Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Herbertus de BosehamEpis 19.1 · 11444-episto322More by Herbertus de Boseham
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/herbertus-de-boseham-1186" aria-label="More works by Herbertus de Boseham"> —
⋯
More
Original / primary: 11444 Episto322
19.1
EPISTOLA XIX. EPISTOLA HERBERTI JAM EXSULANTIS AD GREGORIUM ABBATEM DE MALMESBERIA.
19.1
Amantissimo sibi in Christo abbati de Malmesberia, suus H., miserabilis nunc et exsul, gaudere cum gaudentibus et cum flentibus flere.
19.2
Quod mihi vel nunc ut tuae charitatis scripta destinarem, sera sed optata diu occasio obtulit, omne mihi gaudium est. Supplicavit horum bajulus ut alicui de amicis meis in Anglia scriptas porrigerem preces: annui cito et arripui calamum quo aptato vix formato primi characteris apice mox tremuit manus, haesitavit animus, dehortans mihi ne scriberem, eo quo vix unus adversitatis amicus cum tam multi prosperitatis sint, et ut illum Cant. insignem a nobis vero elongati sunt amici et proximi et noti nostri a miseria. Scio etenim fama celebri divulgante jam ad aures vestras pervenisse, de his quae his diebus facta sunt, quot et quanta videlicet propter justitiam sustinuerit opprobria Cantuariensis noster, cujus passionum ego socius sum, verum sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Jesum Christum abundat consolatio nostra. Compatiuntur enim nobis et reges et regna, compatiuntur etiam nec haesito, supernae illius civitatis concives, utpote quorum multi per easdem passiones et miserias transierunt. Siquidem ipsorum in Psalmo vox est: Transivimus per ignem et aquam, et horum permulti transierunt, qui eamdem Salvatoris civitatem, sacrosanctam loquor Cantuariensem Ecclesiam, dum adhuc in tabernaculo carnis militarent, inter pericula rexerunt tam prudenter, contra hostes dimicaverunt tam fortiter et triumphaverunt tam potenter, et ut quod dicimus certius doceatur exemplis, inter alios quamplures ex his qui de terra Aegypti sunt et qui civitatem jam dictam inter praesentis vitae rexerunt pericula, quorum revera omnium enarrare gregatim catalogum epistolaris eloquii brevitatem offenderet: sufficit interim tres in medium revocare, Dunstanum videlicet, Elphegum et Anselmum, quorum memoria in benedictione est et nomina scripta in libro vitae. Jungamus ergo et tolerantiam earumdem passionum ac miseriarum, in quibus nos adhuc pro tempore versamur, et in quibus et ipsi dum adhuc in carne essent versati sunt, nec est ambiguum inter quot et quanta pericula hanc quam domus Salvatoris ecclesiam rexerint pro qua etiam usque ad sanguinem restiterunt: levemus oculos et respiciamus praenominatos tres vigiles, medium si non vultus vulnus tamen discernit. Medius enim eorum stat quem nos scimus roseus et super dilectos rubicundus, stat enim martyr tripudians et triumphans toto lacero corpore: ni fallor, Elphegus est iste cujus vulnera vestra testantur verba, adeo ut et in ipsius corpore vulnerum adhuc exstent cicatrices crudi, aspersio sanguinis et verberum livor, imperatoris sui characterem gerens et pro civitate sibi credita quae sustinuerit summo omnium Patri repraesentans, eo ipso Salvatoris sui imago et Crucifixi sequela; et puto veniente die Domini hujuscemodi commilitones Christi una cum Christo tali corporis schemate apparebunt et videbunt tunc in quem pupugerunt, roseum illum martyrum chorum saucium caput cum membris, imperatorem cum suis, illam agni familiam occisi ab origine mundi. Sed transeamus nunc sociam illam ovium occisionis multitudinem; Elphegus in ore est qui fortior stetit inter ictus lapidum in exsilio, quam Adam inter ligna deliciarum in paradiso, fortior fuit inter lapides quam Adam inter poma. Adam odore pomi olfacto mox cecidit et vincitur. At inter lapides stetit Elphegus immobilis. O quoties, ut arbitror, inter lapides pro suis exsecutoribus exorabat ut et in hoc se alterum nobis Stephanum exhiberet! Quoties omnis ad ictus prostratus vel genua curvans tam piis precibus tam devotis pulsabat coelos, et penetrasse non diffido precibus certe sanguine respersis et lacrymis orans et ingeminans:« Pater sancte, non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi, pro civitate tua sancta quam mihi indigno commisisti!» Id ipsum etiam in praesentis vitae naufragio inter tabellas suas, Dunstanum pariter et Anselmum orasse non dubium est, qui, etsi calicem non ex integro cum Elphego, guttas tamen ejusdem amarissimas ebiberunt, quorum uterque proscriptus bis exsulare adactus est, terram in corde maris sitam multa cum difficultate egressi, persaepe etiam urgente principum commotione incerto se navigio commiserunt, sustinuerunt injurias pelagi propter justitiam, nihil secum portantes. Horum praeconiis ego totus jam devotus insisterem, nisi quod nec nova referre ignoranti nec tanta materia epistolari angustia pateretur arctari. Ut igitur morem geram epistolae legentibus auribus parcam, aliquid tamen de praefatis vigilibus addens eo quod ab ipsorum recordatione inter praesentes angustias avellar invitus. Nam potissimum hos tres vigiles in sancta summae Trinitatis ecclesia, tanquam civitate regis magni cernimus esse constitutos, qui eam speramus protegant die ac nocte, id est in vita et morte sua. Nec enim eos tam inhumanos fore arbitrandum est ut cujus fuerunt in vita rectores ac principes, ejus sint in morte contemptores, quin etiam credibilius tanto in morte hunc ipsorum potentius protegant, quanto amplius post ipsam confirmatus est principatus eorum. Cui namque posset venire in dubium ipsam, quam adhuc peregrini inter pericula rexerunt tam prudenter, pro qua et inter hostes militaverunt tam fortiter et de hostibus triumphaverunt tam potenter, nunc facti cives et domestici Dei deserant tam crudeliter, praetereant tam ingratanter, pro qua tanquam boni vigiles saepe in orationibus pernoctantes tam crebras, tam devotas fuderunt orationes, furtivis frequenter respersas lacrymis et ejulatibus interruptas, eo magis lucidas quo magis absconditas et eo puriores quo secretiores. Denique et eorum sepulcra sunt apud nos gloriosa; in honore corpora et in magnificentia spiritus. Quaero ergo, nihilne nobis amplius miserebuntur? qui et se per easdem passiones et miserias transisse meminerunt quod Cantuariensi nostro causam suam commiserunt et sedem. Quid ergo, ipsi per ignem transierunt et aquam et nos in mediis ignibus et fluctibus delinquunt nec saltem manum apponent periclitantibus filiis? Non est ita, bene tecum agitur, o Salvatoris, o magni regis civitas! O mater nostra Cantuariensis Ecclesia, de coelo et de terra veniet auxilium tibi: qui custodiunt te non dormitant neque dormiunt, custodes tui angeli sancti: vigiles tui spiritus et animae justorum sunt: de tuo utero sunt egressi a quibus auxilium flagitas. Vigiles etiam tui sanctum est Ecclesiae Cantuariensis collegium et quotquot sacri sunt in ecclesia Anglorum conventus, qui die noctuque psalmis et hymnis et canticis instant spiritualibus, qui pro nostrae imo Salvatoris domus defensione frequenter in lacrymis et orationibus pernoctantur. In his spem nostram ponentes, celebre nobis inter mala solatium est nec absorbemur a tristitia, potius ut verum fatear laetatur et exsultat anima mea. Laetatur certe et exsultat, quia est nobis auxilium in patria, est et in via, habemus arma a dextris et a sinistris. Laetamur, inquit, et exsultamus, quia coelestis illa curia ex nobis habet quibus sit cura nostri, qui nos suis protegant meritis informent exemplis et confirment miraculis: laetamur quod angeli nostri ascenderunt ad cives suos, qui pro filiis captivitatis legatione fungantur, corda nobis concilient beatorum, vota illis intiment miserorum. Benedictus Dominus Deus Israel, qui tantorum pontificum ministerio visitavit plebem suam, et nunc assumptus iis in sanctam civitatem nostram non desinunt consolari civitatem captivam.

Intertext edge

Open linked passage

Note