Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Herbertus de BosehamEpis 20.1 · 11444-episto322More by Herbertus de Boseham
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/herbertus-de-boseham-1186" aria-label="More works by Herbertus de Boseham"> —
⋯
More
Original / primary: 11444 Episto322
20.1
EPISTOLA XX. EPISTOLA HERBERTI AD ALEXANDRUM PAPAM IN PERSONA TH. CANT. ARCHIE. IN EXSILIO POSITI.
20.1
Domino et Patri suo A. Dei gratia summo pontifici, ejus filius T. Cantuariae dictus episcopus, abundare fortitudinis spiritu.
20.2
Omne gaudium existimo, dilecte Pater, eo quod tribulationum vestrarum ego particeps esse meruerim, sperans quoniam sicut fui socius passionis, sic ero et consolationis. In Christo namque Jesu cooperante confido et bonam nobiscum spem reporto, quia eo duce perveniemus ad bravium qui nos movit ad cursum, et eo jubente sub regimine vestro perveniemus ad portum qui movit procellae spiritum. Dixit enim et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus ejus. Ascendunt usque ad coelos. Sed quid? Post usque abyssos descendunt; nam fluctus maris sunt, et ecce qui ecclesiasticae pacis auram turbaverunt, turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. Effusa est contentio super principes et erraverunt in invio et non in via. Nam sicut verbum celebre est et litteris mihi significatum accepi, insignis ille schismaticus qui singularem quaerit in mundo principatum, multos vero in errore consortes, animo mirabiliter consternatus est, conquerens se ab homine, sicut dicit, iniquo et doloso deceptum Anglorum rege, eo quod secum in veritate non steterit, praesertim cum statuerit quod absque occasione post festum Beati Michaelis ad octo dies venire ad colloquium suum et jurare faceret sexaginta episcopos antipapae illi Guidoni Cremensi: nunc vero occasionem quam amovit praetendat guerram videlicet quam in Wallia habet. Hinc, sicut aiunt, dissolvetur omnino amicitiae foedus quod constat in Christi morte contractum. Squama siquidem squamae conjuncta est, sed spiraculum vitae non ingredietur per eas. Nam Dominus est qui dissipat consilia gentium et reprobat consilia principum, et adhuc litterae multum constanter asserebant, quod Trevensis et Magdeburgensis et Saxeburgensis cum quibusdam suffraganeis suis, et filius regis Conradi, et dux Orientis avunculus ejus, et dux Bertolphus de Ciringia, et dux Welpho et Fredericus frater domini Moguntini, et alii quam plures fautores juraverunt de novo imperatore faciendo, nisi iste de parte Ecclesiae et libertate Alemanniae ad eorum arbitrium steterit. Praeterea ille alius, qui parvitatem meam imo in me celsitudinem vestram tam pertinaci mente et tam gravi persequitur plaga, confusione duntaxat et pudore induitur, eo quod in abundantia virtutis suae adversus inerme hominum genus exbraccatum et pannosum praevalere non possit, quem et gravant multiplices suorum defectus nec minus sumptus quotidiani, utpote qui in gente inculta et tenui nequaquam alia valeat invenire spolia praeterquam hostium capita. Unde et periculosa congressio ubi redemptio corporis non nisi anima est, et grandis sollicitudo ubi dies singuli cum mortibus quotidianis exspectantur et sumptibus. Nudius tertius ad Christianum illum Francorum regem Ludovicum venerabilis frater noster Rotomagensis archiepiscopus destinatus venit. Quem admonitione sedula, crebra prece et persuasione multa de confoederatione facienda cum Anglorum rege in aure sollicitans, convocatis omnibus qui tunc intererant, palam responsum tulit dicente rege quod Anglorum rex satis ei fuerat obligatus, et adjiciens quod de caetero nunquam cum eo novum amicitiae foedus contraheret, si non prius quodcunque imperatori juraverat id totum objuraret. Rex ita coram omnibus quasi pro jam facto hominem deridens, et ad perjuria facilem notans; Rotomagensis vero respondit Anglorum regem imperatori nil contra Francorum regem seu regni ipsius coronam jurasse, et in hunc modum discessit. Haec omnia mihi ipse rex Francorum significavit. Intimatum etiam mihi est quod jam dictus frater Rotomagensis litteras a rege Angliae recepit, quibus contineatur regem velle ut revertar in Angliam, si tamen judicio episcoporum terrae et aliorum quos vocaturus sit me super his quae objiciet supponere velim. Praeterea de consuetudinibus, imo de subversionibus illis quas redegit in scriptum, nullam, sicut asserit, arbitratur iniquam seu legi Dei adversam. Si qua tamen fuerit, id quorumdam fratrum nostrorum coepiscoporum, quos jam ipse selegit et designat, committet examini, videlicet Eboracensis archiepiscopi, Londoniensis episcopi, Wigorniensis episcopi, Herefordiensis, aliis citra mare adjunctis Rotomagensi archiepiscopo, et episcopo Baiocensi; appellationes vero ad vos omnino diffitetur inhibitas; has etiam regis litteras Rotomagensi cum suis propriis ut mihi relatum est vestrae jam sanctitati transmisit. Quia certe factum praesumitur rege conscio et volente. Accepi etiam fratrem nostrum Londoniensem itidem vestrae beatitudine litteras quasdam destinasse, quibus doceatur regem sicut dicit nequaquam me coegisse ut terram exirem, et potius velle nunc reditum meum, si tamen judicio paream super his, sicut jam diximus, quae mihi objecturus sit. Id etiam demum in litteris supplicat, ne terra sub interdicto ponatur, et ideo nunc, Pater sancte, evigilet discretio vestra, nam singula verba haec retia sunt, quae frustra ante oculos pennatorum jaciuntur. Quale est enim quod inter praefatos episcopos, illos iniquarum legum quaerit examinatores qui fuerunt auctores, praeterea cum non sit minorum judicum discussio haec, quorum super ecclesiasticis nulla sanctio nullave interpretatio, dispensatio vero in paucis commissa est. At vestra in his singularis consideratio est. Quod vero appellationes diffitetur inhibitas, lingua certe aequitati favet, sed manus multum adversa est. Nec est enim qui auderet ob appellationis suffragium, singularis primatus tui nomen confiteri in terra. Trahuntur passim omnes ad curiam sicut populus ita et sacerdos, et Christus a Pilato judicatur adhuc. Quod vero de reversione mea significat, interposita conditione praefata, oculi ejus in pauperem respiciunt, sed insidiatur quasi leo in spelunca sua. Insidiatur certe ut rapiat pauperem dum attrahit eum. Evigilet se igitur patris mei sapientia ad istos qui mihi tenduntur laqueos, et attendat quanta sit persecutio mea violenta et fraudulenta, ubi vis et dolus comparantur, ubi malitia potentiam sociam habet. Unde et vereor sciens et prudens mihi injicere compedes, intercipi laqueis, incidere foveam. Vereor me secundo in flammam mittere. Transivi semel per ignem et aquam; secundo jam opus erit ut pro incerto vel nullo commodo certis me opponam periculis, praesertim cum in illo conventu nequaquam liceret mihi dicere veritatem impune qui pro jam dicta veritate et apostolicae sedis obedientia, tantam jam sentio severitatem, ut a filiis Ephrem qui mecum arcum intenderunt sed sine me in die belli conversi sunt, arguar perjurium incurrisse et majestatem regiam minuisse. At satis impudenter militem in praelio dimicantem objurgat mulier manens in domo. Quod vero dicit dominus rex, me minime coegisse ad exitum, spero non esse opus nunc quasi de novo exitus mei astruere causas, allegare metus argumenta et fugae meae apologeticum scribere. Nec enim reor, benigne Pater, a memoria vestra excidisse quot et quanta sustinuerim in profundo pericula, ex quo jubente te remigavi in altum ut retia laxarem in capturam, in tam gravi vitae meae naufragio, ut relicta sindone nudus vix evaserim, demum in laboribus plurimis, ad sinum misericordiae vestrae velut ad portum voluntatis deductus. Quod etsi ego siluero, mundus clamat. Forte et dum ista recolo et quae mundus novit loquenti vestra compatitur mihi clemens paternitas. Qui cum essem nutritus in palatio contubernalis et condiscipulus Augustorum, solus tamen pastorales sudores aggressus sum, solus attentavi resistere, solus Christi injurias propulsare, solus patris mei nomen confiteri in terra, et ideo torcular calcavi solus. Praeterea nulla ratione nisi prius praestita impunitate corporis mei reverterer ad gentem quae quaerit animam meam, facta etiam ex integro mihi et spoliatis pro me ablatorum restitutione. Nam recolat, quaeso, discretio vestra, quanta rerum damna tempore istius regis sustinuerit Anglorum Ecclesia in episcoporum expulsionibus, prius expulso sanctae recordationis Joanne Wigorniensi episcopo post venerabili fratre meo filio vestro Henrico Wintoniensi qui sine omni restitutione plus quam tria marcarum millia perdidit. Unde et usque adhuc facilitas veniae tribuit securitatem delinquendi. Sed faciant cum domino rege adversus parvitatem meam, quantum Deo permittente libuerit et licuerit, includant, excludant, proscribant: ego certe, Dei gratia inspirante et persequente, decrevi pati pro lege Dei mei, nec, ullo cogente metu seu favore aliquo eorum, unquam ero consentaneus in culpa, quorum nolo esse consors in poena. Decrevi etiam satius in exsilio mori, quam tribuere hoc exemplum grassandi in dotem viduae et patrimonium Crucifixi. Tu vero de caetero, sancte Pater, memento quia pater es cujus est misereri semper et parcere. Nec attendas flagellum meum quia homo valde peccator sum. Sed si manus Domini tetigit me et adhuc extenta est super me, permitte me solum ebibere calicem miseriae meae. Respice super filios tuos, qui mecum sine causa tam dire tam inhumane proscripti sunt et ejecti, quia licet sint feliciter miseri, quos constat non meruisse quae perferunt, ipsorum tamen tribulatio meam miseriam cumulat. Respicias igitur, pastor bone, super oves pascuae tuae. Vestrum enim est oves errantes et dissipatas per nebulas et avia deserti quaerere et ad pascua reducere. Quia Christi vicarius es, opus id probet. Leva manus in superbias eorum qui malignantur in sancto. Increpa feras arundinis; dissipa gentes quae bella volunt; confringe in die irae tuae reges et in nationibus judica, ut quemadmodum es Pater misericordiarum, sis et dominus ultionum, judex justus et fortis, terribilis et auferens spiritum principum, terribilis apud reges terrae, ut sicut Christi te scimus vicarium Christi ministerium impleas. Oro igitur et iterum oro, vicarius Christi, christus Domini, Christi injuriam amodo ne dissimulet. Verum verbum illud tritum jam et commune mihi suspectum est quod sapientibus nostris caro revelavit et sanguis: Exspecta, inquit, reexspecta, non est tempus vindictae sed sustinentiae in tanta, inquiunt, multitudine inimicorum Ecclesiae. Oro, Pater, sustine paulisper et supporta me tantae majestati non tam temere quam timide haec loquentem: mira certe, imo monstruosa sapientia haec ut tunc sine causa portetur gladius sacerdotii, quia multi sunt adversarii Christi, quasi athletis Christi ad tempus cedere, curvare genua, solvere manus, et gladium in vaginam convertere tutius sit adversariorum multitudine territis. O caeca mundi sapientia supina nimis et crassa, enervans omnem fortitudinem fidei, suffocans censuram judicii et quae lucernam justitiae ponat sub modio. Pro quibus propheta: Aperi, Domine, oculos eorum, ut videant, quia plures nobiscum sunt. Non diffiteor tamen persaepe parendum tempori, interdum aliqua dissimulanda sustinenda multa: dispensanda vero nonnulla, at id quidem bene fieri si salva justitia fiat. Sed ut taceam tam dirum et Christianorum principum temporibus inauditum exsilium, ubi unius percussione tot et tanti multantur, et multa alia enormia quae in Anglorum fiunt Ecclesia, quomodo erit salva justitia, ubi secundo vinctus ducitur Christus ante praesidem, ubi et Petro adimitur sui apostolatus officium. Nam passim trahuntur clerici ad judicia saeculi, sacerdotes ligandi et solvendi potestatem libere exercere non audent. Age igitur, homo Dei, quorum tenes haereditatem induere fortitudinem: excute te, fili excussorum, accingere gladio tuo super femur tuum; exturba et dissipa tuam haereditatem dissipantes, ne potestas tanta sine causa gladium portet, nunc praesertim cum in Christum Malcus et in vasa templi Balthasar manus extenderit. Nam confido in Domino quia ut viderit gladium venientem super terram buccina insonante, inimicus ille convertetur in fugam, qui eo quod ex adverso non ascenderimus gloriatur nos terga praebuisse et linguas taurorum abscidisse, sicut propheta suus Merlinus inter caetera istud longe ante de eo sicut gloriatur vaticinatus est et linguas, inquit, taurorum abscidet. Qui tamen nunc ex solo metu, et tuae majestatis offensa dolo et calliditate quadam se humiliat. Nam viri callidi et dolosi proprium esse solet tunc humilitatem praetendere, cum metus in causa est vel aliquid obtinere voluerit. De qualibus Scriptura dicit: Est qui humiliatur nequiter et interiora ejus sunt plena dolo. Tu igitur princeps Christianae militiae expergiscere, gladium tuum amodo non recondas, sed exseras, praesertim cum alter ejus immineat gladius, non verbi dico sed ferri, ut ita uterque Ecclesiae serviat. Nam propterea irritavit te, Domine, quia dixit in corde suo: Non requiret, imo quod verius non audebit, inquit, requirere. Sed exsurge, Domine, in ira tua et retribue abundanter facientibus superbiam et murmur universae terrae pro sanguine meo, adversum te ulterius ne dissimules, aut si murmur terrae non audis exaudias clamorem sanguinis. Clamavit enim sanguis meus ad te de terra. Age ergo, vindica sanguinem servorum tuorum, non unius dico sed multorum. Memento, quia brevis est dies tuus, ideo operare, dum in die es, dum in via es, dum adhuc in pugna es, non differas ultionem quia tempus justitiae est. Non recondas gladium, quia tempus belli est. Non abjicias sarculum, quia tempus putationis est, ut tanquam prophetarum filius facias opus prophetae, evellas et destruas et dissipes et aedifices et plantes, si quo minus sanguis meus ab omnium judice de manibus tuis requiretur. Haec praedico tibi et iterum praedico, ad justitiae ostium pulsans, ne si forte ab hac luce ad regnum tuum migraveris, improperetur tibi a coelesti militia, quod filium tuum in profundo in tam gravi naufragio ad te clamantem dereliqueris, nec periclitanti pro te apposueris manum. Ubi et interrogabit te summus omnium judex cur non posueris animam tuam pro me qui ipsius exemplo meam jam semel posui pro te, ipse vero pro me et te. Ubi etiam interrogabit te summus ille omnium judex quare justitiam et veritatem tuam absconderis, vel ad tempus etiam conculcari sustinueris, quasi impotens sit primos et graves adversantium sibi impetus sustinere, nisi ipse in primis conculcetur qui et justitia et veritas est. Nisi fallor nullus erit tunc locus dissimulationis in causa liquido judicio veritatis, ubi ipsa veritas judex. Dispensatio quidem seu dissimulatio, in caeteris quidem utilis est si non violetur justitia, alioquin plurimum timoris habet modicum fidei fortitudinis nihil. Unde et quidam ait:« Agnosce vocem ejus quia de parentibus tuis est.» Verbum Dei non est alligatum, noluit dispensare, noluit dissimulare, donec carcerales evasisset angustias, donec solveretur a catena, sed cum omni fiducia operabatur in vinculis, non dico ne periclitaretur, sed ne etiam minus dilataretur justitia. O quam felicia illa apostolorum tempora, quando nec purpurati nec infulati, nec deaurati incedebant, non micabant gemmis, non florebant sericis, non pennis coronabantur, non auro argentove suffarcinati, non stipati mitratorum corona nec erant examine ministrorum. Tunc absque velamine inde se nudos contemplabantur quod homines nati essent ad laborem, non ad honorem, ad miseriam non ad gloriam. Memor esto, sancte Pater, hujus tam sanctae cognationis tuae quae fuit ab initio. Consideres opera; opera Adriani, Anastasii, Eugenii, sed prae caeteris Petri et Pauli, et aliorum in istorum catalogo, a quibus tota tua emanavit tam generosa posteritas, ut in auro intextis et sericis agnoscas te excussorum filium et piscatorum haeredem. Puto si isti parentes tui mecum adhuc in carne viverent, adjuvarent et naufraganti filio apponerent manum. Nec ob id ista locutus sum quin sperem te facturum similiter, qui tibi tam nobile genus vindicas constantia animi, fortitudine fidei et praeclara morum haereditate. Spero quidem nec haesito, quin te duce, te rectore, navicula mihi credita in portu voluptatis deducatur, et procella mea statuetur in auram.

Intertext edge

Open linked passage

Note