Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/herbertus-de-boseham-1186" aria-label="More works by Herbertus de Boseham">
—
⋯
Original / primary: 11444 Episto322
28.1
EPISTOLA XXVIII. EPISTOLA HERBERTI AD WALDEMARUM REGEM DACORUM IN PERSONA THOMAE CANTUARIENSIS ABCHIEPISCOPI.
28.1
Nobili et illustri Dei gratia Dacorum regi WALDEMARO, T. eadem gratia Cant. archiepiscopus et apostolicae sedis legatus, sic uti bonis transitoriis frui ut mereatur aeternis.
28.2
Ex aliorum relatione gloriae vestrae credidimus intimatum quanta et nobis et nostris rex Anglorum intulerit mala ex eo tempore quo ad pontificii dignitatem vocavit nos Deus, ira et inclementia quae nequaquam regem decent, pessimis usus consultoribus, qui etiam nos adhuc persequi non desistit, sed benedictus Deus quia non habet tantas vires ad nocendum, quantos habet conatus. His siquidem in cujus manu corda sunt regum Christianum Francorum regem Ludovicum et principes regni sui et magnates ut omnem nobis honorem et reverentiam summam exhibeant convertit. Verum quoniam magnitudo nominis vestri et aequitas regia qua vos Rex regum decoravit ex fama celebri nobis innotuit, volumus quoque ut excellentiae vestrae ex proprio mandato nostro nostra innotescat persecutio, quatenus majorem in oculis vestris inveniamus gratiam. Et si ita fortassis decreverit Deus, consilii et auxilii vestri munimine contra inimicos nostros roborati felicitatis vestrae et pacis in Christo mereamur participes fieri, pro cujus gloria nunc opprobria, delicta omnia sustinemus. Nam me tacente satis novit mundus quam fideliter, quam magnifice jam dicto Anglorum regi servierimus ante promotionem nostram, cum adhuc mundo militaremus. Supplicamus igitur excellentiae vestrae, rex illustris, ut nobis vestrum significetis beneplacitum, et his quae hic non scripsimus sed per venerabilem fratrem nostrum intimamus, aures clementiae vestrae benigne accommodetis, et tanquam a nobismet dictis fidem omnem adhibeatis. Ille vos custodiat et augeat qui regibus salutem dat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).