viis Domini eum prosperari desideravi.
16.2
In his omnibus nihil odiose, nil indevote, et omnino nihil nisi quod fidelis domino, pater filio, mandavi, eo intuitu eoque fine desiderato, ut ab his in quibus deviare dignoscitur revocetur. Cur ergo a spe reconciliationis meae ac domini mei si tamen eam concepistis decideritis, non intelligo: quave de causa extracto gladio pugna conseri dicatur, ubi fidelis ad dominum tam sincera auditur devotio, non intelligo. Sane magis erat ut me sui aemulum animae suae inimicum, atque mei officii contemptorem de silentio conjectaret, cum de optimo probatoque consilio omnino, quod Deus avertat! fidelem suum repelleret pastorem contemneretque. Enimvero si dominum meum ad quod debui fideliter admonui, si divinum judicium sibi verendum beneficiorum collatorum contemplatione atque pro officii mihi injuncti debito proposui, jam non est unde mihi indignetur potius quam gratificetur. In id universa studia mea conferam, laboribus labores addam, me quoque ipsum si oportuerit superimpendam, quatenus ad meliora dominus meus reformetur. Ad bonum ergo admonitio, a malo ut revocetur correctio, pro pertinacia increpatio, gloriam et famam mihi in Christo comparant, eademque a turpi ingratitudinis nota me pariter tuentur. A quo ne securim et regni inquietationem excipiant etiam si possem frustra quis timeret, cum ne Christi Ecclesiae statum per quem reges feliciter et in pace regnant, deformari patiantur: sed in melius reformare studeat, opportune et importune instare.
16.3
Obsecrabo igitur, arguam, increpabo dominum meum severiter, sed et clementer, quatenus ipsum in Christo magis promerear exinde sibi futurus gratior.
16.4
Haec domino meo, qui me ad digniora erexit, pro beneficiis collatis ac dignitate mihi concessa ad ejus correctionem non ad confusionem retribuo. Quae nequaquam retribuerem nisi in Christi visceribus eum amplecti desiderarem. Corripit enim pater filium quem diligit, et juxta Sapientis eloquium: Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis. Eli sacerdos quia filios non corripuit, repente interire meruit. Si ingratitudinis reus dominum meum odire possem, ab his omnino silerem, oleo peccatoris ejus caput perungerem. Parietem quem aedificavit, non destruerem, sed linirem. Itaque erga eum mea sincera devotio et mihi credita dispensatio efficiunt alterum, ut eum a viis Domini declinare nolim, alterum ut in declinantem judicis severitate quandoque fungar. Suadetis mihi, fratres, patientiam, ut in ea obtineam quod in forti manu, sicut dicitis, obtineri non potest. Scriptum revera quoniam doctrina viri per patientiam dignoscitur. Caeterum Scripturae sacrae judicio tacere et non pro persona quam quis gerit delinquentium excessus corripere, nullo pacto patientia, sed plectibilis probatur negligentia. Non enim caret scrupulo societatis occultae qui manifesto facinori desinit obviare, et error cui non resistitur, approbatur, veritas cum minime defensatur opprimitur: formidandum est nobis, ut multis videtur, ne patientia haec officium coelestis praetoris terribiliter contra nos inducat. Quae autem ad patientiam, sicut plurimorum habet opinio, plectendam magis quam admittendam persuadendum validiora inducitis, in domini mei regis confusionem et si diligenter advertitis in notam indelebilem, apud graves et maturos viros redundat. Nunquid enim regiae majestatis vox haec esse potest, ut apostatet, a lege Dei declinet, ipsamque violet et profanet, seseque schismaticorum haereticorum sacrilegis coetibus immisceat, nisi enormiter delinquere et omnino irreligiose excedere patienter feratur. Quos velut schismaticos et haereticos, Alexandrum papam in patrem et dominum non minus devote quam sponte suscipiens, prorsus abjuravit. Quos oraculis suis insectari debet severissimis edictis subjugare, in eorum profanum collegium migrabit, si devote admoneatur, si juste corripiatur. Videte quid de paucis multa conjicientibus segregaveritis. Consultius tacita haec essent quam publicata scripto: legi atque in conjecturam rei dispendiose retorqueri absit quod in mente domini mei regis illustris discreti ac providi principis, cui regna obediunt et populorum millia obsequuntur, cuique divinitus datum est victoriosissime de hostibus triumphare! Absit, inquam, ut hos conatus hasque minas conceperit! Prope est ut talia praetendere sit in haeresim labi fratres, nolite, quaeso, nolite cum dispendio famae domini nostri regis, et sub praetextu metus, qui in virum probum venire non debet, procurare et quidquam contra religionem sanctamque Romanam Ecclesiam matrem nostram moliri: frustra jacitur rete ante oculos pennatorum. Ab hujusmodi adinventionum suspicione alios apud nos ita immunes esse vellem, sicut apostasiae criminis similiumque vos insontes fore religio deposcit et ego desidero. Sin vero justus est conceptus metus, lapsus, et praecipue domini nostri regis, quod Deus sua clementissima pietate avertat, occurrite ut amici, sed Christi, ut judices, sed Moysi vestigiis inhaerentes, non palpantes delinquentem, sed divino judicio terrentes resipiscere nolentem. Palpare enim hoc est mortificare, non animas curare. Arguere enim et increpare, id est curare. Hic est labor meus, haec est gloria, haec est fama, cujus in Christo cupidus sum, ut dominum meum arguam, increpem, quatenus curare ac sanare ipsumque a proposito minus justo revocare valeam. Quem nedum satisfacientem sed etiam satisfacere volentem mater sua Cantuariensis Ecclesia expansis brachiis suscipere et in sinu suo velut charissimum filium fovere, parata invenitur et ego in ea de caetero ipsius omnes in Christo voluntates secundum scientiam atque possibilitatem meam sequi promptissimus reperiar. Verum, exigentibus peccatis meis, nec satisfactionem obtulisse nec satisfacere voluisse a quoquam accepi. Etenim satisdare aut satisfacere velle nequaquam dicitur, qui ad nutum suum ea exhibere offert. Nempe satisdare dominis sicut satisfacere. Satisfacere vero quis ei dicitur, cujus desiderium legitime implet. Qui ergo eorum judicio cavere atque satisfacere offert, quos jus omne ab ejus judicio contra satisdantem qui agit prorsus coercet aut interveniens causa jure inducta ut suspicio tantisper a judicandi officio suspendit minus legitime satisdare ac satisfacere idcirco quia nec satisdare nec satisfacere desiderat. Nam quoties minus legitime cautum vel satisdatum est, non videtur cautum aut satisdatum ut satisdatio non facti duntaxat, sed et juris nomen sit. Vos siquidem cum Ecclesiae Cantuariensis et nostri filii sitis, sanctorum Patrum decreta et consiliorum instituta meos judices esse non patiuntur. Quae praelatos minorum deliberationibus submitti praecise inhibent, eundumque ad superioris judicis examen, querelis adversus episcopos emergentibus decernunt. Eaproter cum minus canonice objecta reverentia patri debita, me pastorem, etsi peccatorem, praelatum quanquam indignum olim judicare praesumpseritis, alias etiam legitimi judices meritissima causa facti estis suspecti. Quos omnis ratio omniaque jura tam a judicio longe faciunt: quam arbitrio procul repelli permittunt. Ex his attente considerantibus nedum satisfacere voluisse sed contempsisse, praesertim cum in dies manus suas contra Cantuariensem Ecclesiam matrem suam aggregaverit, perspicuum fore haud haesito. Porro satisdare satisque facere contemnentem, saepe saepiusque admonitum diutius quidem exspectatum, nec parentem velut contumacem universa jura condemnari decrevere. Unde dominus justissimus legislator noster eum qui tertio admonitus sacerdoti et Ecclesiae non paret, sicut ethnicum et publicanum, mandat haberi. Quod Romani pontifices sicut Dei mandatum firmiter observari censuerunt. Principem quoque ternis litteris, aut uno edicto pro omnibus peremptorio citatum, suique praesentiam minime exhibentem condemnari sanxerunt. Ejusmodi comminari qui omni jure posset condemnari non est impetu ferri, sed indulgenti ratione duci. Itaque satisdare satisfacereque contemnentis condemnatio, nedum comminatio omni jure subnixa si procedat firmissime obtinebit. Vos tamen cum sanctum canibus datum, margaritas porcis expositas, lapides sanctuarii in platearum capitibus dispersos cernatis, etiam de comminatione et quod longe minus est de admonitione, adversus me indignamini. Fratres, nolite errare, Deus non irridetur, cujus increpatio super me et super vos dicentis: Canes muti non valentes latrare: et item prophetae: Tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant tibi iniquitatem tuam. Quod quamvis subditis dicatur in praelatorum increpationem retorquetur. Amoveamus ergo silentium; delinquentibus scelera nuntiemus, ne divinum incurramus judicium et gehennae aeternae incidamus supplicium. Constituti enim sunt sacerdotes judices super gentes et regna, ut evellant et destruant, disperdant et dissipent et leges iniquas evacuent, quatenus aedificent et plantent, et leges aequiores inducant. Labia siquidem sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirent ex ore ejus; non ipsi de ore principis. Legem utique a sacerdote requirunt terrarum populi, principes Christiani. Quorum est ecclesiasticis institutis parere, non leges iniquas sacerdotibus et Dei ministris indicere. Non his dissensit Justinianus, piissimus princeps, dicens: Nostrae leges non dedignantur imitari sacros canones. Vae his qui condunt leges iniquas iniquis judiciis suis Dei judicia subvertentes. Vae asseclis et eorum imitatoribus. Legem nobis posuit Dominus, legem sanctam et immaculatam, animas convertentem, Evangelii legem loquor, apostolorum instituta, Romani pontificis decreta: quibus cum ligandi solvendique potestatem tam reges et principes quam populos universos contulerit, condendi quoque leges quibus arctarentur omnes auctoritatem concessit. Quam Romanam Ecclesiam obtinere incunctanter scimus. Cujus institutionibus his qui contrarias sancit non solum ut contumax, sed velut haereticus si canonicis scriptis creditur, justissime coercetur. Proinde ne silentio meo praesumeretur consensus, de consensu procederet reatus, consuetudines quas avitas dicitis, sanctae Romanae Ecclesiae matris nostrae sanctionibus contrarias cum auctoribus observatoribus et defensoribus anathematizavit; quas ut anathematizatas habeatis, vobis praecipiendo mandavi et mando; alioquin metuendum et vobis ne Dominus accinctus fortitudine apprehensis scuto et armis terribilis exsurgat in adjutorium legis suae, perdatque universos legem sibi contrariam statuentes observantes pariter et defendentes. Consuetudines vero regni legitimas observandas omnique devotione amplectendas censeo, quas velit nolit inimicus homo reverenter observabo. Duo quidem judiciorum more solito canonum et legum tramite custodito operatus sum. De utroque me lapidare quaeritis, et antequam vobis qualiter quibusve ex causis ea fecerim innotuerit de sententia inique lata et judicio perverso mihi insultastis. Verum justissimo Dei judicio contra vos actum existimo, ut in laqueum quem mihi parabatis, incideritis. Cum enim, quo pacto et quatenus ea fecerim, ignari essetis, sicut vestro significatis scripto, dicentes primo mihi fuisse de re cognoscendum, deinde super re cognita ferendam sententiam, nihilominus tamen super eo quod justissime factum est me condemnastis, in eodem vos ipsos condemnantes. Nam in fratrem nostrum Saresberiensem episcopum pro eo quod contra domini papae mandatum et contra nostrum prohibitionem sub excommunicationis poena emissam, Joannem de Oxenfordia ipso jure excommunicatum in decanum promovit, potius decernentibus canonibus deponendum, suspensionis sententiam ejus inobedientia mihi prius cognita de ipsius confessione non post judicium cognoscenda rationabiliter tuli. Cujus in praesentiarum non prosequimur delictum, ne ipsius cogamur augere supplicium. Joannes vero de Oxenfordia pro vulgatissimo crimine, quod si vellet inficiari patrati sceleris flagrantisque adhuc maleficii evidentia ipsum convincente non auderet, excommunicatum denuntiavi et anathematizavi. Notum est enim et notorium quomodo minister vinculi iniquitatis atque colligationis impietatis fuerit, cujus ministerio ope et consilio schisma fere sopitum excitatum manifestissime cognoscitur. Ex quo non minus haereticus quam schismaticus esse convincitur. Nam haeretici justissima interpretatione probantur, qui vel levi argumento a tramite catholicae religionis, vel unitate Romanae Ecclesiae deviasse deteguntur. Leve autem non est, sed validissimum argumentum haereseos criminis in conspectu regis Teutonicorum et in populorum praesentia commissi. Cujus fere per universum orbem distraxerunt programmata iniquitatis vinculum Joannis ministerio colligatum continentia. Quem nec domini mandatum a crimine excusat cum etiam servis in his quae habent facinoris atrocitatem dominis obsequium praestantibus minime ignoscatur. Commisit ergo Joannes piaculare flagitium quod nulla poenitentia perpetuo eum comitante infamia obliterari potest. Lapsus est enim in haeresim et schisma damnatum, de participio et damnatorum consortio excommunicatus ideoque Romani pontificis sententia illaqueatus, a cujus vinculo quemquam praeter Romanum pontificem, aut citra ejus mandatum eum absolvere posse, non est mihi liquidum. Nam quicunque erroris vel schismatis semol damnati contagio se maculaverit, principis sententia damnationis obstrictum fore canones censuerunt. In quem non nova scita promulgata sed in auctorem jam prolata exercenda sunt: scilicet ne judex eum quasi non damnatum damnet, sed damnatum pronuntiet. Quem ergo jura delicti genere damnatum et excommunicatum declarant, nec non deponendum sanciunt, hunc si excommunicatum denuntiavi et velut anathematizatum abstineri mandare ausus sum, mirando succensetis. Potius de silentio contra me justissime indignaremini qui de canonum observantia in me scandalizari videmini. Cavete a fermento Joannis, ne, quod absit! de ipsius participatione commaculemini, cui nostrum nullus communicare debet etiam si inconsulto animi calore ut me calumniamini ipsum excommunicassem. Si forte veneranda consilia nobis observare licet in quibus ei quem episcopus etiam iracundus cito et aspere commotus excommunicavit, antequam legitime examinetur et plene cognoscatur utrum excommunicari meruerit, neminem communicare debere sancitum perspicue patet, fortius a Joanne cum ipsum jure mandante velut anathematizatum abstineri mandaverim vobis abstinendum est. Ut enim canonica decernit sanctio, excommunicato absque sui ordinis periculo scienter nemo communicat. Haec si quis studiosius attendat, fratrem nostrum Saresberiensem episcopum ad tempus juste suspensum, Joannem Oxenford. anathematizatum fore et ejusmodi non irrationabiliter denuntiatum esse advertet. Propterea si appellationis obstaculum ne, sicut dictante justitia et jure mandante, in praefatos animadverti vos aut vobis forte subditos procaciter resistentes publice ac pertinaciter delinquentes corripiam, opponitis, videritis vos ipsi utrum appellatio ne contra inobedientes et publice delinquentes judiciarius vigor exerceatur emissa sit admittenda. Profecto ut versuti juris et appellationis subornatae praestigia delinquentium ultionem excludant, ac sic delinquendi libertatem inducant, periniquum videtur. Sin vero ne vos injuste condemnem, sicut illos nostrum quidam me corripuisse opinantur, quod tamen secus esse sapienti persuasum est, appellando intelligitis more suo et jure optimo, procedit appellatio, eamque promptus exaudio. Absit a me ut contemptis Patrum institutionibus in vos quidquam statuere praesumam! Quod autem ne in dominum nostrum regem, sicut summa deposcit justitia, animadvertam appellastis, satis mirari nequeo. Cum appellationi a me celebriter exhibitae reverentia debita omnino contempta, ipsum me exspoliasse eosque quibus Cantuariensis Ecclesiae et pauperum bona administranda commiseram repulisse, clericis meis ecclesias suas contra omne jus et fas abstulisse, senes cum junioribus, lactentes cum lactentibus proscripsisse, nobis, et utinam non universo fere orbi, manifestissime notum sit! Non enim ignoratis, fratres, eum legis beneficio indignum, qui in eam committere non desistit, praesertim ejus legis cujus observantiam in alterius contempsit jacturam. Jure siquidem gentium approbata est aequitas in paribus causis, paria jura desiderans. Sane indignari nemo debet id in se quandoque pati, quod in alterius persona aequum fore crediderit. Quare prius est ut dominus meus rex ecclesiastica jura observet, non conculcet, ab Ecclesiae Cantuariensis et mea meorumque injuria desistat, si appellationis remedium imploratum, si tamen imploret, aut sibi ab aliis implorari placeat, juste obtinere velit. Incognita est juri jurisque peritis appellatio ne qui ecclesiarum et pauperum bona usurpaverunt, usurpata quo pacto volunt consumunt, corripiantur exhibita. Appellationis enim beneficium non rerum ecclesiasticarum invasoribus aliosque opprimentibus, sed oppressis et injuste gravatis legum et canonum clementia in remedium contulit. Quo jure, qui appellationis jura subvertit, appellat? Quo canone, qui canonicis sanctionibus sua proponit instituta perversa, canonum invocat auxilia? Qua lege, qui leges iniquas in subversionem Ecclesiae Dei et ministrorum ejus oppressionem condit, legum implorat remedium? Fratres, quae scribitis quaeque ipse mecum sollicitus revolvo et anxius, me adeo angunt, ne quid mihi et Cantuariensis Ecclesiae magis expediat, plene discernere valeam.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).