Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Herbertus de BosehamEpis 2.1 · 11444-episto322More by Herbertus de Boseham
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/herbertus-de-boseham-1186" aria-label="More works by Herbertus de Boseham">
More
Original / primary: 11444 Episto322
2.1
EPISTOLA II. EPISTOLA HERBERTI IN PERSONA THOMAE CANTUARIENSIS ARCHIEPISCOPI EXSULANTIS AD ALEXANDRUM PAPAM CONTRA GILBERTUM LONDONIENSEM EPISCOPUM JAM EXCOMMUNICATUM.
2.1
Amantissimo sibi in Christo Patri et domino ALEXANDRO, Dei gratia summo pontifici. THOMAS Cantuariorum Ecclesiae exsul miserabilis, debitam cum omni devotione obedientiam.
2.2
Quod tam crebris et querulis vocibus tantae majestatis me praesentiae ingero, non quidem irreverentia in causa est, sed et pressura quae et nunc cogit ut non lenta, sed de more luctuosa currat oratio, et eo nunc luctuosius, quo periclitor gravius a malo utique domestico et intestino. Ecce enim illam justissimi ut creditur anathematis censuram in fratrem, et utinam vere fratrem! Londoniensem episcopum promulgatam, quam caeteri fratres nostri provinciales episcopi exaudito litterarum nostrarum tenore, ut vere justam approbarunt, solus ipse contemnet, solus et totus in ira et disceptatione positus, totum per contentionem agens furor ei sicut jam dicitur secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, ne vocem sapientis incantantis exaudiat. Et quod adhuc plango lacrymosius quia caeteris detestabilius est, isto furoris sui et impatientiae spiritu rumpit professionis et obedientiae vincula, matris suae latera concutit et se excutit foras. Inter caetera siquidem ad infirmandum in ipsum latam sententiam convocato ad id universo civitatis clero, multis quoque astantibus et audientibus publice attestatus est se neque ratione personae suae neque Ecclesiae nunc sibi creditae, metropoli Ecclesiae seu metropolitani personae ullo professionis aut obedientiae vinculo astringi. Ratione personae non teneri se asserit, quia facta est translatio personae absque nova professionis vel obedientiae exhibitione. Et inclinavit profecto ex hoc in hoc utinam exinanita fuisset fex ejus.« Pariter et Ecclesia ad quam translatus est ipsum liberat penitus, inquit, quia et ipsa ab antiquis ut refert paganorum temporibus, ab omni Cantuariensis Ecclesiae subjectione libera fuit.» Unde et se de jure archipraesulem debere fieri publice contendebat et archipraesulatum sibi frontose nimis vindicare non erubuit. Haec autem non in angulo, sed universo, ut jam dixi, ad id ipsum convocato civitatis clero, multis quoque de populo astantibus et audientibus gesta sunt. Unde, sicut jam diu clamavit mundus, manifeste nunc testantur opera. Prodiit enim quasi ex adipe diu operum iniquitas, nec amplius tegi poterat, ira et impatientia pessimis usa consultoribus. Accedit autem malorum cumulo quod hanc tam detestandam concisionem et tam exsecrabilia manifestae inobedientiae verba sub alarum vestrarum velamento coalitura existimat. Qui ut accepit me sacerdotio meo posse libere fungi, mox nescio ad quod ut dicit provocationis non refugium, sed suffugium convolavit, necdum profecto in ullo gravatus, sed gravare intendens, nisi quod forte suum reputabat gravamen, si non me in priora conjecto vincula militiae meae arma ademisset. Quin potius in nullo gravatus non modicum gravavit appellans. Nam eo ipso pacis ecclesiasticae auram, quae etiam a pacis inimicis et ipsam diu desperantibus putabatur, statuit in procellam et fluctus aliquantisper sedatos superbiae suae vento amplius excitavit. Evigilet se igitur, pater clemens et juste judex, consideratio vestra. Evigilet se ad tam iniquae appellationis abusionem, ne ad invocationem tanti et tam sancti nominis tui, quasi sub alarum vestrarum umbra exstinguatur obedientia et foveatur iniquitas. Excutiat se potius excussorum filius, moveatur miseratio, moveatur et indignatio vestra: alteram quippe debetis laeso, alteram laedenti, ne in potestate tanta periclitetur aut clementiae pietas aut zeli rectitudo. Non enim erit quis innocens, si aut puniat illum cui parcendum est, aut parcat ei qui fuerat puniendus. Proinde moveat vos, clementissime Pater, hinc censura justitiae, inde compassio misericordiae, ut ita in vicario Christi et Christo Domini justitia et pax osculentur se invicem.« Amant enim se duo haec, ait quidam, ut qui facit justitiam inveniat pacem, et non aliter.» Moveat igitur vos mea meorumque pressura et causa pressurae et prae caeteris naufragium naviculae, in qua te jubente ascendi in altum, ut retia laxarem in capturam. Eam siquidem vosmet meo credidistis regimini, quam tamen meis manibus sine vestris viribus praesertim inter tantas seditionum et dissensionum tempestates nequaquam gubernare sufficio. Advertat etiam miseratio vestra quantis fuerit navicula haec ab antiquis illis parentum nostrorum temporibus jactata fluctibus, tunsa quidem persaepe sed fracta nunquam, quinimo semper liberam de medio petrarum dabat vocem, non ut confracta sed solida. Siquidem quae nunc in tanta pressura cernitur Cantuariensis Ecclesia, ab apostolicae sedis obedientia, cui vos nunc Domino Ecclesiam suam miserante praesidetis non dico recessit, sed nec etiam in modico, etsi in corde maris sita, nullo terrenarum potestatum metu seu gratia titubavit. Pro ipsa igitur apostolatui vestro ad hos dies adeo devota et a vobismet mihi credita, totis animi viribus et genibus provolutus ego et passionis meae socii supplicamus, quatenus rectore ipsius filiis etiam periclitantibus ipsa saltem in singularis vestri primatus fortitudine in statu suo et gradu pristino integra conservetur. In fine autem praesentium intimamus quod circa ipsorum finem accepimus, moveri videlicet quam plurimos plurimum eo quod nuntius domini regis Anglorum Reginaldus Saresberiensis archidiaconus a vobis revertens, et per nostri exsilii civitatem transitum faciens, multa, ut dicitur, in superbia et in abusione locutus est, addens inter alia et de se loquens, quod etsi ipse non esset Cantuariensis archiepiscopus ipse tamen Cantuariensis archiepiscopi vinctos anathemate solveret et adhuc rerum Cantuariensis Ecclesiae invasores ab omni ablatorum, tam mobilium quam immobilium, restituione ex toto liberaret, in verbi sui testimonium nescio quos mercatores secum ductos velut digito ostentans, quibus vestro nomine se pecuniam soluturum divulgabat his aliis aliquid, nihil autem mihi et verbis his: nec confundor enim nec moveor, quia, velit, nolit mundus, si quid possem ad gloriam, verum ad Ecclesiae ignominiam vel detrimentum miserante Domino facturus sum nihil, nec unquam res sive vasa templi sanguine Christi elaborata et dicata pauperibus ipsius etiam Christi deputata obsequiis Balthasar, me assentiente, in lasciviae suae usus convertet: quin potius calamitosae et exsularis vitae meae residuum juvante et jubente te vicario Christi et christo Domini superimpendere paratus sum.

Intertext edge

Open linked passage

Note