Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/herbertus-de-boseham-1186" aria-label="More works by Herbertus de Boseham">
—
⋯
Original / primary: 11444 Episto322
22.1
EPISTOLA XXII. EPISTOLA B. ABBATIS SANCTI CRISPINI SUESSIONENSIS AD HERBERTUM.
22.1
Charissimo et praecordiali amico suo magistro II., frater ille sanctorum ecclesiae martyrum Crispini et Crispiani minister humilis, viam veritatis eligere.
22.2
Exspectans exspectavi promissi terminum et nihil accepi. Quod si tibi a languescenti memoria vel promissum vel promissi terminus fortassis excidit, neutrum in nostra periisse pro certo noveris. De synodis et ad populum sermones termino statuto transmittendos vel a te ipso deferendos mihi promisisti. Terminus praeteriit, promissum infra praeteritum adhuc languescit. Sine itaque ut quod penes te inclusum est et intra terminum a te valeat promissum egredi et ad me cui promissum debetur ingredi, ne videaris veritatem amplius transgredi. Si a veritatis via scienter aut ignoranter aberrasti, tibi licet adhuc ad eam regredi. Viam ergo veritatis festinanter eligere, dum liceat, libeat, neque quod processit de labiis tuis omnino irritum facias. Et si me ad tempus ab exspectatione mea confusum doleo, latori praesentium secure potes committere quod cum acceptum legero, confusionis dolorem penitus expellit ab animo. Votis itaque meis et precibus, magister optime, magistrorum mihi charissime, satisfacere festina, ita ut nunquam portitorem nostrum vacuum ad nos remittendi occasionem perquiras. Excellentissimum et dilectissimum dominum Cantuariensem archiepiscopum ex parte nostra officiosissime salutare non differas, cujus ad obsequium nostra paratus sum exponere omnia cum corpore simul et anima. Valeas et tu ipse non pro merito, sed ut desidero. Auferet enim a te salutem meritum, eamdem vero mediante Jesu Christo conferet nostrum in bonis desiderium. Quam etiam ut desiderem affectuosius, efficiat precor in suo reditu praesentium bajulus mihi sic inquiens:« Hoc vobis mittit magister Herbertus amicus vester fidelis et veracissimus.» Vale iterum. Suppono vobis et vale tertium. Tu siquidem nosti triplicem difficile rumpi funiculum. Cave ne alii publices quod praesens pagella continet.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).